Obrazy na stronie
PDF
ePub

non pedem movit aut manum.

quod de similibus rebus idem constetesse judicium, A bile: et tandem in terram procidens recto corpore ut Christianis omnibus ex fide liqueat, quod cœli revelabunt iniquitatem ipsorum, et adversus eos terra consurget. Quis enim fidelium audeat dubitare quod Deus auctores et perpetratores tanti sacrilegii aut convertet aut conteret ?

Passurus autem in ecclesia, ut dictum est, coram altari Christi martyr, antequam feriretur, cum se audisset inquiri, militibus qui ad hoc venerant in turba clericorum et monachorum vociferantibus : Ubi est archiepiscopus ? » occurrit iis e gradu quem ex magna parte ascenderat, vultu intrepido dicens : « Ecce ego, quid vultis ? » cui unus funestorum militum in spiritu furoris intulit : « Ut modo moriaris, impossibile enim est ut ulterius vivas. » Respondit autem archiepiscopus non minori constantia verbi quam animi, quia (quod omnium martyrum pace ex animi mei sententia fidenter dixerim) nullus eorum videtur in passione isto fuisse constantior: Et ego pro Deo mori paratus sum, et pro assertione justitiæ et Ecclesiæ libertate. Sed si caput meum queritis, prohibeo ex parte omnipotentis Dei et sub anathemate, ne cuiquam alii sive monacho, sive clerico vel laico, majori vel minori, in aliquo noceatis, sed sint immunes a pœna, sicut exstiterunt a causa ; non enim illis, sed mihi imputandum est, si qui eorum causam laborantis Ecclesiæ susceperunt. Mortem libenter amplector, dummodo Ecclesia in effusione sanguinis mei pacem consequatur et libertatem. Quis isto videtur in charitate ferventior? qui dum se pro lege Dei persecutoribus offerebat, in id solum erat sollicitus ne proximi in aliquo læderentur. Verba ejus nonne Christum videntur exprimere in passione dicentem: Si me quæritis, sinite hos abire? (Joan. xvii) His dictis, videns carnifices eductis gladiis, in modum orantis inclinavit caput, hæc novissima proferens verba, Deo et sanctæ Mariæ et sanctis hujus ecclesiæ patronis et beato Dionysio : Commendo me ipsum et Ecclesiæ causam. Cætera quis sine suspiriis, singultibus, et lacrymis referat? singula persequi pietas non permittit, quæ carnifices immanissimi, Dei timore contempto, et tam fidei quam totius humanitatis immemores, commiserunt. Non enim suffecit eis sanguine sacerdotis et nece profanare ecclesiam, et diem sacratissimum incestare,

nisi corona capitis, quam sacri chrismatis unctio Deo dicaverat, amputata, quod etiam dictu horribile est, funestis gladiis jam defuncti ejicerent cerebrum, et per pavimentum cum cruore et ossibus crudelissime spargerent: immaniores Christi crucifixoribus, qui ejus crura, quem obiisse viderant, sicut adhuc viventium, non censuerunt esse frangenda. Sed in his omnibus cruciatibus invicti animi et admirandæ constantiæ martyr nec verbum protulit, nec clamorem emisit, nec edidit gemitum, nec brachium aut vestem opposuit ferienti, sed caput inclinatum, quod gladiis exposuerat, virtute admiranda, donec consummaretur, tenebat immo

Carnifices autem, non minus cupidi quam crudeles, inde tam in regiæ potestatis quam divinæ majestatis injuriam ad ecclesiæ palatium redeuntes, universam supellectilem et quidquid in scriniis aut clitellis archiepiscopi et suorum potuit inveniri, sive in auro, sive in argento, aut vestibus aut variis ornamentis, aut libris, aut privilegiis, aut aliis quibuscunque scriptis, aut equitaturis, insatiabili avaritia et stupendo ausu diripientes, ea, ut libuit, inter se diviserunt: imitatores eorum facti qui inter se Christi vestimenta partiti sunt: licet eos quodammodo præcedant in scelere. Et, ut pontifici jam per martyrium coronato hominum gratia auB ferretur, omnia scripta quæ sacrilegus prædo subripuit, ad regem in Normanniam transmissa sunt. Sed nutu divino contigit quod, quanto magis athletæ fortissimi gloriam offuscare nitebatur humana temeritas, tanto eam amplius Dominus illustraret ostensione virtutis, et miraculorum manifestis indiciis. Quod viri impii, qui eum insatiabiliter oderant intuentes, inhibuerunt nomine publicæ potestatis, ne miracula quæ fiebant quisquam publicare præsumeret. Cæterum, frustra quis obnubilare desiderat, quod Deus clarificare disponit. Eo enim amplius percrebuere miracula, quo videbantur impiis studiosius occultanda. Homo videt in facie, solus Deus est qui renes et corda scrutatur. Nam, cum beati martyris corpus sepulturæ tradendum esset, et de more pontificalibus indueretur, quod C admodum pauci familiares ejus noverant, inventum est cilicio pediculis et vermibus referto involutum, ipsaque femoralia ejus interiora usque ad poplites cilicina, quod apud nostrates antea fuerat inauditum, reperta sunt. Exterior tantum habitus cæteris conformabatur, juxta sapientis edictum, dicentis: Frons tua populo conveniat, intus omnia dissimilia sint.

