Obrazy na stronie
PDF
ePub

dico, quia ei metropolitico jure præsidet. Filium A vero qui de manu ejus consecrationis munus accepit. Ipse enim se illi dedit in filium quem præ cœteris desiderabat habere patrem, quando eum ad hoc elegit officium: unde ab aliquibus fratrum suorum stimulos invidiæ sentit. Nonne plus huic debet ex jure multiplici, quam debuerit Willelmo bonæ memoriæ archiepiscopo Eboracensi, quem sedis apostolicæ sententia depositum, etiam cum indignatione Romani pontificis, ad perpetuam liberalitatis et magnificentiæ gloriam exhibuit in domo sua dolentibus et detrahentibus multis, donec alterius pontificis miseratione restitueretur ? Quo evanuit tantæ nobilitatis insigne ? quæ nobis a nostratibus bona vel mala fiunt: et si præsens ætas mutire non audeat, futura in ævum sæcula decanta- в bunt. Nec sub prætextu justi metus, poterit quis fraternæ charitatis colorare defectum, quia quæ palam facta plena videntur esse periculo: clam fieri poterunt majori compendio conscientiæ, nec rerum aliquod dispendium importabunt. Qua arte satis novit, quisquis non est adeo resupinus ut nullos sumptus faciat rege nescio, vel sine conscientia delatorum.

EPISTOLA CCLXVI.

AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1168.)

Idem WILLELMO Norwicensi episcopo. Intermissionem officii, quod me vobis debere pro- c fiteor, inducit necessitas, non contemptus. Voluntas enim obedire parata est, si obsequium decreveritis admittendum. Sed fortasse pro tempore dispensatis: et, dum furor in cursu est, credendum potius ducitis quam reluctandum. Nec ego consilium improbo quod ratio prudentiæ moderatur, ut utilitati prospiciat, et non deserat honestatem. Cæterum per gratiam Dei in brevi futurum est, ut hac dispensatione non sit opus, quia procella jam detumuit, et Ecclesiæ pax esse videtur in januis. In proximo est, auctore Deo, ut quod loquor plenius innotescat. Laboravit Petrus et condiscipuli in remigando, quorum unus est dominus Cantuar. qui, suis adhuc aut gentis alienæ stipendiis militans, totius Anglicanæ Ecclesiæ servit utilitati. Nam cum obtinuerit, redundabit in gloriam Dei. Triumphum consequetur Ecclesia, clerus liberationem, et populus consolationem. Et quidem nec tunc, sicut nec in extremo judicio, non displicebit si quis testimonio conscientiæ gaudeat, ut opem tulerit Ecclesiæ naufraganti. Adversus hæc fortasse prætendetur publica potestatis metus, et persecutorum insidiæ. Sed certe non est qui sine eorum conscientia quando libitum est non faciat sumptum. Nec hoc Deo teste mei compendii causa dixerim, sed ut præmuniam dominum menm et expleam officium debitæ charitatis.

D

EPISTOLA CCLXVII.

AD JOANNEM PRIOREM NORWICENSEM.

(A. D. 1168.)

Idem JOANNI priori Norwicensi.

Dura est proscriptum conditio, sed non tam suo damno quam dispendio amicorum. Vix enim possunt aliquem salutare, qui non illico suspicetur sub affectionis et venerationis prætextu exerceri negotiationem, et officiosos inhiare ad quæstum. Quod ne putes mei esse propositi, charissime, diligentius precor, certus quod sis me Deo propitiante necessariis usque ad honorem et gloriam abundare. Non igitur tua quæro, sed te, si tamen non exci listi a gratia, et adhuc retines charitatem. Et licet excideris, te tamen quæram, eam in te desiderans reformari, imo te in illa sine qua non nisi deformis eris, quia possum diligere etiam non amantes: non quod te reputem inter illos, sed etiam si talis fueris exprimo sensum. Reputabo pro munere si me de statu tuo reddideris certiorem. Et, si de meo curas, exsilii mei quintus feliciter expletur annus sub domino Cantuariensi, qui pro libertate Ecclesiæ suis vel alienæ gentis stipendiis adhuc militat, nec in Israel reperit fidem. Omnes amici ejus spreverunt ipsum, et Ecclesiam inter angustias, et quod gravius est plurimi persequuntur. Est enim proverbium Sapientiæ Amicus non cognoscetur in bonis, el in malis non abscondetur inimicus (Eccli.x11). Nostrates manet, quod sine dolore non eloquor, hæc ignominia sempiterna. Nec hoc dixerim quod fidelitas regi præstita lædatur ab aliquo, nisi forte sit præstita contra fidem. Nam sic interdum fides exigitur et præstatur, ubi satius est pœnitere, quam perdita charitate sub prætextu fidelitatis fidem periclitari. Veritas quia directa est non habet angulos; et qui se mendacio solo operit, nudus est; hoc proscribendus sensit Adam. Non est justus metus qui divini mandati contemptum ingerit. Rarus aut potius nullus est qui non habeat arcanum regi incognitum, et qui ex delatorum conscientia faciat omnes sumptus. Hæc ex charitate, quia ex ea processerunt, par est interpretari.

