Obrazy na stronie
PDF
ePub

credidero. Tu mihi de statu tuo et amicorum A Si vero sapiat, audiet illos, et per se ipsum cum rescribens vicem redde: habens, et a sanctis haberi faciens, in bono, mei et meorum memoriam ante Deum.

EPISTOLA CCXLV.

AD JOANNEM PICTAV. EPISC.

(A. D. 1168)

JOANNI Pictav. episc., J. S.

C

Beneficia sæpe conferuntur invitis: et eum, qui in suam perniciem properat, revocare charitas consuevit. Quod utinam rex Angliæ salubriter experiatur ! Debitores enim ejus sumus: et uterque nostrum si fieri posset, ei debet ex multis causis (quas enumerare longum est) ea quæ ad salutem pertinent et honorem diligentissime providere, et quantum libet detrectantem revocare ab his quæ salutis B dispendium offerunt. Quis enim non doleat tantum principem et Ecclesiæ Dei tam necessarium in eo fortunæ calculo esse positum ut, impellente consilio reproborum, in suam et liberorum suorum (quam Deus avertat!) subversionem totus præceps currere videatur? Ex quo enim Ecclesiam Dei (quod sine dolore et gemitu nec dicere, nec meminisse possum) vexare cœpit, et proscribere innocentes, statim excitavit ei Deus hostes undique, et tantam vexationem, ut vix sedari possit ætate nostra. Locus hic nimis conspicuus est, patens undique a Britan. niarum extremis finibus usque ad novissimos terminos Galliarum. Ergo in eo diutius immorari nec oportet, nec expedit. Fredericus ille schismaticus insignis, dum in Ecclesiam malitiosus et crudelius sævit, factus est ex-Augustus, et eo perductus est, ut jam optaverit Italiam perdidisse, quam retinere non potest. Timeo ne præfatus rex ambulans in viis ejus, exitum (quod Deus impediat !) similem consequatur. Profecto mirum est quod nullus religiosorum ei denuntiat tanta pericula imminere. Quid faciunt nunc illi Grandimontani, quos ille adeo diligere consuevit et venerari? ubi nunc Fontis Ebraudi fides et fervor in Domino? Certe confido quod si ille Ecclesiæ pacem reddiderit, et recesserit a via mala, propitiabitur illi Deus, et impendentia pericula transferet a domo ejus. Nam et Achab, quia reveritus est faciem Domini, divinæ comminationis flagella declinavit. Scriptum quoque memini quod in Proverbiis legitur: Cum placuerint Domino viæ D hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem (Prov. xvi). Si ergo expedire credideritis, precor attentius quatenus procuretis, ut sancti illi Gran. dimontani, vel alii quos audire benignius consuevit, eum statuant contra faciem suam, commonentes redire ad cor et declinare a vestigiis Frederici, ne Domino irascente tyrannum quem habuit in culpa præambulum, prævium habeat in ruina. Nec desistant, si obdurescit ad preces, si irascitur ad commonitiones: meminerint potius illud Catonia

num:

Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri,
Si tibi sit charus, noli desistere cœptis.