D

Quis referat quos gemitus, quantos lacrymarum imbres sanctorum cœtus qui aderant, in revelatione sic adumbratæ religionis emiserit? Nec tamen in his omnibus persecutorum quievit furor, dicentium corpus proditoris inter sanctos pontifices non esse humandum, sed projiciendum in paludem viliorem, vel suspendendum esse patibulo. Unde sancti viri qui aderant, vim sibi timentes inferri, eum in crypta, antequan satellites Satanæ qui ad sacrilegia perpetranda convocati fuerant convenirent, ante altare Sancti Joannis Baptiste et Sancti Augustini Anglorum apostoli in sarcofago marmoreo sepelierunt ubi ad gloriam omnipotentis Dei per eum multa et magna miracula fiunt catervatim confluentibus populis, ut videant in aliis et sentiant in se potentiam et clementiam ejus qui semper in sanctis suis mirabilis et gloriosus est, Nam et in loco passionis ejus et ubi ante majus altare pernoctavit humandus, et ubi tandem sepultus est, paralytici curantur, cæci vident, surdi audiunt, loquuntur

muti, claudi ambulant, evadunt febricitantes, ar- A vantes tantum facinus commiserunt. Absit enim ! repti a dæmonio liberantur, et a variis morbis sanantur ægroti, blasphemi a dæmonio arrepti confunduntur. Illo hæc et plura, quæ referre perlongum est, operante, qui solus est super omnia benedictus in sæcula, et eos præelegit esse gloriæ suæ consortes quos pro veritate fidei, zelum justitiæ, eonfessionis virtutem, et invicta constantiæ perseverantiam, facturus erat de veritatis ac fidei adversariis triumphantes. Quæ profecto nulla ratione scribere præsumpsissem, nisi me super his fides oculata certissimum reddidisset.

Superest itaque ut nostram parvitatem vestra instruat eruditio, an citra Romani pontificis auctoritatem tutum sit in missarum solemniis et aliis publicis orationibus eum in catalogo martyrum tanquam salutis præsidem invocare, an adhuc ei, quem Deus tantis miraculorum clarificavit indiciis, quasi alii defuncto orationes subventorias teneamur exsolvere. Timetur enim ne sic orandi instantia beati martyris injuria videatur, et incredulitatis prætendat imaginem post tot signorum exhibitionem nondum secura devotio. Jam super hoc consultus esset Romanus pontifex, nisi quia facultas transeundi adeo omnibus præclusa est, ut nullus ad navigium admittatur nisi litteras regis ante porrexerit. Nobis tamen interim consultius esse videtur ut assistamus Domini voluntati, et quem ipse honorare dignatur ut martyrem, nos, sive cantemus, sive ploremus, ut martyrem veneremur. Nam fere in omnibus mundi partibus Deus, non exspectata cujuscunque hominis auctoritate, potuit et consuevit clarificare quos voluit: quod sapienti non potest esse ambiguum, qui varias scripturas solerti indagatione diligentius perscrutatur.

EPISTOLA CCCV.

AD SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM.

(A. D. 1171).

Domino Senonensi, miseri illi, qui quondam fuere Cantuarienses.

