Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse renuit, militari, quod vulgo notum est, cinxe- A bamur madato, qui præceperatis ut eum (si ita es

rit obsidione, et conficere inedia conatus sit. Periit
hospitalitas in diebus ejus, quæ quondam in domo
illa floruerat. Cultus religionis, quantum ad ipsum
et familiares suos, abiit in exterminium. Quasi stra-
tam publicam adolescentulis et servientibus suis,
quos suo, id est militari modo congesserat, fecerat
claustrum, dolentibus et reclamantibus his qui re-
ligiosius fuerant instituti. Pro monachandis pecu-
niam palam recipiebat, nec aliquem admittebat in
monachum nisi, vestris Patrumque decretis omnino
pessundatis, manus ejus prius sordibus adimpleret.
Ab uno talium LXX marcas accepit, quod negari non
potest, quas consumpsit enormius, quam nunc dici
expediat. Quæ ad fabricam ecclesiæ et sartatecta
in diebus ejus a fidelibus collata sunt, maximam B
quidem summam faciunt, sed eam Ecclesiæ neces-
sitate contempta, penitus erogavit in pravos usus,
honestas consuetudines domus probabiliter a Patri-
bus institutas et observatas, ex maxima parte per
eum abolitas esse conquesti sunt, nec fuit qui posset
inficiari. Magnus et venerabilis conventus mona-
chorum enormiter imminutus est. Vestræ sanctita-
tis aures veremur offendere, si de incontinentia
ejus retulerimus, quod (ut dici solet) lippis et ton-
soribus notum est; sed quantacunque verecundia
pudoris obsistat, silere tamen non possumus quæ
tacita perniciem bonis moribus ingerent, et scan-
dalum religioni, et apostolicæ sedi opprobrium, ad
quam domus ista specialiter dicitur pertinere. Pol-
luentur fortasse labia nostra proferendo, quia in
nimis polluta versantur materia; sed ea, Deo propi-
tio, purgabit calculus quem vobis mittet seraphim de
altari præsertim cum non sit hæc nostra, sed popu-
laris assertio cui non audet aliquis refragari, nisi
mendosus et mendax apud nostrates haberi non
formidet. Electus ille aut potius equus emissarius,
jugi, quod leviticus damnat, fluit semine, et hinnit
in feminas, adeo impudens ut libidinem,nisi quam
publica verit, voluptuosam esse non reputet. Matres et
earumdem filias incestat pariter: nec timet aut eru-
bescit palam temerare conjugum sanctitatem : for-
nicationis abusum comparat necessitati. Proletarius
est adeo quod paucis annis ei soboles tanta succre-
vit, ut patriarcharum seriem antecedat. Inter asser-
tores turpitudinis ejus, quorum maxima erat copia,
religiosissimus presbyter de cujus sinceritate nemo
dubitat, nobis retulit quod in una duntaxat villa et
adjacentiis ejus x et vu genuit spurios. Quod in
aliis effuderit referre longum est, et indicibile no-
bis. Et, ut ab expressione hujus immunditiæ quan.
doque et lingua nostra recedat, novit Deus et spi-
ritus ejus, qui animæ nostræ præsidet, quod tot
spurcitias in homine religionis nomen aut habitum
præferente nunquam audivimus, nec tantum sensi-
mus manare fetorem. Totus conventus unanimiter
stabat adversus eum, et clerus et populus patriæ.
Quia ergo patenter advertimus quod sine amotione
ejus res emendari non poterat, et nos vestro arcta-

[ocr errors]

