Obrazy na stronie
PDF
ePub

promulgare sententiam, nisi rex infra terminum A terit, juramento centum hominum de Anglia, et

litteris comprehensum ecclesiis ablata cum integritate restitueret, et condigne satisfaceret. Scripsit ergo domino papæ lacrymabili supplicatione deposcens, ut cum rege mitius ageretur, ne tam illum quam dominum 0ttonem collegam suum, ad ignominiam et oppobrium sempiternum Ecclesiæ Romanæ, idem rex, sicut jam disposuerat, si in ipsum asperius ageretur, conjiceret in vincula et carcerem ubi morte ipsa duriorem, miseram et brevem transigerent vitaiu. Cum ergo regem hoc facturum esse persuassisset, obtinuit ad consolationem regis, et quasi suam et socii liberationem, quod facilius egrederentur, rescriptum apostolicum, quod tam vestram quam omnium fidelium mentes exulceravit. Sed impetrare non potuit, ut tollerentur litteræ, quibus dominus papa reducit in memoriam regis, quod ei tam ex litteris ejus, quam ex promissionibus nuntiorum data esset certa spes et fiducia pacis sub ea conditione, ut sæpe dicto regi tantus exhiberetur honor. Supplicatum est, ut in annum protenderelur hæc dilatio, sed repulsæ sunt preces, apostolico dicente nuntiis ipsis se in brevi revocaturum indulgentiam istam, nisi rex cum ar^hiepiscopo cito fecerit pacem. Et quidem jam revocata est, nisi infra certum satisfecerit diem. Exinde enim liberum est archiepiscopo procedere de vigore litterarum, quasipsum superius diximus impetrasse. Inde est, quod cardinales de manibus regis elabi festinantius studuerunt Nuntius supplebit cætera dicenda potius quam scribenda, ut et tu, cum omnia videris, provideas quomodo possis cautissime am. bulare. Si quid autem adhuc emerserit, quod jam statutis præjudicet, tibi, Deo propitiante, communicare non differam. Regum pax sperabatur et tractabatur nnper, sed rex in tantam recidit contrarietatem, utjam fere impossibilis videatur, licet neuter guerram velit. Profecto convenissent a multis diebus, nisi rex Angliæ, rebus dispositis et compositis, aliquid novi semper conaretur adjicere. Itaque fere accidit, ut quantum procedere nititur, res in contrarium proposito pergat eventum, ut fiat retrogradus in agendis, qui præter æquum et bonum molitur conventionis, et etiam juris, non tam præcessor esse quam subver. sor. Apostolicæ constitutionis rescripta, cum licuerit, quod quidem in brevi, Domino patrocinante, futuram est, tibi mittam, adjiciens si quid referendorum contigerit interim innovari. Præterieram quod minime reor esse prætereundum, scilicet dominum Ottonem paucis diebus, antequam recederet a rege, ipsum diligentius convenisse, ut pacem cum archiepiscopo reformaret. Ille vero respondit se pro amore domini papæ et cardinalium permissurum, ut archiepiscopus in pace redeat ad sedem suam, et disponat Ecclesiæ et rebus suis. Et quia de consuetudinibus jurgia diutius protraxerunt, dixit se et liberos suos illis solis esse contentos, quas antecessores suos habuisse consti

[ocr errors][ocr errors]

centum de Normannia, et centum de Andegavia, et aliis terris suis. Si vero hæc conditio pacis archiepiscopo displicuerit, se paratum esse dixit stare arbitrio trium episcoporum Angliæ, et trium Cismarinorum, videlicet Rothomagensis, Bajocensis, et Cenomanensis. Quod si nec istud suffecerit, domini papæ judicio stabit, eo salvo ut non exhæredemur liberi ejus. Nam in diebus suis facile sustinebit, ut dominus papa, quas voluerit, reprobet. Quæsitum est ab eo, quidnam archiepiscopo et suis facturus erat de restitutione, quæ ab ipso petitur et debetur. At ille respondit, quia nihil, jurans multis et exquisitis juramentis, quod omnia, quæ inde perceperat, solis ecclesiis et etiam pauperibus erogavit. Sed hoc credat Judæus Apella, non ego. Cardinalis autem subintulit, quod nisi alio utatur consilio, et cum ecclesia Dei mitins agat, omnia districtius et citius quam credat, ab illo requirent Deus et Ecclesia ejus. Et sic, accepta licentia, ab eo recessit. Deinde convenit eum Willelmus Papiensis eo fere modo, sed semen verbi ejus cecidit in arenam. Facientes autem transitum per Christianissimum regem Franciæ redierunt in gratiam ejus, intervenientibus pactis, quæ vobis harum bajulus intimabit. Pictavienses viriliter agunt, et confortantur, omnia longe lateque depopulantes in circuitu suo. EPISTOLA CCLXII. AD EUMDEM. (A. D. 1168.)