domino Cantuariensi faciet pacem, nec mediante Romano pontifice, nec rege Franciæ, nec opera cardinalium, nec aliquo præter illum qui medius est, ubicunque duo vel tres congregantur in nomine ejus. Sed istud adimpleri non potest, nisi ipsi personaliter colloquantur, et sibi mutuo de se adinvicem fecerint fidem. Scio enim quod si alter de altero posset confidere, ipsi sibi optimam dictarent et inirent concordiæ formam. Et quidem rex bene plenam de archiepiscopo, sicut certissime arbitror, posset habere fiduciam, quia vir religiosus est: et id duntaxat agere studet, quod ad gloriam Dei proficiat et ei conferat ad salutem. Rediens nuper a Sancto Egidio sanus et incolumis per ipsum transitum feci, et tam eum quam coexsules suos sanos esse gavisus sum, etin divinis exercitiis occupatos. Exspectabat nuntios suos a sede apostolica redeuntes; sed quia quatenus profecerint incertum est, quid super eo scribendum sit nescio. Parvum munusculum vobis mittit frater meus, sibi nuper transmissum: in quo, si placet, potius metiemini devotionem mittentis, quam gratiam vel usum muneris. De his quæ vertuntur inter reges quid scribam nescio, quia adhuc incertum est quid nuntii regis Angliæ, quid ad comitem Henricum tam cre. bro discurrunt valeant obtinere. Comes enim procurat apud regem Francorum causam alterius regis. Dominus Willelmus Papiensis interfuit ordinationi Carnotensis electi, viri quidem magnæ spei, et famæ clarissimæ, et magnæ auctoritatis, et virium multarum in regno Francorum. Is est post regem Franciæ qui domino Cantuariensi et suis patrocinium, con. silium et auxilium singulariter præstat. Vobis autem desiderat familiaris esse; et utinam quandoque, Deo propitiante, amicitiam ulterius ineatis! Non est enim in clero Franciæ, ut ex animi sententia loquar, qui eum prudentia et eloquentia antecedat.

EPISTOLA CCXLVI.

AD MAGISTRUM LOMBARDUM.

(A. D. 1168. Mense Jun.)

Idem magistro LOMBARDO.

Obligationis inter nos contractæ non immemor, quæ in regum colloquio gesta sunt, quanta possum brevitate perstringo, et quem fructum ibi consecutus sit dominus Cantuariensis, quem, ut nostis, de mandato regis Angliæ illuc Flandriæ traxerat comes. Cum ad loca destinata ad colloquia reges accederent, Eudo Britonum comes, et Rolandus Dinaniensis, multas et graves de rege Angliæ apud regem Christianissimum querelas deposuerunt. Sed Eudo specialiter deploravit, quod filiam ejus virginem, quam illi pacis obsidem dederat, imprægnavit ut proditor, ut adulter, ut incestus. Rex enim et uxor Eudonis de duabus sororibus nati sunt. Pictavienses videlicet, Engolismenses, et Marchiæ comes, et vicecomes Toarensis, et Robertus de Silli, et Gaufredus de Liziniaco, et Heimericus de Rancone,

sunt exauditi. Sic autem ad propria singuli redierunt. Huic colloquio interfuerunt Britones, et Piclavi, et nuntii regis Scotiæ, et regum Walliæ, regi Francorum auxilium promittentes, et obsides offerentes, et recesserunt obligati, similiter et proceres Guasconiæ.

et abbas Carrofii exegerunt, ut eis resarcirentur A læserant, et interim petebantur induciæ, sed non damna, quæ rex Angliæ et sui post treugam illis intulerant. Abbas enim monasterium suum ad jus regis Franciæ a tempore Caroli magni, qui illud fundavit, pertinere dicebat. Post multas autem disceptationes hinc inde habitas, promisit rex Angliæ se Pictaviensibus ablata redditurum, sed monasterio nequaquam, quia suum erat et domini papæ. Tandem tamen dixit se non pro jure regis Francorum, sed pro amore Dei, et comitis Flandriæ, et domini Willelmi cardinalis, abbati restituturum, si quid de suo habuerat. Rex vero Francorum, cum audisset ibi cardinalem esse in consilio regis Angliæ, motus est dicens, se non meruisse ab Ecclesia Romana, ut cardinalis, sicut semper hactenus fecerat, foveret hostes suos, et se non receptu- B rum hac vice quidquam pro amore comitis vel cardinalis, sed pro jure suo, si rex Angliæ vellet. Quod cum ille refutasset, omnino submonuit eum rex Franciæ per fidem qua se obligaverat, ut accederet ad fluvium, ubi ex condicto colloquium esse debuit, a quo per duos dies remotus manserat duarum spatio leucarum, sed ille non acquievit. Rex vero Francorum, cum fere usque ad vesperam exspectasset, transivit flumen, et ex altera parte residens lavavit manus suas, et bibit coram omnibus protestatus se fidem pactionis implevisse, et sic dimisit comitem Flandrensem, et alios proceres, exspectans ibi cum paucis usque ad crepusculum.

