Obrazy na stronie
PDF
ePub

filio sera tamen pœnitentia, cum cœlum suum
tradidisset incautius perurendum. Si Eritius a sede
ipsius avulsus fuerit, quæratin quo mollius sedea-
tur. Oculum non quærat cæcum qui curare debue-
ratlippientem. Satius est ut vobis archidiaconatum
tribuat, quam alicui juris ignaro et religionis ini-
mico. Si cum ipso fueritis, et poteritis, ut arbi-
tror, præcavere. Valete et omnes vestri.
EPISTOLA CCLV.

AD MAGISTRUM OSBERTUM DE FAVRESHAM.

esse ex sensu ex quo fiunt, non ex sensu quem A nituit munus sine nomine petitum concessisse vel faciunt: quam si secutus fueris, mea interpretaberis ex charitate. Quia si loquendo insipiens factus sum, charitas me coegit. Potueram enim silere qui non conveniebar verbo, nec invitabar obsequio, nec injuriis provocabar, nisi tibi quem diligo viderem periculum imminere. Dominus enim Cantuariensis multa proponit contra te, juste ut asserit, quia et in proprias ecclesias ejus, et in homines diceris multa præsumere, et cum excommunicatis suis, quijuris exsecutor esse debueras, palam communicare, et ubi clerici ad redemptionem compelluntur, adhibere consensum vel dissimulationem, et, quod gravius est, ad participium non tam lucri quam sceleris. Neque enim absoluti sunt impœnitentes perseverantes in scelere et voluntate pec. B candi. Hoc namque conferre nec cardinalis nec apostolicus poterit. Sensisses autem indignationis ejus aculeos, nisi aliquis amicorum tuorum dato consilio obstitisset. Quæ si a te moleste accepta esse cognovero, de te apud illum et apud te de cœtero silebo.

Non longas, credas, solis regibus esse manus : (OVID.)

sunt enim et pontificibus longiores. Dominus Cantuar. sicut pro sua, ita pro tua et totius Ecclesia dimicat libertate, quem persequi pro tali causa crimen idololatriæ est. Valete.

EPISTOLA CCLIV.

AD MAGISTRUM LAURENTIUM.

(A. D. 1168.)

Idem magistro LAURENTIO.

De munere vestro charo et glorioso, quod mihi per communem amicum nostrum magistrum scholarum transmisistis, liberalitati vestræ gratias ago, desiderans ut ei quandoque valeam, prout gestit animus respondere. Et spero quod, per gratiam Dei, nobis in brevi dabitur opportunitas invicem obsequendi, quia jam conteritur caput schismatis, et quæ ei cohæserunt, imo in stercore suo computruerunt membra necesse est comperire. Nam quo magis insaniunt, eo ruinam suam citius et vicinius indicant imminere. Morbus cum in summo est, properat in defectum, et, si peritus est artifex, causa cognita facilius curat. Cæterum medicus Ecclesiæ qui medetur infirmitatibus nostris, et vulnera sanat nunc cauterio, nunc fomentis, miscuit potionem, quæ propinabitur filius Babylonis, ut inebrientur et corruant, et vasa transmigrationis redire patiantur ad cultum Dei sui. Nec moveamini ad desolationem, si publici languoris impetus Pictaviam nunc infestat. Quia sic frequens est morbos crudescere sanitate vicina. Movebor autem si dominus Pictaviensis ad alicujus preces clavum refigat in oculum, latusque sagitta perforet irrevoca. bili, et compedibus vinciat pedes, si eum semel quocunque beneficio Dei contingat liberari. Utinam meminerit quia primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. Nam et Phoebum pœ

(A. D. 1168.)

Idem magistro OSBERTO de Favresham.