B. archidiacono Exoniensi, J. S.

Liberalitatis tuæ diligentia, dilectissime Baldwine, meritorum sedulitate procurat ut eadem mihi semper occurrat materia scriptitandi quæ consistit in actione gratiarum. Beneficiis enim continuis grates oportet agi perpetuas et devotionis munus quod usu retineri non potest, debet accipientis memoriæ inseparabiliter couniri. Hoc est quod interim possum, exspectans et indubitanter sperans a Domino quod pax Ecclesiæ reformabitur citius quam suspicari possint adversarii ejus, et quod nos debitum et diu desideratum officii commercium ad invicem po. terimus exercere. Nec movearis ad litteras quas contra Ecclesiam æmuli ejus a sede apostolica jactitant impetratas, quia, Deo propitiante, in proximo auditurus es quid ageretur et gaudebit cor tuum. Aderit moerentium consolator, et quos obstinatos invenerit, majestatis suæ virtute conteret, et exseretur in cervices contumaciæ gladius columbæ. Sed fortasse dices in longa tempora homo iste prophetat et quæ optat eloquitur de corde suo, iion de Spiritu Dei. Ad quod ego : Si mendacium loquor, ab apostolica sede mihi illius immissus est spiritus, qui diem præscripsit ultionis et arcum suum jam tetendit ut leonem dejiciat et draconem. Habemus autem et firmiorem spem in verbo Domini, quod non impleri non potest, cui abominatio est pondus et pondus, mensura et mensura, ut sic necesse quem que remunerari pro merito. Fredericus qui præces

non in ruina. EPISTOLA CCLXIII.

Ad MAGiSTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM. (A. D. 1168.)

Amico et socio suo charissimo magistro RAdUlfo Lexoviensi, suus J., salutem et dirigere prudenter in futura prospectum.

Fidem esse sperandarum rerum substantiam, ab Apostolo didicisti et ab errore gentilium non discrepare constat, qui duntaxat præsentibus innititur. Unde qui hic tantum sperantes sunt aliquid de Christiano nomine gloriantes, Judæis et gentibus miseriores sunt. Et te quidem a consortio eorum separant opera misericordiæ, quæ per fideinin spe retributionis æternæ propter amorem Domini nostri Jesu Christi in membra ejus exercere non desinis. Nam eleemosynas tuas enarrant Ecclesiæ sanctorum, pupilli et viduæ cum aliis pauperibus et desolatis in conspectu angelorum gratulantur se tuæ humanitatis officiis et beneficiis sublevari. Lætatus sum in talibus cum referuntur mihi : certus quia hac via sine offendiculo pergis et properas in domum Domini. Ubi pauperum amatores angeli sancti te gaudentes excipient, et diademate regni coronatum inter electos coronabunt in præordinata ordinatione beatitudinis, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Age ergo, dilecte mi, viriliter quod coepisti, virtute perseverantiæ propera ad triumphum felici commercio pro temporalibus æternæ mercare: divitias in eum promitte locum, quo ærugo vel tinea non pertingit. Esto benignus et misericors ad omnes, sed maxime beneficus ad domesticos fidei, ad eos qui pro justitia patiuntur, qui sua pro verbo Dei omnia contempserunt, qui maluerunt pro verbo Christi paupertati, periculis, ignominiæ et improperiis adulantium mundo fortunamque sequentium exponi, quam in consilio impiorum regnare et sedere cum principibus et florere præ fortunatis terræ. Quibus autem teneris ex justa et veteri affectione vel merito, benignius, celerius et fructuosius respondere ne differas, more eorum qui ut propriam excusent avaritiam, dum prætendunt malitiam temporis, duritiam potestatis, auctorem temporum et potestatum ordinatorem Deum, qui se diligentibus omnia cooperatur in bonum, criminantur. Memineris potius quod