Miserat autem ad alium regem nuntios, qui illum c submonerent, ut satisfaceret de fide læsa. Quo audito, ille detentis nuntiis secum, cum multitudine militum loricatorum et galeatorum armatus venitad flumen, nec nuntios permisit ut præcederent, et regem præmonerent. Franci videntes hoc arma corripuerunt, sed nox non permisit ut convenirent, et sic rex Angliæ reversus est. Prosecuti sunt eum comites Robertus frater regis, et Stephanus frater comitis Henrici, quibus admodum supplicavit, ut persuaderent regi, ne ipsum compelleret confugere ad hostes regni Franciæ, et multam in verbis prætendebat humilitatem. Die vero sequenti misit Carnotum nuntios suos, ut regem inclinarent ad pacem, aut comitem Flandriæ submonerent per fidem, qua se obligaverat, ut veniret in deditionem regis Angliæ, sed rex Francorum se cum eo pacem habiturum negavit, antequam eis satisfaciat et regno, de hoc quod armatus, et fere de noctu sic in euin irruerat, nec tamen unum de Francia movere poterat de loco suo. Adjecit autem se paratum ostendere, vel in marchia, vel in curia comitis Flandriæ, quod et ipsum comitem, et alios, qui intercesserant ex parte sua, liberaverat ab obligatione. Nunti vero regis Angliæ ex adverso responderunt regem suum ostensurum in curia imperatoris, vel regum, Navariensis, aut Aragonensis scilicet, quibus filias suas dare disponit, quod ipse fidem servaverat, et comes Flandriæ, et alii intercessores Franciæ fidem PATROL. CXCIX.

Soluto regum colloquio, ne latere posset, quomodo rex Angliæ de domino papa, et Ecclesia Romana triumphaverat, et ut dominus Cantuariensis fieret opprobrium hominum, et abjectio plebis, et sui omnes, litteras domini papæ, quibus dedit ei impunitatem peccandi, transcribi fecit, et ad utriusque regni ecclesias, et personas destinari. Gloriatus est etiam se tales amicos habere in curia, qui omnes conatus archiepiscopi Cantuariensis evacuabunt, et ita seduli sunt in promovendis negotiis ejus, ut nec unam petitionem porrigere possit, vel aliquid impetrare, quod per amicos non mittatur ad ipsum. Scimus et nomina eorum, quorum consilio utitur, et quid nuper egerunt in curia, ut causa Dei, et pauperes Christi vili pretio venderentur. Neque enim fuit multitudo in commutationibus eorum. Nunquam fuissent illæ unciæ auri, quibus impulsi sunt ut caderent, quos Ecclesiæ columnas oportuerat esse. Adeoque de triumpho suo elatus est rex, ut in domo sua taceri non possit, qui cardinales de illo pestifero et infami auro nihil acceperint, quive procuraverint quomodo dispensaretur aliis plus, aliis minus, secundum quod magis aut minus promeruerant ad justitiæ subversionem. Nuntius domini Joannis Neapolitani, quod regem. Francorum non latuit, a castris ejus, cum essemus apud Montem Mirabilem, transivit ad regem Angliæ et quosdam alios Ecclesiæ persecutores. Viri religiosi, qui stant cum rege Angliæ, quando audierunt præfatas litteras, doluerunt supra modum, et imprecati sunt Joanni Neapolitano, et Joanni Joannis et Pauli, qui dicebantur seduxisse dominum papam. Magister Gaufredus Pictaviensis, clericus domini Willelmi cardinalis, non consentit consilio, et actibns nuntiorum regis, quoniam exspectat et ipse regnum Dei. Sed palam protestatus est, illos esse perjuros, et anathemate condemnatos, quia juraverant illud mandatum domini papæ secretum fore, eisque in virtute obedientiæ, et sub anathemate injunxerat dominus papa, ut celaretur. Illi vero, ut nos contemptibiles omnibus redderent, et subtraherent solatia amicorum, quasi de pace nostra desperantium, cum rege suo triumphos suæ malitiæ præconantur, de confusione Ecclesiæ gloriantes. Utinam sint aures cardinalium ad ora Francorum, quibus occasione verbi hujus in proverbium vertitur: « Quod Ecclesiæ principes infideles sunt socii furum. » Permittunt enim et præstant auctoritatem persecutoribus Ecclesiæ concutere, spoliare et deprædari patrimonium crucifixi ad nefarii lucri participationem. Utinam Christianissimum regem audiretis et vos, quem timeo de cætero revocari non