Lator præsentium alumnus tuus est, cui si distuleris subvenire, notam ingratitudinis incurres apud homines et forte non eris excusabilis apud Deum. Neque necesse est beneficiorum quæ tibi contulit pater ejus nunc historiam texere, quia dum sani capitis fueris, nunquam excident a memoria tua. Chirurgicos quidem duriores et inhumanos audieram Sed aliud medicorum genus mansuetos et mites humanitati operam dare: non humanitati dico generandorum carnaliter hominum; sed qua mollius tractantur ægri, qui compatiuntur infirmis, qua consuetum est homines ingentibus subvenire. Philosophi namque diffiniunt humanitatem esse virtutem quæ consistit in miserationis affectu, quam præ cæteris virtutibus, et præ cæteris animalibus homo a parentibus, gratia videlicet et natura dotem accepit. Mihi si quid forte peterem, et si magnum Cesset, credo daturus eras. Huic ergo, quæso, facias unde tibi et mihi debeat gratulari et ego mihi personaliter impensum multipliciter tibi ad gratiam reputabo. Nec te tantis precibus onerarem, nisi ex ante visis confiderem te operam tuam et impensam utiliter collocare. Ei aliqua de mandato meo gerenda sunt quæ tibi communicabit. In quibus precor (quo fiant commodius) eum adjuves exsequendis. Et, si personam tuam in aliquo videris. necessariam,quatenus tutum fuerit, adesto negotiis.

D

Valete.

EPISTOLA CCLVI.

AD WALTERUM ROFFENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1168.)

Idem WALTERO Roffensi episcopo.

Quanta fide et devotione domino meo fratri vestro usque in finem et post finem carnis servierim, et vos si dignum ducitis potestis meminisse, et mundo notum est: mihique de benedictione quam recessurus quasi viaticum itineris et naulum sæculi contulit, confido quos in exsilio et proscriptione reperi, provenire successus. Nam et ipse fere moriens, ut ei nunc quod inspector et judex cordium novit, fictitium nihil imponam, me consolari nisus est exhortans quatenus, ut cœpisse videbar, in cultu honestatis et virtutis perseverarem, et capiti meo manum imponens, data benedictione me præcepit habere fiduciam, promittens quod si perseveravero, eatenus mihi proderit benedictio,

ergo, dilectissime, persevera in eo quod cœpisti : et qui benedictus Domini es et Christi sacerdos, imo et Christus inter filios patriarcharum qui super montem Garizin ad benedicendum constituti sunt, exsequere quod ordinatus es benedicito frequenter, sed maxime domesticis fidei, consolare dispersos Israel, miserere pauperum, communica proscriptorum necessitatibus. Et ut ab Apostolo didicisti, ministerium tuum imple, omnem quantælibet difficultatis articulum, si de eo confidis expediet, qui Abrahæ filium hostiam offereni arietem substituit immolandum.

EPISTOLA CCLVIII.

AD WILLELMUM DE NORTHALLA.

(A. D. 1168.)

Idem WILLELMO de Nordhalla.

ut nunquam opportunitatibus meis desit gratia Dei. A supernæ vocationis bravium apprehendent. Tu Ego autem quasi de collata hæreditate securus, et de tanti Patris confidens meritis, adhuc spero et jugiter sperabo, me prout merui ipsum habere patronum apud Deum, et per hoc gratiam ejus mihi non defuturam. Unde me vobis et vestris sic obnoxium fateor ut vobis in omnibus assistere debeam, quatenus vestram et meam decuerit honestatem. Teneor enim honori vestro et commodis providere, et propulsare incommoda. Et quia hæc mihi ad præsens causa fuit scribendi, si credideritis expedire, mihi prout justum est, fidem habeatis. Nam in fide quam fratri vestro debeo, ex animi conscientia fideliter, vobis utiliter loquor. Dominus et Pater vester pro libertate Ecclesiæ, et causa Dei exsul est et proscriptus, et multis coexsulibus oneratur. B Si ei subveneritis, et conscientiam liberabitis, et cum liberum fuerit, quæ cujusque sint opera declarare, expedietis famam, et vobis et vestris prospicietis imposterum. Sed forte timetis regem, aut prætenditis paupertatem, et onera gentis vestræ. Certe Deus est homini prætimendus. Et sumptus multos facitis præter conscientiam regis et suorum, imo et familiarium vestrorum. Nescio enim quid de episcopo sentiam, cujus dextera ad pauperes non extenditur ignorante sinistra, et cujus omnia opera vulgi præconio celebrantur: si vos urget pauperies, sane amicis indigentibus subveniunt pauperiores :si vestris vos onerantibus vultis esse prospectum, date operam, ut eis post dies vestros amicus aliquis reservetur. Ecclesia per gratiam Dei in portu navigat : et satis indignum et probrosum erit in posterum meminisse, si, discipulis in remigando laborantibus, navigio Christi nullam tuleritis opem. Hoc dixerim, non quod Deo teste mihi, qui per gratiam Dei abundo, quæram aliquid erogari: sed ut consulam vobis, et officium peragam debitæ charitatis. Hæc quilibet in. terpretabitur ut volet ; sed testis meus in cœlo est, et conscius in excelso. Valete in Domino.