EPISTOLA CCLXVIII.

AD JOANNEM PICTAV. EPISCOPUM.

(A. D. 1168.)

JOANNI Pictaviensi episcopo, JOANNES Saresbe. riensis.

Miratur fortasse vestra discretio, quod dominus Cantuariensis colloquium regis Angliæ, quod vestra procuraverat industria, respuit, cum antea sæpius ad colloquium ejus accesserit non rogatus, et quod amplius est, spretus in contumeliam Christi, et variis affectus injuriis. Erat enim cupidus pacis suæ, sed ecclesiasticæ liberationis longe cupidior: sed et salutem regis et gloriam, et liberorum ejus indemnitatem maxime cupiebat. Ob has ergo causas se et suos conviciis, contumeliis et variis periculis, ut taceam labores et sumptus, exposuit, dum per viam humilitatis pacem reformari posse ratio sua

debat. Sed postquam multis et manifestis agnovit A hac amicos doleo excidisse, ut rarus sit qui non indiciis, quod ille domini papæ patientia semper magis ac magis abutitur, et de humilitate crescit inhumanitas, et de exhibita mansuetudine nascitur ae dilatatur insolentia, alia via, et utinam feliciori, sibi censuit incedendum, præsertim cum patenter agnosceret, quod vobiscum et cum ipso prorsus agebatur in dolo. Sic

Fistula dulce canit,volucrem dum decipit anceps. Nam, dum spes pacis promittitur, pernicies Ecclesiæ transmissa ad sedem apostolicam legatione procuratur.Archiepiscopus invitatur ad colloquium, ut non caveat tendiculas eorum, qui quærunt animam ejus, ut auferant eam. Nam quæ non prævidentur, jacula feriunt citius, et magis lædunt. Ubi, quæso, Scripturæ veritas, si ille qui omnibus foveam parat, quandoque non præcipitatur in ipsam? Quis fidelis et verax est, si fallax est et falsa veritas, quæ mentientibus operum merita præmiorum fructus ad eamdem, sed coagitatam, refertam et supereffluentem mensuram pollicetur?Nonne pondus et pondus in manu hominis est abominatio apud Deum? Nunquid ergo pondus et pondus erit in manu Dei, ut inter pauperes et divites inique decernat? Absit hoc ab eo, qui orbem judicat in æquitate, qui ipsis angelis non pepercit, qui potentes potenter punit, qui aufert spiritum principum, qui contemptores suos reddit ignobiles. Ipse judicet causam suam, et Ecclesiæ oppressores aut convertataut conterat. Pauperes suos ad gloriam nominis sui, prout eis noverit expedire, liberet et eripiat a facie gladii imminentis, ne quanto dicant gentes: Ubi est Deus eorum? (Psal. cxш.) Patiens quidem Cantuariensium Deus, sed idem procul dubio fidelissimus retributor. Et quidem spes et, quod non diu differet ultionem, sed comminabitur in brevi. Etnisi per pœnitentiam et satisfactionem persecutor Ecclesiæ declinaverit ictum, ferietur irreparabiliter, et erit sæculis in exemplum.

EPISTOLA CCLXIX

AD NICOLAUM DE MONTE ROTOM.

(A. D. 1168.)

Idem suo NICOLAUM.

