Obrazy na stronie
PDF
ePub

me minimo servulo vestro vobis fidelior est, aut A tam dedit audaciam. Siquidem alii apud nos Ale

devotior. Ad pedes ergo misericordiæ vestræ provolutus supplico, ut justitiam ejus promoveri præcipiatis, nec eum ab arctioris vitæ via, quam religiosorum consilio aggressus est præmittatis avelli ob eorum improbitatem, quibus videtur esse religio consummata, si in causis omnibus obtinuerint.

EPISTOLA XLIII.

AD ABBATEM DE ARROASIA.

Venerabilibus amicis fratribus in Christo dilectissimis, R. abbati, et filiis pacis, qui in capitulo Arroasiæ convenient, T. sanctæ Cantuariensis ecclesiæ minister humilis salutem.

xandrum, alii disponunt et adire et visitare Victorem. Nobis autem incertum est quis eorum causam habeat potiorem nec possumus eos, qui ad alterutrum inconsulta levitate evolant, auctoritate vestra reprimere, et tenere, sed nec aliquem recipere, nisi consilio vestro, dum res in pendulo est, in regno vestro licitum esse credimus: nec expedit aliquo modo ut Ecclesia Anglorum Romanæ Ecclesiæ scindatur exemplo, vel regno et sacerdotio præstet materiam contendendi. Cum ergo episcoporum quidam, et abbatum Romam eant aut mittant, quid faciemus nos, qui præ cæteris pendemus a consilio vestro, et sumus præ cæteris Romanæ Ecclesiæ obligati ? Quidquid enim alii faciant, nos eam ex professione nostra statutis temporibus cogimur visitare. Erit autem nobis periculosum, si apud eum, qui victurus est, quem nondum novimus, alii qui minus honoris ab Ecclesia Romana acceperunt, devotionem nostram prævenerint. Dicitur autem quod majestas vestra quibusdam dedit illuc eundi licentiam, et nominatim his qui lætantur de morte Adriani, qui, sicut mater unicum amat filium, ita vos diligebat: et sunt nonnulli eorum, sicut celebre est, in insidiis personæ aut Ecclesiæ nostræ. Supplicamus itaque dulcedini vestræ, ut in hac parte provideatis ætati, infirmitati nostræ, et quod magis optamus et oramus, gloriæ vestræ. A modo enim jam breves erunt dies nostri, nec pro eis multum sollicitamur ad pro Ecclesia Cantuariensi, quam par. præsens, sed C vitati meæ et majestati vestræ commisit Deus. Nec est quod vestram magis deceat excellentiam, quam ut eam servetis indemnem. Ipsa est enim caput regni vestri, et vobis et toti regno fidei parens in Christo. Quidquid autem ei detractum fuerit, vestrum deturpabit honorem, eo quod honor capitis æque nunquam cætera membra decebit. Incautus est enim qui caput exponit periculis, ut ignobilem sui honoret partem. Super his exspectamus et desideramus consilium et auxilium vestrum. Valeat in ævum subliimitas vestra. Lator præsentium rem plenius exponet.

Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, B quanto prævisa minus, et præter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriæ dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo æmulatio, sed jam rixa est, jam fere avergit in pugnam. Sæpe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel judicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quidquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lileshulla, et fratres ejus justitiæ semitas non sequuntur, eo quod aberrant longius a charitate, et nesciunt viam pacis, utraque pars culpam refundit in alteram, ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis Ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus,aut in securi justitiæ succidatis radicem arboris, quæ dissensionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum.

EPISTOLA XLIV.

AD REGEM.

Domino regi Anglorum.