EPISTOLA CCLVII.

AD MAGISTRUM RANDULPHUM LEXOVIENSEM.

(A. D. 1168.)

Idem magistro RADULPHO Lexoviensi.

Quas referre non possum, nec proferre liberum est, habeo tibi, frater amantissime, gratias: eteas, Domino propitiante, tibi vel tuis rependam tempore suo. Non enim immemor sum, et quondam initæ societatis, et devotionis in prosperis acceptæ, et benedictionis exhibitæ in adversis. Et quidem benedictionem pro benedictione tibi dabit Altissimus, cui familiare est pro gratia sua largiri gloriam : et clementiæ suæ dona reputare merentibus ad coronam. Non est, amice, qni bonis ejus gratuitis non utatur. Abutuntur quam plurimi præventi a gratia, præcedentem sequuntur multi; sed electorum paucitas in exitu laboris quod fideliter optavit, feliciter assequitur, et in calce itineris coronatur. Soli enim perseverantes usque in finem

C

D

Sobri moris est ut invalescente strepitu vir gravis silentium moderetur et verba; ut nec velit acclamare clamosis, nec garrientibus oggarire. Sed ingruente procella turbinis inter tonitrui corruscationes et fulgura fabulam recitare dementis est, et importuna narratio instar est musicæ in luctu fune. ris joculariam exercentis. Licet ergo te dilexerim, et diligam præ consortibus fere omnibus quibus commilitabamus in curia tamen invalescente tempestate calamum censui reprimendum, qui nunc detumescente procella in salutationis et congratulationis alloquium solutus est. Ecclesia namque ab oriente serenata est; et aquiloni jam dixit Spiritus ut recedat a terra vestra, cedens austro, qui virtutum producat flores, et charitatis opera perducat ad fructum. Interim de te et aliis multis sollicitus per latorem præsentium, quid apud te agatur explorare decrevi, qui et te de statu meo (qui auclore Deo bonus est) poterit reddere certiorem : et per quem mihi quod placuerit poteris intimare. Adjicerem aliqua dicenda pro tua quidem utilitate, sed vereor ne sub prætextu profectus alieni, proprium viderer captare lucrum. Nihil enim est præter charitatem, quod ab amicis censeam exigendum, qui per gratiam Dei et veterum amicorum, satis abundo: et apostolum audio suadentem, nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis. Dominus Cantuariensis non sibi laborat, sed aliis, quia profectus ejus Dei gloria erit, triumphus Ecclesiæ, cleri totius liberatio. Militat quidem publicæ utilitati, sed adhuc stipendiis suis: imo quod nostratum ignominia est, gentis alienæ. EPISTOLA CCLIX.

AD RADULPHUM DE WINGRAM.

(A. D. 1168.)

Idem RADULPHо de Wingram.

Dedit tibi, dilectissime frater, ut audio, Dominus sacerdotio fungi, sed utinam promeraris habere laudem in nomine ejus. Et quidem spes est, quod gratia quæ tanti boni initium contulit, conferet incrementum, nec tantæ exspectationis plantam Christus patietur arescere, qui hortum protectioni

nostratum ignominia est, suis adhuc et gentis alienæ stipendiis militat, pro causa publica totius cleri. Neque enim sibi duntaxat immunitatem quærit, quam facillime poterat obtinuisse; sed omnibus vindicat libertatem. Nam cum auctore Deo, quod in brevi futurum speratur, obtinuerit, etiam qui in clero minimus est, de adversariis Ecclesiæ triumphabit. Scio tamen, quis ei aliquam tulit opem, et quantascunque possum gratias ago, certus quod ei centenarii merces centupla refundetur; et quando condiscipuli Petri, qui jam in portu videntur navigare, optata littoris statione gaudebunt, et ad comprandendum Christo fuerint in vitati, tunc ut justum est in illa jucunda refectione ei inter cæteros, et præ cæteris sedes gloriosa parabitur, eo quod Ecclesiæ filios adjuvit laborantes in remigando. Nam qua fronte tunc apparebunt, aut quid dicent, qui nihil auxilii laboranti navigio contulerunt. Nam certum est quod Ecclesiam enavigabit, et tunc adjutoribus suis, prout quisque merebitur, erit glo ria et confusio sicut persequentibus, ita deserentibus eam.

