Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA CCCXXII.
Ad PETRUM ABB. S. REMIGll.
A. D. 1 173-4.)

PETRo abbati Sancti Remigii domini suo unico, suus JoANNEs de Sarisb., salutem, et utriusque vitæ successus.

Diuturni causas silentii reddere non oportet, cum terrarum jam a multo tempore sint subtracta commercia, et intermeantibus de gente in gentem sine dispendio salutis, et vitæ periculo transire non liceat. His vero, qui suspecti habiti sunt, diligentius præcavendum est, ne ex aliqua probabili occasione publicæ potestatis iram incurrant. Quia dum timet unusquisque quod meruit, adversus eum quem injustius et atrocius læsit, facilius excandescit. Nam, ut ait quidam satis eleganter et vere :

Rumor de veteri faciet ventura timeri.
Cras poterunt fieri turpia sicut heri.

Ex quo enim Altissimus patiens quidem, sed procul dubio redditor justus erexit dexteram in retribuendo, et arripuit judicium manus ejus, timent plurimi, ne ira se ad invicem collidentium potestatum transeat in furorem, et declinant impetum, donec justitia in judicium convertatur, et ex conversione vel contritione impiorum consilium Domini innotescat. Interim, præstolamur in silentio salutare Dei, certum habentes quod patientia pauperum non peribit in finem. Nunc siquidem plurimum necessaria est, nunc opus est armis, nunc pectore firmo in Domino. Audiuntur enim undique terrores et opiniones bellorum. Crebrescunt incendia, et, qui hostes debuerant expugnare, in prædam transeunt. Et non modo ab aquilone, sed a quatuor ventis cœli in perniciem populorum olla succenditur.Nam ageneratione ista, non modo filii Barachiæ sanguis, qui plus quam inter templum et altare nuper effusus est, nunc requiritur, sed etiam aliorum, qui ob eamdem causam damna, ludibria, et verbera experti proscripti sunt, incarcerati sunt, in exsilium missi sunt, et fere de toto orbe Latino, unde migraverunt ad Dominum, passionum suarum debitam, et quæ Deum deceat, et prosit Ecclesiæ, expetunt ultionem. In his itaque lætantur justi, qui vident vindictam justitiæ consonam Dei gloriæ militare, lavantes utique manus suas in sanguine peccatorum. Hæc summatim de his, quæ publicantur apud nos, ubi solus ille tutus est, quem furor exagitat, aut quem Spiritus sanctus efficit omnium temporalium contemptorem. Foris enim astat gladius, timor intus : civis et hostis in eodem fere versantur calculo. Nostra autem sors conviventibus adæquatur, nisi quod inter Scyllam et Charybdim periculosius navigantes, evidentior supra et contra merita nostra Dei propitiatio benignius consolatur. Nam ut sibi magis reddat obnoxios, intentata e vicino ostendit pericula, et validius irruentia sæpe longius fortiusque repellit, ut merito dicere debeamus : Qui Dominum Jesum, velit nolit mundus,super omnia benedictum non diligit, anathema, sit,

A Vestra autem, quæ in partibus nostris sunt, multis

periculis exponuntur. Nostri potentes circumquaque in lupos conversi sunt, quos improba ventris agit ingluvies, ut jura potestatesque contemnant. Et nisi hominis, cui domum commisistis, laboriosa et efficax subvenisset industria, jam mullo aut raro coleretur habitatore. Qualem vero illam invenerit, alia vice me vobis scripsisse memini, et a memoria vestra non arbitror excidisse. Cum enim illuc in propria persona accedere non valerem, diligentem de domesticis nostris exploratorem direxi, et audita per eum status melioratione manifesta, gavisus sum ; jam enim res directæ erant in hunc articulum ut, si Dominus pacem daret, et ibi ministrantibus possent sufficere, et