Tempora si numeres bene quæ numeramus amantes, Non venit ante suam nostra querela diem. Nec suspiceris quod de te queri velim, cujus fidem et devotionem a multis argumentis probatam habeo, sed tibiconqueror quod amicos sentio gravissimum passos esse dispendium, et eo quidem gravius quod præpediente stupore jacturam vix reparabilem non advertunt. Amicitiam veram, cujus initium perfectum finem quoque fideliter apud Ciceronis Lælium, sed fidelius ipsius virtutis experientia didicisti, philosophi gentium prædicant, ut eam vitæ censeant præferendam, quia sine illa sicut injucunde, sic et Deo et hominibus vivitur odiose. Hanc ego nihil aliud esse crediderim, quam charitatem, sine qua quod fides catholica docet, nemo fruetur Deo. Ab

profiteatur se obligatum esse, aut carni et sanguini aut possessionibus suis, aut expressim cavisse publicæ potestati in id quod salva charitate non potest observari. Quam obligationem si quis licitam esse contenderit, ego illum hæreticum esse non dubito, et reclamante mundo pronuntio evitandum. Ego cautiones istas expertus sum, cui exsulanti jam sextus imminet annus, et quod majus est, dominus Cantuar. et coexsules sui quartum peragunt, publicam procurans utilitatem ad ignominiam nostratum, suis aut gentis alienæ stipendiis adhuc militat pro libertate Ecclesiæ, pro sanguine clericorum, pro consolatione populi, et non est qui respiciat eum. Non est in Ecclesiæ Anglicana qui Petrum et B condiscipulos adjuvet in remigando laborantes. Sed dices, verentur delatores, quasi sine eorum conscientia nullos,cum voluntas adest, faciant sumptus. Est cautio præstita potestati, certe non tenet obligatio. Timent regem probabile quidem est, et magis quam Deum. Nam cum altero præcipiente prohibeat alter, vel contra, perspicuum est cui pareatur. Exigetur fortasse purgatio: sine dispendio conscientiæ et famæ præstari non poterit. Conducibilius enim est subtilem prætendere reverentiam et privilegium cleri qui immunis est ab hujusmodi juramentis. Sed, inquis, nobiscum jure vel ratione non agitur, sed furore. Nunquid ergo furentibus confurendum est rejecto jure, et ratione contempta. Sed auctore Deo pax Ecclesiæ videtur esse in januis. Nec video qua fronte in quiete ipsius audeant apparere, qui videntes periculum, et toties invocati naufragio ejus nihil auxilii contulerunt, utinam ei vel nunc Dominus meus et alii amici porrigant dexteram, ne eos postmodum poeniteat, cum navigantes Christi discipulos in littore viderint exsultare, et se vocari, ut comprandeant illi. Nec hoc dictum putes, ut aliquid mihi tribuatur qui per gratiam Dei et illorum quibus a juventute coalui floreo et abundo, sed Deo teste desidero satisfacere charitati. De tuo et amicorum statu sollicitus nuntium misi præsentem fidei mihi probatæ : a quo si dignum ducis de meo inquirere poteris, et quod placuerit eidem secure intimare.

c

C

[blocks in formation]

Idem GIRARDO cellario Norwicensi.

Gaudens audio de te, dilectissime, quod honestam Ecclesiæ desideras et speras pacem, nec portionem consensus ponas cum impiis, exspectans et ipse regnum Dei: unde ad eam quam tuo pridem merito comparasti, mihi ad te duplicata est charitas, prompta pro viribus tuis et tuorum usibus inservire et parere mandatis. Utique nec diffido mihi opportunitatem fore, cui divina gratia supra et contra merita mea et citra operam amicorum necessaria contulit etiam in exsilio, quibus possum commode necessarius esse dominis et amicis, et qui

cœpit perficiet; quoniam sicut prævenit vota justo- A meritis, a latere ejus mille et a dextris ejus decem rum, ita, eo auctore, quod timet impius, venit super eum. Ipso quoque præstante poterit archiepiscopus qui solus pro totius Anglicanæ Ecclesiæ salute dimicat, amicis debitum præstare solatium, quia pax Ecclesiæ reformatur contrito capite schismatis et lateribus ejus collabentibus in ruinam. Ora ergo et sollicita fratres tuos, quia jam expergefactus est Christus.

EPISTOLA CCLXXI.

AD WALKELINUM ARCHID. NORWICENSEM.

(A. D. 1168.)

