Obrazy na stronie
PDF
ePub

eis. » Præstigium vero Mercurius dicitur invenisse, A runtur: cum et prophetiam non modo de futuris quod ex eo sic dicitur, quod aciem præstringat oculorum, fuitque magorum peritissimus, ut quas cunque res vellet invisibiles faceret, aut ut videbatur, in alias species transformaret. Omnia siquidem unde doctrinam mathesis notat. At divina mathesis, dum penultimam extendis, figmenta, ad magicam referuntur, cujus plurimæ species sunt et diversæ.

CAP. X. Qui sunt magi, et unde dicantur.

Et quidem magi sunt, et ob magnitudinem maleficiorum sic appellantur, qui Domino permittente, elementa concutiunt; rebus adimunt species suas, ventura plerumque prænuntiant, turbant mentes hominum,immittunt somnia, hominesque violentia carminis duntaxat occidunt, quod et Lucanum no- B

strum non latuit. Ait enim :

Mens hausti nulla sanie polluta veneni,
Incantata perit.

Et ne tibi parva videatur illius auctoritas, nosti quod Jamnes et Mambre, magi Pharaonis fuerunt. Ægyptus etenim hujusmodi superstitionum et maleficiroum mater est. Nosti, inquam, eos, non modo Moysi restitisse, sed cum eo signis et miraculis contendisse, licet posmodum vel inviti coacti sunt, digitum Dei in signis Moysi confiteri.

CAP. XI. De speciebus magicæ.

Varro autem, curiosissimus inter philosophos, quatuor species divinationis ab elementis mutuatus est, pyromantiam scilicet, aeromantiam, hydromantiam,et geomantiam, multasque species videbis ex his capitibus pullulare, sive arte, sive furore divinatio peragatur, quarum nomina, exempli causa, vel pauca subjiciam.

CAP. XII. Qui sint incantatores, arioli, aruspices, physici, vultivoli, imaginarii, conjectores, chiromantici, specularii,mathematici, salissatores,sorliegi, augures.

Incantatores quidem sunt, qui artem verbis exercent. Arioli, qui circa aras nefandas preces, aut exsecrata sacrificia faciunt, in quorum cervicibus est manus Domini, dicente propheta: Ariolos et magos non patieris vivere (Exod. xx11). Aruspices sunt inspectores horarum, præscribentes quid qua hora fieri expediat, quorum errorem damnavit Apostolus dicens: Timeo ne frustra laboraverim in vobis ; observatis enim dies et annos, et menses et tempora (Gal. IV), cum felicitas operis non a tempore, sed a nomine Domini debeat exspectari. Aruspicium quoque in extorum inspectione viget, quam artem Tages quidam dicitur invenisse. Unde Lucanus (Lib. 1 De bello civili) :

Fibris sit nulla fides, sed conditor artis
Finxerit ista Tages.

Extorum vero nomine censentur omnia, quæ cutis extremitate teguntur. Ex quo liquet eos esse aruspices, qui vaticinantur in ossibus animalium, sive sanguine, sive futura prænuntient, sive præsentia pronuntient, vel præterita. Vaticinium siquidem est, quo, cum intelligentia veri, abscondita profe

C

D

constet esse, sed de præsentibus, et futuris, et præteritis. Si vero adhibeatur sanguis, ad necronantiam jam accedit; quæ inde dicitur, quod tota in mortuorum inquisitione versatur. Cujusvis ea esse videtur, ut ad interpretationem veri, mortuos valeat suscitare. Ea namque ludificantium dæmonum, et humanæ perfidiæ illudentium fallacia est. Pythii sunt quos spiritus Pythonicus replet, et frequentius in virginibus exercetur, ut magis ludificet; ac si immundissimo spiritui placeat integritas mentis aut corporis. Vultivoli sunt qui ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte vel limo, eorum quos pervertere nituntur effigies exprimunt, cujus illusionis in Pharmaceutria Virgilius (Ecl. vii, 80) meminit :

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit, Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. Naso quoque in libro Heroidum :