10

posse, quin ad preces imperatoris inter liberos eo- A et sub prætextu publicæ potestatis contrahitur imrum matrimonium contrahatur. Hoc enim procurat comes Henricus, et sperat se voti compotem fore. De cætero nunc, quæso, appareat industria, et diligentia vestra, et dominus papa quod justi judicis est exsequatur. Absolvat innocentem, qui sine exemplo ligatus est, et condemnet impium, qui se persequendi Ecclesiam toti mundo præbet exemplum. Agite etiam, ut Eboracensi archiepiscopo præcipiatur, quatenus Ecclesiæ Cantuariensi, quæ tot et tantis oppressionibus diu fracta est, obedientiam et subjectionem exhibeat.

EPISTOLA CCXLVII,

AD WILLELMUM BRITONEM SUBPRIOREM CANTUARIENSEM. (A. D. 1168.)

SUO BRITONI Amicorum suorum minimus, salutem, et Dei gerere salubriter in futura præscriptum.

Audiens tibi molestam mearum esse frequentiam litterarum, calamum diu suspendi, decreveramque me non ultra novorum relationibus tuam pertur bare quietem. Sed cum tam ex relatione Osberti mei, quam ex attestatione latoris præsentium me falsa suggestione circumventum fuisse cognoverim, ecce muto propositum, scripturus de cætero cum fuerit opportunum, ea tamen moderatione, ut ex frequentia scriptitandi nimia molestus esse non debeam. Neque enim me scribendi cacoethes sic impatienter exagitat, ut calamum nequam continere, sed ingeram invitis auribus, quod fastidiosus auditor de rimoso pectore juste suspicetur effusum. Tu vero, prout ex charitate prodeuntia scripta receperis, aut stylum refrenabis, intra quos moderationis limites voles, aut fidei et amicitiæ stimulis affectum diligentis etiam non amantis in verba coges erumpere. Nam ut tam vero quam vulgato proverbio tritum est : « Probatio dilectionis, exhibitio est operis. » Sed vereor ne præsenti scripto mihi proveniat quod cavebam, scilicet ne vera dicens, amicis aurium teneritudine laborantibus, eorumdem jactura pericliter :

Nam quid opus teneras mordaci rodere ferro
Auriculas ?

(PERS. 1,121.id, 2,30; LUCRET. IV, 595.)
Dicam tamen quod debetur officio, etsi virtuti suc-
cessum non tam fortuna præreptura sit, quam ra-
tionem subvertens opinionis fallacia. Sæpe quidem
monui, nec a memoria tua debuerat excidisse, ut
operam dares et diligentiam, quatenus Ecclesia
Cantuariensis, tum contemplatione Dei, tum pro-
priæ honestatis intuitu, aliquam consolationem im-
penderet patri, pro justitia et libertate Ecclesiæ
exsulanti. Me ventis verba dedisse, res indicat, et
in contrarium eventum, si multorum assertioni
credendum est, vota cesserunt.