D

set) omni occasione et appellatione remota amoveremus Dei et vestra auctoritate freti postposito timore et gratia eum amovimus; et fratres ab obedientia ejus, et laicos a subjectione ejus absolvimus, decernentes etiam ut probatæ majorum institutiones de cætero inviolabiliter observentur salva in omnibus auctoritate vestra. Erit itaque Deo et apostolatu vestro dignum opus roborare quod factum est, ne pestifera arbor semel avulsa radices iterum figat in horto vestro, et ad ignominiam apostolica sedis et religionis opprobrium fructus faciat toxicatos. Cum autem sententia lata esset, universi fratres a nobis veniam petierunt et absolutionem super eo quod servientibus electi, scilicet G. marescalco et quibusdam aliis qui cum aliis sicariis a mensa ejus recedentes gloriosissimi martyris sancti Thomæ sanguinem effuderunt, et iterum ad eum reversi sunt, communicaverant, inviti tamen, sed domino suo, quem ut abbatem venerabantur, et timebant ut familiarem regis, eisdem palam communicanti resistere non audebant. Nos autem, pensantes contritiones cordis eorum et necessitatis articulos, et de vestra quidem misericordia præsumentes, ipsis in sustentatione ecclesiæ vestræ modicam injunximus pœnitentiam,et quam licuit interim contulimus absolutionem, rogantes ut si placet præscribatis quid eis amplius injungendum sit. Si quidem necessitas ecclesiæ, et meritum martyris vehementer exposcit, ut tam sicarii qui pretiosumn sanguinem effuderunt, quam complices et fautores eorum gravius puniantur, ut illorum pœna terreat alios. Hoc autem indubitanter noverit serenitas vestra quod quicunque huic reformando operam dederit, inimicus Dei et Ecclesiæ subversor credetur in nostris partibus. EPISTOLA CCCXI.

AD EUMDEM,

(A. D. 1173.)

Domino papæ, Joannes.

A finibus terræ ad vos clamat Anglicana Ecclesia,ut miserabilis illius Ecclesiæ, quæ præ cæteris omnibus in partibus occidentis fundata et solidata in cruore martyrum crevit et dilatata est in variis agonibus confessorum, minuatis angustias, et electum suum, quem legatorum vestrorum procurante industria tandem obtinuit, jubeatis, accepta consecratione vigere plenitudine potestatis. Petunt hoc episcopi et abbates: petit clerus et populus, quorum votis et vocibus meæ parvitatis non est fas abesse suffragium. Et quidem electionis suæ formam ipsa mater mea Cant. Ecclesia litteris suis vobis luculenter expressit, quæ tam episcoporum quam eorum qui ad vacantium ecclesiarum regimen electi sunt, assensu et testimonio roborata est : ipsius quoque electi merita retulerunt tanti et tales viri, ut tam ab electo quam ab electione procul arceatur omnis sinistra suspicio. Cum ergo canonica sit electio et electus omni acceptione dignus, non ob aliud forte credendum est tanți Patris consecra

tionem fuisse dilatam, nisi ut illustrius splendeat et A obsequium, et indigentibus solatium exhibere. fortius vigeat, cum a sanctitate vestra acceperit firmamentum. Plura loqui vereor in auribus majestatis vestræ, præsertim cum materiæ excellentiam deprimat stylus humilior, et ad exspolienda (22) susceptæ causæ merita, quæ per se patent, mens inops et victa lingua succumbat. Pietatem vestram doceat Spiritus sanctus ut fidelium vota promoveatis prout Ecclesiæ expedit et celeritate

adjiciatis quod oratio non præsumit. Si calamus, serenissime Pater, excessit, necessitati quæ legibus arctari nescit, ascribatur, non homini. Angustiæ enim nostræ multiplicatæ sunt super numerum. Valeat semper et vigeat sanctitas vestra.

EPISTOLA CCCXII.

AD WILLELLMUM SENONENSEM ARCHiep.

(A. D. 1173.)

Venerabili domino et Patri charissimo VILLELMO Dei gratia Senonensi archiepiscopo, et sedis apostolicæ legato, suus JOANNES de Saresberia, salutem, et felices semper ad optanda successus.

