Obrazy na stronie
PDF
ePub

alios incitarent. Utuntur enim ad hoc ministerio A potest amplissimas gratias, certusquod qui calicem

quorumdam nugatorum, quibus interdum patet accessus, ut auribus ejus possint venena suæ vel alienæ malitiæ instillare : ipse tamen frequentissime contemnit talia : et si interdum sed ad horam non possit non moveri : parcat illis Deus et ad studia dirigat meliora. Quia ergo te (quod ex invidia provenire non dubito) præ cæteris insectantur, custodiinnocentiam tuam, et in his quæ vice prioris egeris palam operare, ut fratrum tuorum testimonio contra æmulos tua sinceritas convalescat. Nunc autem tibi de novo imputatur, quod ecclesiam quamdam donari feceris, et charta Ecclesiæ confirmari cuidam excommunicato, nepoti scilicet Randulphi de Broc, quem nullus ambigit anathemate condemnatum. Et scias quod dominus Willelmus cardinalis mihi confessus est se non præcepisse ut aliquis excommunicatorum vestrorum absolveretur, nisi ante dimissis possessionibus ec. clesiarum,etjuramento secundum morem Ecclesiæ præstito de restituendis ablatis, et condigna satisfactione exhibenda. Debent etiam qui detrahunt tibi, quod defuncti prioris thesauros occupasti, et ordinem plus justo et solito resolvi promittis, in his tamen omnibus nondum aversus est animus archiepiscopi, a te operum expectans teslimonium. Partes tuas et Ecclesiæ, quantum Deus donaverit, tuebor ut proprias : imo sicut inspector cordium novit, majorem his operam dedi, et dare paratus sum. Hoc ab eo impetrare non potui ut episcopo

Roffensi vel alii de officio suo quidquam eommittat. C.

Sed et si quis se immiscuerit non feret patienter. Vale post Odonem, et saluta amicos nostros memor mihi utiliter epistolarum Hieronymi. EPISTOLA CCXLIX. ad Baldwinum ARchldlAC0NUM EX0NIENSEM. (A. D. M 168.) Idem BAldewino archidiacono. Etsi parvitas mea ad dignas gratiarum non sufficiat actiones, opinioni tamen præjudicium faciam, si de taciturnitatis merito præsumatur me beneficiorum esse immemorem, et vicem referendi in officiis amicitiæ deesse voluntatem. Ubi ergo facultas suspenditur voluntatis, par est, ut voluntas cumulata charitate, et gratia suppleat inhibitæ facultatis officium. Si enim verum est quod nulli dubium est verum esse, quia toties experti sumus fidem habendam esse proverbio: Nitimur in vetitum semper, cupimusque negatum, (0vid. Am. 3, 4, 17.) probabiliter conjici poterit me quo magis inhibeor et arceor ab amicis, eo amplius ad amicitiæ officia rependenda, et ardentius incitari. Si mihi non credis, consule amatores: et, si perfecte vis instrui, disce vel nunc quod te hactenus arbitror ignorare. Te mulieres fidelissime per docebunt quanta sint prohibiti amoris incendia. Et, si adhuc perfectius desideras erudiri, te tibi commissi docere poterunt sacerdotes. Ago ergo devotione quæ cohiberi non

[ocr errors]

a quæ frigidæ remunerat præmiis sempiternis,ethio tibi juxta fidem Evangelii centuplum reddet, et in futuro pietatis merita coronabit. Et quidem spes est quod procella quæ tandiu collisit Ecclesiam, serenabitur in brevi : et qui eam turbaverunt ab aquilone et occidente, jam videntur in illius judicio conveniri qui potentes potenter punit, et aufert spiritum principum. Jam qui ab Italia proscripti fuerant redierunt: schismaticus exaugustus turpiter et ignominiose perturbatus, fugatus et exclusus est a Lumbardis, in transitu suam turbavit Burgundiam : Alemanniam totam reperit turbatam, ut eijam videatur promeritum præcipitium imminere. Quid ergo superest a Domino exspectandum, nisi ut et ei compereant latera sua : et quos complices habuit in errore, comites habeat in ruina. Nam et in Rithmachia ludentium hoc indicat jocus ubi quoties aufertur pyramis intercepta, toties concidunt latera ejus. Nonne harum pyramidum instar habent sæculi potestates, et quælibet amplæ domus, ubi quasi corporis membra capiti suo concurrunt, qui de illius viribus contra Dominum intumuerant, et in Christi pauperes sæviebant. Profecto coelum et terra transibunt, sed non verba Domini. Ergo et qui nunc prædator est, erit et ipse in prædam: et qui sine misericordia judicat, sine misericordia condemnabitur: et cum perverso pervertetur et Deus, et per quæ peccavit quis, per hæc et punietur : et pro justitia patientibus veræ beatitudinis dabitur consolatio. Hoc utique probabilius, quam ut cœlum et terra transeant, quia evidentior assistit ratio æquitatis, sed non verius, quia utrumque Dei decretum est, et integritas fidei. Valete. EPISTOLA CCL. ad R0BERTUM filiUM AeGidiae. (A. D. H 168.)

