Obrazy na stronie
PDF
ePub

patrocinari poterit et nobis et vobis. Cæterum, A patentibus litteris vestris communiter ad episcopos

quia sine periculo animarum rerumque dispendio, viduitas Ecclesiæ desolatæ protelari non potest, charitatem vestram rogamus, et exhortamur in Domino, ut id ipsum sapiatis, et omnem scandalorum et schismatis occasionem omni cum diligentia deelinetis, incedentes unanimes in domo Domini, et quæ Jesu Christi sunt, privatis commodis præferentes. Quo vero, sicut oportet, possitis in providendo vobis pastore procedere, præcipimus quatenus ad conservandam Ecclesiæ pacem, dominum regem, honesta de collegio vestro legatione transmissa, adeatis, preces ei devotione debita porrigentes, ut canonice eligendi vobis pastorem libertatem concedat, et destitutioni ecclesiæ, ea, quæ Christianum principem decet, miseratione provideat. EPISTOLA LIII. AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ AlexANDRo.

Venerabilis frater noster Mauricius Bangorensis episcopus, facultate et possessione tenuis, sed opinione nostra vir religiosus, et timens Dominum, Ecclesiam, cui auctore Domino præsidet, turbatam et deturpatam invenit a malitia inhabitantium in ea, utpote legis divinæ ignaram, et canonicas institutiones penitus ignorantem. Gens enim rudis et indormita, bestiali more vivens, aspernatur verbum vitæ, et Christum nominetenus profitentes, vita et moribus diffitentur. Ab his enim Christiani usitato commercio in partes transmarinas venundati, ab infidelibus captivantur. Legem vero matrimonii contemnentes, concubinas quas cum uxoribus habent, commutant pretio, et crimen incestus ignorantes, consanguinearum turpitudinem revelare non erubescunt. Quod autem imiserabilius, ut populus, sic et sacerdos, eisdem imbuti erroribus, pestem fovent, et pernicioso corrumpunt exemplo, quos ad viam virtutis et veritatis reducere oportebat. Ad hunc vero pestilentiæ cumulum, istorum barbarorum princeps 0. et rex avunculi sui abutens filia, tam a nobis quam ab episcopo suo, frequenter admonitus, ut licentius et liberius possitin sua militia permanere, partem cleri non modicam in patrocinium flagitiorum suorum traxit, et ipsum episcopum bonis suis spoliatum ab episcopatu ex

pulit, quia tam ejus quam populi, zelo charitatis P

succensus, adeo audacter redarguebat errores. Episcopus vero quosdam de clero, quosdam de populo contumaces, anathematis vinculo innodavit, ipsi vero palantes et vagi ad vicinos episcopos Walliæ, Angliæ, Hibernæ, Scotiæ, confugiunt, et ab ipsis ordines, chrisma, et alia sacramenta Ecclesiæ fraudulenter percipiunt. Unde rigor ecclesiasticæ disciplinæ in partibusillis adeo jam detepuit, ut ibi jam pene hæresis et schismatis seminarium pullulet. Idcirco sanctitati vestræ, Pater reverende, supplicamus, ut nobis et præfato episcopo suffraganeonostro in auxilium exsurgatis, et Patraol. CXClX.

Angliæ, Walliæ, Hiberniæ, Scotiæ destinatis, præcipiatis,quatenus quod nos,urgente necessitate, episcopiapud nos exsulantis canonice statuemus in Wallenses, ipsi ratum habeant, et sententiam nostram firmiter observent. EPISTOLA LIV. ad REGEM.

Regi Anglorum, Cantuariensis archiepiscopus.