Nisi membra capiti cohæserint, corporis incolumitas non subsistit, et merito publicus hostis arguitur quisquis Ecclesiæ profectibus adversatur. Quia ergo me sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ membrum, licet modicum, esse constat, necesse est ut vobis communibus pro facultate feram suffragium, et tota diligentia prosequar idin quod se ostendunt studia potiorum. Et vestra quidem sanctitas eidem ecclesiæ semper astitit in laboribus suis, et meri*torum vestrorum concurrentibus titulis gloriosus martyr agonem suum feliciter consummavit, et clerus optata diu consolatione respirat. Cum enim dominus noster rex Anglorum præfatæ ecclesiæ. sicut per officiales suos episcopis et clero innotuit, liberam concessisset eligendi sibi archiepiscopum facultatem: tandem concurrentibus eorum qui in majori degunt ecclesia, et aliorum votis, canonice convenerunt in virum, cui divina præeunte gratia litterarum eruditio ad doctrinam suffragabitur, vita proficiet ad exemplum, elegantia morum promerebitur gratiam cohabitantium, facundia verbum Dei salubriter dispensabit. Si quidem indubitata spes est, quod sanctissimus, quem semper dilexit et coluit,necessitatibus ejus patronus accedet: et quem successorem elegisse et vocasse visus est ad laborem, promovere disponat ad participium consolationis et gloriæ. Is est venerabilis vir Ric., quondam prior Ecclesiæ Doverensis, pro quo sanctitatis vestræ genibus provolutus, quanta possum devotione supplico, quatenus ei dexteram gratiæ et opem consilii clementer porrigat excellentia vestra: et ecclesiæ, quam de naufragio traxistis ad portum, labores et angustias optato solatio relevetis., Id ita demum proveniet, si dignatio vestra obtinuerit, ut electus, accepto consecrationis munere, plenitudine gaudeat potestatis, ut Deo debitum reddere possit

(22) Ed. Paris., exprobranda.

Quod, serenissime et dulcissime Pater, tanto magis necesse habeo postulare, quanto majori meo discrimine quidam mentiri ausi sunt, quod ego apud vos et per vos consecrationem ejus debuerim impedisse. Hoc autem falsissimum esse novit Deus, et sinceritas conscientiæ vestræ et meæ. Placeat itaque sanctitati vestræ, qui in hac parte novistis innocentiam meam, divinæ miserationis intuitu eam, cum optimum fuerit, excusare, ut Deus vos et vestros ab omni discrimine tueatur.

EPISTOLA CCCXIII.

AD ALBERTUM ET THEODWINUM CARDINALES.

(A. D. 1173.)

Reverendis dominis et Patribus in Christo chaB rissimis A. et T. sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteris, et sedis apostolicæ legatis, J. de Sar. sanctitatis eorum servus, salutem, et promptæ devotionis et reverentiæ famulatum.

Divina præeunte et vobis cooperante gratia, spes consolationis illuxit Ecclesiæ, et in sedibus apud nos vacantibus tandem rite licuit idoneos ordinare pastores. Unde et contigit ut Ecclesia Winton. sibi in Patrem et pastorem elegerit virum quem ut fidelium spes est ad hoc ante Dominus præelegerat, utpote ex magna parte talem qualem Paulus episcopum præcipit ordinari. Is est devotissimus Ecclesiæ Romanæ filius Ricardus quondam Pictaviensis archidiaconus, cujus eleemosynæ consolantur ecclesias sanctorum, cujus facultates sunt egenocrum subsidia, cujus potestas est firmamentum justitiæ et iniquitatis exterminatio. Est autem vir prudens in consiliis, discretus in opere, modestus in verbo, cujus, ut opinor, industriam et affectum potuistis vos ipsi quandoque experiri. Sic enim ad Deum tota mente creditur esse conversus, ut sua omnia contemnat pro lege Domini, et se ipsum in necessitatis articulo paratus sit offerre sacrificium Deo. Electio ejus primo in episcopali sede celebrata est, in episcoporum conventu solemniter approbata, et tam electionem quam approbationem regius roboravit assensus. Placeat itaque sanctitati vestræ perficere quod per vos tam laudabiliter cœptum est, et providere quo modo maturitate adhibita possit, accepta plenitudine potestatis, divinæ vocationis implere munus. Erit enim, propitiante Deo, firmissima columna in domo Domini, et tam propriæ quam aliarum ecclesiarum necessitates fortissime sustinebit.

D

EPISTOLA CCCXIV.

AD HUMBALDUM OSTIENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1173.)

Venerabili domino et Patri charissimo Hu. De gratia Ostiensi episcopo, J. de Sar., salutem et plenæ devotionis obsequia.