Devovet absentes, simulacraque cerea fingil, Et miserum tenues in jecur urget acus. Horum vero malitia, etiam cum plurimum nocent, artificio levi dissolvitur, si videlicet qui suspecti sunt conventi ab aliquo crimen suum inficientur : aut si confessi fuerint, cogantur maleficium revocare. Imaginarii sunt, qui imagines quas faciunt, quasi in possessionem præsidentium spirituum mittunt, ut ab eis de rebus dubiis doceantur. Hos idololatras esse sacra Scriptura convincit, et divinæ majestatis judicio comdemnatos. Conjectores sunt

qui artificio quodam, sibi vindicant somniorum interpretationem. Chiromantici sunt, qui a manuum inspectione, rerum vaticinantur abscondita. Specularios vocant, qui in corporibus levigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelves, cyathi, speculorumque diversa genera divinantes, curiosis consultationibus satisfaciunt, quam et Joseph exercuisse, aut potius simulasse describitur, cum fratres argueret subripuisse scyphum, in quo consueverat augurari. Mathematici sunt, licet appellatio generaliter omnia complectatur, qui a positione stellarum, situque firmamenti, et planetarum mo tu, quæ sint ventura conjiciunt, ut est illud:

Nostra vel æquali suspendit tempora libra Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora. Dividit in Geminos concordia facta duorum, Saturnumque gravem nostro Jove frangimus una, Nescio quod certe est, quod te mihi temperat astrum. (PERS, V, 48,)

Ac si stellarum choreas applicationesque unius ad alteram constet rebus, quæ ex arbitri libertate proveniunt, quamdam necessitatis præstare originem, quorum et genethliaci, qui geneses, id est natalitias horas attendunt, imitantur errorem. Unde satyricus:

Nota mathematicis genesis tua.

(Juv., xiv, 248.)

lidem vero horoscopi nominantur. Unde rursus.

Geminos, horoscope Varo, Producis genio.

A turorum aves, quas omninales vocant,tibi prænuntiabunt. Quænam sint istæ forte interrogas? Quas scilicet de natura hominum in formam avium poetæ asserunt esse conversas. Quid cornix loquatur diligenter ausculta, situmque ejus sedentis, aut volantis nullo modo contemnas. Refert etenim plurimum, a dextris sit an a sinistris, qua positione respiciat cubitum gradientis, loquax sit, an clamosa, an silens omnino, præcedat an sequatur, transeuntis exspectet adventum, an fugiat; quove discedat, non negligenter attende. Ait namque Virgilius (Ecl., ix, 14):

(PERS. VI, 18.) Viguit autem ista scientia et forte eam aliquatenus licuit exerceri, donec Deum natum nuntiavit stella de cœlo, magosque non reprobos primitias fidei ad eum adorandum novo et inaudito ducatu perduxit. Exinde vero penitus interdicta est. Salissatores qui ex saltu membrorum, aut inopinato corporis motu, prosperum aliquid futurum autumant, vel adversum. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictæ religionis superstiosa quadam observatione, rerum pollicentur eventus, quod genus sortes apostolorum et prophetarum, et dividentium, et inspectio tabulæ, quæ Pythagorica appellatur, observatio quoque cujusque casus in rei de qua quæritur, significatione.Augurium B vero quod est in avium observatione, Phryges invenisse traduntur, quod in voce traditur aut volatu. Est autem secundum traditionem eorum, volatus tam alarum quam pedum: vola siquidem est pars interior palmæ vel pedis. Unde apud Maronem in sexto, volantes pro gradientibus columbæ describuntur. Hoc etenim ad hominis pertinet felicitatem, si columbæ gradientes dum tamen in pastu itinerantes præcedant.