Idem RobeRto filio Egidiæ.

Magnum, frater, est quod prærogativa exigit sacerdotis, sed gratia Dei est quæ maxima largiri consuevit: sine ea nihil potest humana fragilitas, et per eam quævisinfirmitas ad quantumlibet grandiaconvalescit, ut, exigente necessitate vel utilitate, saliat sicut cervus claudus, et eloquens sit lingua muto. rum. In eam ergo te projicias totum, et ut obtineas profectum in illa studiosius elabora.Nam sicut indigentes prævenire,sic negligentes deserere consuevit. Non est, frater, damnum dispendiosius quam siquis a gratia excidat: et ut nosti jactura turpissima est quæ per negligentiam fit. Omnes ethici tam nostri quam ethnici negligentiam conantur excutere, utet Cato,quia teneris medullis ebibitur,quatenus animo firmius cohæreat, filio dixit : « Custodi rem tuam.» Et Salomon præcepit nos imitari formicam quiæstate colligit unde vivat in hieme. Quid autem magis est nostrum quam gratia, id est munus Dei ? Dicitur enim gratia quasi gratis data. Hujus acerrima impugnatrix est negligentia quam patribus familias

sæpe ingerit genus dæmonii, quod non ejicitur nisi A genus admittebat,nihilomittens Sed vester ille Maesse ex sensu ex quo fiunt, non ex sensu quem A nituit munus sine nomine petitum concessisse vel

in oratione et jejunio. Tu cum decreveris adversus hoc poterisjejunare, sed sine intermissione orabis: non quidem utens verbis sapientium hujus mundi, qui fere dicunt : Pulchra Laverma, Da mihi fallere, da sanctum justumque videri : (HoRAT. Ep. i, 16, 60.) sed evangelicis quibus ad Patrem usus est Filius dicens : Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi (Joan. xvii, 9), et aliis convenientibus huic causæ.Sed adhuc excellentissimam omnium viam, fraternam dicit et docet Apostolus charitatem,qua te convincitincedere proscriptorum commemoratio fratrum.Et cum fraterna commendatur, non excluditur ut opinor, sororina. Valete. EPISTOLA CCLI. AD RANDULPHUM DE ARUNDEL. (A. D. 1168.)

Idem RANDUlpho de Arundel monacho Cantuar.

Quod hactenus tibi non scripsi, ratio ex causa duplici, si tamen intueri placeat,in absoluto est.Primo quod ignorabam an reverentiæ tuæ placeret parvitatis meæ scripta suscipere, qui proscriptus eram violentia publicæ potestatis,et talis habebar a plerisque pro causa Domini, qualis ab hæreticis schismaticis et excommunicatis denominabar.Sunt enim homines temporalium amatores quos non ætas dicernit aut sexus, non titulus professionis, non gradus ordinis, non eminentia dignitatis, non fortunæ conditio, non naturæ fere in omnia creata domimantis impulsus, non insigne habitus aut qualitas vestis excipit, sed sola evidentia meritorum, qui adeo verentur potestates, ut nisi ab eis venia impetrata,nec cum ipsa salute audeant vel solius verbi habere commercium.Etquidem verbum Dei,salutis commercium est;quod utique protestari non audent coram hominibus, sed impugnare præsumunt puBlice confidenter. Deinde nesciebam et si personam meam, in eo quod Ecclesiam Cant. semper amavi, et ut multis constat, ei in multis patienter profuit a te sicut ab aliis quos promerueram, amari confiderem, quid de causa suscepta sentires, et an votis et favore velles assistere cum turbis et principibus sacerdotum eis qui Christum Domini persequuntur,an exspectare nobiscum (Catholicæ Ecclesiæ filiis dico) regnum Dei. Ex quo autem mihi de sinceritate tua constitit, te per illos quorum mihi fides in Domino fuerat explorata, non distuli salutare, paratus habere tecum prout decreveris verbiobsequiique comumercium.Nam ab Apostolo didici, quia verbum Domini non est alligatum.Certe nec charitas,quoniam fortis est ut mors : et sicubi non simulatoria, sed vera est, ab exhibitione officii cohiberi non potest, otii torporem nescit, et sui convincit veram esse substantiam non verbo vel lingua, sed opere et veritate. Et tua quidem, quam ad Ecclesiam habes, ex eo perspicua est, quod ipsum operose et efficaciter excusasti, excontingentibus, quatenus causæ