Vererer tantam alloqui majestatem, nisi me vestra benignitas relevaret, et animaret ad verbum illius

veræ charitatis recordatio quam præ cæteris fere A mortalibus ad sanctum tunc confessorem, nunc gloriosum martyrem habuistis, cui me pro libertate Ecclesiæ coexsulare divina fecit misericordia. Hac fiducia roboratus audeo sanctitati vestræ attentius commendare virum procul dubio commendabilem. Ric. Winton. electum, cujus facultates sunt egeno. rum subsidia, ecclesiarum consolatio. Cujus potestas iniquitatis exterminatio est, et justitiæ firmamentum. Is tanta affectione amicum vestrum gloriosum martyrem Christi diligit, ut se illius constituerit servum, ut alumnos qui multi ad eum confluunt in suis necessitatibus consoletur, et eum pro viribus studeat imitari. Sanctitatis itaque vestræ pedibus provolutus meo et eorum qui nobis coexsu. laverunt nomine precor attentius, quatenus negotia B ejus sic gratia vestra promoveat, ac si eum videretis sancti Thomæ negotiis insudantem. Nam et ipse sua omnia, imo et seipsum, gloriosissimo martyri, quem patronum præelegit, mente devotissime consecravit.

EPISTOLA CCCXV.

AD GRATIANUM NOTARIUM.

(A. D. 1173.)

Domino GRATIANO JOAN. (23).

Veritas Christi, quam in vobis esse præ cæteris qui missi fuerant in negotio sancti Thomæ mundus agnovit, mihi confidentiam præstat, ut eos quos præfato martyri devotos esse constat dilectionis vestræ secure audeam commendare. Horum unus est et numerandus in primis, venerabilis vir R. Winton. electus, quondam Pictavens. archid. pupillorum pater, et morentium consolatur, fautor ecclesiasticæ libertatis, justitiæ cultor, et iniquitatis adversarius, quantum pro tempore licet, imo ulterius, ut in eum sæpe pro Domino contendentem non sine periculo malorum impetus excandescat. Homodevotus est apostolicæ sedis et cujus familiaritas honori vestro valeat inservire. Et quidem desiderat ut sedulitas ejus vobis officiosa possit esse in aliquo, magnique censebit instar muneris si ei quidquam injungere voluerit dilectio vestra. Quia ergo secundum Deum ad regnum Ecclesiæ salubriter et ad consolationem multorum vocatus est charitatis vestræ genibus provolutus quantacunque possum instantia supplico, quatenus et personam ejus et causam habeatis propensius commendatam, et sic ipsius promoveatis negotia, sicut expediendas novistis Anglicanæ Ecclesiæ necessitates. Se enim totum, ut indubitata spes est, Christi devovit obsequio, paratus etiam propriam animam pro Ecclesia victimare. Valete.

EPISTOLA CCCXVI.

BARTHOLOMÆI EXON, EPIS. AD. ALEXANDRUM PAPAM.

(A. D. 1173.)

Domino papæ, Exoniensis episcopus.

C

D

[blocks in formation]

Venerabili domino et Patri charissimo BOSONI Dei gratia sanctie Rom. Ecclesiæ presbytero card., suus JOANNES de Sar., salutem, et promptæ devotionis obsequium,

Familiaritas quam a diebus domini Lucii Cantuariensibus dilectio vestra semper exhibuit, mihi multam dat apud vos interveniendi fiduciam : ut quod necessitati nostræ et saluti vestræ expedire non dubito, bonitati vestræ confidenter exponam. Meministis præ cæteris quoniam Ecclesiæ Romanæ negotia præ cæteris didicistis, quomodo Cantuariensis Ecclesia sedi apostolicæ fidem et devotionem semper exhibuit fere præ cæteris quæ in orbe sunt. Recolitis enim quomodo bonæ memoriæ Theobaldus ejusdem Cantuariensis Ecclesiæ archiepiscopus amicus vester quoque familiaris, pro tuendo jure Ecclesiæ et constitutionibus apostolicæ sedis pertulerit: et quomodo Ecclesia archiepiscopus martyres semper habuerit aut confessores egregios. Quia ergo vobis Ecclesiæ causam ad plenum commendatam esse non dubito, paternitati vestræ preces quantas Patri et domino licet devotissime porrigo, quatenus electum nostrum tantis, ut spes est, decessoribus idoneum successorem, et vobis, Deo propitiante, devotissimum in omni tempore ea charitate amplectamini, et diligentia tueamini, qua fovere consuevistis anteriores archiepiscopos, quia ipse in obsequio vestro pro facultate sua prioribus non invenitur inferior.