Quam pia devotione vobis servierim, verbis enarrare superfluum düco, cum mihi multorum temporum manifesta opera attestentur, et fidei meæ testis in cœlo sit, et conscientiæ conscius in Excelso. Attrita est caro mea, e tam ætate quam laboribus præfatigati sunt artus, et ægritudo gravis et diu

E turna dierum meorum finem in brevi adesse deimmutare præsument: præterea alumnos nostros, A præcipimus ne tibi donec cesses, et condigne sa

nuntiat. Desideratam diu faciem vestram videre sperabam, antequam moriar, et eos quos meæ custodiæ in regno vestro commendaverat Deus,ipso inspectore et teste vobis præsentialiter decreveram commendare. Sed, quia ad ejus examen citius vocor, ante cujus tribunal in brevi stabimus omnes, serenitatem vestram, regios corde provolutus ad pedes, litteris coram Domino judice omnium præsentibus alloquor, attentius supplicans, ut fidelem vestrum, cujus in vos nunquam devotio tepuit, agentem in extremis dignemini exaudire. Exaudite, quæso, ut vos in extremis vestris exaudiat Deus. Exaudite me pro domo Domini, et pro par. vulis ejus, quos humano destitutos solatio derelinquo, ut domum vestram tueatur Altissimus, et parvulos vestros, et filiorum vestrorum in ævum consoletur. Transmitto vobis et semini vestro, benedictionem a Domino Jesu Christo: et vos, si placet, destitutis meis majestatis vestræ solatium mittite. Commendo vobis sanctam Cantuariensem Ecclesiam, de cujus manu per ministerium meum regni gubernaculum accepistis, ut eam, si placet, ab incursu pravorum hominum tueamini: et mihi, qui eam, licet indignus, disponente Domino, hactenus ut potui et scivi, rexi, talem studeatis subrogare pastorem, qui tanta sede non videatur indignus, cui religio placeat, qui virtutum meritis placere credatur Altissimo. Fidelis vester suum vobis consilium debet: ecce coram Domino et omnibus sanctis ejus, consilium do. Non quæratis in hac re quæ vestra sunt, sed quæ Domini, quia ego pro eo respondeo vobis, quod si causam ejus fideliter procuraveritis, et ipse vestras utiliter promovebit. Post multas vexationes, auctore Domino, in Ecclesia Cantuariensi reformavimus pacem, religionis promovimus cultum, idoneos ex conscientia nostra custodes præfecimus ordini, et ne quis eorum cujusquam temeritate mutetur, antequam archiepiscopus subrogetur, prohibeat dignatio vestra, eosque cohibeat qui scissuras et nova molimina molientur. Quoniam et nos hoc sub anathemate inhibuimus, et eos excommunicavimus, qui dispositionem ordinis quam fecimus 2

clericos et laicos, quos nostri et sæpe vestri obsequii ministros nostros habuimus, vestræ committimus protectiomi, rogantes ut quæ eis contulimus misericorditer conservetis, nec eos patiamini alicujus importunitate vexari. Audiat adhuc Dominus meus clementissimus verbum unum, et egredientem animam meam lætificet,residuum bonorum meorum mobilium, et quæ usque ad exitum pro incerto vitæ, diuturninate ægritudinis, in usus visa fuerant conservanda, sicut Deus inspiravit, post exitum meum præcepi pauperibus erogari. lllos qui fraudem committent, aut qui, quominus pro salute mea, et vestra, et liberorum vestrorum erogentur, impedient, anathemate jam promulgato condemnans. Ratam habete, si placet, dispositionem meam, et eam transmissis ad officiales vestros patentibus litteris confirmate. Neque enim quidquam auri superest vel argenti, sed victualia tantum et quæ magno damno poterunt esse amissa pauperibus, et vobis nullo erunt emolumento, vel minimo. EPISTOLA LV. AD WALTERUM ROFF. eeiSC.

WALTeRo Roffensi episcopo.