CAP. XIII. De variis omnibus. Inexpeditionem missus consul Romanorum,dum nullius boni ominis sortiretur auspicium, columbas jejunio confectas, granis sparsis triticeis in via qua iturus erat, præferri jussit, ut vel earum omine auspicii duritiam sublevaret. Quæ cum diligentius a cibis abstinerent, eas præcipitari jussit in fluvium, ut saltem biberent: submersæque in flumine, docuerunt consulem cum exercitu submergendum. Hic etenim secutus est eventus. Apes Platonis infantuli mel labiis inferebant, singularem dulcedinem eloquentiæ ejus futuram præ signantes. Hiero, summus postea Siciliæ magistratus, quod virtute promeruit, a patre nobilissimo viro expositus est, eo quod ex ancilla susceptus dehonestamentum generis videbatur, et quasi probrosa clari sanguinis macula. Sed parvulum et indigentem opis humanæ apes circa eum melle congesto, plurimis aluere diebus: et sic consilio aruspicum et regnum portendi canentium, a patre agnitus, recollectus, et diligenter institutus est. Parvuli Midæ cunabulis formica grana tritici congerebant,significantes eum futurum ditissimum. Unde et res aureas ipsius attactu fieri poetæ finxerunt. Sulpitio sacerdoti lapsus apex de capite, sacerdotium abstulit;occentus soricis auditus M. Fabio præfecturam. Si nugis Iberis per omnia credis, si vestem in operis tui initio a soricibus corrosam senseris, tempera ab incoeptis. Si egrediens limen calcaveris, aut in via offenderis, pedem contine. Si in procinctu agendorum aliquid damni pertuleris, differes inchoata, ne vel tota intentione frustreris, aut inutiliter impleatur. Exspecta, dum omine meliore faustam agendis horam arripias. Omnia namque sunt aliquid. Cum processeris, abscondita fu

C

Quod nisi me quacunque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

Nec tuus hic Mæris, nec viveret ipse Menalcas. Quamvis in eo videatur in artem offendisse, quod cornix quam vitæ servatricem asseruit, rerum magnarum ignorat auspicia; nisi forte in ea præter naturam fiat ostentum, quale est quod imminente bono et optato perosi imperatoris exitio, de rupe Tarpeia per urbem cornix Græco eloquio protulit: << Bene erit. » Quod augur interpretatus ita exposuit:

Nuper quæ sedit Tarpei culmine cornix, Est bene non potuit dicere, dixit: Erit. Sed ignosces viro doctissimo rusticanam simplicitatem exprimenti, aut quia pauperum vita, divitibus. res videatur exigua, qui humanum genus ut paucis serviat, asserunt institutum. Corvus vero, quem non minori diligentia observabis, rebus majoribus auspicatur, et usquequaque cornici præjudicat. Porro cycnus in auguriis, ales gratissima nautis, utpote quæ aquarum domestica quadam gratia familiaritatis eorumdem secreta prænoverit. An nescis apud Maronem

..... Bissenos lætantes aere cygnos reducem classemÆneæ, Veneris vaticinio nuntiasse? Eorum namque hilaritas non modo nautis, sed et quibusque peregrinantibus felicium eventuum gratiam spondet, nisi fortioris superetur adventu. Aquila namque sicut rex avium est, si non alarionem excipias, que forte aquilarum species potentissima est regni sui majestate omnium avium, si contra loquatur,fidem evacuat. Potuerat apud Statium præsagio volucrum Græcorum exercitus confortari. Sed fortior ecce adventans per inane cohors: Amphiarao interprete, Græcorum quoque exitium, patefecit. Licet enim aquila quarumdam avium viribus superetur, in prænuntiatione veri nulla potentior est. Cunctis siquidem avibus excellentius volat, et ab ipsius Jovis arcano nunquam excluditur. Cumque tanto visus acumine vigere dicatur, ut ab æthere summo pisciculos in fundo maris contueatur, et in ipsum solem, quod nulli animantium licet, figat obtutum, sensuum quidem subtilitate de Jovis gratia conscientiam veritatis rerumque mysteria mutuatur. Quis enim falsam interpretem dicat, quem consiliorum Jovis novit esse participem? Locris adversus Crotonienses dimicantibus, aquila dum pugnabatur

supervolans victoriam dicitur contulisse,cum pauci A numero deleverint infinitos. Hoc tamen validiori signo scribitur roboratum, eo quod duo juvenes procacioris staturæ, elegantioris forinæ, in candido habitu ab utroque latere Locros præcesserint; scilicet, ut erat communis opinio, Castor et Pollux. Omina vero hujusmodi cum geminantur potentiora sunt. Dum Hiero, de quo supra, prima bella iniret, aquila ex improviso resedit in clypeo progredientis, manu promptum regemque futurum significans. Ea die quia natus est Alexander, duæ aquila tota die præpetes supra culmen domus patris ejus sederunt, omen duplicis imperii, Europe Asiæque præferentes. Vultures difficultatem portant, duritiam, rapacitatem, sicut habes in origine urbis condendæ. Phoenix singularis felicitatis successus pollicetur, B quale est, quod nova Roma, viso phoenice, melioribus auspiciis condita est. Avis picta urbi Pictavorum contulit nomen, levitatem gentis colore et voce præfigurans.Ardea rerum arduarum auspicium est. Ciconia quoniam avis concordiæ est, concordiam invenit, aut concordiam facit. Grus semper affert, quod expedit; unde et gruere verbum antiquum, a quo congruere, quod proficit; et ingruere contra, quod officit. Unde illud:

[blocks in formation]

Nec tamen minores contemptui habeas, cum et pica loquax, sicut ad multa, sic ad susceptionem hospitum te faciat cautiorem. Si avis, quæ vulgo dicitur C albanellus, prætervolans viam, a sinistris feratur ad dextram, de hospitii hilaritate ne dubites: si contra, contrarium exspectabis. Aves domestica artificii hujus non sunt expertes, cum galli cantus spem, iter, vel opus inchoantis promoveat. Tiberio nascituro præsignans Livia, ovum gallinæ subductum eo usque nunc suis, nunc ancillarum manibus fovit donec gallus insigniter cristatus exclusus est; unde et augures puerum qui nasciturus erat, dixerunt regnaturum. Bubonis, strygis et noctuæ, semper infausta sunt omina. Noctua tamen eo quod noctis tenebris non cæcatur, diligentis hominis vigilantiam signat; ut in portento, quo in hasta Hieronis, cum primum progrederetur ad beilum, noctua dicitur consedisse, significans eum futurum diligentissimum. Bubonem Dido, dum misceretur Æneæ, sensit infaustum. Si accipiter quidpiamve generis hujus, sub oculis proficiscentis, solitam rapinam exerceat, inter eundum rapacitas imminebit. Quod et joculariter innuens, Naso ait:

Odimus accipitrem quia semper vivit in armis. Regulus quoque ipse, qui et bitriscus dicitur, vera quandoque portendere non dedignatur. Minutæ etiam aves, adventu suo vel recessu, significant familiam nunc minui, nunc augeri. Omnium vero volatus quanto serenior, tanto laudabilior est. Unde Melampo,augur prænominatus conqueritur,stragem Græcorum conjiciens ex volatu,

D

.... Vides ut nulla serenos Ales agat cursus.

A bestiis quoque viarum tuarum eventus scrutaberis. Leporis timebis occursum, si tamen evaserit. Est enim procul dubio longe commodior in mensa, quam in via. Lupo obvio congratulaberis: boni siquidem nuntius est, licet solu visu nocere soleat, et quem ante præ viderit, vocemque præcludere. Juxta illud:

Vox jugit ipsa, lupi Mærim videre priores. (Virg. Ecl. ix, 53.) Hiero Siculus litteratorio insistens studio, inter coæquales stylo operam dabat, eique lupus in turba puerorum repente conspectus, tabellam eripuit, successus hominis firmans, inaudita forma prodigii. Quid multa? lupi efficaciam non negabit, quisquis Romanorum genus lupino lacte non ambigit educatum. Unde plerumque quod in eis dulcius est, adhuc lupinum saporem retinet; primique eorum fidem, quam a matre lupa didicerant, sibi invicem servarunt, eademque quadam lege naturæ manavit ad posteros. Ovibus gratanter obviam gradieris, dum capram vites, cui alludens poeta ait:

Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. (ID., ib., 29.) Bobus triturantibus, libentius tamen arantibus, obviabis. Nec displiceat si viam ruperint, quia mora itineris hospitii gratia compensabitur. Mulus infaustus est, asinus inutilis; etsi utilissimi sint, ad pereo nihil utilius, quam quod humanis usibus servit. ferenda onera. Equus quandoque bonus est; sed in Habet vero jurgiorum et pugnæ significationem. Interdum tamen ex colore et visu mitigatur. Unde apud Virgilium, visis albis equis, apparente Italia, senior Anchises exclamat :