suæ munimine conclusum excolere solitus est et ri- A coexsulibus oneratus, quod Anglicanæ Ecclesiæ et gare. Eras industrius inter conterraneos etcoætaneos tuos ante promotionem, et præsumendum est de misericordia Dei, quod juxta Apostolum unctio ejus te de omnibus expedientibus edocebit. Omnia autem, quæ magistra charitate fiunt, expediunt, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et oblectant animum. Quoniam hoc cuique sic arbitrii laxat habenas, ut agere liceat impune quod libeat. Hæc ut mihi dicendi causa est, sic, tibi precor si tamen expedire credideris, ratio sit consiliis acquiescendi. Dominus tuus et pater tuus exsul et proscriptus pro libertate Ecclesiæ cum Petro et aliis discipulis diutius laborans in remigando, jam per gratiam Dei detumescente procella suffragio fidei convalescens, ambulare videtur super aquas et portui B appropinquare, si ei opem contuleris, et quasi in terram projectum apprehenderis funem, ut ex conscientia loquar, tibi et tuis utiliter providebis. Quod per te non potes, poteris fortasse per alium, et sic alieni meriti tibi reputabitur merces. Nec est ut si tepueris, utaris publica excusatione prætendens metum; tum quia, auctore Domino, suspectus non haberis ; tum quia ubi libuerit, licitum est et facile sumptus fieri, quibus nullus insidiator assistat. Si voluntas adfuerit, scio tibi industriam non deesse. Nec hoc dixerim, vivit Dominus, ut mihi, cui gratia Dei ministrat necessaria, faciam quæstum qui in ratione debiti et accepti nostratibus nondum communicavi, sed ut fraternæ charitatis expleam munus. Amicos enim colere est satius quam se in C commisi tibi secretius intimanda. Verum quia de servitutem acceptis muneribus obligare. Valete.

EPISTOLA CCLX.

AD HENRICUM WINTONIENSEM EPISCOPUM.

A. D. 1188.).

Idem HENRICO Wintoniensi.

Sanctorum necessitatibus communicare vestra magnificentia consuevit, et oculos injomnem ventum providentia circumducit ut beneficentia dignos eligat, reficiat esurientes, et Christi pauperes, prout cuique expedire cognoverit, consoletur. Non enim more nugatorum hujus sæculi in histriones et mi. mos, et hujusmodi monstra hominum ob famæ redemptionem, et dilationem nominis effunditis opes vestras, sed apud eos prudentius et salubrius collocatis, qui timent et invocant nomen Domini, amicos in æterna tabernacula recepturi. Cum itaque vestras eleemosymas enarret et approbet omnis Ecclesia sanctorum, nunquid proscriptos Christi, qui pro justitia exsulant, et Ecclesiæ tuentur libertatem, non respiciet liberalitas vestra? Nec mei (Deus scit) causa dico, cui gratia Domini ministrat necessaria ad abundantiam quintum in exsilio complenti annum, et a cujus proposito semper exstitit alienum, et est odiosum sub quocunque prætextu mendicare. Res enim semel empta commodius acquiritur in foro rerum venalium, quia ut philosophus testis est, bis emitur cum rogatur, sed movet me dominus Cantuariensis qui multis

D

EPISTOLA CCLXI.

AD MAGISTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM.

(A. D. 1168).

Suo BENEDICTO, suus GRATIANUS, salutem et benedictionem a Domino.

Quia tibi præsentium portitor plenius notus est, plura relatu digna schedulæ subtrahens, fidei ejus