Graviter offendit in Christum, cui in fratrum unitate amoenissimus factus est locus, qui ea quæ in domo ejus ad pacem facta sunt, nititur perturbare. Nos autem Cantuariensis Ecclesiæ semper dileximus pacem, et Domino propitio, nobis in fratres nostros charitatis in dies profecit affectus, et ab eis post tempora nostra omnem auferri cupimus materiam scandalorum. Ex nostra itaque conscientia idoneos pro facultate custodes præfecimus ordini, et quorum ministerio per gratiam Domini jam annis pluribus religio profecit: et extrinsecæ administratio possessionis solito laudabilius procurata est. Quod ergo statuimus, auctoritate qua fungimur monere præcipimus inconvulsum, et priores amori utilitati subditorum insistere, et subditos in omni humilitate et reverentia, suis obedire prælatis. Walterum quoque, quem ob suam non ecclesiæ culpam, a prioratu amovimus, ab officio prioratus, et subprioratus, et omni prælatione, ordinis, in Ecclesia Cantuariensi in perpetuum submovemus, indulgentes tamen ei, si pacificus fuerit, consortium fratrum, et cohabitationem Cantuariensis Ecclesiæ : et si laudabiliter se privatus habuerit, eum ad alias obedientias Ecclesiæ nostræ, vel ad alterius Ecclesiæ regimen ascendere non vetamus, dum ad prioratum et sub prioratum, et cæteras claves ordinis interdictas nequaquam aspiret.Si vero unquam ad hoc aspiraverit, omnes quos hujus moliminis habueritadjutoresanathemati subjugamus. Tibi quoque, Waltere, ne hoc facias, ex parte omnipotentis Dei, sub anathemate interdicimus, et quacunque dic hoc attentaveris, omnibus fratribus nostris episcopis, et omnibus parochianis et subditis vestris in virtute obedientiæ

tisfacias, ullomodo communicare præsumant. Sed et si quid machinatus fueris in fraudem hujus nostræ constitutionis, te cum omnibus complicibus tuis jam dictæ sententiæ noveris subjacere. Noli ergo, frater, errare ; noli, Deus enim non irridetur, sede habe pacem cum fratribus tuis: et quod in nos immeritos deliquisti, tibi indulgeat Deus ! Deus pacis et solatii sit vobiscum, dilectissime frater, et nos, quos ad præsens separat humanæ conditionis infirmitas, in æterna beatitudine secum perpetuo faciat exsultare. EPISTOLA LVI. aD NIGELLUm EllENSEM EP1SCOPUM. Nigello Eliensi episcopo.

B Nos super re non ambigua consuluistis, et quam

præsertim a sapientibus expidiri polius oportuerat, quam differri. Siquidem rerum turpium nulla deliberatio est,turpitudinis dilata repulsaquamdam consensus inhonesti prætendit imaginem. Quid autem turpius est quam totius divinæ legis auctoritate contempta in Sancta sanctorum impudenter irruere, et impellente avaritia, contra jus et fas, jus hæreditarium in rebus ecclesiasticis imo et in ipso altari vindicare? Quis, nisi profanus, patienter audiat, nedum petat, quod tam manifeste sacri canones inhibent, quod utriusque Testamenti tam expresse condemnatauctoritas? Revolvite eanones, quoniam in hac parte latissime patent, et plane videbitis petentium taliaimprobatam esse petitionem,et eorum

c qui tales audiunt, durissime plectendum esse assen

sum. Non est relictus nobis dissimulandi locus, quia in concilio Lateranensi, cui nos et vos, frater episcope, interfuimus, domino Innocentio præsidente audivimus, vota talia, promulgato canone condemnari. Sede forte regia nosurgetauctoritas; recte quidem nisi sciretis Dominum homini præferendum, nisi religio principis possit circumveniri, nisi per subreptionem ab eo nonnulla esse extorta, jam fuissetis experti. Summa ergo consilii nostri hæc est, ut legi Domini et sacris canonibus, juxta professionem vestram obtemperetis: et quoties vos tales angustiæ presserint, incidere in manus hominum, quam Dei viventis, tutius judicetis. Sed est forsan unde merueritis super successionibus hujusmodi vexari, eo quod in fraudem canonum ad cessiones et substitutiones illicitas nimium proni estis. EPISTOLA LVII. Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi testamentum Supremis deficientium voluntatibus suum accommodantjura favorem, et in se velut inhumanus provocatiram Domini, qui piis eorum desideriis obvius contradicit. Nostra quidem voluntas est, et quæ, Domino auctore, nunquam mutabitur, utresiduum bonorum nostrorum mobilium, quæ propter necessitates domesticas, et diuturnitatem languoris usque ad exit'um vitæ duximus conservanda, in usus pauperum omnino cedant, secundum quod nobis Dominus inspiravit, et sicut dedimus in mandatis vene