Bellum, o bellum, terra hospita, portas. (ID., Æn. 111, 539.) Cervum,capreolum, aprumque silvestrem, onagrum et cætera hujus generis, malo prandenti apponas, quam vianti opponas. Eneas cervis pro navium numero fusis, omen quod contrarium videbatur, ad se sociorumque fortunam, virtute retorsit. Canis sequipeda commodissimus est: cujus, si vera est Hebræorum traditio, nec angelus ipse Tobiæ socius aspernatus est comitatum. Quid quod Cyrus scelere avi expositus in silvis ut periret, caniculæ uberibus regnum adeptus est Persarum. Locusta etsi minimum possit, itinerantium tamen præpedit vota; ex eo forte sic dicta, quod loco stare faciat gradientes. Econtra cicada viatoris promovet gressum, et initiatorum amœnat exitum. Aranea dum a superioribus filum ducit, spem venturæ pecuniæ videtur afferre. Obvius bufo futuros successus denuntiat; mihi tamen vel solo visu molestus est. Verumtamen omine illo nihil potentius, nihil efficacius est, nihil mortalium unquam invenies,quod evidentius exprimat veritatem. Porro si artem diligenter exsequeris, conditionem ejus, et dona naturæ, situm, gestum, motumque corporis, sensumque sermonis

tota mentis intentione notabis. Sacerdotum obvium A vem a sinistris tonantem audiens, se eum præmisaliumve religiosum, dicunt esse infaustum. Ego quoque perniciosum credo, non modo sacerdotibus, sed et viris sapientibus contraire. Melius quoque est obviare genti servorum, quam his qui summa sunt præditi potestate. Feminam quoque, quæ capite discooperto incedit, infelicem crede: nisi, ut apud Plinium legitur, publica sit, aut plurium libidini pateat prostituta.Nec expedit illi occurrere,quæ amoto velo, caput suum deturpare non erubescit. Ab his quæ primo audiens inter operis cujusque auspicia, quid sequatur prænosces.

Hinc Deus incumbens baculo quem dextra gerebat.
Omina principiis, dixit, inesse solent.
Auditas voces timida perpendimus aure.

Et primam visam consulit augur avem.
(OVID. Fast. 1, 177.)

Ea siquidem futurorum prænostica sunt. Petilius consul Romanus oppugnans castrum in Sicilia, cui nomen Letum erat, cum milites accingerentur ad pugnam, ait : « Ego hodie Letum capiam. » Casuque sic accidit, cum ipse eadem die fuerit interemptus. Alius quoque consul cum a senatu destinaretur ad expugnandum regem Persarum, a filia quam in ostio domus flentem obviam habuit, causam quæsivit; cumque illa responderet, Persam periisse, (sic enim catulus qui forte perierat, dicebatur) profectus in expeditionem triumphum non invenit, eo quod rex Persarum perierat, quando filia consulis catulum flebat amissum. Ab ipsis etiam elementis, aut temporis qualitate, rerum frequentur trahuntur auspicia. Fortunæ duritiam, gratia roris, aut modestus imber emollit. Roscidum quippe, et suppluviale tempus, aerque sudus, dum operis cujusque incun. ctanter ortum prosequitur, creditur ejusdem fortunare processum. Cum Fortuna quæ Phrygios exsules liventi oculo diu perstrinxerat, tandem benignius, quasi de specula gratiæ, respexisset,

Olli cæruleus supra caput astitit imber.

(VIRG., Æn. II, 133.) Venus naufrago filio, apud Didonem hospitium præparans, eumdem fido Achate comitatum, dum in reginæ gratiam introduceret, cava nube obtexit.Tonitrua quoque varias habent significationes. Si enim afferant quamcunque fulminis læsionem, infausta sunt. Unde illud:

Sæpe malum hoc nobis (si mens non læva fuisset) De cælo tuctus nemini prædicare quercus. (VIRG., Ecl. 1, 16.) In his autem et illud perpenditur, an semita una descenderit, an multifaria aeris ruptione diffusos sparserit ignes. Hoc equidem semper tristius est. Dum Caius Cæsar civili bello patriæ immineret, fulminosus aer exstiterit,quot habuerit igneos quam turbines, quot trabes emiserit, nec veteres historiæ sufficiunt enarrare.