Agonem nostrum, quem cum martyre glorioso pertulimus, viderunt oculi vestri, quos tam innata, quam cœlitus per gratiam provecta et perfecta liberalitas aperuit ad videndum calamitates Ecclesiæ Anglicanæ, et in subventionem pauperum Christi portastis pro ea pondus diei et æstus, et sic athletam pro lege Dei adversus impios dimicantem, dum licuit, custodistis tanquam pupillam oculi vestri. Fidem vestram et diligentiam, qua nobis pacem procurastis, remuneret Deus, qua nihil ex contingentibus a vobis omissum est, ut infortunia nostra vobis debeant imputari. Forma siquidem pacis solemniter initiæ cunctis visa est utilis et honesta, cum in illo celeberrimo conventu tantorum regum maximi et sapientissimi principes convenissent. Reformata ergo pace regna gavisa sunt. Sed quid a membris diaboli tunc ageretur, rei exitus indicavit, si tamen ad suum finem pervenisse credendi sunt, qui in contumeliam Dei sibi vindictam reser

ut hanc gloriam suam, alteri cedat terribilis ille, qui aufert spiritum principum, et eos qui inauditum flagitium perpetrasse noscuntur, nota, et non potius miraculosa percellat ultione. Nam sanctus pontifex, sicut vobis aliis litteris fida relatione significatum est, de ærumnis hujus sæculi glorioso martyrio migravitad Dominum, ut jam sedeat cum principibus et judicet eos, qui se angustiaverunt, et hæreditatem Christi delere conati sunt. Cum enim Christus, velit nolit persecutor, sit Deus super omnia benedictus in sæcula, momentanea potestatis elatæ, sicut sæpe audiens doluistis, præsumptio suum honorem et abusiones veterum tyrannorum perpetuis legibus et honori Dei machinatus est B anteferre. Et, ne quis obloqui audeat aut mutire, alii nostrum capti sunt et retrusi in carcerem, alii proscripti, alii condemnavit exsilio, alii quibus melius divina providit clementia, sibi fuga consuluerunt, ne paterentur aut viderent miseriam fratrum, conculcationem sanctorum, et quod pace ipsius dictum sit, ignominiam Christi. Sedent e regione blasphemi, qui sub nomine et honore sacerdotali, sacerdotium persequntur, principibus adulantes, persecutorum Ecclesiæ justificantes causam, exsultantes in rebus pessimis, scilicet quod potestatibus astiterunt adversus Dominum et adversus Christum ejus, cujus sanguis, per eos effusus licet militum ministerio, de terra clamat ad Dominum, magis quam sanguis Abel justi, quem frater ipsius interemit.

C

D

Horum caput est ille Eboracensis, quem vidistis et audistis palam in curia archiepiscopum persequentem, et qui indignus fuerat ore sacrilego, quo necem martyris procuravit, ipsius proferre nomen: eum plane mendosus etmendax jam inauditis coruscantem miraculis adhuc, sicut ex litteris ejus patet, nominat Pharaonem. Sed non movemur, si flagitiosa bella martyrem non honorat, quæ, sicut opera manifesta convincut, Deum utique non veretur. Dicitur tamen quod parat ad curiam proficisci, ut purget vitæ sordidæ notam, quasi homo qui justitiam fecerit, et non dereliquerit judicium Dei sui. Et ne ipsius purgatio valeat impediri, procuravit ut nulli nostratum liceat transfretare, nisi domini regis impetrata licentia. Quod quidem obtineri non potest, nisi præstetur cautio, quod nihil queretur contra martyris persecutores. Quid ergo facient miseri zelantes legem, videntes justitiam opprimi, et sibi exitum denegari ? Sed certe verbum Dei non est alligatum, et vobis libertas est, et os patens ad Ecclesiam Romanam, et notissima veritas. Novistis enim martyrem in vita sua,novistis causam ejus, novistis et nos qui coexsulavimus illi: novistis et istum Caipham temporis nostri, qui sub specie conquerentis persuasit expedire, ut unus moreretur aut caperetur, ne tota gens periret. Eratis in Anglia eum patruo vestro domino Wintoniensi, quando idem nunc Caiphas, tunc archidia

bolus Walterum illum, cujus adolescentis admodum A est: si quidem jam adeo ad memoriam martyris venusta facie inductus nefario concubitu nimis consueverat delectari, hispidum et procaciori lingua evomentem probra, quæ in contumeliam naturæ perpessus fuerat, oculis orbari fecit. Et postmodum scelus arguentem idem archidiabolus,judicibus qui sæcularia negotia exercebant corruptis, adegit suspendio. Sic vir ille non minus benignus quam pudicus, columbi sui acceptavit affectum. Sic veteris amasii diu exhibitum obsequium remuneravit, ut primo stuprum inferret misero, deinde miseriori, quia de consensu tam sordidæ immunditiæ pœnitebat, capulationem et oculorum avulsionem infligeret, et tandem miserrimum, quia clamore, ut poterat, suas protestabatur angustias, suspensum in patibulo fecerit jugulari.