[ocr errors]

rabili fratri nostro Waltero Roffensi episcopo, et fidelibus nostris, Philippo cancellario nostro, magistro Radulfo Lexoviensi, et Joanni de Saresberia quos eleemosynæ nostræ dispensandæ præfecimus : præcipimus ergo quod ab initio dispositionis nostræ præcepimus,etomnibus ministris et fidelibus nostris, per fidem quam nobis debent, injunximus, ut istis obtemperent,et eis omnia nostraexponant,etamicos Dei omnes suppliciter exoramus,ut pro misericordia Dominiomnipotentis,eis auxilium etconsilium præbeant.Omnesautem qui in præfatis pauperum rebus fraudem committent, aut qui, quo minus dispositio nostra procedat, impedient, anathematis sententia condemnavimus,ipsique officiales regis, si se dispositioni nostræ perturbandæ immiscuerint,sefidelium communionenoverintesse privatos, ettanquam sacrilegi, etexcommunicati ab introitu omnium ecclesiarum abstineant. Omnibusautem dispositionisnostræ adjutoribus, benedictionem Domini et nostram damus, et ipsos beneficiorum sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ participes constituimus, eisque de injuncta sibi pœnitentia xL dierum indulgentiam facimus. Præterea ex parte omnipotentis Domini et sub anathemate interdicimus, ne quis officialium domini regis ad res,quæ propriismonachorum Cantuariensis Ecclesiæ usibus dicatæ sunt,temerantia manum præsumat extendere,sed habeant omnes res suas in ea integritate, et libertate, qua easdem ipsis domini papæ etnostro privilegiofecimus confirmari.Ad hæc sub eodem amathemate, terrarum, quæ ad archi

episcopum pertinent,omnem alienationem fieri pro- c

hibemus,et excidia,et damna nemorum,donec nobis successor subrogetur, nisi quantum necessarius Ecclesiæ exegerit usus, vel dominus rex proprio ore præceperit, vel misericordia discreta cum moderatione, pauperum hominum necessitati indulserit. Sub eadem quoque interminatione clericis episcopatus nostri prohibemus indebitis exactionibus et injustis vexationibus opprimi : et eis omnes libertates et consuetudines justas, quas habuerunt tempore Willelmi bonæ memoriæ decessoris nostri,præcipimus observari. EPISTOLA LVIII. AD RicARDUM lOnDon. ePISCOPUM.

RicARDo Londoniensi episcopo.

Quæ rectum ordinem deserunt,aut nunquam,aut raro lætos exitus sortiuntur. Est autem in causis ordo rectissimus, ut præcedat sententiam examinatio, et tunc demum qui poena feriatur legitima, cum innocentiam suam tueri aut non potest, aut contemnit. Vos autem, si Adelitiæ de Waloniis justa est querimonia, ipsam contra legitimum ordinem disponitis condemnare, et audientia sibi denegata, omnem defensionis ei præcluditis viam. Meminimus quidem nos vobis super hoc alia vice scripsisse, quatenus ipsam loco et tempore congruo evocatam ordine canonico tractaretis; etquidquid in eam statuendum foret, maturo, non præcipiti judicio consuluimus, et præcepimus, roborari. At illa se exinde