Illa est regnorum vera pax, et semper optanda tranquillitas, cum in fide et dilectione sibi cohærent membra Ecclesiæ, et sacerdotibus debitam reverentiam principes, et principibus plenæ fidelitatis exhibent obsequium sacerdotes. Si vero suis in se facultatibus collidantur, tam sæcularis, quam ecclesiasticæ potestatis enervabitur vigor,quia juxta vocem Altissimi, in se divisum regnum quodlibet desolatur. Nos autem semper, maxime temporibus vestris, huic unitati conciliandæ et servandæ invigilavimus, et corporis rerumque dispendia fecimus, ut in unum fidei et charitatis hæ concurrerent potestates; et, Domino quidem auctore, hucusque profecimus, sed modo versamur in labore et periculo graviori. Scissura enim Ecclesiæ Romanæ novitatis suscitat amatores, et præsumptionibus mul

EPISTOLA XLV.

AD ABBATES WAULIÆ.

Dilectis in Domino filiis abbatibus universis, de sinu monasterii Wauliæ procreatis salutem.

Commonuimus scripto nostro fratres illos, qui a sui abbatis obedientia recedentes, vocem alterius, cui nullo professionis vinculo tenebantur astricti, audierunt, et cum eo a congregatione et unitate monasterii sui declinaverunt. Illi vero nihilominus, ut dicitur, in schismate persistentes, in contume. liam ordinis vestri et injuriam capituli Cisterciensis quo ab abbate Wauliæ appellatum est, officii nostri admonitione contempta, eumdem abbatem sequi non desistunt. Unde charitatem vestram præsentium auctoritate sollicitare compellimur, ut venerabilem amicum nostrum Philippum abbatem Eleemosynæ,

omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare. Si vero memorata die conditione præscripta adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis, aut amicos deludimus. Valete.

cujus, ut dicitur, armantur consilio, diligentius A rius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis conveniatis, ut fratrum illorum inobedientiam nequaquam foveat, sed ad Patrem suum, qui eos in Christo dignoscitur genuisse, redire permittat. Eisdem quoque fratribus auctoritate nostra præcipiatis, ut redeant, et matris suæ scissuram charitatis vinculo, fructu obedientiæ, unitate spiritus studeant resarcire. Si vero mandati nostri comtemptores in schismate suo perseverare maluerint, sententiam, quam in eos abbas suus canonice dederit, ratam habebimus, et auctore Domino in regno Anglorum faciemus inviolabiliter observari.

EPISTOLA XLVI.

AD HILARIUM CICESTR. EPISCOPUM.

HILARIO episcopo Cicestren.

Sæpe quidem, dilectissime frater, accusavimus moram silentii vestri, et conjiciebamus ab eo charitatis tepuisse fervorem, eo quod taciturnitas non amantis specie videtur induta. Cæterum cum ex post facto diuturni silentii causa nobis innotuit, pro certo cognovimus non tam dilationi veniam indulgendam, quam dilectioni, et sollicitudini, super sano consilio gratiam referendam. Nemo siquidem fratrum aut fidelium nostrorum, qui circa vos sunt, tantam nostri curam habere visus est, ut eorum quæ circa dominum regem fiunt, nos certos faceret, aut ignaros eventuum præmuniret. Unde et vobis nos ampliorem fatemur gratiam debere, qui licet plus quam vellemus silueritis, postmodum tamen taciturnitatis moram discretione provida compensastis. Et quia articulus gravior videtur incidisse, vos sicut fratrem et amicum charissimum rogamus attentius, ut nos in singulis quæ expedire noveritis præmuniatis, quia consilio vestro plurimum acquiescere jam pridem decrevimus. E hic modus est, quo vestram absentiam nobis facere poteritis fructuosam, si quæ Ecclesiæ nostræ salubria sunt studueritis procurare. Valete.

EPISTOLA XLVII.

Suscepimus litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem et ecclesiam suam de Lisleshula a nobis male tractatam esse, petens causam, quæ inter vos et jam dictum abbatem vertitur, a nobis fine canonico terminari, et nisi velitis acquiescere, non patietur, quod in jam dictæ ecclesiæ aliquid a modo habeatis. Nos autem jam dicto abbati persuasimus utappellationi omni renuntiet, si et vos renuntiare volueritis, et nostrum subire judicium, et jam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factæ et faciendæ. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem præfigimus Dominicam, qua cantabitur : Misericordia Domini: et tunc, autore Domino, quod in abbatem statuistis, si justum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit injustum. Nobis enim merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione justitiam consequi, et religionis cultus in Ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessa

[ocr errors]

EPISTOLA XLVIII.