Quoties enim mandatum domini papæ ad ecclesiam vestram dirigitur, quoties de utilitate archiepiscopi sermo est inter vos, statim ad excommunicatum illum, qui Ecclesiæ incubat, currit delatio, relatio destinatur ad regem, apostolicus accusatur

pietatis occasio, et quasi necessitas delinquendi. Nonne ob hanc causam relegatus est Radulphus de Arundel, quia in capitulo, solis assistentibus Ecclesiæ filiis uterinis, et quodammodo intimis visceribus cordis, Ecclesiæ Anglorum litteras apostolicas ausus est præsentare? Liberi, inquit, etiam gentium lex, parentes alant, aut vinciantur. Et hæc utique, sicut melius nosti, sanctione utriusque Testamenti firmatur. Unde colligitur, cum Patrem habeatis egentem, quod ei debetis alimenta, aut vobis a Deo debentur vincula. Quis enim sani capitis homines credat, qui patris pro tam sincera causa sine compassionis officio videant, imo, quod a multis dicitur, et rideant exsilium, proscriptionem, et B egestatem? Animus tamen ejus, quod multi mirantur, a vobis alienatus non est, sed per tela, et per ignes, et ultimæ vitæ discrimina vobis salutis, honoris, et gloriæ thesauros congerit, quibus, auctore Deo, Britannorum mater in Christo triumphabit in brevi gloriosa, plus quam fuerit inquam in diebus antiquis. Nunquid solus Radulphus fidelis erat domino papæ, et devotus archiepiscopo ? Nunquid provinciarum princeps in Christi sui passione clamavit: «Non habemus patrem animarum et pastorem, nisi Cæsarem? » Ergo, quæso, dilecte mi, dum tempus est, moram redime, et persuade fratribus, qui futuri sunt socii consolationum, et communicent paternis angustiis, ne tandem pœniteat eos, et pudeat solos se per inhumanitatem excepisse a tribulatione communi, quæ est in Christo. Auctore C Deo, navigamus in portu, et post tristia Sabbata felix irradiat dies. Lege rescripta quæ tibi mittuntur, attende verbis quæ nondum licitum est publicari, quorum aliqua non nisi tibi, et Oddoni soli, etiam, sub assertione religionis arctatis, communicare fas est. His auditis, consilio utere, nec suspiceris, quod mihi quidquam petam, qui gratias ago Deo, qui me sibi fere soli in ratione dati et accepti voluit obligari. Valete.

D

EPISTOLA CCXLVIII.

AD EUMDEM.

(A. D. 1168.)

WILLELMO Subpriori Cantiæ.

Asseris, ut ex litteris, quas magistro Radulpho misisti, conjicio, quod reprehensio mea vel declamatio facile poterit confutari, quia factum, quod arguebam, non eo quo expositum fuerat processit modo et utinam ego potius erraverim in facto exponendo, quam Ecclesiæ in committendo. Sitis igitur probabiliter excusati, dum tamen innocentia de meritis operum,quam de persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis potius elucescat. Interim vos archiepiscopus habebit excusatos, nisi vos accusent opera vestra. Scio enim (quantum licet homini de homine judicare) quod universitatis vestræ profectum diligit et honorem, et affectione majori singulos amplecteretur, nisi essent et aliqui inter vos qui serenitatem ejus pravis usggestionibus adversus

:

:

alios incitarent. Utuntur enim ad hoc ministerio A potest amplissimas gratias, certus quod qui calicem quorumdam nugatorum, quibus interdum patet ac- a quæ frigidæ remunerat præmiis sempiternis, ethic cessus, ut auribus ejus possint venena suæ vel tibi juxta fidem Evangelii centuplum reddet, et in alienæ malitiæ instillare: ipse tamen frequentis- futuro pietatis merita coronabit. Et quidem spes sime contemnit talia: el si interdum sed ad horam est quod procella quæ tandiu collisit Ecclesiam, non possit non moveri parcat illis Deus et ad serenabitur in brevi et qui eam turbaverunt ab studia dirigat meliora. Quia ergo te (quod ex invi- aquilone et occidente, jam videntur in illius judicio dia provenire non dubito) præ cæteris insectantur, conveniri qui potentes potenter punit, et aufert custodi innocentiam tuam, et in his quæ vice prioris spiritum principum. Jam qui ab Italia proscripti egeris palam operare, ut fratrum tuorum testimonio fuerant redierunt: schismaticus exaugustus turpicontra æmulos tua sinceritas convalescat. Nunc ter et ignominiose perturbatus, fugatus et exclusus autem tibi de novo imputatur, quod ecclesiam est a Lumbardis, in transitu suam turbavit Burquamdam donari feceris, et charta Ecclesiæ con- gundiam Alemanniam totam reperit turbatam, ut firmari cuidam excommunicato, nepoti scilicet ei jam videatur promeritum præcipitium imminere. Randulphi de Broc, quem nullus ambigit anathe- Quid ergo superest a Domino exspectandum, nisi mate condemnatum. Et scias quod dominus Wil- B ut et ei compereant latera sua : et quos complices lelmus cardinalis mihi confessus est se non præ- habuit in errore, comites habeat in ruina. Nam cepisse ut aliquis excommunicatorum vestrorum et in Rithmachia ludentium hoc indicat jocus ubi absolveretur, nisi ante dimissis possessionibus ec. quoties aufertur pyramis intercepta, toties conclesiarum, et juramento secundum morem Ecclesiæ cidunt latera ejus. Nonne harum pyramidum inpræstito de restituendis ablatis, et condigna sa- star habent sæculi potestates, et quælibet amplæ tisfactione exhibenda. Debent etiam qui detrahunt domus, ubi quasi corporis membra capiti suo contibi, quod defuncti prioris thesauros occupasti, et currunt, qui de illius viribus contra Dominum ordinem plus justo et solito resolvi promittis, in intumuerant, et in Christi pauperes sæviebant. his tamen omnibus nondum aversus est animus Profecto cœlum et terra transibunt, sed non verba archiepiscopi, a te operum expectans testimonium. Domini. Ergo et qui nunc prædator est, erit et Partes tuas et Ecclesiæ, quantum Deus donaverit, ipse in prædam: et qui sine misericordia judicat, tuebor ut proprias imo sicut inspector cordium sine misericordia condemnabitur: et cum perverso novit, majorem his operam dedi, et dare paratus pervertetur et Deus, et per quæ peccavit quis, per sum. Hoc ab eo impetrare non potui ut episcopo hæc et punietur: et pro justitia patientibus veræ Roffensi vel alii de officio suo quidquam committat. beatitudinis dabitur consolatio. Hoc utique probabiSed et si quis se immiscuerit non feret patienter. lius, quam ut cœlum et terra transeant, quia eviVale post Odonem, et saluta amicos nostros memor dentior assistit ratio æquitatis, sed non verius, mihi utiliter epistolarum Hieronymi. quia utrumque Dei decretum est, et integritas fidei. Valete.

EPISTOLA CCXLIX.

AD BALDWINUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.

(A. D. 1168.)

Idem BALDEWINO archidiacono.

Etsi parvitas mea ad dignas gratiarum non sufficiat actiones, opinioni tamen præjudicium faciam, si de taciturnitatis merito præsumatur me beneficiorum esse immemorem, et vicem referendi in officiis amicitiæ deesse voluntatem. Ubi ergo facul tas suspenditur voluntatis, par est, ut voluntas cumulata charitate, et gratia suppleat inhibitæ facultatis officium. Si enim verum est quod nulli dubium est verum esse, quia toties experti sumus fidem habendam esse proverbio : Nitimur in vetitum semper, cupimusque negatum, (OVID. Am. 3, 4, 17.) probabiliter conjici poterit me quo magis inhibeor et arceor ab amicis, eo amplius ad amicitiæ officia rependenda, et ardentius incitari. Si mihi non credis, consule amatores: et, si perfecte vis instrui, disce vel nunc quod te hactenus arbitror ignorare. Te mulieres fidelissime perdocebunt quanta sint prohibiti amoris incendia. Et, si adhuc perfectius desideras erudiri, te tibi commissi docere poterunt sacerdotes. Ago ergo devotione quæ cohiberi non

D

C

EPISTOLA CCL.