nerius,cui forte inde congruum nomen, quod mane ruens in præcipitium tendit, datum est, nec apud mos, nec apud posteros habebitur excusatus, qui silvis et saltibus peragratis,sumno surgens diluculo curialium venaticam exercuitinPatrem et dominum innocentem,cum tamen pelle cervina nondum esset indutus,nec expositus ad prædam divino nutu.In se poeticum scommatice poterat retorquere : Actaeom ego sum : dominum cognoscite vestrum. (0vid.) Et in venatores hujusmodi evangelicam loedoriam quam in Judæos Christus intorsit.« Multa bona opera operatus sum vobisa Patre meo propter quod horum me vultis occidere?» Ille tamen habet ecclesiam suam et habebit amodo excusatam, si tamen rei exitus scripti tui fidem corroboraverit.Nam arbor cognoscitur ex fructu suo, et opera singulorum eis testimonium reddunt majus Joanne. Sunt tamen inter vos tenentes doctrinam Balaam,excommunicatorum complices,et auctores erroris,quorum merito,quod Deus avertat, timendum est, ne tota Ecclesia labem contrahat et maculam famæ. Non enim, ut nosti, dicunt insidiatores : « Hoc fecit ille vel ille » sed : • Hoc faciunt monachi Cantuar. aut monachus. » Qualibus fabula est nunc in partibus cismarinis de prædicto Manerio,cujus nomen celebre est ex causa criminis, quod virtute non potuerat promereri ? Quod si ei falso imponitur, non me, sed cardinales accuset, qui de ipsius appellatione scripserunt. Valete. EPISTOLA CCLII. Ad RiCARDUM PRiOREM de dovofAiA. (A. D. 1168.) ldem RicARDo priori de Dovura. Facies coeli serenatur ab oriente,caput schismatis in aquilone conteritur, ei membra languentia contabescunt,dolent latera, squammæ solvuntur,ut spiraculum per eas possit incedere. Et jam in occidente suos justitiæ sol radios vibrat: unde in brevi pax Ecclesiæ speratur adfutura,ut possimus amicis solvere gratiarum debitas actiones. Et quidem, amice dilectissime,ego me tibi profiteor debitorem ad tuum ubi et quando potero promptus obsequium. Ergo si res ex liberalitate videtur abesse, tibi ex ea servum adesse memineris, obtinente eo quod regulariter proditum est quia, beneficium accipere est vendere libertatem. Sed quid dico singulariter servum, cum me et meos qui intermeant hoc jure teneas obligatos ? Horum meminisse juvabit, cum ille, auctore Deo, evicerit Ecclesiæ libertatem : qui nunc (quod nostra tum perpetua ignominia est) torcular solus calcat, et de gente sua, Ecclesia scilicet Anglicana, comitem vix invenit. EPISTOLA CCLIII. AD ROBERTUM Vlce- A RCHID. CANTUAR. (A. D. I 168.) Idem RobeRTo vice-archid, Cantuar. Doctissimi viri sententia est verba accipienda faciunt : quam si secutus fueris, mea interpretaberis ex charitate. Quia si loquendo insipiens factus sum, charitas me coegit. Potueram enim silere qui non conveniebar verbo, nec invitabar obsequio, nec injuriis provocabar, nisi tibi quem diligo viderem periculum imminere. Dominus enim Cantuariensis multa proponit contra te, juste ut asserit, quia et in proprias ecclesias ejus, et in homines diceris multa præsumere, et cum excommunicatis suis, quijuris exsecutor esse debueras, palam communicare, et ubi clerici ad redemptionem compelluntur, adhibere consensum vel dissimulationem, et, quod gravius est, ad participium non tam lucri quam sceleris. Neque enim absoluti sunt impœnitentes perseverantes in scelere et voluntate peecandi. Hoc namque conferre nec cardinalis nec apostolicus poterit. Sensisses autem indignationis ejus aculeos, nisi aliquis amicorum tuorum dato consilio obstitisset. Quæ si a te moleste accepta esse cognovero, de te apud illum et apud te de cætero silebo. Nom longas, credas, solis regibus esse manus : (Ovid.) sunt enim et pontificibus longiores. Dominus Cantuar. sicut pro sua, ita pro tua et totius Ecclesiæ dimicat libertate, quem persequi pro tali causa crimen idololatriæ est. Valete. EPISTOLA CCLIV. AD MAGIStRUM Lau RENtlUM. (A. D. 1168.)