B humilitatem debitam hospitibus pro loci modulo

laudabiliter exhibere. Siquidem fratres ibi degentes, tam episcopi quam officialium ejus, sed et vicinorum gratiam meruerunt, possentque amodo amicorum subsidio per gratiam Dei et suam industriam dilatari, nisi conatibus eorum tempestas ingruens obviaret. Sed licet vicini undique, qui munitiones custodiunt, ab eis sæpe multa extorqueant, tamen pro viribus solliciti sunt Deo et Domino suo sancto Remigio servare fidem, et vestris per omnia jussionibus obedire. Frater Absalon cum reditu nostro desiderabat pertransire ad nos, sed propter imminentia pericula, meo et fratris mei consilio, reversus est ad domum, cui, si abesset, desolatio imminebat. Canonem vero constitutum deposuit in manu vestri Ricardi, ut illum recipiatis de manu ejus, si forte Deus commodiorem intermeandi dederit fa cultatem. Et quia malitia invalescit, ut oportet, fratres, qui in domo vestra sunt, urgente necessitate post latrones et prædones per castella discurrere ut neuter eorum interdum domi inveniatur, nobis, si placeret vobis, et consilio vestro, videretur admodum expedire, ut etiam cum diminutione aliqua pensionis mitteretis aliquem honestum, et ad necessitates monasterii compositum fratrem, qui posset illis esse solatio, et in absentia aliorum adventantibus respondere, et sua præsentia testificari locum religionis titulo Domini consecratum. Nam si ibi multiplicior apparuerit religiosorum numerus, procul dubio major ab incolis Domini reverentia exhibebitur, et malefactorum improbitas facilius conquiescet. EPISTOLA CCCXXIII. LUDOVICI REGIS AD J0ANNEM SARESB. CARN0TENSEM EPISCOPUM ELECTUM. (A. D. || 176.)

Ludovicus, Dei gratia rex Francorum, amico suo charissimo, magistro JoANNi de Saresberia, Carnotensi electo, salutem cum sincera dilectione.

Quod capitulum Carnotense de consilio domini Senonensis archiepiscopi, apostolicæ sedis legati, divino potius, ut credimus,instinetu vos in pastorem et dominum, pari voto et assensu, solemniter et canonice elegerunt, gratum ducimuus et acceptum, familiaritatem meritis vestris meruistis adipisci, tum morum et scientiæ vestræ contemplatione. Eapropter discretionem vestram monemus et precamur attentius, quatenus, electioni de vobis factæ benignum præbentes assensum,tam solemni et tam laudabilitantæ ecclesiæ vocationi præsentiæ vestræ exhibitione satisfacere maturetis, ne nostrum et archiepiscopi Senonensis, qui ad hoc fideliter et efficaciter consummandum laboravit, diutius suspendatur desiderium, et spes Ecclesiæ Carnotensis mora prolixiori torqueatur. Valete. EPISTOLA CCCXXIV. CAP1TULl CARN0TENSIS AD EUMDEM. (A. D. 1176.) Venerabili domino suo et Patri, J0ANN1 Dei gratia Carnotensi electo, pastoralis curæ sollicitudinem gerere ad salutem. Quod natum est ex carne, caro est ; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Hinc est quod magnificat anima nostra Dominum, et in Deo spiritus noster exsultavit, quia vos nobis in pastorem electum non revelavit caro et sanguis, sed Pater noster qui in cœlis est, visitans nos Oriens ex alto. Sane tam dissona hominum vota, tot varias mentium voluntates, adunare non potuit nisi spiritus unitatis, adeo ut indubitanter sit evidens eum quem spiritus revelavit, coelitus destinatum. Curiæ cœlesti gaudium intulisse credimus, quod Beatæ Virginis Ecclesia, per Spiritum sanctum concipiens, dilectum Deo et hominibus pastorem germinavit. Acclamantibus itaque omnium votis desideratum sibi postulat, et ad dilectum et ad electum sibi incunctanter aspirat Carnotensis Ecclesia, sponsique desiderio jam languescens : Osculetur me, inquit, osculo oris sui (Cant. 1). Urgeat amor Christi eum qui regis filiæ desideratur amplexibus, et stimulis salutaribus compungatur qui ad Dei filios propagandos Christi gener eligitur. Erubescat regnum cœlorum solus ingredi, cui divini germinis pompa gloriosa promittitur ; et qui coronam auream creditur meruisse, gloriosi labore officii mereatur aeternam. Mittimus ergo ad vos ex capitulo nostro personas spectabiles, decanum videlicet, cantorem et cancellarium, qui universitatis nostræ mentem vobis offerant, et personam vestram postulantes, vestri adventus desiderium viva nobis voce denuntient. EPISTOLA CCCXXV. AD PHILJPPUM DECANUM ET CAPITULUM S. MARTINI. (A. D. { 176.) JoANNEs, divina dignatione et meritis sancti Thomæ, Carnotensis Ecclesiæ minister humilis, PhiLippo decano Beati Martini totique capitulo in Domino, salutem. Universitatem vestram ignorare non credimus quod controversiam, quæ inter homines de Castro Novo Beati Martini et R. nobilem ecclesiæ vestræ thesaurarium vertitur super quibusdamjuramentisEcclesiæ titulo S. Chrysogoni cardinalem, apostolicæ sedis legatum, accessit, et præstita juratoria cautione, se de injuriis et læsionibus ecclesiæ memoratæ satisfacturum, præsente illustri Anglorum rege et pro eo intercedente, meruit absolvi, relicto nobis quod de jure restabat exsequendum. Citatus vero comes præstitæ non stetit cautioni, dicens se in hanc formam non præstitisse juramentum: unde et pristinam a nobis reductus est in sententiam, quam dominus papa Alexander III confirmavit. Tandem, cum dominus Anglorum rex doleret illum tandiu excommunicationi subjacere,regiam adjecit manum,eumdem compellens ut exhibitione justitiæ se a sententia excommunicationis qua tenebatur faceret absolvi. Nos autem comes poenitens, ut videbatur, et corde contritus adiit, ac de injuriis satisfaciens competenter, ad preces domini regis Anglorum et abbatis et fratrum ecclesiæ præfatæ absolutus est,juratoriacautione præstita se manum ulterius, nec ad eamdem ecclesiam, nec ad homines vel possessiones ipsius, extensurum, nisi aliquid de jure posset evincere. Quod ut posteritati notum fieret, et ecclesiæ jam dictæ prospiceretur indemnitati, tam scripti quam sigilli nostri testimonio fecimus communiri. Actum publice, anno Gratiæ { 180.