AD REGEM.

T[heobaldi] Cantuariensis regi Anglorum. Etsi propriis et privatis urgeamur angustiis, procellis tamen publicis magis affligimur, et fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiæ suæ, et de longa et gravi infirmitate aliquantulum jam erexit. B Verumtamen omni infirmitate gravior est animæ nostræ procella discordiæ,quæ, Domino permittente, scidit Ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Hæc est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum justissimus dolor et amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare, oporteat quid timere. Inde est quod in absentia vestra serenitati vestræ affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini. Si enim res vestræ prosperæ fuerint, speramus in Domino, quia nos et Ecclesia Dei, quæ apud vos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit, et, Domino auctore nun-, quam schismaticis adhærebit. Ecclesia vero Gallicana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexandra et a, Octaviano recessit. Quod 'autem ad humanum spectat examen, meliori et saniori parti videtur adhæsisse, cum omnibus constet quod persona Alexandri honestior est, prudenior, litteratior, eloquentior: et causa ejus ab omnibus inde venientibus sincerior et justior prædicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus adfuerit, proniores sunt in partem Alexandri. Audivimus autem quod imperator vos in partem Octaviani trahere conetur : sed absit, ut in tanto periculo Ecclesiæ pro amore vel honore hominis faciatis nisi quod credideritis Domino placiturum,nec decet majestatem vestram, si placet, ut inconsulta Ecclesia regni vestri superponatis ei hominem, qui sine electione, et ut publice dicitur, sine gratia Domini per favorem et vim imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere Ecclesia Romana in parte Alexandri est. Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere et prævalere per hominem cui justitia deest, cui Dominus adversatur: eos vero in humili casu prævaluisse, crebra recolimus relatione, quos Gallicana recepit et fovit Ecclesia, et infelicem exitum eorum quos Teutonicus impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, Paschalis adversus

D

tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi- A batur, super possessione loci qui dicitur Acchab. similiter in diebus Patrum. Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus inclinet assensum, quæ justitiæ et veritati innititur, et Christo propitio triumphabit, et si vobis placet, in tanto periculo totius Ecclesiæ Domini, utendum est vobis consilio regni vestri, nihilque in præjudicium ejus statuendum est sine consilio cleri vestri. EPISTOLA XLIX.

AD CANCELLARIUM REGIS.

Cantuar. Gravati sumus plus quam tibi vel aliis dicere possumus, et nondum bene evasimus. Spes tamen nobis est evadendi salubriter, quia nobis, auctore Domino, propositum est satisfacere flagellanti, et flagellum æternum declinare castigatione præsenti: eoque certiores sumus de venia, quo gravius affligimur præsenti corporis pœna. Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit. Parati ergo sumus patienti et læto animo amara suscipere de manu Domini, qui dulcia toties in usum accepimus vel abusum. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nihil enim aliud desideramus in vita, licet aliquid propositi differamus, donec domini regis et tuo utamur consilio. Interim domui nostræ, et animæ nostræ disponimus, et pro consilio religiosorum, amodo, præstante Domino,efficacius disponemus. Est autem quod tam de consilio religionis, quam de proprio concepimus spiritu, ut omnes malas consuetudines quæ nostris temporibus et per nos ortæ sunt in archiepiscopatu, emendemus ante exitum nostrum. Unde euin in extremis agere videremur, Domino vovimus inter cætera, quod consuetudinem de secundis auxiliis, quam frater noster archidiaconus ecclešiįsimposuit, destruere, mus, et ab ea relaxantes ecclesias of Hiberantes; sub anathemate prohibuimus, ne ulterius ab aliquo exigantur. Et ne hoc nostrum beneficium, aut potius debitum, in posterum valeat infirmari; hoc ipsum scripto nostro confirmavimus. Tu quoque, si præsens nostras vidisses angustias, gratum haberes quidquid fieri videres pro nostra salute, et nostram malles animam liberari, quam de peccatis et damnatione nostra, pecuniam et divitias infinitas acquirere. Inde est quod te ad præsens in vexatione hujus auxilii audire non possumus, sine læsione voti et salutis nostræ periculo. Sed si Deus nobis vitam dederit et sanitatem, quam nondum bene adepti sumus, speramus quod adhuc ita tibi per manum nostram Dominus providebit, quod talibus non egebis auxiliis, et gratias ages Domino, quod a mala cousuetudine suam temporibus vestris liberaverit Ecclesiam. Rogamus itaque, ut quod fecimus gratum habeas, quia nobis parum prodesset totus mundus, si animam perderemus.