Idem magistro LAURENTio.
De munere vestro charo et glorioso, quod mihi

per communem amicum nostrum magistrum scholarum transmisistis, liberalitati vestræ gratias ago, desiderans ut ei quandoque valeam, prout gestit animus respondere. Et spero quod, per gratiam Dei, nobis in brevi dabitur opportunitas invicem obsequendi, quia jam conteritur caput schismatis, et quæ ei cohæserunt, imo in stercore suo computruerunt membra necesse est comperire. Nam quo magis insaniunt, eo ruinam suam citius et vicinius indicant imminere. Morbus cum in summo est, properat in defectum, et, si peritus est artifex, causa cognita facilius curat. Cæterum medicus Ecclesiæ qui medetur infirmitatibus nostris,et vulnera sanat nunc cauterio, nunc fomentis, miscuit potionem, quæ propinabitur filius Babylonis, ut inebrientur et corruant, et vasa transmigrationis redire patiantur ad cultum Dei sui. Nec moveamini ad desolationem, si publici languoris impetus Pictaviam nunc infestat. Quia sic frequens est morbos crudescere sanitate vicina. Movebor autem si dominus Pictaviensis ad alicujus preces clavum refigat in oculum, latusque sagitta perforet irrevocabili, et compedibus vinciat pedes, si eum semel quocunque beneficio Dei contingat liberari. Utinam meminerit quia primo decipi incommodum est, secundo stultum, terlio turpe. Nam et Phoebum pœ

[ocr errors][ocr errors]

filio : sera tamen pœnitentia, cum cœlum suum tradidisset incautius perurendum. Si Eritius a sede ipsius avulsus fuerit, quæratin quo mollius sedeatur. 0culum non quærat cæcum qui curare debueratlippientem. Satius est ut vobis archidiaconatum tribuat, quam alicui juris ignaro et religionis inimico. Si cum ipso fueritis, et poteritis, ut arbitror, præcavere. Valete et omnes vestri. EPISTOLA CCLV. AD MAGISTRU m OSBERtUm de Favresham. (A. D. M 168.) Idem magistro OsbeRTo de Favresham. Lator præsentium alumnus tuus est, cui si distuleris subvenire, notam ingratitudinis incurres apud homines et forte non eris excusabilis apud Deum. Neque necesse est beneficiorum quæ tibi contulit pater ejus nunc historiam texere, quia dum sani capitis fueris, nunquam excident a memoria tua. Chirurgicos quidem duriores et inhumanos audieram Sed aliud medicorum genus mansuetos et mitos humanitati operam dare : non humanitati dico generandorum carnaliter hominum ; sed qua mollius tractantur ægri, qui compatiuntur infirmis, qua consuetum est homines ingentibus subvenire. Philosophi namque diffiniunt humanitatem esse virtutem quæ consistit in miserationis affectu, quam præ cæteris virtutibus, et præ cæteris animalibus homo a parentibus, gratia videlicet et natura dotem accepit. Mihi si quid forte peterem, et si magnum esset, credo daturus eras. Huic ergo, quæso, facias unde tibi et mihi debeat gratulari : et ego mihi personaliter impensum multipliciter tibi ad gratiam reputabo. Nec te tantis precibus onerarem, nisi ex ante visis confiderem te operam tuam et impensam utiliter collocare. Ei aliqua de mandato meo gerenda sunt quæ tibi communicabit. In quibus precor (quo fiant commodius) eum adjuves exsequendis. Et, si personam tuam in aliquo videris necessariam,quatenus tutum fuerit, adesto negotiis. Valete. EPISTOLA CCLVI. AD WALtERUM ROFFENSEM EPISCOPUM. (A. D. 1168.) Idem WALTERo Roffensi episcopo. Quanta fide et devotione domino meo fratri vestro usque in finem et post finem carnis servierim, et vos si dignum ducitis potestis meminisse, et mundo notum est: mihique de benedictione quam recessurus quasi viaticum itineris et naulum sæculi contulit, confido quos in exsilio et proscriptione reperi, provenire successus. Nam et ipse fere moriens, ut ei nunc quod inspector et judex cordium novit, fictitium nihil imponam, me consolari nisus est exhortans quatenus, ut cœpisse videbar, in cultu honestatis et virtutis perseverarem, et capiti meo manum imponens, data benedictione me præcepit habere fiduciam, promittens quod si perseveravero, eatenus mihi proderit benedictio,