inaudita miracula crebuerunt, ut, si alias inaudita illic provenerint, vix censeantur illius miraculis ascribenda. Sicut einm in omni conditione nobilis animus studuit conniventibus præminere, sic et nunc, ut aliorum sanctorum pace dixerim, alios, de quibus legerim vel audierim, in miraculorum exhibitione præcedit. Quod ideo facile crediderim provenisse, ut fidem in pluribus orbis nostri partibus non tam sopitam quam fere prorsus exstinctam pius Dominus excitaret, spem erigeret, solidaret charitatem, et obstrueret ora iniquorum qui sancto viro detrahebant in vita, et odio personæ causam Christi persequebantur. Quis enim amodo veram et fidelem dubitet doctrinam Christi, qui verbis B suis adhærentem hominem nobis notum tanta felicitate remunerat? Quis causam fuisse iniquam (nisi dæmoniacus) dicet, quæ patronum suum tanta coronat gloria?

Hæc non fingimus, sed in vestram studuimus revocare memoriam, si tamen excidere potuerunt, quæ velut ungue adamantino, multis et magnis, et plenis fide viris sæpius referentibus in pectore nostro profundius resederunt. Nam usque in hodiernum diem in opprobrium Ecclesiæ, Deique contemptum tristis hæc historia cantitatur. Sed fortasse quæret aliquis, quomodo tantum flagitium, et tam manifestum, impune pertulerit, et præsertim beato Eugenio tunc summum administrante pontificatum? Et quidem, ut indubitanter credimus, nullo modo evasisset, nisi per beati Thomæ industriam, qui per venerabiles viros Hilarium Cicestrensem et Joannem Wigorniensem episcopos effecit, ut ejus a bonæ memoriæ Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo c purgatio reciperetur. Deinde sentiens Ecclesiam Romanam indignatam esse super exhibitione purgationis factæ clam, utpote in capitulo monachorum, non in solemni conventu præstitæ, statui suo consulens, Romam profectus est ad illum famosissimum negotiatorem,quem semper odio habuit anima vestra: Gregorium Sancti Angeli cardinalem. Et per illum in multitudine sparsorum in curia munerum obtinuit, ut justificatus rediret in domum suam: incertum, qua Dei dispensatione reservatus ad majora flagitia perpetranda, sicut præsens testatur dies, qua sanguine innocentis purpuratur Ecclesia, qui sceleratum istum, eo quod concurialis ejus erat, fraterna charitate compatiens, et frugem vitæ melioris exspectans, debitæ subtraxit ultioni. EPISTOLA CCCVI.

AD WILLELMUM SENONENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1171.)

Venerabili domino et Patri charissimo WILLELMO Dei gratia Senonensi archiepiscopo, et sedis apostolicæ legato, suus JOANNES, salutem, et promptissimæ devotionis obsequium.

Licet Anglicanæ Ecclesiæ adhuc quoad multa sit ingens desolatio, tristitia tamen illius jam ex maxima parte in gaudium transiit, et luctus in cantica felici prorsus et læta mutatione conversus

Dubitatur a plurimis an pars domini papæ in qua stamus de justitia niteretur; sed eam a crimine schismatis gloriosus martyr absolvit, qui si fautor esset schismatis, nequaquam tantis miraculis coruscaret. Erat namque vir tantæ prudentiæ, ut non facile posset errore quolibet supplantari in tanto periculo animarum. Mirarer itaque supra modum cur eum dominus papa in catalogo martyrum recipi non præceperit, nisi quia in ecclesiastica historia legisse me recolo, quod cum Pilatus missa relatione Tiberium Cæsarem consuluisset, an Christum qui tot et tanta fecerat, et a plurimis colebatur ut Deus, coli oporteret ut Deum : senatus abimperatore consultus respondit colendum quidem fuisse ut Deum, nisi quia id provinciales citra senatus auctoritatem præsumpserant. Et quidem sic nutu faciente divino responsum est, ne deitas Christi, cujus nomen erat Judæis et gentibus prædicandum, terrenæ potestati videretur obnoxia, et eam emendicatam dicerent infideles, qui velint nolint coguntur audire, quoniam Dominus regnavit, irascantur populi, et exsultet terra in qua Christi fundatur Ecclesia. Sic ergo nutu divino arbitror evenisse ut martyris hujus gloria, nec decreto pontificis, nec edicto principis attollatur, sed Christo. præcipue auctore invalescat, cujus honorem,quoad vixit, studuit dilatare, bonorem Christi salvum fore semper expressit. Et Christus ei vicem non referet? Absit ut veritas fallax sit in promissis! Legitur in Actibus apostolorum quod quidam nondum baptizati citra auctoritatem apostolorum Spiritum sanctum acceperant: sed nunquid hoc senatus apostolicus infirmavit? Profecto ubi Deus auctor est, frustra superior desideratur auctoritas. Si quis autem hujus tanti martyris gloriam evacuari desiderat, quicunque sit ille, antequam ei credamus, aut majora aut saltem similia operetur. Alioquin peccare creditur in Spiritum sanctum cujus operibus detrahere non veretur.