tum beati Thomæ martyris consideratione, cujus A vel fidei præstatione quam occulte inter se dicuntur

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

prædicti homines præstitisse in depressionem juris prædictæ ecclesiæ, dominus papa nobis commisit audiendam, et, omni contradictione et appellatione cessante, fine debito terminamdam. Nos itaque secundum apostolicum mandatum et de consilio virorum religiosorum et prudentium procedentes, et sufficientibus testibus omni exceptione majoribus rei cognitaveritate, sententiam excommunicationis in prædictos homines, tum propter eorum manifestam contumaciam, tum propter prædictæ conjurationis probatam testibus infamiam, auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte prolulimus; illos vero quos audivimus esse principes factionis nominatim vinculo excommunicationis innodavimus ; in reliquos vero omnes, qui sunt ejusdem conjurationis complices, non ex nomine, sed in omnes sententiam excommunicationis protulimus generalem. Vobis itaque eorum nomina qui nominatim excommunicati sunt litteris nostris expressa transmittimus : Reginaldus Meschini, Petrus de Montebruis, Nicolaus Engelardi, Petrus Auberti, Paganus Gastinelli, Joannes Ermerardi, Radulfus de Fulchis, Radulfus Thomæ, Gilo Balduini, Petrus Aimeri, Gilo Thomæ, Gilo Senoreti, Bartholomæus de Lochis, Petrus de Savoneriis, Harduinus Pelliparius, Petrus Chivittonus, Reginaldus Goslani, Juguelmus Cordoanarius, Haumericus Epuliardi, Sancio Emenardi, Gaufridus de Cormeriaco, Bartholomæus Fromaudi, Jocelinus Pelliparius, Herbertus de Carnoto, Bartholomæus Attatei, Thomas de Ambasia. Inde est quod universitati vestræ auctoritate apostolica mandamus ut illos quos nominalim excommunicavimus excommunicatos ex nomine nuntietis, et generalem excommunicationem quam protulimus in reliquos qui prædictæ conjurationis sunt complices, in omnes generaliter promulgetis, et in ecclesia vestra a sacerdotibus mimorum altarium ecclesiæ prædictos excommunicatos tam ex nomine quam in genere faciatis frequenter et solemniter nuntiari, vel eos a divinis officiis cessare compellatis. EPISTOLA CCCXXVI.

CARNOTENsIS EPIsCOP1, De ABso

viNDociNENsis, A viNQUO EUM JOANNES llll

lITTERÆ JOANNls,
LUTI0NE JOANNIS, COMITIS
CULO ExC0MMUNICATIoNis,
GAVERAT.

[ocr errors][merged small][merged small]

rabilem Patrem nostrum Petrum, sanctæ Romanæ A monachos aut homines beati Launomari molestare

EPISTOLA CCCXXVII.