ut nunquam opportunitatibus meis desitgratia Dei. A supernæ vocationis bravium apprehendent. Tu

Ego autem quasi de collata hæreditate securus, et de tanti Patris confidens meritis, adhuc spero et jugiter sperabo, me prout merui ipsum habere patronum apud Deum, et per hoc gratiam ejus mihi non defuturam. Unde me vobis et vestris sic obnoxium fateor ut vobis in omnibus assistere debeam, quatenus vestram et meam decuerit honestatem. Teneor enim honori vestro et commodis providere, et propulsare incommoda. Et quia hæc mihi ad præsens causa fuit scribendi, si credideritis expedire, mihi prout justum est, fidem habeatis. Nam in fide quam fratri vestro debeo, ex animi conscientia fideliter, vobis utiliter loquor. Dominus et Pater vester pro libertate Ecclesiæ, et causa Dei exsul

est et proscriptus, et multis coexsulibus oneratur. B

Si ei subveneritis, et conscientiam liberabitis, et cum liberum fuerit, quæ cujusque sint opera declarare, expedietis famam, et vobis et vestris prospicietis imposterum. Sed forte timetis regem, aut prætenditis paupertatem, et onera gentis vestræ. Certe Deus est homini prætimendus. Et sumptus multos facitis præter conscientiam regis et suorum, imo et familiarium veslrorum. Nescio enim quid de episcopo sentiam, cujus dextera ad pauperes non extenditur ignorante sinistra, et cujus omnia opera vulgi præconio celebrantur : si vos urget pauperies, sane amicis indigentibus subveniunt pauperiores:si vestris vos onerantibus vultis esse prospectum, date operam, ut eis post dies vestros amicus aliquis reservetur. Ecclesia per gratiam Dei in portu navigat : et satis indignum et probrosum erit in posterum meminisse, si, discipulis in remigando laborantibus, navigio Christi nullam tuleritis opem. Hoc dixerim, non quod Deo teste mihi, qui per gratiam Dei abundo, quæram aliquid erogari : sed ut consulam vobis, et officium peragam debitæ charitatis. Hæc quilibet interpretabitur ut volet ; sed testis meus in cœlo est, et conscius in excelso. Valete in Domino. EPISTOLA CCLVII. AD MAGISTRUM RANDULPHUM LEXOVIENSEM. (A. D. { 168.)

Idem magistro RAdUlpho Lexoviensi.

Quas referre non possum, nec proferre liberum est, habeo tibi, frater amantissime, gratias: eteas,

Domino propitiante, tibi vel tuis rependam tempore D

suo. Non enim immemor sum, et quondam initæ societatis, et devotionis in prosperis acceptæ, et benedictionis exhibitæ in adversis. Et quidem benedictionem pro benedictione tibi dabit Altissimus, cui familiare est pro gratia sua largiri gloriam : et clementiæ suæ dona reputare merentibus ad coronam. Non est, amice, qni bonis ejus gratuitis non utatur. Abutuntur quam plurimi præventi a gratia, præcedentem sequuntur multi ; sed electorum paucitas in exitu laboris quod fideliter optavit, feliciter assequitur, et in calce itineris coronatur. Soli enim perseverantes usque in finem