EPISTOLA L.

De Meritona.

Causam, quæ inter dilectos fratres nostro canonicos Meritonenses, et monachos de Melsa verte

et B. et damnis, quæ sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papæ decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem præfati loci, ad damna sibi resarcienda. Quorum summam cum illi ad octoginta marcas, servata veritate et adhibita moderatione, extenderent, nos partibus nostris interpositis eam ad 40 marcarum reduximus quantitatem. Vestræ itaque fraternitati mandamus,et domini papæ auctoritate præcipimus, ut præfatos monachos memoratis fratribus, jam dictum locum, et pecuniam præfatam, omni occasione remota, restituere compellatis, ne in exsecutione mandati apostolici negligentiæ vos quisquam arguere possit obnoxios. Hoc autem monachis B non debet suffragari, quod illius præscriptum fundum advocato, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, cum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur:unde locum incontinenti restituant, et pecuniam infra instantem festivitatem Omnium Sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacunque occasione se opposuerit, cum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis.

C

EPISTOLA LI.

AD...

Interdum sibi læsit nasum, vel eruit oculum, qui salutifero signo faciem munire disponit. Quorsum hæc? inquis. Ad illa quæ mihi scripsistis respondeo, non tamen infortunio tuo insulto, miror magis, et tanto acerbiore dolore compatior, quanto utrumque sincerius diligo, quorum alteri, si querelá žusta est, opera periit et impensa; alterum perniciosius vitium ingratitudinis dehonestat. Porro alterius jactura longe gravior est. Hinc enim rerum, inde honestatis dispendium. Cæterum, si sapis, hæc versatilis fortunæ injuria tuis usibus militat: compensat enim cognitione rerum, quod ingratorum vitio visa est subtraxisse. Auxit ergo prudentiam, quæ te hoc stimulo voluit excitari. Jubent ab aula duces mercenarios milites, si hostem fortuna subduxerit: eodem imminente avidius revocantur. Quisquis ergo vult stipendiis gaudere perennibus, a militia non recedat. At istud non ducis tantum, hostis quoque beneficium est. Profecto nisi mavis dissimulare, in portu navigas, et pro arbitrio tuo, vestra licet lubrica sit, fortuna mutabit flabit spiritus tuus, fluent aquæ, grando concidet, coruscationes et tonitrua imminebunt. Movebuntur ad hæc mentes hominum, et ad conditionis suæ notitiam reducentur.

EPISTOLA LII.

AD CLERICOS EXONIENSIS ECCLESIÆ.

Ad populum pastore destitutum.

Licet orbitati vestræ paterno compatiamur affectu, magnum tamen ex eo concepti doloris habemus solatium, quod beatum Patrem vestrum ad superna migrasse confidimus, et apud Patrem misericordiarum solitis precibus, sed efficacia majori,

Angliæ, Walliæ, Hiberniæ, Scotia destinatis, præcipiatis, quatenus quod nos, urgente necessitate, episcopi apud nos exsulantis canonice statuemus in Wallenses, ipsi ratum habeant, et sententiam nostram firmiter observent.

EPISTOLA LIV.