statu publico Ecclesiæ et regni pariter sollicitamur, utrumque tibi succinita brevitate perstringo. In primis ergo noveris, quod hæresiarcha Cremensis et cremandus clausus est in turre Stephani Theobaldi, nec audet egredi, timetque usque ad mortem innovationem senatorum, qui in Kalendis Novembribus urbis regimen accepturi sunt. Nam præsentis anni senatores, ut captivos suos de carcere impera. toris eriperent, Guidonem Cremensem receperun, apud Sanctum Petrum, et in regione Transtiberina, ei juratoria cautione securitatem præstantes. Romam vero ei nenquam subjicere potuerunt, et, ut opinior, nec voluerunt. Novi vero senatores domino papæ Alexandro facient fidelitatem, et ut creditur, auctore Deo, schismati finem dabunt. Hoc enim diutius tractatum est, et multis firmatum juramentis. Cardinales redeunt revocati, non sine confusione pœnitentes, et conquerentes se ad regis voluntatem nimis causam Ecclesiæ depressisse. Alter enim eorum, videlicet Papiensis, ei in omnibus astitit, altero quoque remissius agente, quam tantæ exspectationis et spei hominem decuisset. Unde litteras illas, de quibus rex gloriatur, domini Cantuariensis potestatem cohibentes, donec redeat in gratium ejus, constat hac arte fuisse impetratas. Noverat memoratus Papiensis dominum Cantuariensem obtinuisse ab apostolica sede, ut ei liceret in caput regis anathematis, et in regnum interdicti

centum de Normannia, et centum de Andegavia, et aliis terris suis. Si vero hæc conditio pacis archiepiscopo displicuerit, se paratum esse dixit stare arbitrio trium episcoporum Angliæ, et trium Cismarinorum, videlicet Rothomagensis, Bajocensis, et Cenomanensis. Quod si nec istud suffecerit, domini papæ judicio stabit, eo salvo ut non exhæredemur liberi ejus. Nam in diebus suis facile sustinebit, ut dominus papa, quas voluerit, reprobet. Quæsitum est ab eo, quidnam archiepiscopo et suis facturus erat de restitutione, quæ ab ipso petitur et debetur. At ille respondit, quia nihil, jurans multis et exquisitis juramentis, quod omnia, quæ inde perceperat, solis ecclesiis et etiam pauperibus erogavit. Sed hoc credat Judæus Apella, non ego. Cardinalis autem subintulit, quod nisi alio utatur consilio, et cum ecclesia Dei mitins agat, omnia districtius et citius quam credat, ab illo requirent Deus et Ecclesia ejus. Et sic, accepta licentia, ab eo recessit. Deinde convenit eum Willelmus Papiensis eo fere modo, sed semen verbi ejus cecidit in arenam. Facientes autem transitum per Christianissimum regem Franciæ redierunt in gratiam ejus, intervenientibus pactis, quæ vobis harum bajulus intimabit. Pictavienses viriliter agunt, et confortantur, omnia longe lateque depopulantes in circuitu suo. EPISTOLA CCLXII.

promulgare sententiam, nisi rex infra terminum A terit, juramento centum hominum de Anglia, et litteris comprehensum ecclesiis ablata cum integritate restitueret, et condigne satisfaceret. Scripsit ergo domino papæ lacrymabili supplicatione deposcens, ut cum rege mitius ageretur, ne tam illum quam dominum Ottonem collegam suum, ad ignominiam et oppobrium sempiternum Ecclesiæ Romanæ, idem rex, sicut jam disposuerat, si in ipsum asperius ageretur, conjiceret in vincula et carcerem ubi morte ipsa duriorem, miseram et brevem transigerent vitam. Cum ergo regem hoc facturum esse persuassisset, obtinuit ad consolationem regis, et quasi suam et socii liberationem, quod facilius egrederentur, rescriptum apostolicum, quod tam vestram quam omnium fidelium mentes exulceravit. Sed impetrare non potuit, ut tollerentur litteræ, quibus B dominus papa reducit in memoriam regis, quod ei tam ex litteris ejus, quam ex promissionibus nuntiorum data esset certa spes et fiducia pacis sub ea conditione, ut sæpe dicto regi tantus exhiberetur honor. Supplicatum est, ut in annum protenderetur hæc dilatio, sed repulsæ sunt preces, apostolico dicente nuntiis ipsis se in brevi revocaturum indulgentiam istam, nisi rex cum archiepiscopo cito fecerit pacem. Et quidem jam revocata est, nisi infra certum satisfecerit diem. Exinde enim liberum est archiepiscopo procedere de vigore litterarum, quas ipsum superius diximus impetrasse. Inde est, quod cardinales de manibus regis elabi festinantius studuerunt Nuntius supplebit cætera dicenda potius quam scribenda, ut et tu, cum omnia c videris, provideas quomodo possis cautissime am. bulare. Si quid autem adhuc emerserit, quod jam statutis præjudicet, tibi, Deo propitiante, communicare non differam.