AD ROBERTUM FILIUM EGIDIE.

(A. D. 1168.)

Idem ROBERTO filio Egidiæ.

Magnum, frater, est quod prærogativa exigit sacerdotis, sed gratia Dei est quæ maxima largiri consuevit sine ea nihil potest humana fragilitas, et per eam quævis infirmitas ad quantumlibet grandia convalescit, ut, exigente necessitate vel utilitate, saliat sicut cervus claudus, et eloquens sit lingua muto rum. In eam ergo te projicias totum, et ut obtineas profectum in illa studiosius elabora. Nam sicut indigentes prævenire, sic negligentes deserere consuevit. Non est, frater, damnum dispendiosius quam si quis a gratia excidat: et ut nosti jactura turpissima est quæ per negligentiam fit. Omnes ethici tam nostri quam ethnici negligentiam conantur excutere, utet Cato,qui a teneris medullis ebibitur,quatenus animo firmius cohæreat, filio dixit : « Custodi rem tuam.»> Et Salomon præcepit nos imitari formicam qui æstate colligit unde vivat in hieme. Quid autem magis est nostrum quam gratia, id est munus Dei? Dicitur enim gratia quasi gratis data. Hujus acerrima impugnatrix est negligentia quam patribus familias

sæpe ingerit genus dæmonii, quod non ejicitur nisi A genus admittebat,nihil omittens Sed vester ille Ma

in oratione et jejunio. Tu cum decreveris adversus hoc poteris jejunare, sed sine intermissione orabis: non quidem utens verbis sapientium hujus mundi, qui fere dicunt:

Pulchra Laverna,

Da mihi fallere, da sanctum justumque videri : (HORAT. Ep. 1, 16, 60.)

sed evangelicis quibus ad Patrem usus est Filius dicens : Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi (Joan. xvII, 9), et aliis convenientibus huic causæ.Sed adhuc excellentissimam omnium viam, fraternam dicit et docet Apostolus charitatem,qua te convincit incedere proscriptorum commemoratio fratrum.Et cum fraterna commendatur, non exclu. ditur ut opinor, sororina. Valete.

EPISTOLA CCLI.

AD RANDULFHUM DE ARUNDEL.

(A. D. 1168.)

Idem RANDULPHO de Arundel monacho Cantuar. Quod hactenus tibi non scripsi, ratio ex causa duplici, si tamen intueri placeat, in absoluto est. Primo quod ignorabam an reverentiæ tuæ placeret parvitatis meæ scripta suscipere, qui proscriptus eram violentia publicæ potestatis,et talis habebar a plerisque pro causa Domini, qualis ab hæreticis schismaticis et excommunicatis denominabar.Sunt enim homines temporalium amatores quos non ætas dicernit aut sexus, non titulus professionis, non gradus ordinis, non eminentia dignitatis, non fortunæ conditio, non naturæ fere in omnia creata dominantis impulsus, non insigne habitus aut qualitas vestis excipit, sed sola evidentia meritorum, qui adeo verentur potestates, ut nisi ab eis venia impetrata,nec cum ipsa salute audeant vel solius verbi habere commercium.Et quidem verbum Dei,salutis commercium est;quod utique protestari non audent coram hominibus, sed impugnare præsumunt publice confidenter. Deinde nesciebam et si personam meam, in eo quod Ecclesiam Cant. semper amavi, et ut multis constat, ei in multis patienter profuit a te sicut ab aliis quos promerueram, amari confiderem, quid de causa suscepta sentires, et an votis et favore velles assistere cum turbis et principibus sacerdotum eis qui Christum Domini persequuntur,an exspectare nobiscum (Catholicæ Ecclesiæ filiis dico) regnum Dei. Ex quo autem mihi de sinceritate tua constitit, te per illos quorum mihi fides in Domino fuerat explorata, non distuli salutare, paratus habere tecum prout decreveris verbi obsequiique commercium.Nam ab Apostolo didici, quia verbum Domini non est alligatum. Certe nec charitas,quoniam fortis est ut mors: et sicubi non simulatoria, sed vera est, ab exhibitione officii cohiberi non potest, otii torporem nescit, et sui convincit veram esse substantiam non verbo vel lingua, sed opere et ve ritate. Et tua quidem, quam ad Ecclesiam habes, ex eo perspicua est, quod ipsum operose et efficaciter excusasti, ex contingentibus, quatenus causæ