Idem WALKALNIO Norwicen. archidiac. Præfinit vir doctissimus et eloquentissimus ex causis dicendi sumendam esse dictorum intelligentiam, quæ regula si in sermone meo fuerit a vobis B observata, non putabor quæstus gratia dixisse quidpiam cui mendicandi tam deest necessitas quam voluntas. Verum dulce est post exsilium quinquenne eo quo fieri modo licet cum amicis non visis a multo tempore gratum communicare sermonem, et quis eorum status sit explorare. Nam calculum fortunæ eorum excipere paratus sum, et opportunitatem desidero obsequendi. Nec diffido per gratiam Dei quin in brevi facultas offeratur, cum Ecclesiæ pacem mihi videre videar accelerare, et dominum Cantuar, et condiscipulos Petri qui sub tempestate naufragii hujus in regenda nave sudaverunt ad optatum pervenire portum jam fere conspicuum sit. Nam quæ capiti schismatis confurebant membra compereunt: eoque succiso corpus totum necesse est interire. C Vidimus, vidimus hominem qui consueverat esse sicut leo in domo sua, domesticos evertens et opprimens subjectos sibi, latebras quærere, et tanto terrore concuti, ut vix tutus esset in angulosis abditis suis. Illum, illum imperatorem qui totius orbis terror fuerat, utinam vidissetis ab Italia fugientem cum ignominia sempiterna, ut is cautelam procuret aut ruinam qui Catholicorum laboribus insultabant ex successibus et furore ejus. Ergo conceptam laudem Dei silere quis poterit ? ipse enim est qui facit mirabilia magna solus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ne ex acceptis beneficiis hominibus obligemur. qui ei soli debemus quod vivimus, abundamus, et nunc, quam quondam in patria, magis in exsilio honoramur.

EPISTOLA CCLXXII.

AD MAGISTRUM NIGELLUM.

(A. D. 1168.)

Idem magistro NIGELLO.

Intercapedo locorum non præjudicat fidei,et amicitiæ titulus radiat clarius in adversis. Licet autem jam sim quinquennis exsul, et, quod mihi futurum gravius crediderunt Ecclesiæ persecutores, proscriptus:tamen non tam super jactura propria moveor, quam quia in articulo necessitatis fere nostratum nullus qui naufraganti Ecclesiæ ferat opem. Nam cum multos in pace filios et amicos habere videre. tur, eosque claros eruditione, et insignes virtutum

millia ceciderunt: et qui croceis induebantur, amplexati sunt stercora. Sed jam per gratiam Dei turbinis impetus enervatus est, et Petri navis optatum ingreditur portum. Quod tibi ideo curavi innotescere, qui te gaudiis Ecclesiæ non ambigo congavisurum: præsertim cum amicos recepturus sis in pace Ecclesiæ, qui honorem et utilitatem tuam poterunt auctore Domino promovere. Dominus enim Cantuar. qui pro omnium dimicat libertate, virum induit qui honori Ecclesiæ velit jugiter inservire. EPISTOLA CCLXXIII.

AD HUGONEM ABB. S. EDMUNDI

(A. D. 1168.)

Idem HUGONI abbati Sancti Edmundi.

Quod in salutatione variatur inscriptio, causa in absoluto est, quia urgente tempestatis articulo aut nomina supprimenda sunt, aut commentitiis utendum. Sed non ideo minor est reverentia personarum si dignitatum titulus reticetur, nec charitati præjudicat cohibita libertas obsequendi. Nam plerumque et in pluribus poeticum illud obtinet: Quod licet ingratum est:quod non licet,amplius urit. (OVID.)

Et mihi quidem magno futurum erat solatio si in aliquo liceret sedulitati meæ erga amicos officiosum esse. Et sicut in beneficiis obligari necesse habeo, sic alios mihi contingeret obligare. Non est tamen præter vos fere quisquam, cui in ratione dati et accepti tenear obligatus, cum omnes sub prætextu metus inanis quærant ingratitudinis suæ solatium. Unde et vobis arctus teneor, qui me citra merita toties in benedictionibus dulcedinis prævenistis. Ecce enim exsilii mei sextus annus astat pro foribus, et nulli eorum qui mihi dum florerem in patria familiares erant aut debitores, exstiti onerosus, et, per gratiam Dei necessitas nondum ingruit in preces descendendi, quia mihi cuncta non modo ad necessitatem, sed ad honorem et magnificentiam per veteres amicos ministrat Christus. Et quidem non nostris meritus tot coexsulantes et proscriptos exhibet in terra aliena, sed Ecclesiæ suæ parcit et prospicit. Dominus enim Cantuar. publicam procurat utilitatem, pro causa Dei dimicat, honorem cleri vindicat, Ecclesiæ tuetur libertatem, adhuc D tamen suis stipendiis militat, aut quod nostratibus infamiam ingerit et causa damnationis est, miseratione gentis alienæ servit ei populus quem non cognovit, et ipsius sanguinem sitiunt summi principes sacerdotum. Quis Ecclesiæ status si aut regum conditio, lator præsentium plenissime referet, cui quod placuerit securissime poteritis intimare.