Regum pax sperabatur et tractabatur nuper, sed rex in tantam recidit contrarietatem, ut jam fere impossibilis videatur, licet neuter guerram velit. Profecto convenissent a multis diebus, nisi rex Angliæ, rebus dispositis et compositis, aliquid novi semper conaretur adjicere. Itaque fere accidit, ut quantum procedere nititur, res in contrarium proposito pergat eventum, ut fiat retrogradus in agendis, qui præter æquum et bonum molitur conventionis, et etiam juris, non tam præcessor esse quam subver. sor. Apostolicæ constitutionis rescripta, cum licuerit, quod quidem in brevi, Domino patrocinante, futuram est, tibi mittam, adjiciens si quid referendorum contigerit interim innovari.

Præterieram quod minime reor esse prætereun dum, scilicet dominum Ottonem paucis diebus, antequam recederet a rege, ipsum diligentius convenisse, ut pacem cum archiepiscopo reformaret. Ille vero respondit se pro amore domini papæ et cardinalium permissurum, ut archiepiscopus in pace redeat ad sedem suam, et disponat Ecclesiæ et rebus suis. Et quia de consuetudinibus jurgia diutius protraxerunt, dixit se et liberos suos illis solis esse contentos, quas antecessores suos habuisse consti

D

AD EUMDEM.

(A. D. 1168.)

B. archidiacono Exoniensi, J. S.

Liberalitatis tuæ diligentia, dilectissime Baldwine, meritorum sedulitate procurat ut eadem mihi semper occurrat materia scriptitandi quæ consistit in actione gratiarum. Beneficiis enim continuis grates oportet agi perpetuas et devotionis munus quod usu retineri non potest, debet accipientis memoriæ inseparabiliter couniri. Hoc est quod interim possum, exspectans et indubitanter sperans a Domino quod pax Ecclesiæ reformabitur citius quam suspicari possint adversarii ejus, et quod nos debitum et diu desideratum officii commercium ad invicem po. terimus exercere. Nec movearis ad litteras quas contra Ecclesiam æmuli ejus a sede apostolica jactitant impetratas, quia, Deo propitiante, in proximo auditurus es quid ageretur et gaudebit cor tuum. Aderit morentium consolator, et quos obstinatos invenerit, majestatis suæ virtute conteret, et exseretur in cervices contumaciæ gladius columbæ. Sed fortasse dices in longa tempora homo iste prophetat et quæ optat eloquitur de corde suo, non de Spiritu Dei. Ad quod ego: Si mendacium loquor, ab apostolica sede mihi illius immissus est spiritus, qui diem præscripsit ultionis et arcum suum jam tetendit ut leonem dejiciat et draconem. Habemus autem et firmiorem spem in verbo Domini, quod non impleri non potest, cui abominatio est pondus et pondus, mensura et mensura, ut sic necesse quem que remunerari pro merito. Fredericus qui præces

sit in crimine in labore præcedit et dolore, utinam A non in ruina.

EPISTOLA CCLXIII.

AD MAGISTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM.

(A. D. 1168.)

Amico et socio suo charissimo magistro RADULFO Lexoviensi, suus J., salutem et dirigere prudenter in futura prospectum.

Fidem esse sperandarum rerum substantiam, ab Apostolo didicisti et ab errore gentilium non discrepare constat, qui duntaxat præsentibus innititur. Unde qui hic tantum sperantes sunt aliquid de Christiano nomine gloriantes, Judæis et gentibus miseriores sunt. Et te quidem a consortio eorum separant opera misericordiæ, quæ per fidein in spe retributionis æternæ propter amorem Domini nostri Jesu Christi in membra ejus exercere non desinis. Nam eleemosynas tuas enarrant Ecclesiæ sanctorum, pupilli et viduæ cum aliis pauperibus et desolatis in conspectu angelorum gratulantur se tuæ humanitatis officiis et beneficiis sublevari. Lætatus sum in talibus cum referuntur mihi certus quia hac via sine offendiculo pergis et properas in domum Domini. Ubi pauperum amatores angeli sancti te gaudentes excipient, et diademate regni coronatum inter electos coronabunt in præordinata ordinatione beatitudinis, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Age ergo, dilecte mi, viriliter quod cœpisti, virtute perseverantiæ propera ad triumphum felici commercio pro temporalibus æternæ mercare: divitias in eum promitte locum, quo ærugo vel tinea non pertingit. Esto benignus et misericors ad omnes, sed maxime beneficus ad domesticos fidei, ad eos qui pro justitia patiuntur, qui sua pro verbo Dei omnia contempserunt, qui maluerunt pro verbo Christi paupertati, periculis, ignominiæ et improperiis adulantium mundo fortunamque sequentium exponi, quam in consilio impiorum regnare et sedere cum principibus et florere præ fortunatis terræ. Quibus autem teneris ex justa et veteri affectione vel merito, benignius, celerius et fructuosius respondere ne differas, more eorum qui ut propriam excusent avaritiam, dum prætendunt malitiam temporis, duritiam potestatis, auctorem temporum et potestatum ordinatorem Deum, qui se diligentibus omnia cooperatur in bonum, criminan. tur. Memineris potius quod