(23) Edit. Paris., Idem Gratiano notario domini papæ.

EPISTOLA CCCXXII.

AD PETRUM ABB. S. REMIGII.

A. D. 1173-4.)

PETRO abbati Sancti Remigii domini suo unico, suus JOANNES de Sarisb., salutem, et utriusque vitæ

successus.

Diuturni causas silentii reddere non oportet, cum terrarum jama multo tempore sint subtracta commercia, et intermeantibus de gente in gentem sine dispendio salutis, et vitæ periculo transire non liceat. His vero, qui suspecti habiti sunt, diligentius præcavendum est, ne ex aliqua probabili occasione publicæ potestatis iram incurrant. Quia dum timet unusquisque quod meruit, adversus eum quem in. justius et atrocius læsit, facilius excandescit. Nam, ut ait quidam satis eleganter et vere :

Rumor de veteri faciet ventura timeri.
Cras poterunt fieri turpia sicut heri.

Ex quo enim Altissimus patiens quidem, sed procul
dubio redditor justus erexit dexteram in retribuen-
do, et arripuit judicium manus ejus, timent plu-
rimi, ne ira se ad invicem collidentium potestatum
transeat in furorem, et declinant impetum, donec
justitia in judicium convertatur, et ex conversione
vel contritione impiorum consilium Domini inno-
tescat. Interim, præstolamur in silentio salutare
Dei, certum habentes quod patientia pauperum non
peribit in finem. Nunc siquidem plurimum neces-
saria est, nunc opus est armis, nunc pectore firmo
in Domino. Audiuntur enim undique terrores et
opiniones bellorum. Crebrescunt incendia, et, quic
hostes debuerant expugnare, in prædam transeunt.
Et non modo ab aquilone, sed a quatuor ventis
cœli in perniciem populorum olla succenditur. Nam
a generatione ista, non modo filii Barachiæ sanguis,
qui plus quam inter templum et altare nuper effu-
sus est, nunc requiritur, sed etiam aliorum, qui ob
eamdem causam damna, ludibria, et verbera ex-
perti proscripti sunt, incarcerati sunt, in exsilium
missi sunt, et fere de toto orbe Latino, unde mi-
graverunt ad Dominum, passionum suarum debi-
tam, et quæ Deum deceat, et prosit Ecclesiæ, ex-
petunt ultionem. In his itaque lætantur justi, qui
vident vindictam justitiæ consonam Dei gloriæ mi-
litare, lavantes utique manus suas in sanguine pec-
catorum. Hæc summatim de his, quæ publicantur
apud nos, ubi solus ille tutus est, quem furor ex-
agitat, aut quem Spiritus sanctus efficit omnium
temporalium contemptorem. Foris enim astat gla-
dius, timor intus: civis et hostis in eodem fere
versantur calculo. Nostra autem sors conviventibus
adæquatur, nisi quod inter Scyllam et Charybdim
periculosius navigantes, evidentior supra et contra
merita nostra Dei propitiatio benignius consolatur.
Nam ut sibi magis reddat obnoxios, intentata e vi-
cino ostendit pericula, et validius irruentia sæpe
longius fortiusque repellit, ut merito dicere debea-
mus: Qui Dominum Jesum, velit nolit mundus,su-
per omnia benedictum non diligit, anathema, sit,

A Vestra autem, quæ in partibus nostris sunt, multis periculis exponuntur. Nostri potentes circumquaque in lupos conversi sunt, quos improba ventris agit ingluvies, ut jura potestatesque contemnant. Et nisi hominis, cui domum commisistis, laboriosa el efficax subvenisset industria, jam nullo aut raro coleretur habitatore. Qualem vero illam invenerit, alia vice me vobis scripsisse memini, et a memoria vestra non arbitror excidisse.