EPISTOLA CCLXXIV.

AD AZONEM MONACHUM.

(A. D. 1168.)

Idem Azoni monacho.

Affectus ab effectu convincitur, et plerumque sermo bonus donum magnum transcendit in gratia.

mus, et me semper et ubique reputes tuum. EPISTOLA CCLXXVI.

AD GALFRIDUM.

(A. D. 1168.)

Idem suo GAUFRIDO.

Quid ergo dicam qui obice tempestatis exclusus ami- A litterarum, ut charitatis profectui pariter intendacis servire nequeo, nec liberum est mihi illis communicare vel verbo? Sribamne? sed alienus portitor rarus intermeat. Mittam proprium? sed meis tenduntur insidiæ : nec est aliquis qui se in prævisum periculum sponte projiciat. His ergo difficultatibus rarius et minus scribo; sed certe non minus amo facilius et verius dixerim magis. Nam ut in. firmitatis humanæ conscius et in vetitis sæpius attentamur. Sed auctore Deo procella quæ collisit Ecclesiam jam detumescit, et ut in ipsum confidimus prorsus evanescet in brevi. Interim mihi propositum est, gratia præeunte, pro causa Dei et libertate Ecclesiæ domino Cantuar. commilitare, qui cum publicæ serviat utilitati, adhuc tamen militat suis stipendiis aut (quod probrosum nostratibus est) B gentis alienæ. Utinam illi quantulumcunque solatii ministrasses, quod Deus scit, ob tuam quam illius magis loquor utilitatem. Mihi autem nihil precor, nisi ut Quintilianum quem petii scriptum et emendatum mittas.

EPISTOLA CCLXXV.

AD WILELLMUM DE DOVERA.

(A. D. 1168.)

Idem WILLELMO de Dovera.

Experientia rerum fidelissimam scientiam parit : et est in unaquaque facultate probabile quod ex ea videtur artifici. Artis autem cujusque præcepta intellectu quidem facilia sunt, sed usu non ita. Difficiliora tamen sunt in ethicæ præceptis, id est in virtutum officiis excolendis. At in illis omnibus ob. tinet charitas principatum, quam ego nihil aliud esse quam veram amicitiam dixerim confidenter et recte quæ non modo sui majestate, sed etiam raritate, omnia in terris expetenda transcendit. Huic ab ineunte ætate operam dedi, meque multos obsequiis promeruisse credideram, sperans quod in affectione dilectionis mihi referrent vicem. Assiduitas ergo amandi et obsequendi contulit usum: et ille versus in habitum me semper amare compel. litetiam non amantes. Nec tamen præsumo me solidatum esse in charitate, quæ religionis culmen est, licet illam sitiat anima mea. Sed mihi revera quamdam fateor adesse affectionem benevolentiæ qua conviventibus etiam nonnullos gentiles legimus placuisse. Hoc autem etsi non radicis firmitudine, naturæ tamen genere et intentionis fine præsertim in Christiano charitas est. Cæterum rarus inventus est in toto exslii mei quinquennio, qui mihi rependat vicem; unde et major gratia habenda est raritati. Sed in cujus aure querelam hanc deponi oportuit, nisi tuam? qui et dulcem affectionem ad conviventes habere dignosceris, eamque radicibus fidei solidasse in Domino. Neque, quod Deus et conscientia novit, querela deposita est de amicis, ut faciam quæstum, quia mihi necessaria ministrat Deus ad abundantiam : sed quia jucundum visum est ei ingratitudinem exponere aliorum, cui omnia loqui possis ut tecum. Hoc duntaxat in calce exigitur