. . . . mocuit differre paratis : Qui non est hodie, cras minus aptus erit. (0vid. R. Am. 94.) Hoc in philosophia nutritus et in lege Christi provectus meditaberis et facies. Nam solus

Rusticus eacspectat dum defluat amnis ; at ille Labitur, et labetur in omne volubilis ævum.

(IIoRAT. Epist. I, 2, 42). In ore latoris præsentium cætera posita sunt, cui si credideris et acquieveris, quod mihi per Adam apostolicæ successionis cohæredem significasti, maturius adimplebis.

sit in crimine in labore præcedit et dolore, utinam A

EPlSTOLA CCLXIV.
AD ROBERtum de liMESeiA.
(A. D. { 168)
Idem RoBERTo de Limeseia.

Veritas fuco caret, et amicitia loqui non novit nisi facie revelata. Ad amicum itaque loquens in veritate, precor ut latoris præsentium dirigas vias, et promoveas negotium ejus quoniam pium est. Rogatus sum scribere domino Winton, et pro alio intercedere, qui pro me quidquam petere semper erubui et erubesco. Et quidem Deo gratias ago, quod tam clementer prospexit necessitati meæ, ut me nec mendicare oporteat, nec multis tenear obligatus. Paucis enim nostratum quidquam debeo præter charitatem quam omnibus non debere non B potest Christianus. Cæterum dominus Cantuar., exsul et proscriptus pro tuenda libertate Ecclesiæ et cleri, omnibus quidem militat, sed adhuc stipendiis suis, et multis coexsulibus oneratus est. Et cum Dominus tuus subveniat aliis, nescio ubi eleemosynas suas possit melius et honestius collocare.

Da ergo operam, ut ei opem ferat.

EPIST0LA CCLXV.

a D ROBERtUM aRchi D. de SURREIA.
(A. D. 1168.)

ldem RobeRto archidiacono Surr. Hanc inter amicos ratio præfinit legem, ut ab invicem non nisi honesta petantur ; et, si inhonesta petita fuerint, non admittantur. Ubi autem amici petitionibus honestas suffragatur, et eas admittendi C facultas suppetit, adhibendus est sine difficultate consensus : et adimpletione voti, si potest fieri, prævenienda est molestia exigendi. Hanc inter nos servari cupio qui amicitiam profitemur : et si contra illam excessero, malo corripi quam audiri. Compelli quoque desidero si opportunitate collata in exsequendis officiis amicitiæ fuero pigritatus. Quia ergo preces quas domino Wintoniensi porrexi de honestate nituntur, eas precor vestra industria promoveri. Et quidem non pro me rogo, sed pro alio cui magis debitor esse intercedo. Nam pro me precari semper erubui, licet semper gerendi negotia amicorum promptissimam habuerim voluntatem. Dominus Cantuar. suis adhuc stipendiis, nisiquatenus Christianissimi regis Francorum sustentatur munificentia, pro libertate Ecclesiæ militat, exsul et proscriptus, et in tota Anglicana Ecclesia paucissimos reperit adjutores. Causam non agit propriam, sed communem. Consolatio ejusomnium profectus est. Sibi et suis pacem fecisse poterat, si persecutoribus Ecclesiæ clerum voluisset exponere. Non video ubi dominus Wintoniensis possit thesaurizare salubrius inter omnes eleemosynas quas ecclesiis et pauperibus erogat, quam si Christi proscriptis qui se et sua pro justitia exposuerunt, et pro libertate Ecclesiæ sustinent, quod sibi visum fuerit largiatur : præsertim cum patrem suum et filium qui multorum onera portat, tantum pro lege Dei videat incurrisse naufragium. Patrem dico, quia ei metropolitico jure præsidet. Filium vero qui de manu ejus consecrationis munus accepit. Ipse enim se illi dedit in filium quem præ cæteris desiderabat habere patrem, quando eum ad hoc elegit officium : unde ab aliquibus fratrum suorum stimulos invidiæ sentit. Nonne plus huic debet ex jure multiplici, quam debuerit Willelmo bonæ memoriæ archiepiscopo Eboracensi, quem sedis apostolicæ sententia depositum, etiam cum indignatione Romani pontificis, ad perpetuam liberalitatis et magnificentiæ gloriam exhibuit in domo sua dolentibus et detrahentibus multis, donec alterius pontificis miseratione restitueretur ? Quo evanuit tantæ nobilitatis insigne ? quæ nobis a nostratibus bona vel mala fiunt : et si præsens ætas mutire non audeat, futura in ævum sæcula decantabunt. Nec sub prætextu justi metus, poterit quis fraternæ charitatis colorare defectum, quia quæ palam facta plena videntur esse periculo : clam fieri poterunt majori compendio conscientiæ, nec rerum aliquod dispendium importabunt. Qua arte satis novit, quisquis non est adeo resupinus ut nullos sumptus faciat rege nescio, vel sine conscientia delatorum.