LITTERÆ JoANNis CARN0TENsis Episcopi, DE SAtisFACTI0NE FACTA MONASTER10 S. LAUNOmafai BlESENSIS, PRO ILLATIS EIDEM DAMNIS ET INJURius A JOANNE COMitE viNDOCiNENSI. (A. D. I 180.) JoANNEs, divina dignatione et meritis S. Thomæ martyris, Carnotensis Ecclesiæ minister humilis, omnibus ad quos præsentes litteræ pervenerint, in Domino salutem. Noveritis illustrem virum Joannem Windocinensem a nobis sententia excommunicationis, quaim etiam dominus papa Alexander III confirmaverat, fuisse diutius innodatum propter quasdam iniquas consuetudines, quas in villis Sancti Launomari Blesensis, in pago Vindocinensi constitutis, contra justitiam usurpabat. Vindicabat enim in illis sibi jus hospitandi, talliam, corvagium, avenagium, ju

[merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

vel inquietare præsumpserit, super exactione prædictorum sexaginta marcas argenteas dictis monachis persolvere per ecclesiasticam censuram compellatur. Et ne lis in hunc modum sopita vel ab ipso vel ab hæredibus ejus possit iterato suscitari, ad preces ipsius formam pacis initæ præsenti paginæ commendatam sigilli munimine decreviroborandam. Actum Blesis, anno Verbi incarnati 1180. EPISTOLA CCCXXVIII, AD PETRUM DE C AN DEIO. IMonet ne monachos de Fontanis contra formam ordinis celebrare faciat in ecclesia de Lamda. (D. MARtEN., Ampliss. Collect., I, 601, ex ms. B. Mariæ de Fontanis.) JoANNEs, divina dignatione et meritis beati Thomæ, Carnotensis Ecclesiæ minister humilis, PETRO de Candeio salutem. Omnis eleemosyna tanto est Deo acceptior et largitori suo fructuosior, quanto ipsius industria commodior accipienti fuerit et utilior. Hinc est quod utilitati tuæ providentes consulimus,etadmonemus in Domino, ut in ecclesia tua de Landa monachos de Fontanis contra formam ordinis Cisterciensis missam celebrare non compellas. Sufficiat autem devotioni tuæ officium divinum quod in ipsa abbatia pro tua et prædecessorum et succes

sorum tuorum salute celebrare monachi statuerunt. Vale.

EPISTOLA CCCXXIX.
AD BARTHOLOMAEUM tURONENSEM ARCHiEPISCOPUM.
Ejusdem argumenti.
(Ibid.)

Venerabili domino et Patri charissimo B. Dei gratia Turonensi archiepiscopo, apostolicæ sedis legato, JoANNEs, divina dignatione ac meritis sancti Thomæ, Carnotensis Ecclesiæ minister humilis, salutem et juges ad vota successus.

Rectoribus incumbit Ecclesiæ viros religiosos propensius diligere, et eos suis confovere facultatibus, longe ab eis injurias propulsare. Hinc est quod vestræ devotionis pietatem exoramus attentius ut persuadeatis Petro de (;andeio tanto abundantiorem esse fructum misericordiæ, quanto cui exhibetur noscitur plus prodesse. Consulatis ergo ei, et admoneatis in Domino, ne in ecclesia de Landa contra formam ordinis Cisterciensis monachos de Fontanis missam cogat celebrare, cum prædicti monachi in ipsa abbatia pro sua et prædccessorum suorum salute.....

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Si mihi credideris, linguam cohibebis, et aulæ
Limina non intret pes tuus : esto domi.
Aspectus hominum cautus vitare memento,
Et tibi commissas claude libeile notas.
0mnia sint suspecta tibi, quia publicus hostis
Et majestatis diceris esse reus.
Ignis edax, gladiusque ferox tibi forte parantur :
Aut te polluta subruet hostis aqua.
Cum tamen exieris, faciem velabit amictus,
Deformentque tuam pulvis et aura cutem,
Dextra ferat virgam, premat et sua mantica dorsum:
Trita tegant frontem pilea, pero pedem.
Sit gradus et cultus, habitus peregrinus eunti,
Non nisi barbariem barbara lingua sonet.
De Pictavorum dices te gente creatum,
Nam licet his lingua liberiore loqui.
Hospitiique fidem quæres super omnia, quo sis
Tutus ab insidiis, quas tibi quisque parat.
Stultos, prudentes nimium, parvosque cavebis,
Et quos insignes garrula lingua facit.
Si quis amat verum, tibi sit gratissimus hospes,
Et quem delectat gloria vana, cave.
Jure patronatus illum cole, qui velit esse,
Et sciat, et possit, tutor ubique tuus.
Ergo quæratur lux cleri, gloria gentis
Anglorum, regis dextera, forma boni.
Quæsitus regni tibi cancellarius Angli,
Primus sollicita mente petendus erit.
Hic est qui regni leges cancellat iniquas,
Et mandata pii principis æqua facit.
Si quid obest populo, vel moribus est inimicum,
Quidquid id est, per eum desinit esse nocens.
Publica privatis qui præfert commoda semper :
Quodque dat in plures, ducit in ære suo.
Quod dat habet;quod habet, dignis donat:vice versa
Spargit ; sed sparsæ multiplicantur opes.
Utque virum virtus animi, sic gratia formæ,
Undique mirandum gentibus esse facit.
Tardus ad hunc Samius si certet acumine mentis,