Cum enim illuc in propria persona accedere non valerem, diligentem de domesticis nostris exploratorem direxi, et audita per eum status melioratione manifesta, gavisus sum; jam enim res directæ erant in hunc articulum ut, si Dominus pacem daret, et ibi ministrantibus possent sufficere, et B humilitatem debitam hospitibus pro loci modulo laudabiliter exhibere. Siquidem fratres ibi degentes, tam episcopi quam officialium ejus, sed et vicinorum gratiam meruerunt, possentque amodo amicorum subsidio per gratiam Dei et suam industriam dilatari, nisi conatibus eorum tempestas ingruens obviaret. Sed licet vicini undique, qui munitiones custodiunt, ab eis sæpe multa extorqueant, tamen pro viribus solliciti sunt Deo et Domino suo sancto Remigio servare fidem, et vestris per omnia jussionibus obedire. Frater Absalon cum reditu nostro desiderabat pertransire ad nos, sed propter imminentia pericula, meo et fratris mei consilio, reversus est ad domum, cui, si abesset, desolatio imminebat. Canonem vero constitutum deposuit in manu vestri Ricardi, ut illum recipiatis de manu ejus, si

forte Deus commodiorem intermeandi dederit fa cultatem. Et quia malitia invalescit, ut oportet, fratres, qui in domo vestra sunt, urgente necessitate post latrones et prædones per castella discur rere ut neuter eorum interdum domi inveniatur, nobis, si placeret vobis, et consilio vestro, videretur admodum expedire, ut etiam cum diminutione aliqua pensionis mitteretis aliquem honestum, et ad necessitates monasterii compositum fratrem, qui posset illis esse solutio, et in absentia aliorum adventantibus respondere, et sua præsentia testificari locum religionis titulo Domini consecratum. Nam si ibi multiplicior apparuerit religiosorum numerus, procul dubio major ab incolis Domini reverentia exhibebitur, et malefactorum improbitas facilius conquiescet.

EPISTOLA CCCXXIII.

LUDOVICI REGIS AD JOANNEM SARESB. CARNOTENSEM
EPISCOPUM ELECTUM.

(A. D. 1176.)

LUDOVICUS, Dei gratia rex Francorum, amico suo charissimo, magistro JOANNI de Saresberia, Carnotensi electo, salutem cum sincera dilectione.

Quod capitulum Carnotense de consilio domini Senonensis archiepiscopi, apostolicæ sedis legati, divino potius, ut credimus, instinctu vos in pastorem et dominum, pari voto et assensu, solemniter et canonice elegerunt, gratum ducimus et acceptum,

tum beati Thomæ martyris consideratione, cujus A vel fidei præstatione quam occulte inter se dicuntur familiaritatem meritis vestris meruistis adipisci, tum morum et scientiæ vestræ contemplatione. Eapropter discretionem vestram monemus et precamur attentius, quatenus, electioni de vobis factæ benignum præbentes assensum, tam solemni et tam laudabili tantæ ecclesiæ vocationi præsentiæ vestræ exhibitione satisfacere maturetis, ne nostrum et archiepiscopi Senonensis, qui ad hoc fideliter et efficaciter consummandum laboravit, diutius suspendatur desiderium, et spes Ecclesiæ Carnotensis mora prolixiori torqueatur. Valete.

EPISTOLA CCCXXIV.

CAPITULI CARNOTENSIS AD EUMDEM.

(A. D. 1176.)

Venerabili domino suo et Patri, JOANNI Dei gratia B Carnotensi electo, pastoralis curæ sollicitudinem gerere ad salutem.

prædicti homines præstitisse in depressionem juris prædictæ ecclesiæ, dominus papa nobis commisit audiendam, et, omni contradictione et appellatione cessante, fine debito terminandam. Nos itaque secundum apostolicum mandatum et de consilio virorum religiosorum et prudentium procedentes, et sufficientibus testibus omni exceptione majoribus rei cognita veritate, sententiam excommunicationis in prædictos homines, tum propter eorum manifestam contumaciam, tum propter prædictæ conjurationis probalam testibus infamiam, auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte protulimus; illos vero quos audivimus esse principes factionis nominatim vinculo excommunicationis innodavimus; in reliquos vero omnes, qui sunt ejusdem conjurationis complices, non ex nomine, sed in omnes sententiam excommunicationis protulimus generalem. Vobis itaque eorum nomina qui nominatim excommunicati sunt litteris nostris expressa transmittimus: Reginaldus Meschini, Petrus de Montebruis, Nicolaus Engelardi, Petrus Auberti, Paganus Gastinelli, Joannes Ermerardi, Radulfus de Fulchis, Radulfus Thomæ, Gilo Balduini, Petrus Aimeri, Gilo Thomæ, Gilo Senoreti, Bartholomæus de Lochis, Petrus de Savoneriis, Harduinus Pelliparius, Petrus Chivittonus, Reginaldus Goslani, Juguelmus Cordoanarius, Hamericus Epuliardi, Sancio Emenardi, Gaufridus de Cormeriaco, Bartholomæus Fromaudi, Jocelinus Pelliparius, Her