EPISTOLA CCCVII.

AD ROGERUM ARCHIEP. ET ALIOS EBORACENSES.

(A. D. 1171.)

ROGERUS Dei gratia Eborac. archiepiscopus, et apostolicæ sedis legatus, venerabili fratri H. Dei gratia Dunelm. episcopo, et dilectis filiis R. decano,et Willelmo Cant. et universo capitulo Eborac. omnibusque canonicis Sanctæ Mariæ de Suthewelle Sanctique Wilfridi de Ripum, Sanctique Joannis de Beverleia abbatibus, prioribus, clero et universo populo per Ebor. provinciam constitutis,salutem et gratiam.

A prosua reverentia, qui malleo bonitatis suæ innatæ prædicta pariete confracto et in nihilum redacto, fugientibus Babyloniis, quæ clausa tenebatur, veritatem eduxit, et squalore carceris deterso liberam in publicum exire præcepit. Quæ simul ac suæ reddita est libertati, ad me velociter advolavit: et in præsentia dominorum R. Rothomagensis, et eorum quos episcopus Ambianensis delegaverat, quibus negotium meum a domino papa commissum erat: nec non et episcopi Ebroicensis, multorumque religiosorum tam abbatum quam priorum a dextris mihi luce liquidior astat. Cujus faciem gravem et fulgentem prædicti archiepiscopus et viri religiosi a domino Ambianensi destinati, intuentes, gavisi sunt gaudio magno valde: et nullam moram sustinentes juxta formam quam eis dominus papa præscripserat, incontinenti me a suspicione qua tenebar absolverunt, universis qui aderant benedicentibus Dominum qui superbos humiliat, qui sapientes in astutia sua comprehendit, qui de misericordia sua præsumentes liberat, et vinctos educit in fortitudine. Ipsi gloria et nunc et per immortalia sæcula sæculorum. Amen. Veniam autem ad vos Deo volente in proximo, ut gaudium meum in vobis impleatur. Quos ego ultra quam dici possit videre desidero. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti descendat super vos pro nobis orantes. Acta sunt hæc secunda feria post Dominicam qua cantatur: Gaudete, die festo Sanctæ Luciæ apud Albamarlam.

EPISTOLA CCCVIII.

HENRICI REGIS AD BARTHOLOM ÆUM EXON. EPISC.

(A. D. 1171.)