A durius tractari conqueritur. Nos vero religionis propositum nolumus impedire, sed præeunte justitia, quæ sapientis faciem antecedit, illud sine scandalo officii nostri cupimus adimpleri. Inde est quod dilectioni vestræ iterato mandamus, ut in memorata causa ordine legitimo procedatis, ita justitiam prudentia temperantes, ut qui zelum, quem in Domino habetis,audierint,scientiam quoque vobis gaudeant adfuisse. Præcipimus itaque ut ei audientiam debitam præbeatis, et tunc secundum Dominum causa debitum finem sortiatur. Convenient Lond. nobiscum, auctore Domino, in brevi, fratres nostri, ut de eorum consilio, si interim vestro officio exsequendo diligentiam placueritadhibere causam hanc tutius possitis definire. EPISTOLA LIX. AD RANDULFUM DE SERRis, DE ELECT1ONE ROMANI POntifiCis Alexandri.

Amicissimo suo magistro R. de Serris suus JoANNes de Sar. salutem, et si quid ea melius.

Angustiarum nostrarum, dilecte mi, te non ambigo esse participem, cum nos, licet aliter, et dissimiliter, non alia vel dissimilis causa sollicitet. Nos e vicino jacula fortunæ sævientis excipimus in manibus nostris, et oculis jugiter subest continui materia laboris, et doloris, et moeroris. Non locum, non tempus indulget amara sors lætitiæ, aut quieti, vix solatii vel tenuis spes relinquitur. Sed illa a Domino : si quidem jam de humano desperatur auxilio : et me quidem rei familiaris sub onere alieni æris et importunitate creditorum urget angustia, sed hanc sollicitudinem denigrat moeror, et quidquid privatum est, impetus fortioris, et publici metus absorbet. Sentis ipse quid sentiam, quod loquor tibi ipsi, ut arbitror, jugi meditatione proloqueris, et moestum dicturientis verbum mente prævenis circumspecta. Nam et tu nisi te ipsum exueris, dum de communis domini nostri sollicitaris infirmitate, cura vigili et continua, versaris in laboribus et doloribus nostris : dum universalis Ecclesiæ, a cujus uberibus coaluimus, collisiones vides, causam pensas, pericula præmetiris, dolorem dolori adjicit meditatio, dolorem quem ferre non sustines. ln his tamen omnibus mitius agitur tecum, qui ad omnem auram et horam, et ad omnem querelam familiæ desolatæ præsens non cogeris lacrymari, qui liberioris conditionis fortunam mactus, nequaquam times tibi aut exsilium immimere, aut necessitatem piaculare flagilium committendi. Degis enim sub principe, cujus memoria in jucunditate et benedictione est. Nos autem timemus supra modum ne Teutonicus imperator circumveniat fraudulentiis suis, et subvertat serenitatem principis nostri, mihi tam parum videtur habere discretionis, quem conventiculi Papiensis præsumptio movet, nisi ut Alexandri, si quis de ea dubitet, electio, etiam partis adversantis testimonio roboretur. Ut enim temeritatem illius præteream, qui Romanam Ecclesiam, quæ solius Dominireser

B

vatur examini, judicare præsumpsit, et eum qui A in Ecclesia a judicibus ecclesiasticis, amotis sæcu

fuerat excommunicatus, sicut cardinalium indicat inhonoratio Bisuntina, edicto peremptorio citavit adjudicium, et præjudicialisententia alterum veteris officii, et dignitatis nomine, alterum appellatione Romani pontificis salutavit, senatoribus et populo favoris sui revelans arcana : quidquid Papiæ gestum est, tam æquitati, quam legitimis constitutionibus, et sanctionibus Patrum invenitur adversum. Quippe absentes condemnati sunt, et in causa non examinata, imo potius non ibi, non sic, non a talibus examinanda, impudenter, et imprudenter, et nequiter est præcipitata sententia. Sed forte absentantes quam absentes potius dici placet. Hoc plane his qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ

laribus terribilibusque personis, secundum regulas ecclesiasticas examinanda est: quidquid vero contra præsumitur, in irritum devocatur. At hæc velut in castris, et sub gladio, minis et terroribus spes examinationis a simplicibus, a meticulosis, fraudulenter extorta, a dolosis violentis el malitiosis, contra jus et fas, præcipitata est. Quid tamen inquisitum est, quid probatum ? utrius sciliceteleclorum canonica, aut sanior esset electio, facti quæstio simulabatur, et juris. Factum itaque, pro voluntate partis, quæ ponit carnem brachium suum, propositum est, et probatum. Probatum est, inquam, Victorem solum electum, a saniore parte cardinalium petitione populi, consensu et desiderio

privilegium aut ignorant, aut dissimulant. Univer- B cleri, et solemniter jumentatum, locatum esse in

salem Ecclesiam quis particularis Ecclesiæ subjecit judicio ? Quis Teutonicos constituit judices natiomum ? Quis hanc brutis et impetuosis hominibus auctoritatem contulit, ut pro arbitrio principem statuant super capita filiorum hominum ? Et quidem hoc furor eorum sæpissime attentavit, sed auctore Domino, toties prostratus et confusus super iniquitate sua erubuit. Sed scio quid Teutonicus moliatur. Eram enim Romæ, præsidente beato Eugenio, quando, prima legatione missa in regni sui initio, tanti ausi impudentiam tumor intolerabilis et lingua incauta detexit. Promittebat enim se totius orbis reformaturum imperium, et urbi subjiciendum orbem, eventuque facili omnia subacturum, si ei ad hoc solius Romani pontificis favor adesset. Id enim agebat, ut in quemcunque denuntiatis inimicitiis materialem gladium imperator, in eumdem Romanus pontifex spiritualem gladium exereret. Non invenit adhuc qui tantæ consentiret iniquitati, ipsoque repugnante Moyse, id est contradicente lege Domini, Balaamitam sibi ascivit pontificem, per quem malediceret populo Domini. Filium itaque maledictionis, per cujus designationem et exspectationem, per multas successiones, a primis familiæ patribus ad ipsum, cui reservabatur, maledicti derivatum est et cognomen et nomen. Et forte ad purgationem et probationem Ecclesiæ Romanæ, Teutonicorum impetus, tanquam Cananæus alter, relictus est in æternum, ut semper ad eruditionem ipsam inquietet, victusque corruat, ipsaque fortior, gratior et gloriosior Sponsi reddatur amplexibus post triumphum. Sic ad gloriam Patrum, teste Lateranensi palatio, ubi hoc invisibilibus picturis et laici legunt ; ad gloriam Patrum, schismatici, quos sæcularis potestas intrusit, dantur pontificibus pro scabello, et eorum memoriam recolunt posteri pro triumpho. Libera debent esse judicia, et quisquis ea viribus nititur perturbare, capitalem ab antiquis constitutionibus meretur pœnam. Porro ecclesiastica debent esse liberrima, et de sacrorum canonum sanctione, sicut electio pastoris est in Ecclesia libere, et sine mundanæ potestatis prænominatione celebranda, sic eadem

[ocr errors]