AD REGEM.

patrocinari poterit et nobis et vobis. Cæterum, A patentibus litteris vestris communiter ad episcopos quia sine periculo animarum rerumque dispendio, viduitas Ecclesiæ desolate protelari non potest, charitatem vestram rogamus, et exhortamur in Domino, ut id ipsum sapiatis, et omnem scandalorum et schismatis occasionem omni cum diligentia declinetis, incedentes unanimes in domo Domini, et quæ Jesu Christi sunt, privatis commodis præferentes. Quo vero, sicut oportet, possitis in providendo vobis pastore procedere, præcipimus quatenus ad conservandam Ecclesiæ pacem, dominum regem, honesta de collegio vestro legatione transmissa, adeatis, preces ei devotione debita porrigentes, ut canonice eligendi vobis pastorem libertatem concedat, et destitutioni ecclesiæ, ea, quæ Christianum principem decet, miseratione provi- B turna dierum meorum finem in brevi adesse dedeat.

EPISTOLA LIII.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Venerabilis frater noster Mauricius Bangorensis episcopus, facultate et possessione tenuis, sed opinione nostra vir religiosus, et timens Dominum, Ecclesiam, cui auctore Domino præsidet, turbatam et deturpatam invenit a malitia inhabitantium in ea, utpote legis divinæ ignaram, et canonicas institutiones penitus ignorantem. Gens enim rudis et indomita, bestiali more vivens, aspernatur verbum vitæ, et Christum nominetenus profitentes, vita et moribus diffitentur. Ab his enim Christiani usitato commercio in partes transmarinas venundati, ab infidelibus captivantur. Legem vero matrimonii contemnentes, concubinas quas cum uxoribus habent, commutant pretio, et crimen incestus ignorantes, consanguinearum turpitudinem revelare non erubescunt. Quod autem miserabilius, ut populus, sic et sacerdos, eisdem imbuti erroribus, pestem fovent, et pernicioso corrumpunt exemplo, quos ad viam virtutis et veritatis reducere oportebat. Ad hunc vero pestilentiæ cumulum, istorum barbarorum princeps 0. et rex avunculi sui abutens filia, tam a nobis quam ab episcopo suo, frequenter admonitus, ut licentius et liberius possitin sua militia permanere, partem cleri non modicam in patrocinium flagitiorum suorum traxit, et ipsum episcopum bonis suis spoliatum ab episcopatu expulit, quia tam ejus quam populi, zelo charitatis succensus, adeo audacter redarguebat errores. Episcopus vero quosdam de clero, quosdam de populo contumaces, anathematis vinculo innodavit, ipsi vero palantes et vagi ad vicinos episcopos Walliæ, Angliæ, Hibernæ, Scotia, confugiunt, et ab ipsis ordines, chrisma, et alia sacramenta Ecclesiæ fraudulenter percipiunt. Unde rigor ecclesiasticæ disciplinæ in partibus illis adeo jam detepuit, ut ibijam pene hæresis et schismatis seminarium pullulet. Idcirco sanctitati vestræ, Pater reverende, supplicamus, ut nobis et præfato episcopo suffraganeo nostro in auxilium exsurgatis, et PATROL. CXCIX.

Regi Anglorum, Cantuariensis archiepiscopus. Quam pia devotione vobis servierim, verbis enarrare superfluum duco, cum mihi multorum temporum manifesta opera attestentur, et fidei meæ testis in cœlo sit, et conscientiæ conscius in Excelso. Attrita est caro mea, e tam ætate quam laboribus præfatigati sunt artus, et ægritudo gravis et diu