Quod natum est ex carne, caro est ; et quod na. tum est ex spiritu, spiritus est. Hinc est quod magnificat anima nostra Dominum, et in Deo spiritus noster exsultavit, quia vos nobis in pastorem electum non revelavit caro et sanguis, sed Pater noster qui in cœlis est, visitans nos Oriens ex alto. Sane tam dissona hominum vota, tot varias mentium voluntates, adunare non potuit nisi spiritus unitatis, adeo ut indubitanter sit evidens eum quem spiritus revelavit, cœlitus destinatum. Curiæ cœlesti gaudium intulisse credimus, quod Beatæ Virginis Ecclesia, per Spiritum sanctum concipiens, dilectum Deo et hominibus pastorem germinavit. C bertus de Carnoto, Bartholomæus Attatei, Thomas

Acclamantibus itaque omnium votis desideratum
sibi postulat, et ad dilectum et ad electum sibi in-
cunctanter aspirat Carnotensis Ecclesia, sponsique
desiderio jam languescens : Osculetur me, inquit,
osculo oris sui (Cant. 1). Urgeat amor Christi eum
qui regis filiæ desideratur amplexibus, et stimulis
salutaribus compungatur qui ad Dei filios propa-
gandos Christi gener eligitur. Erubescat regnum
cœlorum solus ingredi, cui divini germinis pompa
gloriosa promittitur; et qui coronam auream cre-
ditur meruisse, gloriosi labore officii mereatur
æternam. Mittimus ergo ad vos ex capitulo nostro
personas spectabiles, decanum videlicet, cantorem
et cancellarium, qui universitatis nostræ mentem
vobis offerant, et personam vestram postulantes, D
vestri adventus desiderium viva nobis voce denun-
tient.

EPISTOLA CCCXXV.

AD PHILIPPUM DECANUM ET CAPITULUM S. MARTINI.

(A. D. 1176.)

JOANNES, divina dignatione et meritis sancti Thomæ, Carnotensis Ecclesiæ minister humilis, PHILIPPO decano Beati Martini totique capitulo in Domino, salutem.

Universitatem vestram ignorare non credimus quod controversiam, quæ inter homines de Castro Novo Beati Martini et R. nobilem ecclesiæ vestræ thesaurarium vertitur super quibusdam juramentis

de Ambasia. Inde est quod universitati vestræ auctoritate apostolica mandamus ut illos quos nominalim excommunicavimus excommunicatos ex nomine nuntietis, et generalem excommunicationem quam protulimus in reliquos qui prædictæ conjurationis sunt complices, in omnes generaliter promulgetis, et in ecclesia vestra a sacerdotibus minorum altarium ecclesiæ prædictos excommunicatos tam ex nomine quam in genere faciatis frequenter et solemniter nuntiari, vel eos a divinis officiis cessare compellatis.

EPISTOLA CCCXXVI.

LITTERE JOANNIS, CARNOTENSIS EPISCOPI, DE ABSO-
LUTIONE JOANNIS, COMITIS VINDOCINENSIS, A VIN-
CULO EXCOMMUNICATIONIS, QUO EUM JOANNES ILLI-
GAVERAT.

(A. D. 1180.)

JOANNES, divina dignatione et meritis sancti Thomæ, Carnotensis Ecclesiæ minister humilis, omnibus ad quos litteræ istæ pervenerint, in Domino salutem.

Noveritis quod, cum venissemus ad Ecclesiam Carnotensem, nobilem virum Joannem comitem Vindocinensem, ob injurias, damna et concussiones quas ecclesiæ Sanctissimæ Trinitatis Vindocinensis sæpius irrogaverat, vinculo excommunica tionis astrinximus et plus quam triennio tenuimus astrictum. Verum procedente tempore, ad vene

« PoprzedniaDalej »