Et tunc

Ignota obscuræ viderunt sidera noctes. Si vero fulminis careat tempestate, si lævum sonet, deorum creditur nuntiare favorem. Æneas Jo

sis sacrificiis opin atur habere propitium. Sed qualitercunque ista se habeant, innatum timorem hominum poterit mitigare, quod nemo sentiet fulminis ictum, si ante tonitrui sonum audierit, aut præviderit coruscationem. Tiberius Cæsar, turbatiore coelo, lauream coronam gestabat in capite, quia hoc genus frondis fulmine negatur afflari. Tonitrua siquidem timidissime et vehementer semper exhor. ruit. Est tamen quod procul dubio longe tutiorem facit hominem, si fidem crucis servet in pectore, justitiam fidei gestet in capite, et salutiferum signum fidei manus innocens figat in fronte, illum semper præ mente habens, qui cultoribus suis, omnem mundi timorem excutiens, ait: A signis cæli ne tiВ mueritis, quæ timent gentes, quia ego vobiscum Dominus Deus vester (Jer. x). Hæc quoque verba inter tonandum vel audita vel dicta, scribuntur a quibusdam noxam fulminis amovisse. Nihil autem est, quod imminentibus signis, ita totum concutiat hominem, sicut mens sibi conscia iniquitatis, et quæ scelerum suorum pœnam, ad singula timet exposci. Unde ethicus de criminosis:

C

Hi sunt qui trepidant,et ad omnia fulgura pallent. (JUVEN., XII, 223.)

Econtra justus confidit ut leo. Et illud: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit (Prov. XII). Fulgor equidem igneus si urendo non noceat, celebritatis gloriam affert. Neque quia non urit, igneus non est; si tamen in hoc Plato recipitur. «Duæ sunt, inquit ille, ut opinor, virtutes ignis : altera edax et peremptoria; altera mulcebris et innoxio lumine. » Posteriorem asserit operatricem visus, et in superio ribus vim suam maxime exercere. Ascanium fa talis exsilii cum patre discrimina subeuntem, ignis de cœlo quasi succenso capite illustravit, pronuntians ei deberi felicitatem exsilii, ipsumque futurum in gentem magnam. Alexandri Macedonis et Octaviani Augusti, sub ipso eorum ortu claritas ignis miraculo declarata est. Proficiscentem expeditionem, dum egreditur, prosequens ventus successum spe fortunat; dum in hostes vexilla feruntur, aeris testimonio vexilla triumphabunt. Si vero patriæ imminent, justissimum metum incutiunt. Terra quoque ipsa mysteriorum conscia D est, sed gravia omina frequentius portat, eo quod fundata super stabilitatem suam, mavult quiescere quam moveri. Cum ergo mugitus ejus auditur, amaris eventibus condolet, et quo affectu suis compatiatur alumnis, vocis suæ tristitia protestatur. Magna siquidem et pia parens omnium est. Studuerat hæc ab amplexu hospitis arcere Phoenissam, sed quia conciliatrix hospitii Venus jam prævaluerat, tacta dolore cordis intrinsecus mugiit, quoniam ei mugitus pro gemitu est. Hæc eadem quoties tremit, filiis suis prævidet aliquid metuendum, nisi forte parturiendo laboret. Tunc vero vel omnio facit abortum, aut inutilem fetum parit, quia ut multum, sæpe cum

Parturiunt montes, procedit ridiculus mus. (HORAT., De art. poet., 139.) Hæc sunt quibus totam vigilantiam suam videas accommodare quam plurimos.

A

Cætera de genere hoc adeo sunt multa, loquacem Ut lassare queant Fabium (ID., Sat. I, 1, 14.) quibus quæcunque domus institerit, eam nec ab ipsa salute arbitror posse salvari.

LIBER SECUNDUS

PROLOGUS.

Omnia cedunt in usum sapientis, habentque materiam virtutis exercendæ, quæcunque dicuntur aut fiunt. Nam et otia ejus negotia sunt, et dum rationis libramine rerum omnium vires pensat, provida dispensatione quidquid ad beatitudinem proficit, quadam quasi manu virtutis apprehendit. Tunc ergo divinæ sapientiæ tuæ argumento validissimo dupliciter fidem facis, dum et in tuis actibus rectus incedis, et philosopharis in nugis alienis. Alacres. itaque exeant nugæ nostræ, quas serenitas tua prodire jubet in publicum, ut conjectores, mathematicos, cum quibusdam aliis nugatoribus introducant; quia quibus dedisti egrediendi audaciam, securitatis quoque fiduciam præstabis. Connectantur ergo inferiora superioribus, et si quid in alterutris vitiosum, aut deforme apparuerit, benignitatis tuæ prudentia corrigatur.