ergo, dilectissime, persevera in eo quod cœpisti : et qui benedictus Domini es et Christi sacerdos, imo et Christus inter filios patriarcharum qui super montem Garizin ad benedicendum constituti sunt, exsequere quod ordinatus es : benedicito frequenter, sed maxime domesticis fidei, consolare dispersos Israel, miserere pauperum, communica proscriptorum necessitatibus. Et ut ab Apostolo didicisti, ministerium tuum imple, omnem quantælibet difficultatis articulum, si de eo confidis expediet, qui Abrahæ filium hostiam offereni arietem subsiituit immolandum. EPISTOLA CCLVIII. AD WillelmUM DE NORTHAll A. (A. D. 1168.) Idem WillelMo de Nordhalla. Sobrii moris est ut invalescente strepitu vir gravis silentium moderetur et verba ; ut nec velit acclamare clamosis, nec garrientibus oggarire. Sed ingruente procella turbinis inter tonitrui corruscationes et fulgura fabulam recitare dementis est, et importuna narratio instar est musicæ in luctu funeris joculariam exercentis. Licet ergo te dilexerim, etdiligaum præ consortibus fere omnibus quibuscommilitabamus in curia : tamen invalescente tempestate calamum censui reprimendum, qni nunc detumescente procella in salutationis et congratulationis alloquium solutus est. Ecclesia namque ab oriente serenata esl ; et aquiloni jam dixit Spiritus ut recedat a terra vestra, cedens austro, qui virtutum producat flores, et charitatis opera perducat ad fructum. Interim de te et aliis multis sollicitus per latorem præsentium, quid apud te agatur explorare decrevi, qui et te de statu meo (qui auctore Deo bonus est) poterit reddere certiorem : et per quem mihi quod placuerit poteris intimare. Adjicerem aliqua dicenda pro tua quidem utilitate, sed vereor ne sub prætextu profectus alieni, proprium viderer captare lucrum. Nihil enim est præter charitatem, quod ab amicis censeam exigendum, qui per gratiam Dei et veterum amicorum, satis abundo: et apostolum audio suadentem, nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis. Dominus Cantuariensis non sibi laborat, sed aliis, quia profectus ejus Dei gloria erit, triumphus Ecclesiæ, cleri totius liberatio. Militat quidem publicæ utilitati, sed adhuc stipendiis suis : imo quod nostratum ignominia est, gentis alienæ. EPISTOLA CCLIX. ad RAd uflPHUM de WING{{Am. (A. D. 1168.) Idem RAdUlpho de Wimgram. Dedit tibi, dilectissime frater, ut audio, Dominus sacerdotio fungi, sed utinam promeraris habere laudem in nomine ejus. Et quidem spes est, quod gratia quæ tanti boni initium contulit, conferet incrementum, nec tantæ exspectationis plantam Christus patietur arescere, qui hortum protectioni gare. Erasindustrius inter conterraneos etcoætaneos tuos ante promotionem, et præsumendum est de misericordia Dei, quod juxta Apostolum unctio ejus te de omnibus expedientibus edocebit. Omnia autem, quæ magistra charitate fiunt, expediunt, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et oblectant animum. Quoniam hoc cuique sic arbitrii laxat habenas, ut agere liceat impune quod libeat. Hæc ut mihi dicendi causa est, sic, tibi precor si tamen expedire credideris, ratio sit consiliis acquiescendi. Dominus tuus et pater tuus exsul et proscriptus pro libertate Ecclesiæ cum Petro et aliis discipulis diutius laborans in remigando, jam per gratiam Dei detumescente proeella suffragio fidei convalescens, ambulare videtur super aquas et portui appropinquare, si ei opem contuleris, et quasi in terram projectum apprehenderis : funem, ut ex conscientia loquar, tibi et tuis utiliter providebis. Quod per te non potes, poteris fortasse per alium, et sic alieni meriti tibi reputabitur merces. Nec est ut si tepueris, utaris publica excusatione prætendens metum; tum quia, auctore Domino, suspectus non haberis ; tum quia ubi libuerit, licitum est et facile sumptus fieri, quibus nullus insidiator assistat. Si voluntas adfuerit, scio tibi industriam non deesse. Nec hoc dixerim, vivit Dominus, ut mihi, cui gratia Dei ministrat necessaria, faciam quæstum qui in ratione debiti et accepti nostratibus nondum communicavi, sed ut fraternæ charitatis expleam munus. Amicos enim colere est satius quam se in servitutem acceptis muneribus obligare. Valete. EPISTOLA CCLX. AD HENR1CUM WINTONIENSEM EPISCOPUM. A. D. 1188.). Idem HENRico Wintoniensi. Sanctorum necessitatibus communicare vestra magnificentia consuevit, et oculosin'omnem ventum providentia circumducit ut beneficentia dignos eligat, reficiat esurientes, et Christi pauperes, prout cuique expedire cognoverit, consoletur. Non enim more nugatorum hujus sæculi in histriones et mi• mos, et hujusmodi monstra hominum ob famæ redemptionem, et dilationem nominis effunditis opes vestras, sed apud eos prudentius et salubrius collocatis, qui timent et invocant nomen Domini, amicos in æterna tabernacula recepturi. Cum itaque vestras eleemosymas enarret et approbet omnis Ecclesia sanctorum, nunquid proscriptos Christi, qui pro justitia exsulant,et Ecclesiæ tuentur libertatem, non respiciet liberalitas vestra ? Nec mei (Deus scit) causa dico, cui gratia Domini ministrat necessaria ad abundantiam quintum in exsilio complenti annum, et a cujus proposito semper exstitit alienum, et est odiosum sub quocunque prætextu mendicare. Res enim semel empta commodius acquiritur in foro rerum venalium, quia ut philosophus testis est, bis emitur cum rogatur, sed movet me dominus Cantuariensis qui multis