sede Petri, præsente Rollando, et non contradicente, imo consentiente, et suis clericis præcipiente ut ei obedirent, quem in sede apostolica videbant pontificii insignibus decoratum. Hoc quoque probatum est, quod duodecimo die post promotionem Victoris, egressus ab urbe Rollandus prope terram Siculi in loco non celebri primum est jumentatus. Annon inspexisti probationis modum ? Hoc enim juraverunt, decanus basilicæ B. Petri, et duo fratres ejus in persona totius capituli, juraverunt et religiosi, rectores cleri Romani : hoc ipsum præfectus verbis, et alii cives jurare obtulerunt ; sed clericorum duntaxat recepta suntjuramenta, quoniam hæc omnia tractaverunt manibus suis. Quis vel cæcus non deprehendat tam manifestam malitiam, mendacia tam aperta ? Nam fere omnibus notum est, cujus momenti sint, præsertim in electione Romani pontificis, rectores illi, quos ad tuendam malitiam suam concilium Papiense magnificat. Cui non est incredibile eos hæc tractasse, qui jactitant. Sed esto, quod interfuerint initio jurgiorum, nunquid R. usque ad conservationem suam per dies duodecim persecuti sunt ? Nunquid hoc vidit capitulum B. Petri, in cujus persona juratum est, an rectores qui pro se juraverunt ? Nunquid hæc omnia præfectus vidit, exsul, et cui urbem intrare non licet ? Sed et ipse, ut vulgariter dici solet, Octaviani nepos est, et e vicino, ut rectius dixerim, cognatus, utpote sororis filius. Sed alii cives hæc omnia inspexerunt, ut tuto jurarent. Nunquid ad terram Siculi accesserunt ? Plane fideliter examinati sunt testes, qui hæc omnia, præsente illo sacro concilio, juraverunt. Sed de industria civibus remissa est necessitas juramenti, quoniam non erant utique juraturi. Nam, etsi non conscientiæ, at famæ dispendium apud concives suos incurrere verebantur. Cæterum sanioris partis numerositas quo defluxit ? Si prudentiæ et justitiæ incolumitate vigebant, quo motu recesserunt a veritate et justitia quam tenebant ? Anne pecunia illa corrupti sunt, quam senatores se ab Octaviano accepisse confessi sunt, ut jurarent promotionem ejus ? Quæ reparationi murorum a populo addicta eam in Corbonam, eo quod pretium sanguinis est? Ex illo magno nervo soli tres remanserunt, digni quidem cardinales, de quibus Teutones in castris ferrent sententiam. Audivit hæc omnia Willelmus Papiensis cardinalis S. Petri ad Vincula, præsente concilio non negavit. Sed quid pro Victore asseruit ? quare neglecta est attestatio ejus ? Interrogandus erat: satis enim habebat oris et pectoris, et ætatis, ut pro se loqueretur. Sed plane interrogatus non est, quod fuerat negaturus, et scienter obmutuit in tumultu, qui furoris videbat impetum, et quod hæc præsumptio in nullo præjudicat ecclesiasticæ libertati. Unum tamen edoctus sum silentio ejus, quia qui tanto discrimine. Ecclesiæ non videbitur ad martyrium properare, si Victoris adeo sana fuit electio, quare cardinales episcopi et omnes alii, exceptis his tribus, quos tu quidem noveras, sed amodo mundus agnoscet, consecrationi illius defuerunt ? Quid ascitos Tusciæ episcopos a consecratione inhibuit, nisi sacrilegii conscientia? Miror quod omnes pauperem sequntur Alexandrum, maluntque cum eoexsulare a facie principum, quam adhærentes æmulo ejus cum principibus gentium imperare. Hic episcopi, hic presbyteri, hic diaconi, hic curia tota, et ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est : eos Papiensis concilii sententia non terret, sed in ipsum imperatorem, et idolum suum cum omnibus cultoribus suis, sperantes in Domino, in potentia virtutis ejus, confortati in Spiritu sancto sententiam anathematis intorserunt.

est, acclamantibus multis, quod mon licet mittere A sar, qui aderat, plura jubere erubuit, quam ipsa