Indoctusque Plato, Varroque stultus erit. Curio si certet verbis, vineetur ab ipso ; Victus, si certet, Quintilianus erit. Hujus nosse domum non est res ardua ; cuivis, Non duce quæsito, semita trita patet. Nota domus cunctis, vitio non cognita soli Lucet, ab hac lucem dives, egenus, habent. Illa patet miseris, patet et domus illa beatis, Hic patre lætatur advena quisque suo. Cum reserata semel fuerit tibi janua, currens Ad thalamum domini progrediere tui. Exspecta dum turba fluat, quæ fervat in aula, Fessaque sint domini membro fovenda toro. Accedes, vultum mutabis mantica nugas, Excutiat ; peregre nunc peregrinus eat.

B Non tamen ostendas, oculos quod principis urat,

A quo tota tibi vita, salusque datur. Si facies illi tua displicet, unde placebit ? Ejus in arbitrio, jusque favorque manent. Quod prohibet fieri, scelus est : quod præcipit, [æquum, Juraque pro placito stantque caduntque suo. Huic quæ sola placet, sola virtute placebis, Quæ tibi, si desit, cætera cuncta nocent. Jura colit, pacem statuit, fundatque quietem, Et tumidos hostes mente manuque domat. Sed seu jura vocent, seu fulminet ensis in hostes, Non nisi sancta gerit, non nisi sancta probat. Confer ei quoscunque duces, quoscunque potentes, Plebs erit hoc viso maxima turba ducum. Si reges videas, quid ad hunc nisi rustica turba ? Et bene, si dici rustica turba queunt. Particulamque tui præmonstrans, experiere Quæ maneat totum gratia, vel quis honor. Si placet hæc, totus poteris fortasse patere. Sed si displiceat, cætera claude toga. Verba salutantis sint prima ; subinde facetus Te dabis obsequiis, hospitiumque petes. Non gravis hospes eris, potuque ciboque verendus Sufficiet vestis non pretosia tibi.