nuntiat. Desideratam diu faciem vestram videre sperabam, antequam moriar, et eos quos meæ custodiæ in regno vestro commendaverat Deus,ipso inspectore et teste vobis præsentialiter decreveram commendare. Sed, quia ad ejus examen citius vocor, ante cujus tribunal in brevi stabimus omnes, serenitatem vestram, regios corde provolutus ad pedes, litteris coram Domino judice omnium præsentibus alloquor, attentius supplicans, ut fidelem vestrum, cujus in vos nunquam devotio tepuit, agentem in extremis dignemini exaudire. Exaudite, quæso, ut vos in extremis vestris exaudiat Deus. Exaudite me pro domo Domini, et pro par. vulis ejus, quos humano destitutos solatio derelin. quo, ut domum vestram tueatur Altissimus, et C parvulos vestros, et filiorum vestrorum in ævum consoletur. Transmitto vobis et semini vestro, benedictionem a Domino Jesu Christo: et vos, si placet, destitutis meis majestatis vestræ solatium mittite. Commendo vobis sanctam Cantuariensem Ecclesiam, de cujus manu per ministerium meum regni gubernaculum accepistis, ut eam, si placet, ab incursu pravorum hominum tueamini: et mihi, qui eam, licet indignus, disponente Domino, hactenus ut potui et scivi, rexi, talem studeatis subrogare pastorem, qui tanta sede non videatur indignus, cui religio placeat, qui virtutum meritis placere credatur Altissimo. Fidelis vester suum vobis consilium debet: ecce coram Domino et omnibus sanctis ejus, consilium do. Non quæratis in hac re quæ vestra sunt, sed quæ Domini, quia ego pro eo respondeo vobis, quod si causam ejus fideliter procuraveritis, et ipse vestras utiliter promovebit. Post multas vexationes, auctore Domino, in Ecclesia Cantuariensi reformavimus pacem, religionis promovimus cultum, idoneos ex conscientia nostra custodes præfecimus ordini, et ne quis eorum cujusquam temeritate mutetur, antequam archiepiscopus subrogetur, prohibeat dignatio vestra, eosque cohibeat qui scissuras et nova molimina molientur. Quoniam et nos hoc sub anathemate inhibuimus, et eos excommunicavimus, qui dispositionem ordinis quam fecimus

D

2

immutare præsument: præterea alumnos nostros, A præcipimus ne tibi donec cesses, et condigne sa

clericos et laicos, quos nostri et sæpe vestri obsequii ministros nostros habuimus, vestræ committimus protectioni, rogantes ut quæ eis contulimus misericorditer conservetis, nec eos patiamini alicujus importunitate vexari. Audiat adhuc Dominus meus clementissimus verbum unum, et egredientem animam meam lætificet, residuum bonorum meorum mobilium, et quæ usque ad exitum pro incerto vitæ, diuturninate ægritudinis, in usus visa fuerant conservanda, sicut Deus inspiravit, post exitum meum præcepi pauperibus erogari. Illos qui fraudem committent, aut qui, quominus pro salute mea, et vestra, et liberorum vestrorum erogentur, impedient, anathemate jam promulgato condemnans. Ratam habete, si placet, disposi- B tionem meam, et eam transmissis ad officiales vestros patentibus litteris confirmate. Neque enim quidquam auri superest vel argenti, sed victualia tantum et quæ magno damno poterunt esse amissa pauperibus, et vobis nullo erunt emolumento, vel minimo.

EPISTOLA LV.

AD WALTERUM ROFF. EPISC.

WALTERO Roffensi episcopo.