nerius,cui forte inde congruum nomen, quod mane ruens in præcipitium tendit, datum est, nec apud nos, nec apud posteros habebitur excusatus, qui silvis et saltibus peragratis, sumno surgens diluculo curialium venaticam exercuit in Patrem et dominum innocentem,cum tamen pelle cervina nondum esset indutus,nec expositus ad prædam divino nutu.In se poeticum scommatice poterat retorquere :

Acteon ego sum: dominum cognoscite vestrum. (OVID.)

Et in venatores hujusmodi evangelicam lœdoriam quam in Judæos Christus intorsit.« Multa bona opera operatus sum vobis a Patre meo propter quod horum me vultis occidere?»Ille tamen habet ecclesiam suam Bet habebit amodo excusatam, si tamen rei exitus scripti tui fidem corroboraverit.Nam arbor cogno. scitur ex fructu suo, et opera singulorum eis testimonium reddunt majus Joanne. Sunt tamen inter vos tenentes doctrinam Balaam,excommunicatorum complices, et auctores erroris,quorum merito,quod Deus avertat, timendum est, ne tota Ecclesia labem contrahat et maculam famæ. Non enim, ut nosti, dicunt insidiatores: Hoc fecit ille vel ille » sed : Hoc faciunt monachi Cantuar. aut monachus. >> Qualibus fabula est nunc in partibus cismarinis de prædicto Manerio,cujus nomen celebre est ex causa criminis, quod virtute non potuerat promereri? Quod si ei falso imponitur, non me, sed cardinales accuset, qui de ipsius appellatione scripserunt. Valete.

C

EPISTOLA CCLII.

AD RICARDUM PRIOREM DE DOVORIA.

(A. D. 1168.)

Idem RICARDO priori de Dovura.

Facies cœli serenatur ab oriente,caput schismatis in aquilone conteritur, ei membra languentia contabescunt, dolent latera, squammæ solvuntur,ut spiraculum per eas possit incedere. Et jam in occidente suos justitiæ sol radios vibrat: unde in brevi pax Ecclesiæ speratur adfutura, ut possimus amicis solvere gratiarum debitas actiones. Et quidem, amice dilectissime,ego me tibi profiteor debitorem ad tuum ubi et quando potero promptus obsequium. Ergo si res ex liberalitate videtur abesse, tibi ex ea servum adesse memineris, obtinente eo D quod regulariter proditum est quia, beneficium accipere est vendere libertatem. Sed quid dico singulariter servum, cum me et meos qui intermeant hoc jure teneas obligatos ? Horum meminisse juvabit, cum ille, auctore Deo, evicerit Ecclesiæ libertatem qui nunc (quod nostra tum perpetua ignominia est) torcular solus calcat, et de gente sua, Ecclesia scilicet Anglicana, comitem vix invenit. EPISTOLA CCLIII.

AD ROBERTUM VICE-ARCHID. CANTUAR.

(A.D. 1168.)

Idem ROBERTO vice-archid, Cantuar.
Doctissimi viri sententia est verba accipienda

« PoprzedniaDalej »