Communis Dominus noster innocentiam tuam apud me satis reddidit excusatam, nisi quia eam ante non credideram excusandam. Ad quid enim proficit excusatio, ubi culpa præcessisse non creditur? Nam nec ille quem delatorem putas hoc age. re conatus est, ut de tua dilectione aliquid sinistrum suspicarer. Hoc autem solum habeo adversum te, quod me tanta facilitate corruptibilem credidisti, imo etiam corruptum. Nunquid enim corruptus non est cui suggestionis impetus excutit charitatem ? Aut si nosti edissere quæ sit corruptio major, quam avulsio charitatis. Certe æque necessarium membrum nec in membris animæ, nec in membris corporis invenitur. Sed et hæc tua culpa purgabilis est, eo quod ipsum genuisse visus est zelus, fovisse timor, amoris semper individua comes sollicitudo firmasse. Sic et Petrus trepidavit ubi non erat timor, et impedire conatus est humanæ salutis mysterium, dum carnalis affectio studuit ab illa Dominum præpedire. Non sum adeo stupidus quin perpendam necessitates tuas,quin augustias'sentiam quin metiar discretionem qua oportet tempori morem gerere, et transire per infamiam et famam bonam, servata tamen radice fidei et virtutis. Si taces, si non scribis, cautela declinas insidias. ExC pedit enim ut officiorum moderatrix prudentia sapientis actus et verba dispenset. Mentis autem agitatio nulla vi potest cohiberi. Nec aquæ multæ prævalent exstinguere charitatem. Hujus instinctu latorem præsentium emisi, ut de amicis certificet et eos de statu meo faciam certiores. Valeo enim et jucundor si sic illi. Valete.

EPISTOLA CCLXXVII.

AD WILLELMUM PRIOREM DE MERTON.
(A. D. 1168.)

Idem WILLELMO priori de Meriton.

Audita promotione vestra gavisus sum, videns illum domino meo et amico substitui, cui ad honorem Dei et utilitatem fratrum neminem in tota Ecclesia censui præferendum. Nam quanta affectione D Ecclesiam diligam novit ille solus qui dedit ut amarem mihique testimonium quale potest conscientia reddit. Nec diffido quin per gratiam Dei in ejus succedatis charitatem, qui successistis in sedem : et quin apud vos illum teneam locum quem tenere consueveram apud ipsum. Ut autem ex animi sententia loquar, me inter primos charissimos reputabat, et paucos et multos qui me præcesserant meritis, gratia præcedebam. Nam de meritis gloriari non possum : et si volvero, videbor etero insipiens, Tota ergo gloriatio mea nihil aliud est nisi divina miseratio, et meritum alienum, bonorum dico, quorum post Deum, et per Deum, ope, sum modi.

cum id quod sum. Horum meritum est, quod supra A amator hujus prosperitatis quæ videtur adversitas et contra merita mea de stercore erexit me Dominus, et direxit, cum sim pulvis et cinis. Et nunc proscripto in gente et terra aliena bona dedit ad abundantiam et honorem. Sed quia male mihi merita respondent, et casum timeo, vestris quas affectuosius precor et aliorum timentium Dominum precibus necesse habeo adjuvari. Et hoc quidem est mearum summa precum. Lator præsentium vobis notus est, cum quo si placet ibitis ad dominum Wintoniensem ut negotium ejus promoveatur : si non potestis, mittite fidelem et sapientem.

EPISTOLA CCLXXVIII.

AD EUMDEM ET FRATRES UNIVERSOS.

(A. D. 1168.)

Idem eidem et fratribus universis.

Quoties vobis preces porrigimus, nos eas de nostris meritis ducimus promendas sed de benignitate vestra quæ gratis nos diu charos habuit, et in multis studuit subvenire. Nam quod exsulibus et proscriptis succedit ad temp alium abundantiam et honorem, vestris orationibus et meritis confidimus provenire. Nos enim quid nisi flagella meruimus et tortores? Ipse tamen, qui nos consolatur in omni tribulatione nostra, plenissime (quod ex conscientia dicimus) novit quia non hoc merueramus ab illo qui nos persequitur, licet a Deo meruerimus graviora. Præcepit illi fortasse Dominus, ut malefaciat nobis et, si ita est, odoretur sacrificium. Vobis itaque prostrati mente supplicamus attentius quatenus vestris orationibus impetretis a Domino, ut nostri meminerit in bonum. Nam qui novit figmentum suum nos, scit quid figmento expediat, hoc est unicum quod postulamus denuntiantes in charitate quæ Deus est, ne de temporalibus vestris vel cogitetis nobis ferre subsidium. Sit quoque vobis Ecclesiæ causa et domini Cantuariens. operosius commendata, quia ipse pro libertate Ecclesiæ dimicans, stipendiis propriis et laboribus, omnium servit utilitati.