[merged small][ocr errors]

Idem Willelmo Norwicensi episcopo.

Intermissionem officii, quod me vobis debere profiteor, inducit necessitas, non contemptus. Voluntas enim obedire parata est, si obsequium decreveritis admittendum. Sed fortasse proleiupore dispensatis : et, dum furor in cursu est, credendum potius ducitis quam reluctandum. Nec ego consilium improbo quod ratio prudentiæ moderatur, ut utilitati prospiciat, et non deserat honestatem. Cæterum per gratiam Dei in brevi futurum est, ut hac dispensatione non sit opus, quia procella jam detumuit, et Ecclesiæ pax esse videtur in januis. ln proximo est, auctore Deo, ut quod loquor plenius innotescat. Laboravit Petrus et condiscipuli in remigando, quorum unus est dominus Cantuar. qui, suis adhuc aut gentis alienæ stipendiis militans, totius Angli

A

B

EPISTOLA CCLXVII.
AD J0ANNEM PRlOREM NORWICENSEM.
(A. D. M 168.)

Idem JoANNi priori Norwicensi.

Dura est proscriptum conditio, sed non tam suo damno quam dispendio amicorum. Vix enim possunt aliquem salutare, qui non illico suspicetur sub affectionis et venerationis prætextu exerceri negotiationem, et officiosos inhiare ad quæstum. Quod ne putes mei esse propositi, charissime, diligentius precor, certus quod sis me Deo propitiante necessariis usque ad honorem et gloriam abundare. Non igitur tua quæro, sed te, si tamen non exci Jisti a gratia, et adhuc retines charitatem. Et licet excideris, te tamen quæram, eam in te desiderans reformari, imo te in illa sine qua non nisi deformis eris, quia possum diligere etiam non amantes : non quod te reputem inter illos, sed etiam si talis fueris exprimo sensum. Reputabo pro munere si me de statu tuo reddideris certiorem. Et, si de meo curas, exsilii mei quintus feliciter expletur annus sub domino Cantuariensi, qui pro libertate Ecclesiæ suis vel alienæ gentis stipendiis adhuc militat, nec in Israel reperit fidem. Omnes amici ejus spreverunt ipsum, et Ecclesiam inter angustias, et quod gravius est plurimi persequuntur. Est enim proverbium Sapientiæ : Amicus non cognoscetur in bonis, et in malis non abscondetur inimicus (Eccli.xm).Nostrates manet, quod sine dolore non eloquor, hæc ignominia sempiterna. Nec hoc dixerim quod fidelitas regi

C præstita lædatur ab aliquo, nisi forte sit præstita

[blocks in formation]

contra fidem. Nam sic interdum fides exigitur et præstatur, ubi satius est pœnitere, quam perdita charitate sub prætextu fidelitatis fidem periclitari. Veritas quia directa est non habet angulos ; et qui se mendacio solo operit, nudus est ; hoc proscribendus sensit Adam. Non est justus metus qui divini mandati contemptum ingerit. Rarus aut potius nullus est qui non habeat arcanum regi incognitum, et qui ex delatorum conscientia faciat omnes sumptus. Hæc ex charitate, quia ex ea processerunt, par est interpretari. EPISTOLA CCLXVIII. AD JOANNEM PICTA V. EPISCOpUM. (A. D. || 168.)