Non ignorat dilectio vestra quanta pro dignitate ecclesiæ nostræ hac tempestate sustinuerim, in qua tantum invidiæ mandari adversum me licuit, ut vix aliquis locus veritati relinqueretur. Familiare B est omnibus iniquis, quoties nancisci possunt occasionem, maledictis eos quibus invident inurere, et venenatis verborum jaculis figere innocentes. Fecerunt hoc qui jampridem sederunt mihi in insidiis. Et quidem primo paraverunt laqueum suspen. sionis, quo dominus papa plus eorum falsas suggestiones quam juris ordinem secutus, me innodavit. Deinde ne quoquo modo solvi posset, iniquitatem iniquitati addentes, hinc maximorum virorum libellos arte multiplici sicut jam a pluribus retro annis instructi fuerant conquirebant, inde peregrinorum et qui me nunquam viderant multitudinem subornabant, ut ea quæ non noverant mentientes, apud summum pontificem et curiam Romanam quocunque modo famam onerarent. Absens eram, C et qui ex parte mea in curia pauci tantæ multitudini vix resistere poterant, tam exquisitis pressi mendaciis, maxime cum quidam solo habitu religiosi videntes illos prosperari in iniquitatibus suis cum illis currebant, et neglecto Dei timore ad eversionem dignitatis Ecclesiæ nostræ, una cum meretricibus suis quas secum duxerant ne quis sexus persecutioni meæ deesset, multa dixerunt. Hi omnes in unum convenientes proposuerunt in cordibus suis gigantes imitari, parietem ex maximis quasi quibusdam lapidibus et multis mendaciis, fictis ad tempus suspiriis et gemitibus, non solum domos, sed et plateas replentes diurno et nocturno ululatu, eumdemque ipsum parietem tanquam quodam indissolubili bitumine (21), vim natu- D Luci, Reginald. de Curtenai apud Cloec. ræ facientes, simulatis lacrymis linierunt, spcrantes hoc modo cœlum claudere se posse, et veritatem perpetuo carceri deputare. Quid plura ? Idem Pharao illorum, ille spiritualis, cujus ipsi membra sunt, in tali equitatu incedere videbatur cum corona, et ego, miseræ cophini servituti deputatus, respiciebam ad auxilium hominum, et non erat: cuti enim meæ consumptis carnibus os meum adhæserat. Levavi ergo ad coelum oculos, et angustia spiritus mei ad Deum clamavi, et intercedentibus meritis et orationibus vestris exaudivit me

HENRICUS rex Angliæ et dux Norman. et Aquit. et comes Andegav., B. Exoniensi episcopo, salutem.

(21) Ed. Paris, volumine!

Sciatis quod concessi pacem meam omnibus qui exierunt de Anglia propter Thomam Cantuar. archiepiscopum, et omnes res suas sicut eas melius habuerunt,quando eadem causa exierunt de Anglia, et beneficia quæ idem archiepiscopus eis postea contulit. Quare eos secure venire faciatis, et res suas habeant bene, et in pace, salva fidelitate mea, quam mihi facient. Testibus Gaufr. archid. Cant. Ric. archid. Pict. Ric. de Hum. Const. Bac. de

EPISTOLA CCCIX.
EJUSDEM AD EUMDEM.

(A. D. 1171.)

HENRICUS rex Angl. et dux Norman. et Aquitan. et comes Andeg. B. episcopo Exon. caro et fideli suo, salutem.

Sciatis quod per gratiam Dei prospera navigatione applicui in Normanniam, et inveni totam terram meam cismarinam in summa pace et tranquillitate, disponente Deo, constitutam, et homines ac fldeles meos de adventu meo (ut oportebat) uberiori

lætitia perfusos. Accessi deinde ad dominos lega- A sollicitudo tam vestra quam nostra apud Deum et tos: et quanquam eos in principio duros invenissem et, ut videbatur, penitus flecti non possent, tamen contra spem omnium, contra opinionem singulorum pax denique secuta et ad honorem Dei et Ecclesiæ et meum et regni mei inter nos est reformata, sicut ex sequentibus vobis plenius innotescet. Hæc enim sunt quæ me ad eorum instantiam observaturum promisi: quod, scilicet ab instanti festo Pentecostes usque in annum tantam pecuniam dabo, unde ad arbitrium fratrum templi cc milites ad defensionem terræ Hierosolymitanæ per annum valeant teneri, et quod licebit fieri appellationes ad dominum papam libere ita tamen ut si quos suspectos habuerim, antequam de regno exeant, jurent quod in itinere illo nec malum meum,nec de decus regni mei perquirent et quod consuetudines quæ tempore meo contra ecclesias terræ meæ inductæ sunt dimittam, quas quidem aut paucas aut nullas æstimo: et quod possessiones Cant. Ecclesiæ si quæ ablatæ sunt plene restituam, sicut habuit uno anno antequam archiepiscopus de Anglia egrederetur. Clericis præterea et laicis utriusque sexus pacem meam et possessiones suas restituam,qui occasione prænominati archiepiscopi destituti fuerunt. Et hoc mihi ex parte domini papæ in remissionem omnium peccatorum injunxerunt observandum. Ego autem pace reformata statim in Angliam venissem, nisi quia Domini legati colloquium habituri sunt apud Cadomum die Martis proxima post Ascensionem Domini, Cum autem rediero, vos mihi statim occurrere non prætermit- C

tatis.

EPISTOLA CCCX.