nocuit differre paratis : Qui non est hodie, cras minus aptus erit. (OVID. R. Am. 94.)

Hoc in philosophia nutritus et in lege Christi provectus meditaberis et facies. Nam solus

Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille Labitur, et labetur in omne volubilis ævum.

(HORAT. Epist. I, 2, 42).

In ore latoris præsentium cætera posita sunt, cui si credideris et acquieveris, quod mihi per Adam apostolicæ successionis cohæredem significasti, maturius adimplebis.

EPISTOLA CCLXIV.

AD ROBERTUM DE LIMESEIA.

(A. D. 1168)

Idem ROBERTO de Limeseia.

Veritas fuco caret, et amicitia loqui non novit nisi facie revelata. Ad amicum itaque loquens in veritate, precor ut latoris præsentium dirigas vias, et promoveas negotium ejus quoniam pium est. Rogatus sum scribere domino Winton, et pro alio intercedere, qui pro me quidquam petere semper erubui et erubesco. Et quidem Deo gratias ago, quod tam clementer prospexit necessitati meæ, ut me nec mendicare oporteat, nec multis tenear obligatus. Paucis enim nostratum quidquam debeo præter charitatem quam omnibus non debere non B potest Christianus. Cæterum dominus Cantuar., exsul et proscriptus pro tuenda libertate Ecclesiæ et cleri, omnibus quidem militat, sed adhuc stipendiis suis, et multis coexsulibus oneratus est. Et cum Dominus tuus subveniat aliis, nescio ubi eleemosynas suas possit melius et honestius collocare. Da ergo operam, ut ei opem ferat.

C

D

EPISTOLA CCLXV.

AD ROBERTUM ARCHID. DE SURREIA.

(A. D. 1168.)

Idem ROBERTO archidiacono Surr. Hancinter amicos ratio præfinit legem, ut ab invicem non nisi honesta petantur; et, si inhonesta petita fuerint, non admittantur. Ubi autem amici petitionibus honestas suffragatur, et eas admittendi facultas suppetit, adhibendus est sine difficultate consensus et adimpletione voti, si potest fieri, prævenienda est molestia exigendi. Hanc inter nos servari cupio qui amicitiam profitemur : et si contra illam excessero, malo corripi quam audiri. Compelli quoque desidero si opportunitate collata in exsequendis officiis amicitiæ fuero pigritatus. Quia ergo preces quas domino Wintoniensi porrexi de honestate nituntur, eas precor vestra industria promoveri. Et quidem non pro me rogo, sed pro alio cui magis debitor esse intercedo. Nam pro me precari semper erubui, licet semper gerendi negotia amicorum promptissimam habuerim voluntatem. Dominus Cantuar. suis adhuc stipendiis, nisi quatenus Christianissimi regis Francorum sustentatur munificentia, pro libertate Ecclesiæ militat, exsul et proscriptus, et in tota Anglicana Ecclesia paucissimos reperit adjutores. Causam non agit propriam, sed communem. Consolatio ejus omnium profectus est. Sibi et suis pacem fecisse poterat, si persecutoribus Ecclesiæ clerum voluisset exponere. Non video ubi dominus Wintoniensis possit thesaurizare salubrius inter omnes eleemosynas quas ecclesiis et pauperibus erogat, quam si Christi proscriptis qui se et sua pro justitia exposuerunt, et pro libertate Ecclesiæ sustinent, quod sibi visum fuerit largiatur præsertim cum patrem suum et filium qui multorum onera portat, tantum pro lege Dei videat incurrisse naufragium. Patrem

« PoprzedniaDalej »