Transeo ad novas et inauditas decretalis synodi subscriptiones, in quibus ex episcoporum defectu pro eis comites admittuntur, in quibus illii præcipuam sibi vindicant auctoritatem episcopalium sedium, quarum aut nulla est aut electio reprobata. Reginaldus enim cancellarius imperatoris se Coloniensem gessit archiepiscopum, cum certum sit electionem ejus a Romano pontifice, beato Adriano. fuisse damnatam, nec video quare, cum episcopa. tum ambiat, a Victore suo distulerit consecrari, nisi quia imminentem ruinam timet. Guido comes de Planderada, Ravennatis archiepiscopi supplevit vicem, cum nec filius suus, cujus electio quassata est, licet bonus juvenis sit, adhuc vice archiepiscopi fungi possit. Cui non hæc ridicula videantur? Scenæ theatralis hæc species est, potius quam reverendi imago concilii. Quid, quod regnorum et provinciarum magnus, falsus tamen, collectus est numerus, ut subscriptores isti ignaros rerum secum facilius in præcipitium trahant?Quis adillius conciliistatuta moveatur, ubi:

- - - sedere patres censere parati,

Si regnum, si templa petat, jugulumque senatus, Passurasque infanda nurus.

(LUCAN.)

et si quid tyrannicum atrocius excogitari potest? Et quidem bene cum Ecclesia actum est, quod Cæ

pati. Possem pluribus ad ea quæ scripsisti rescribere, sed hæc satis esse arbitror ad persuadendum, ut si fieri potest, Alexandrum dominus Remensis recipiat, et consensus, si ita viderit expedire, donec fiat, commode differatur. Nam hoc satis persuasum credo ut non acquiescat imperatoris idolum adorare. Si vero periculum immineret, rem interim differri commodissimum est. In rebus arduis periculosa cst precipitatio, et mora quæ in rebus expeditis periculum trahit, frequenter parit opportunitatem gerendorum. Papiensis et Placentinus episcopi satis et supra modum, pro parte quæ confidit in homine, sollicitati sunt, sed neuter

B eorum consensit consilio et actibus iniquorum,

quoniam exspectant ipsi regnum Domini, eis tamen imminet imperator, ut eorum exemplo roborati remotiores verbum faciant pro veritate securius, ascendentes ex adverso luporum, seipsos murum opponantinexpugnabilem pro domo Israel. Et quia tibi non aliter ac mihi ipsi loquor, quidquid fervet in pectore, patenter exponam. Tu quasi vicinior, et cui rerum facies familiarius innotescit, poteris de singulis plenius et fidelius judicare. Si schismaticus furor roboratis partibus minus ingruerit, ut penes quos Ecclesiæ Romanæ constet auctoritas, esse possit ambiguum, nihil mihi videtur consultius, quam præelectionis sententiam differri in diem revelationis justi judicii Domini,

c quoniam illa sola dies victum facturanocentem est.

Si quidem, ut ait ille: Nulla manus belli mutato judice pura est. Et hominis justitia meritorum veritate non plane, non pleno intellectu, aliqua erroris nube plerumque subvertitur. Ad justitia Domini in æternum justitia est. Interim donec illuminet abscondita tenebrarum, invocandus est et rogandus, ut manifesto demonstret judicio, quem ipse præelegit accipere sortem ministerii hujus. Si tamen nihil est quod quæstioni faciat locum, aut dubitare permittat vel academicum fere ad omnia fluctuantem, cum movum par decertantium, in omnium intuentium stuporem, Domino permittente, processerit, hinc tota stante Fcclesia, inde solis tribus flagellis arundineis, in se, dum scindere unitatem moliuntur, divinam provocantibus ultionem. Si personam personæ conferas, alter litteratus est, modestus, humilis, justitiæ zelator : alter solam semper amplexus est vanitatem ; si causam causæ, alter ingessit se tanquam fur et latro manu violenta, exquisitis dolis, sponso indignante, in sponsæ amplexus irruit : alter casto pudore substitit antequam introduceretur a sponsa. Unde verendum ne tam manifesti sceleris dilata damnatio suum schismati videatur præbere consensum. Licetdominus Cantuariensislanguoregravissimo, ut nosti, teneatur, hujus tamen neccssitate verbi, convocatis episcopis et clero totius regni, Londi

« PoprzedniaDalej »