JoANNi Pictaviensi episcopo, JoANNEs Saresberiensis.

Miratur fortasse vestra discretio, quod dominus Cantuariensis colloquium regis Angliæ, quod vestra procuraverat industria, respuit, cum antea sæpius ad colloquium ejus accesserit non rogatus, et quod amplius est, spretus in contumeliam Christi, et variis affectus injuriis. Erat enim cupidus pacis suae, sed ecclesiasticæ liberationis longe cupidior : sed et salutem regis et gloriam, et liberorum ejus indemnitatem maxime cupiebat. 0b has ergo causas se et suos conviciis, contumeliis et variis periculis, ut taceam labores et sumptus, exposuit, dum per viam humilitatis pacem reformari posse ratio suaindiciis, quod ille domini papæ patientia semper magis ac magis abutitur, et de humilitate crescit inhumanitas, et de exhibita mansuetudine nascitur ac dilatatur insolentia, alia via, et utinam feliciori, sibi censuit incedendum, præsertim cum patenter agnosceret, quod vobiscum et cum ipso prorsus agebatur in dolo. Sic Fistula dulce canit, volucrem dum decipit anceps. Nam, dum spes pacis promittitur, pernicies Ecclesiæ transmissa ad sedem apostolicam legatione procuratur.Archiepiscopus invitatur ad colloquium, ut non caveat tendiculas eorum, qui quærunt animam ejus, ut auferant eam. Nam quæ non prævidentur, jacula feriunt citius, et magis lædunt. Ubi, quæso, Scripturæ veritas,si ille qui omnibus foveam parat,quandoque non præcipitatur in ipsam ? Quis fidelis et verax est, si fallax est et falsa veritas, quæ mentientibus operum merita præmiorum fructus ad eamdem, sed coagitatam, refertam et supereffluentem mensuram pollicetur?Nonne pondus et pondus in manu hominis est abominatio apud Deum ? Nunquid ergo pondus et pondus erit in manu Dei, ut inter pauperes et divites inique decernat? Absit hoc ab eo, qui orbem judicat in æquitate, qui ipsis angelis non pepercit, qui potentes potenter punit, qui aufert spiritum principum, qui contemptores suos reddit ignobiles. Ipse judicet causam suam, et Ecclesiæ oppressores aut convertat aut conterat. Pauperes suos ad gloriam nominis sui, prout eis noverit expedire, liberet et eripiat a facie gladii imminentis, ne quanto dicant gentes: Ubi est Deus eorum ? (Psal. cxiii.) Patiens quidem Cantuariensium Deus, sed idem procul dubio fidelissimus retributor. Et quidem spes et, quod non diu differet ultionem, sed comminabitur in brevi. Et nisi per pœnitentiam et satisfactionem persecutor Ecclesiæ declinaverit ictum,ferietur irreparabiliter, et erit sæculis in exemplum.

debat. Sed postquam multis et manifestis agnovit A hac amicos doleo excidisse, ut rarus sit qui non

EPISTOLA CCLXIX

AD NICOLAUM DE MONTE ROtOm. (A. D. || 168.)

Idem suo NicoLAUM.

Tempora si numeres bene quae numeramus amantes, Mon venit ante suam nostra querela diem.

Nec suspiceris quod de te queri velim, cujus fidem et devotionem a multis argumentis probatam habeo, sed tibi conqueror quod amicos sentio gravissimum passos esse dispendium, et eo quidem gravius quod præpediente stupore jacturam vix reparabilem non advertunt. Amicitiam veram, cujus initium perfectum finem quoque fideliter apud Ciceronis Lælium, sed fidelius ipsius virtutis experientia didicisti, philosophi gentium prædicant,ut eam vitæ censeant præferendam, quia sine illa sicut injucunde, sic et Deo et hominibus vivitur odiose. Hanc ego nihil aliud esse crediderim, quam charitatem, sine qua quod fides catholica docet, nemo fruetur Deo. Ab