Graviter offendit in Christum, cui in fratrum unitate amoenissimus factus est locus, qui ea quæ in domo ejus ad pacem facta sunt, nititur perturbare. Nos autem Cantuariensis Ecclesiæ semper dileximus pacem, et Domino propitio, nobis in fratres nostros charitatis in dies profecit affectus, et ab eis post tempora nostra omnem auferri cupimus materiam scandalorum. Ex nostra itaque conscientia idoneos pro facultate custodes præfecimus ordini, et quorum ministerio per gratiam Domini jam annis pluribus religio profecit: et extrinseca administratio possessionis solito laudabilius procurata est. Quod ergo statuimus, auctoritate qua fungimur monere præcipimus inconvulsum, et priores amori utilitati subditorum insistere, et subditos in omni humilitate et reverentia, suis obedire prælatis. Walterum quoque, quem ob suam non ecclesiæ culpam, a prioratu amovimus, ab officio prioratus, et subprioratus, et omni prælatione, ordinis, in Ecclesia Cantuariensi in perpetuum submovemus, indulgentes tamen ei, si pacificus fuerit, consortium fratrum, et cohabitationem Cantuariensis Ecclesiæ: et si laudabiliter se privatus habuerit, eum ad alias obedientias Ecclesiæ nostræ, vel ad alterius Ecclesiæ regimen ascendere non vetamus, dum ad prioratum et sub prioratum, et cæteras claves ordinis interdictas nequaquam aspiret.Si vero unquam ad hoc aspiraverit, omnes quos hujus moliminis habuerit adjutores anathemati subjugamus. Tibi quoque, Waltere, ne hoc facias, ex parte omnipotentis Dei, sub anathemate interdicimus, et quacunque dic hoc attentaveris, omnibus fratribus nostris episcopis, et omnibus paroIchianis et subditis vestris in virtute obedientiæ

C

D

tisfacias, ullomodo communicare præsumant. Sed et si quid machinatus fueris in fraudem hujus nostræ constitutionis, te cum omnibus complicibus tuis jam dictæ sententiæ noveris subjacere. Noli ergo, frater, errare; noli, Deus enim non irridetur, sede habe pacem cum fratribus tuis : et quod in nos immeritos deliquisti, tibi indulgeat Deus! Deus pacis et solatii sit vobiscum, dilectissime frater, et nos, quos ad præsens separat humanæ conditionis infirmitas, in æterna beatitudine secum perpetuo faciat exsultare.

EPISTOLA LVI.

AD NIGELLUM ELIENSEM EPISCOPUM.

NIGELLO Eliensi episcopo.

Nos super re non ambigua consuluistis, et quam præsertim a sapientibus expidiri polius oportuerat, quam differri. Siquidem rerum turpium nulla deliberatio est, turpitudinis dilata repulsa quamdam consensus inhonesti prætendit imaginem. Quid autem turpius est quam totius divinæ legis auctoritate contempta in Sancta sanctorum impudenter irruere, et impellente avaritia, contra jus et fas, jus hæreditarium in rebus ecclesiasticis imo et in ipso altari vindicare? Quis, nisi profanus, patienter audiat, nedum petat, quod tam manifeste sacri canones inhibent, quod utriusque Testamenti tam expresse condemnat auctoritas? Revolvite canones, quoniam in hac parte latissime patent, et plane videbitis petentium talia impro batam esse petitionem, et eorum qui tales audiunt, durissime plectendum esse assensum. Non est relictus nobis dissimulandi locus, quia in concilio Lateranensi, cui nos et vos, frater episcope, interfuimus, domino Innocentio præsidente audivimus, vota talia, promulgato canone condemnari. Sede forte regia nos urget auctoritas; recte quidem nisi sciretis Dominum homini præferendum, nisi religio principis possit circumveniri, nisi per subreptionem ab eo nonnulla esse extorta, jam fuissetis experti. Summa ergo consilii nostri hæc est, ut legi Domini et sacris canonibus, juxta professionem vestram obtemperetis: et quoties vos tales angustia presserint, incidere in manus hominum, quam Dei viventis, tutius judicetis. Sed est forsan unde merueritis super successionibus hujusmodi vexari, eo quod in fraudem canonum ad cessiones et substitutiones illicitas nimium proni estis.

EPISTOLA LVII.
Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi testamentum

Supremis deficientium voluntatibus suum accommodant jura favorem, et in se velut inhumanus provocat iram Domini, qui piis eorum desideriis obvius contradicit. Nostra quidem voluntas est, et quæ, Domino auctore, nunquam mutabitur, ut residuum bonorum nostrorum mobilium, quæ propter necessitates domesticas, et diuturnitatem languoris usque ad exitum vitæ duximus conservanda, in usus pauperum omnino cedant, secundum quod nobis Dominus inspiravit, et sicut dedimus in mandatis vene

« PoprzedniaDalej »