Non omeraris equis, phaleras nec poscis equorum, A

Nec te servorum copia magna premit. Sufficiet vel sola domus, visusque patroni, Ejus et alloquio, consilioque frui. Curia quid possit, quid speret plebs, ubi regni Vires, una domus sola docere potest. Si develatam faciem monstraverit, aut non Perstringat visum cassibus ille tuum, Quid sapiens stulto differt, quid paupere dives, Quid misero felix ? si sapis ecce vides. Si fuerit lætus, oculos auresque libenter Exponet nugis forsitan ille tuis. Sic igitur nugas sparges, ne tædia gignant, Quæ rebus lætis sunt inimica nimis. Si jubet ut nugas agites, nugare decenter : Nam sibi per nugas seria credet agi. Utilibus nugas, sic aptes seria ludis, Ut tibi sit gravium nulla timenda manus. Si jubet ut taceas, statua taciturnior esto, Nec redimas signis verba negata tibi. Cum satiatus erit, vel cum majora vocabunt, Ora conductus detur ut inde tibi. I citus, atque redi ; ne quorum carpere nugas Ausus es, infligant tela, necemque parent. Unum discedens secreta profer in aure : Quidquid agant alii, tu memor esto tui. Quæque caro fenum, flos feni, gloria carnis, Hæc nihil est: nihilo quid minus esse potest. Munera fortunæ, viscata puta vitiorum Semina, sunt scelerum pabula, mortis iter. Sunt laquei, sunt insidiæ, sunt toxica mortis, Quam non effugient, quos dea cæca colit. Quod fortuna dedit, et quod dabit, est alienum, Auferet hoc totum cum volet illa, tibi. Retia pennatis nequeunt prævisa nocere Tu quæcunque vides, retia mentis habe. Retia sunt quæcunque vides, hominemque ligatum Ad miseram mortem per mala quæque trahunt. Forsitam, unde tibi datur hæc audacia ? quæret, Dices nil metuens, omnia tutus agit. Omnia tutus agit, quem nec spes, mec timor angit. Cui mala nulla placent, omnia tutus agit. Hispana rediens, aut Vasconis utere lingua, Sed tamen in verbo plus gravitatis habe. Indue sic linguam, sic vestes indue gentis, Salva sit ut morum regula, salva fides. Pendeat ex humeris crux ænea, sit coma tetra, Hispida cæsaries, parba recisa parum. Sitque gravis vultus, sint frons oculique pudici, Insontesque nmanus, pauper amictus erit. Dum tibi conductus fuerit, securior ibis, Et via sit pedibus quælibet apta tuis. At si defuerit, longas protende diætas, Contineatque pedes publica strata tuos. Nusqam divertas, ne quis te lædat euntem. Nugarumque luat garrula lingua notas. Omnia, si nescis, loca sunt plenissima mugis ; Quarum tota cohors est inimica tibi. Ecclesia nugæ regnant, et principis aula ;

In claustro regnant, pontificisque domo. In nugis clerus, in nugis militis usus ; In nugis juvenes, totaque turba senum. Rusticus in nugis, in nugis sexus uterque ; Servus, et ingenuus, dives, egenus, in his. Accelera gressus, cauto diplomate pergens Ad mare, quo Morini littora nostra petunt. Hospitium tandem sera cum nocte subibis, Ut valeas, esto sobrius, esto gravis. Gens penetranda tibi, prælarga, bibaxque, loquax[que, Et cui, ni morem gesseris, hostis eris. Emergunt lites modicæ, quas magna sequuntur Jurgia, vulneribus feta, necemque ferunt. Sed quia virtutem gens diligit, et veneratur,

B Si bene credaris vivere, tutus eris.

Non modo tutus eris, sed summo dignus honore
Quæque libet fieri, cuncta licenter age.
Cantia te felix genuit, te Cantia fovit,
Illustris regum, pontificumque parens.
Hic tibi debetur, sedes finisque laborum :
Illa tibi requiem præparat, illa domum.
Anglorum sedem primam pete, sive Britonum ;
Si Britonum mavis dicere, nemo vetat.
Indignum, litem si tempus agit breve longam,
Digna quidem non sunl tempora longa brevi.
Cum de re constat, non sit de nomine pugna;
Ne foveat litem lana caprina diu.
Quidquid vis dicas, dum sit caput illa Britannis,
Quam tibi præsignat angelus arce micans.
Angelusiste quis est, aut quæ domus ista, requires
Namque novos rerum forma movere solet.
Hæc est illa domus, quæ Christum prima recepit:
A qua suscepit insula tota fidem.
lnsula tota fidem cepit, fideique parentem
Prædicat, extollit, audit, honorat, amat.
Consilii magni si nosti forte datorem,
Non erit ignotus angelus iste tibi.
Angelus e specula totum circumspicit orbem,
Et corpus pennis subvehit, atque tegit.
Sic videt e specula, sic protegit omnia pennis,
Ut jus non habeat hostis in orbe suo.
Hic tempestates prænuntiat, atque seremum:
Ventorum rabiem temperat, atque maris.
Ne quid obesse queat, non dormit nocte, dieque
Stat ; quia subjectos undique stare facit.
Accedens propius, Christi properabis ad aulam,
Ut veniam culpis promereare tuis.
Illic finiti solventur vota laboris:
Hic lacrymas, gemitus, hic pia tura dabis.
Excipiet fratrum reducem te tota chorea :
Et laudes pro te sospite læta canet.
Quidquid habes quod eis placeat, largire libenter :
Quidlibet, ut fuerit utile, cuique dabis.
Si potes, Odoni studeas donare salutem :
Accipiatque Brito te veniente crucem.
Hic marrare tui tandem discrimina fati
Exactæque viæ prospera cuncta licet.
Quid sit ovis sub vulpe latens, vulpesve sub agno,

« PoprzedniaDalej »