CAP. I. Omnia vana esse, et res ex fide sua cuique respondere.

B

Rusticanum et forte Offelli proverbium est: « Qui C somniis et auguriis credit,nunquam fore securum. » Ego sententiam et verissimam et fidelissimam puto. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis. semel aut amplius sternutaverit ? Quid si oscitaverit? Quid denique si undecunque sonum emiserit? Hæc tamen ex causis quas physici noverunt, aliquatenus ad eum pertinent circa quem fiunt. Esto, dum aliena opera impedire, aut promovere non queant. Sicut nec inania carmina, aut superstitiosæ quædam ligaturæ, quæ tota medicorum secta condemnat, licet hæc ipsa a quibusdam eminentiori quodam nomine physica soleant appellari. Physioum etenim dicunt, cujus occultissima ratio est, ut humano sensu nequeat comprehendi. Nihil etenim est, vel fit, cujus ortum legitima causa, et ra- D tio non præcedant et ut alius ait : « Nihil fit in terra sine causa. » Constat itaque quia artificis naturæ manum nihil evadit. Ex quo consequenter patet ad physicam omnia pertinere. Ego quidem quocunque modo ista se habeant, indubitanter credo illa sola non esse respuenda, quæ ex fide proveniunt, et referuntur ad gloriam omnipotentis Dei; cum scriptum noverim, omnia quæcumque in opere, vel verbo feceritis, in nomine Domini facite, in quo sola via hominis prosperatur. Sic omnium sanctorum turba præcessit. Guthbertus signifer quidam gentis nostræ in lege Domini Evangelium Joannis

superponebat infirmis, et curabantur. Beati Stephani tunica superposita mortuum suscitavit. Symbolum apostolorum dæmoniacum, a quo gestabatur, curavit. Oratio Dominica herbis, dum legebantur aut dabantur ex fide dicta, sæpissime contulit optatum salutis effectum. Beatus Benedictus signo crucis vas mortiferum fregit, ac si pro signo lapidem intorsisset. Capitula Evangelii gestata, vel audita, vel dicta, inveniuntur profuisse quamplurimis. Hæc equidem et simili non modo licita, sed et utilissima sunt. Alia vero non tam contemnenda quam fugienda. Certum siquidem est, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Infideles autem et reprobos, aut etiam hæsitantes in fide, multis permittit Deus ludificationibus subjacere. Omina tamen omnia tantum possunt quantum excipientis fides permittit. Unde et Julius Cæsar nullo augurio, nullave superstitione, a quocunque incœpto potuit absterreri. Contigit enim ut quandoque in Africam navigio proficiscens in egressu navis prolaberetur : verso itaque ad melius omine «< Teneo te, inquit, Africa » eamque obtinuit. Præterea Calphurnia uxor ejus ea nocte, quam is in terra ultimam gessit, vidit eum multis vulneribus confectum in sinu suo jacere, rogansque ut die sequenti a curia abstineret, non obtinuit, ne ille in vita sua aliquid timidum, quocunque auspicio egisse videretur. In excidio Massiliensium, lucum qui diis sacratus habebatur, primus ausus est cædere, probans se ab omni superstitione alienum. beatus quoque Marcus evangelizandi causa Alexandriam proficiscens, cum navem egressus rupisset calceum, gratias agens, iter suum expeditum esse protestatus est. Si quis revocatur inter eundum, non ob hoc, si quid in nomine Domini fuerat inchoatum, prætermittat, nisi forte omnem revocationem ominosam esse corvi persuadetur exemplo, qui coloris amisit venustatem, dum revocatus a cornice, progredi maluit quam manere. His vero mens nugis incauta seducitur, sed fidelis nequaquam acquiescit.

CAP. II. Contemnendas non esse omnino rerum naturalium significationes.

Non tamen, licet omnia vana esse, fidemque auguriis asseram non habendam, ideo signorum,quæ a dispositione divina ad erudiendam creaturam concessa sunt, fidem et fructum evacuo. Multifarie siquidem, multisque modis suam Deus instruit

« PoprzedniaDalej »