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

profiteatur se obligatum esse, aut carni et sanguini aut possessionibus suis, aut expressim cavisse publicæ potestati in id quod salva charitate non potest observari. Quam obligationem si quis lieitam esse contenderit, ego illum hæreticum esse non dubito, et reclamante mundo pronuntio evitandum. Ego cautiones istas expertus sum, cui exsulanti jam sextus imminet annus, et quod majus est, dominus Cantuar. et coexsules sui quartum peragunt, publicam procurans utilitatem ad ignominiam nostratum, suis aut gentis alienæ stipendiis adhuc militat pro libertate Ecclesiæ, pro sanguine clericorum, pro consolatione populi, et non est qui respiciat eum. Non est in Ecclesiæ Anglicana qui Petrum et condiscipulos adjuvet in remigarido laborantes. Sed dices, verentur delatores, quasi sine eorum conscientia nullos,cum voluntas adest, faciant sumptus. Est cautio præstita potestati, certe non tenet obligatio. Timent regem probabile quidem est, et magis quam Deum. Nam cum altero præcipiente prohibeat alter, vel contra, perspicuum est cui pareatur. Exigetur fortasse purgatio: sine dispendio conscientiæ et famæ præstari non poterit. Conducibilius enim est subtilem prætendere reverentiam et privilegium cleri qui immunis est ab hujusmodi juramentis. Sed, inquis, nobiscum jure vel ratione non agitur, sed furore. Nunquid ergo furentibus confurendum est rejecto jure, et ratione contempta. Sed auctore Deo pax Ecclesiæ videtur esse in januis. Nec video qua fronte in quiete ipsius audeant apparere, qui videntes periculum, et toties invocati naufragio ejus nihil auxilii contulerunt, utinam ei vel nunc Dominus meus et alii amici porrigant dexteram, ne eos postmodum pœniteat, cum navigantes Christi discipulos in littore viderint exsultare, et se vocari, ut comprandeant illi. Nec hoc dictum putes, ut aliquid mihi tribuatur qui per gratiam Dei et illorum quibus a juventute coalui floreo et abundo, sed Deo teste desidero satisfacere charitati. De tuo et amicorum statu sollicitus nuntium misi præsentem fidei mihi probatæ : a quo si dignum ducis de meo inquirere poteris, et quod placuerit eidem secure intimare. EPISTOLA CCLXX. AD GIRARD JM CEI.LARIUM NORWICENSEM. (A. D. || 168.) Idem GiRARDo cellario Norwicensi. Gaudens audio. de te, dilectissime, quod honestam Ecclesiæ desideras et speras pacem, nec portionem consensus ponas cum impiis, exspectans et ipse regnum Dei: unde ad eam quam tuo pridem merito comparasti, mihi ad te duplicata est charitas, prompta pro viribus tuis et tuorum usibus inservire et parere mandatis. Utique nec diffido mihi opportunitatem fore, cui divina gratia supra et contra merita mea et citra operam amicorum necessaria contulit etiam in exsilio, quibus possum commode necessarius esse dominis et amicis, et qui rum, ita, eo auctore, quod timet impius, venit super eum. Ipso quoque præstante poterit archiepiscopus qui solus pro totius Anglicanæ Ecclesiæ salute dimicat, amicis debitum præstare solatium, quia pax Ecclesiæ reformatur contrito capite schismatis et lateribus ejus collabentibus in ruinam. Ora ergo et sollicita fratres tuos, quia jam expergefactus est Christus. EPISTOLA CCLXXI. ad WalKEllNUM ARchid. NORWICENSeM. (A. D. 1168.)

coepit perficiet; quoniam sicut prævenit vota justo- A meritis, a latere ejus mille et a dextris ejus decem

Idem WALKALNio Norwicen. archidiac.