suæ munimine conclusum excolere solitus est et ri- A coexsulibus oneratus, quod Anglicanæ Ecclesiæ et

[ocr errors][merged small]

nostratum ignominia est, suis adhuc et gentis alienæ stipendiis militat, pro causa publica totius cleri. Neque enim sibi duntaxat immunitatem quærit, quam facillime poterat obtinuisse ; sed omnibus vindicat libertatem. Nam cum auctore Deo, quodin brevi futurum speratur, obtinuerit, etiam qui in clero minimus est, de adversariis Ecclesiæ triumphabit. Scio tamen, quis ei aliquam tulit opem, et quantascunque possum gralias ago, certus quod ei centenarii mercescentupla refundetur ; etquando condiscipuli Petri, qui jam in portu videntur navigare, optata littoris statione gaudebunt, et ad comprandendum Christo fuerint invitati, tunc utjustum est in illa jucunda refectione ei inter cæteros, et præ cæteris sedes gloriosa parabitur, eo quod Ecclesiæ filios adjuvit laborantes in remigando. Nam qua fronte tunc apparebunt, aut quid dicent, qui nihil auxilii laboranti navigio contulerunt. Nam certum est quod Ecclesiam enavigabit, et tunc adjutoribus suis, prout quisque merebitur, erit gloria et confusio sicut persequentibus, ita deserentibus eam. EPISTOLA CCLXI. Ad mAGistfaum Radulfum LEXOVIENSEM. (A. D. 1468).

Suo BENEdicto, suus GRATiANUs, salutem et benedictionem a Domino.

Quia tibi præsentium portitor plenius notus est, plura relatu digna schedulæ subtrahens, fidei ejus commisi tibi secretius intimanda. Verum quia de statu publico Ecclesiæ et regni pariter sollicitamur, utrumque tibi succinita brevitate perstringo. In primis ergo noveris, quod hæresiarcha Cremensis et cremandus clausus est in turre Stephani Theobaldi, nec audet egredi, timetque usque ad mortem innovationem senatorum, qui in Kalendis Novembribus urbis regimen accepturi sunt. Nam præsentis anni senatores, ut captivos suos de carcere imperatoris eriperent, Guidonem Cremensem receperum, apud Sanctum Petrum, et in regione Transtiberina» ei juratoria cautione securitatem præstantes. Romam vero ei nenquam subjicere potuerunt, et, ut opinior, nec voluerunt. Novi vero senatores domino papæ Alexandro facient fidelitatem, et ut creditur, auctore Deo, schismati finem dabunt. Hoc enim diutius tractatum est, et multis firmatumjuramentis. Cardinales redeunt revocati, non sine confusione pœnitentes, et conquerentes se ad regis voluntatem nimis causam Ecclesiæ depressisse. Alter enim eorum, videlicet Papiensis, ei in omnibus astitit, altero quoque remissius agente, quam tantæ exspectationis et spei hominem decuisset. Unde litteras illas, de quibus rex gloriatur, domini Cantuariensis potestatem cohibentes, donec redeat in gratium ejus, constat hac arte fuisse impetratas. Noverat memoratus Papiensis dominum Cantuariensem obtinuisse ab apostolica sede, ut ei liceret in caput regis anathematis, et in regnum interdicti

« PoprzedniaDalej »