EPISTOLA CCLXXIX.

AD JOANNEM DE TILEBERIA.
(A. D. 1168.)

Idem JOANNI de Tileberia,

Audita sanitate tua et verbo salutis quo me tua dilectio censuit honorandum, gavisus sum meditatione reversus in tempora meliora quibus et Ecclesia Dei pace debita, et nos sub optimo Domino societate gratissima gaudebamus, ubi philosophiæ meditatio, exsecutio juris,officiorum mutua communicatio, collatio litterarum, disceptatio utilis et jucunda tædium propulsabant, et contrahebant moras temporis, ut fere semper ad agenda videretur angustum. Sed dum hoc loquor, jam mihi videor intueri amicum cui sermo dirigitur: Philosophus enim est auditis indignari sermonibus, et mihi ex charitate compati quasi languenti, vel errantti, vel alterutrum simulanti. Timeo namque ne ex præteritorum laude præsentia videar accusare, et

et non est, aculeis superari. Sed si ita esset,frustra per spiritum qui rotas propheticas sibi invicem cohærentes et connexas agit et erigit et sistit cum Patribus et filiis prophetarum, Chaldeam, Chanaan, Ægyptum perlustrassem, aut peragrassem desertum, aut transcendissem montes Samariæ: et post Babyloniam captivitatem sine causa redissem ad domum Domini: non illam dico manufactam quæ hircorum et vitulorum sanguine expiata purgatione umbratili irreparabiliter excisa et eversa est ministerio Romanorum: sed illam in quam apostolus introducens, et potans me quatuor fluminibus paradisi docet omnem mundi supellectilem ut stercora contemnendam, ut solum in quo omnes thesauri B expetibilium sunt lucrifaciam Christum. Et quidem ut ad tuos gentiles transeam, non modo stoici, sed etiam Epicurei, et omnium philosophantium sectæ rerum mundialium contemptum prædicant et si eis utendum pro necessitate conditionis et temporis probabiliter arbitrentur, si contristari de dormientibus, eorum duntaxat est qui spem non habent, nonne probrosum est Christiano præsertim philosophum profitenti super amissione temporalium macerari? Non est tamen (ut insipientium verbis utar, accusantium fortunam aut defendentium quod ei debeam imputare, quia sic temeritati malignantium in mei consolatione occurrit gratia, ut per misericordiam Dei antiquorum beneficiis amicorum (si forte veniatur ad calculum) plus collatum mihi) vlderi debeat quam ablatum; sed et hæc ipsa procella jam Deo propitiante detumuit: et pax Ecclesiæ videtur astare pro foribus. Tu interim pasce oves nostras non juxta, sed intra tabernacula pastorum. Valete.

C

D

EPISTOLA CCXXX.

AD NICOLAUM VICECOM. DE ESSEXIA.

(A. D. 1168.)

Idem NICOLAO vicecomiti Essexiæ. Comites a societatis participatione dici quisquis ignorat, ignarus est litterarum quas liberalis insti tutio primas tradere consuevit. Nam sicut alii præsules in partem sollicitudinis a summo pontifice evocantur ut spiritualem exerceant gladium, sic a principe in ensis materialis communionem comites quasi quidam mundani juris præsules asciscuntur. Et quidem qui hoc officii gerunt in palatio juris auctoritate, palatini sunt; qui in provinciis provinciales. Utrique vero gladium portant, non utique quo carnificinas expleant veterum tyrannorum, sed ut divinæ pareant legi, et ad normam ejus utilitati publicæ serviant ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Tu ergo quia provincialium vices agis, prout loci et nominis index est titulus, utinam sic exsequaris quod exigit princeps, ne offendatur is qui aufert spiritum principum, terribilis apud reges terræ, cujus Ecclesia sponsa est, qui in sacerdotii sui sic animadvertit contemptores et malefactores quasi pupillam appetierint oculi

« PoprzedniaDalej »