Præfinit vir doctissimus et eloquentissimus ex causis dicendi sumendam esse dictorum intelligentiam, quæ regula si in sermone meo fuerit a vobis observata,non putabor quæstus gratia dixisse quidpiam cui mendicandi tam deest necessitas quam voluntas.Verum dulce est postexsilium quinquenne eo quo fieri modo licet cum amicis non visis a multo tempore gratum communicare sermonem, et quis eorum status sit explorare. Nam calculum fortunæ eorum excipere paratus sum, et opportunitatem desidero obsequendi. Nec diffido per gratiam Dei quin in brevi facultas offeratur,cum Ecclesiæ pacem mihi videre videar accelerare, et dominum Cantuar, et condiscipulos Petri qui sub tempestate naufragii hujus in regenda nave sudaverunt ad optatum pervenire portum jam fere conspicuum sit. Nam quæ capitischismatis confurebant membra compereunt: eoque succiso corpus totum necesse est interire. Vidimus, vidimus hominem qui consueverat esse sicut leo in domo sua, domesticos evertens et opprimens subjectos sibi, latebras quærere, et tanto terrore concuti, ut vix tutus esset in angulosis abditis suis. lllum, illum imperatorem qui totius orbis terror fuerat, utinam vidissetis ab Italia fugientem cum ignominia sempiterna, ut is cautelam procuret aut ruinam qui Catholicorum laboribusinsultabant ex successibus et furore ejus. Ergo conceptam laudem Dei silere quis poterit ? ipse enim est qui facit mirabilia magna solus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ne ex acceptis beneficiis hominibus obligemur. qui ei soli debemus quod vivimus, abundamus, et nunc, quam quondam in patria, magis in exsilio honoramur.

EPISTOLA CCLXXII.
AD MAGIStRUM NIGELlUm.
(A. D. 4168.)

Idem magistro Nigello.

Intercapedo locorum non præjudicat fidei,etamicitiæ titulus radiat clarius in adversis. Licet autem jam sim quinquennis exsul, et, quod mibi futurum gravius crediderunt Ecclesiæ persecutores, proscriptus:tamen non tam superjactura propria moveor, quam quia in articulo necessitatis fere nostratum nullus qui naufraganti Ecclesiæ ferat opem. Nam cum multos in pace filios et amicos habere videre. tur, eosque claros eruditione, et insignes virtutum

[merged small][merged small][ocr errors]

Idem HUGONI abbati Sancti Edmundi.

Quod in salutatione variatur inscriptio, causa in absoluto est, quia urgente tempestatis articulo aut nomina supprimenda sunt, aut commentitiis utendum. Sed non ideo minor est reverentia personarum si dignitatum titulus reticetur, nec charitati præjudicat cohibita libertas obsequendi. Nam plerumque et in pluribus poeticum illud obtinet: Quod licet ingratum est: quod non licet,amplius urit.

(0vid.)

Et mihi quidem magno futurum erat solatio si in aliquo liceret sedulitati meæ erga amicos officiosum esse. Et sicut in beneficiis obligari necesse habeo, sic alios mihi contingeret obligare. Non est tamen præter vos fere quisquam, cui in ratione

C dati et accepti tenear obligatus, cum omnes sub

prætextu metus inanis quærant ingratitudinis suæ solatium. Unde et vobis arctus teneor, qui me citra merita toties in benedictionibus dulcedinis prævenistis. Ecce enim exsilii mei sextus annus astat pro foribus, et nulli eorum qui mihi dum florerem in patria familiares erant aut debitores, exstiti onerosus, et, per gratiam Dei necessitas nondum ingruit in preces descendendi, quia mihi cuncta non modo ad necessitatem, sed ad honorem et magnificentiam per veteres amicos ministrat Christus. Et quidem non nostris meritus tot coexsulantes et proscriptos exhibet in terra aliena, sed Ecclesiæ suæ parcit et prospicit. Dominus enim Cantuar. publicam procurat utilitatem, pro causa Dei dimicat, honorem cleri vindicat, Ecclesiæ tuetur libertatem, adhuc tamen suis stipendiis militat, aut quod nostratibus infamiam ingerit et causa damnationis est, miseratione gentis alienæ servit ei populus quem non cognovit, et ipsius sanguinem sitiunt summi principes sacerdotum. Quis Ecclesiæ status si aut regum conditio, lator præsentium plenissime referet, cui quod placuerit securissime poterilis intimare. EPISTOLA CCLXXIV. ad azOnEM MONACHtJm. (A. D. f 168.)

Idem Azoni monacho.

Affectus ab effectu convincitur, et plerumque sermo bonus donum magnum transcendit in gratia.

« PoprzedniaDalej »