BARTHOLOMEI EXON. ET ROGERI WIGORN.
AD ALEXANDRUM PAPAM.

(A. D. 1171.)

Sanctissimo domino et Patri charissimo A. Dei gratia summo pontifici, B. Exon. et R. Wigorn. dicti episcopi, et C. dictus abbas Faversamen., salutem et omnem cum summa devotione obedientiam.

Apostolatus vestri mandatum suscepimus, ut ad monasterium Sancti Augustini Cantuariensis pariter accedentes diligenter inquireremus, an vera essent quæ de dilapidatione bonorum Ecclesiæ et enormitatibus C. electi, et dissolutione ordinis, et subversione bonarum consuetudinum, et aliis malis quæ ex conquestione conventus per ejusdem electi incuriam vel malitiam provenisse audieratis, et monasterium ipsum studeremus modis omnibus ad honorem Dei in statum pristinum reformare. Præcepistis etiam sub arcta districtione, quatenus si nobis constaret ecclesiæ statum reformari non posse absque amo. tione electi et quorumdam monachorum, tam electum quam illos auctoritate vestra omni occasione et appellatione cessante, postposito timore et gratia nullatenus amovere differremus, et loco illorum personas honestas et utiles, Deo auctore, substituere, ut ex fructu reformati in melius monasterii deberet

homines commendari. Præceptorias quoque vestras ad sæpe dictum direxistis electum, ut nostro qui nullam in eo jurisdictionem habebamus nisi ex delegatione vestra, omni occasione et appellatione remota, pareret judicio. Cum vero in capitulo fratrum ei vestræ fuissent litteræ præsentatæ, tandem præcepit ut eas cantor aperiret et legeret; sed antequam plene perlegerentur dixit se et sua in vestra protectione consistere, et eos qui litteris uti decreverantad vestram audientiam appellare, sicut nobis postmodum sacramento testium rite præstito et relatione conventus, scilicet quinquaginta duorum monachorum innotuit. Postea vero ad se reversus in cætu fratrum mandatum vestrum totum plene B audivit. Publica vero fama sic consonabat his quæ ad vos perlata fuerant, ut nulli provincialium veniret in dubium quin excessuum electi magnitudo, ne dicamus et criminum, monachorum querimoniam vinceret mirumque fere omnibus videbatur, quod ad ruinam et lacrymas domus vestræ tam sero, quos toti mundo debetis oculos reflexistis. Nos itaque receptis litteris vestris non pepercimus laboribus nostris aut sumptibus, sed ad obedientiam prompti, postposito ut præceperatis timore, die congruo, quem præfixeramus partibus, accessimus ad monasterium. Et plane, sicut solemni juramento majoris et sanioris partis conventus constitit, intelligentes quod sæpe dictus electus in fraudem mandati vestri, et perniciem monasterii, asportatis ornamentis et libris et pecunia non modica, præelegerat fugam, aditurus ex proposito aliquam potestatem quam Deo et apostolicæ sedi posset opponere tanto studiosius veritatem studuimus inquirere, quanto nobis ex assertione plurium certius constitit ipsum antequam fugam iniret dixisse multis audientibus se abbatiam a Romano pontifice non habere, sed curam paucarum,de quibus non curabat animarum,securumque esse de temporalibus bonis, quia ei Romanus pontifex prædia auferre non poterat, quæ ab alio possidebat. Invenimus ergo tantam dilapidationem bonorum, ut de reparatione possit nostra et conniventium ætas merito desperare. Ecclesiæ lapsum et desolationem, claustrum et officinas imbribus et ventis pervias et ruinam ædificiorum, his qui ea viderant inspicere miserum est. Audire calamitates colonorum Ecclesiæ, quas electi illius, aut potius a Deo reprobati hominis concupiscentia, et rapacitas fecit, piis auribus est tormentum. Alienationes prædiorum multas fecit, enormes, et eo minus tolerabiles quod patrimonium Christi patronis immunditiæ et conciliatoribus turpitudinis suæ repertus est fœdissimo commercio distraxisse. Sigillum ecclesiæ fratribus abstulit, ut male factas alienationes possit pro libitu roborare. Pecunia, super qua nomine Ecclesiæ Judæis et Christianis feneratoribus cavit, in immensam et prorsus importabilem monasterio, excrevit quantitatem. Seditiosus est, ut conventum, quia bonorum quæ distrahere moliebatur auctor

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »