Obrazy na stronie
PDF
ePub

cedere non vult ea conditione ut rex perpetuo concedat debitam Ecclesiæ libertatem. Dicitur etiam abjecisse insultando se paratum esse renuntiare episeopatui suo sub eodem pacto. Quod, ut aiunt, nec illis placuit, qui hanc puritatem ipsius audierunt, tum pro persona dicentis quam diligebant, et opinabantur sanioris esse consilii et voluntatis : tum quia perniciosum esse exemplo : tum quia facile posset hæc domini regis benignitas revocari et Ecclesia in anteriorem imo deteriorem retrudi servitutem ? Quis enim auderet de cætero proclamare in libertatem ? Quis causam suscitare in qua et pro qua meminisset tantum cecidisse pontificem? Alia est ergo quærenda via libertatis : aliud consilium poterit amicis intimare: et si vult experiri in se ipso an ecclesiæ et episcopatus sui sic possit redimere libertatem, quia prout a Cantuariensibus didici, archiepiscopus huic consilio non acquiescet, neque aliqua promissione se deludi palietur, ul aut permutet episcopatum, sicut aliqui moliuntur, aut desistat a persecutione juris sui, aut pacem faciat manentibus consuetudinibus super quibus controversia orta est. Hæc idcirco tibi transcripsi, ut, si opportunitatem videris, persuadeas memorato domino nostro et amico, ut si ei res tanti est, hanc suspicionem purgare non negligat. Omnes enim qui mecum verbum hoc audierunt compassi sunt ante actæ vitæ ejus et famæ. Ipse vero Can. tuariensis narrantes inhibuit, dicens rumoribus credi non oportere, præsertim cum verbum tanto sit indignum viro. Scio tamen quod aliquantulum motus fuit, sed ut homo prudens gessit tempori mortem.

Videbis ex rescripto litterarum domini papæ, unde post comminationes multas archiepiscopus Lundoniens episcopum denuntiaverit excom. municatum : et quare illos quos episcopus Sancti Asaph circumventus imprudenter absolvit excom. municatos habeat, donec juxta mandatum domini papæ satisfaciant. Et quia cardinales ipsi fines mandati dignoscuntur excessisse, consilium eorum de reliquo minus audiet. Nam judicandide eo, nisi velit, non acceperunt aliquam potestatem. Quod Wigornensem volui præmuniri, prodiit ex adipe charitatis et quoties opportunum fuerit, honori ejus libenter operam dabo.

[merged small][ocr errors][merged small]

A et præ dolore langmentis animæ progredietur oratio? Poterat hactenus vestra (ut verbo temperatissimo et digno dominis utar) negligentia excusari : sed ecce si quis vulgi sequatur opinionem, tepor in odium commutatus est, negligentia transiit in contemptum, charitatem imentita simulatio, erupit in fraudem, et se manifestis rerum argumentis convincit esse perfidiam. Ita, inquam, si vulgi convalescat opinio. Sed quibus de cætero poterit allegationibus infirmari ? Profecto quod in fraudem, Dei præsumit sapientia carnis, semper in contrarium proposito pergit eventum, et unde sperabantur compendia voluptatis, inde totius utilitatis et intentionis dispendia oriuntur. Sic Judæi, ne locum perderent, ne sacerdotum principes gentis amitteB rent potestatem, Christo tetenderunt insidias : et corruentes in foveam quam fecerunt venientibus Romanis locum perdiderunt, et gentem. Sic et vos, si tamen vera sunt quæ vulgus clamat, neque enim facile crediderim quod in tantam vigilantiam et sollicitudinem cæcitas tanta ceciderit, sic, inquam, misistis ad regem ut quod ad eum non pertinet, priore mortuo vobis alium subrogaret. Quid aliud, quæso, fecit Israæl absente Moyse, ab Aaron expetens ut deos fabricaret qui se præcederent in deserto secundum morem gentium, et extorquens caput bovis pro numine, et pro majestate odorans idolum ! sed sicut illud contritum est Moyse redeunte, ita et illud quodcunque vobis datum fuerit idolum convalescente lege Domini, et ad Ecclesiam c redeunte justitia, conteretur. Illud in pulverem comminutum sparsum est in liquorem quem populus bibiturus erat, ut sic quod adoraverant, egerere compellerentur. Et quisquis ille sit, carnis opus, non Dei, si tamen bene cum illo agitur, de capite vertetur in caudam, et erit abominatio timentium Deum. Nam si male, non invenietur locus ejus in terra sanctorum, quam dignoscitur profanasse. Sed quo pacto accidit, quod primi inter omnes ecclesias regni totius priorem a principe credidistis esse petendum ? hac fortasse cautela, ne de cætero vindicare sibi quidpiam possit archiepiscopus in creatione prioris. Non sic, fratres, non sic, quin potius verendum fuerat ne jus amittatis antiquum, dum in profanam pergitis abusionem, et privilegium p, demereamini proprium, cum præripitis alienum. Utinam perniciei hujus non dedissetis exemplum, beati Benedicti formulam deserentes, terga vertentes ad legem, neglectis constitutionibus, quibus sancti Patres docuerunt Christianis esse vivendum ! Quibus autem rationibus aboleri poterit celebris, et vulgata opinio? Priore mortuo, misistis ad regem. De archiepiscopo nec mentio facta est inter vos. Prudenter utique, ut absolveret defuncti fratris animam rex, ad quem jura sacerdotii credunt qui desipiunt pertinere. Alioquin ratio non occurrit quare curam animarum suscipiat aliquis de manu ejus, ne dum vestrarum, qui merito scientiæ, religionis, et dignitatis estis in capite regni, prima sede

[ocr errors]

insula per vos illustrari, tam doctrinæ verbo quam sanctæ conversationis exemplo. Ille quoque sapiens et religiosus frater, (nominis etenim non recordor,) inito consilio cum principibus sacerdotum et aliis quos de industria taceo, studiosissime procuravit, ne vestra, si qua tamen est, possit innocentia per alicujus amici diligentiam excusari, contra archiepiscopum nomine totius conventus appellationem formans et statuens eum adversarium Ecclesiæ, quasi vobis in aliquo nocuisset, aut constaret eum nocendi propositum concepisse. Usus est homo prudenti consilio qui maluit vos habere patrem et dominum adversarium quam amicum. Multi qui aderant hominem dersierunt et imprecationibus persecuti sunt, ubi sentiebant tutam colloquendi esse libertatem, dicente nihil accidisse mirum, quia monarchi Cantuarienses hoc quasi hæreditarium semper habent, ut archiepiscopos suos oderint. Et, ut verbo faciant fidem, Anselmo, inquiunt, bis pro justitia exsulant qui nihil unquam solatii contulerunt. Contempserunt Radulphum; oderunt Willelmum ; Theobaldo tetenderunt insidias, et ecce nunc Thomam gratis insatiabiliter persequuntur.

Quis amieorum Ecclesiæ, nedum alumnus, hæc in compitis Ascalonis et in triviis Geth sine dolore ab incircumcisis audiet decantari ? Quis fidelium Christi lacrymas poterit continere? Deus mihi testis est, quod fratrem illum, quisquis sit, in præsumptionis hujus insania,consilio conventus usum fuisse non eredo.Hoc tamen aliis facile persuaderinon poterit, si ratum habueritis quod factum est: si in præsumptorem illum non animadverteritis castigatione crudeli : si consilio vel auxilio astiteritis ilIis qni quærunt animam patris vestri utauferanteam. Alioquin videbimini mandasse et consentire dicentibus:Non habemus regem nisi Cæsarem, crucifige, crucifige pontificem,qui stare ausus est pro Ecclesiæ libertate: qui legem Dei traditionibus humanis asserit præferendam. Nescitis

quid pariat ventura dies,

et ex litteris domini papæ conjicietis in quanto periculo positi sint, quos archiepiscopus excommunicaverat, et universi participes eorum. Nec tuti sunt appellandi subterfugio, cum summus pontifex appellationes excludat, et legatisjam præceperit, nt eos, qui videbantur absoluti, reponant in anteriorem sententiam, nisi satisfecerint incontinenti. Archiepiscopus vero et episcopum Londoniensem, et alios plures denuntiavit cardinalibus excommunicatos esse, causasque subjecit quas enumerare longum est. Plura vobis interdum et a pluribus scriberentur, nisi quia quæ vobis amici significant ad cautelam, vos velut inimici defertis ad regem. Valete, dilectissimi fratres et domini, et operosius agite, ut amici vestri, qui pauci sunt, proficere possint in excusatione innocentiæ vestræ.

Britanniarum, a Domino constituti, quo tota possit A

B

C

[merged small][ocr errors]

JoANNEs de Sar., RoBERTo archid. Surreiæ.

Ingratitudinis vitio nihil o dibilius est apud Deum et homines, cujus nota merito videbor inurendus si actiones gratiarum lingua siluerit, quoties post beneficia datur opportunitas colloquendi. Agens ergo gratias quas et quantas pro tempore possum, illum retributorem meritorum vobis confidenter audeo delegare qui bona cuncta larga et copiosa manu remunerat, et nullum malum relinquit impunitum. Haec est interim consolatio nostra, hæc spes est jugis timentium Dominum. Quis enim speravit in illo, et derelictus est ? fingat qui voluerit, quia inveniri non potest in tota serie sacrarum Scripturarum, sed nec Antiquus dierum mendax invenietur, qui se voluntatem timentium se promisit esse facturum : Arrham promissionis hujus accepimus, jam pollicentis experimur fidem, et miserentis sentimus affectum qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Quintus annus exsilii mei evolvitur, et ecce cum mihi nihil ante defuerit solatii, cumulus est quod Ecclesiæ libertas videtur astare pro foribus, et pro parte jam pedem fixit in insula. Renuntiavit enim rex, sicut nuntii, cardinalium attestantur, quibusdam consuetudinibus pessimis,quas tamen ante consueverat vindicare, cum juramento detestans illas et auctores earum. Consentit ut liberum sit ad sedem apostolicam appellare, ut cleriei ad sæculariajudicia non trahantur: et quædam alia, quæ sic utinam probaret facto, sicut firmat eloquio. Cardinales nullam habent in archiepiscopum potestatem: et jussi sunt litteris apostolicis quas nuper receperunt, Angliam non intrare neque intromittere se de consecrationibus episcoporum, vel aliis regni negotiis: nisi prius Cantuariensi archiepiscopo pax plenissima fuerit reformata. Aliis quoque præceptum est eis, ut omni appellatione cessante reponantin anteriorem sententiam excommunicatos domini Cantuariensis, qui videbantur absoluti, nisi satisfaciant incontinenti, restituentes illi et suis ecclesiarum possessiones et omnia quæ inde perceperunt. Londoniensis episcopus cardina

p libus denuntiatus est excommunicatus et domino

papæ, ex causis quas percurrere longum est. Innotescent haec per vos, si placuerit, domino episcopo, cui ideo minus scribo, ne mea necessitas sub obtentu litterarum quæsisse videatur, occasionem mendicandi. Unde nunquam sub exsilii hujus angustia scribendum censui suspiciosis et conjectantibus indigentiis verba semper ad quaestum et consolationem angustiæ tendere:sed his duntaxat quosarbitror amici sermouem non interpretaturos precum esse improbitatem.Eum vero precor nomine meo salutari. cui multas habeo, et auctore Deo gratias agam propter sinceritatem charitatis quam mihi servatin corde, et cum necesse fuerit ostendetinopere. Valete.

EPISTOLA CCXLIII.
AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPlSCOPUM.
(A. D. 1168.)

BALDWINO Exoniensi archidiacono JoANNEs, Saresberiensis.

Si nihil humani a se comicus reputat alienum, non ambigo te curare quem sortiatur exitum causa Dei et amicorum labor, qui pro libertate Ecclesiæ patiuntur, aut imminentia sibi pericula reformidant. Si quidem mihi pridem multis argumentis innotuit benignitas tua, suo merito bonis omnibus gratiosa : sed, quod de conscientia dixerim, nulli mortalium quam mihi dulcior. Poterunt autem tibi, quæ gesta sunt in colloquio domini Cantuariensis et cardinalium, et item qualiter episcopi qui transfretaverunt adversus archiepiscopum denuo provocaverunt, constare, cum ex relatione multorum, tum fidelius ut arbitror ex litteris quarum tibi mittuntur exempla. Contraxi namque familiaritatem cum domino Cantuariensi et coexsulibus suis, ut amicis, si forte opus fuerit, possim commodius suffragari, cum nec ille, nec illi secreta sua mihi censeant occultanda : quæ Deo propitiante celabo fideliter, et sic opportunitatibus amicorum subsidium feram, ut hi qui de fidei meæ sinceritate præsumunt, dispendium non incurrant. Hoc enim officiorum gerendorum norma præscribit : hoc certum est universis Cantuariensibus complacere. Amici tui sunt eorum plurimi, et de te jure societatis antiquæ velut de fratre confidunt. Unde se necessariis suis fatentur obnoxios, et illis tanquam sibi contemplatione tui desiderant esse prospectum. Nam quisquis amicis eorum commodus est, est et illis, Licet itaque dominus Exoniensis, qui sine tuo gravamine molestari non poterit, nec archiepiscopo, nec alicui suorum amicus inventus sit aut officiosus in aliquo : tamen quia tibi jure amicus est, doleo quod perversitas quomurdam vix exsecrabiles ei tetendit insidias, provideat illi Deus : et tu præeunte gratia sollicitus esto suffragiis eleemosynarum, orationis instantia, et deliberandi studio consilium prout a Patre luminum impetraveris ministrare. Nam nisi Deus impediat aut archiepiseopum offendet cum dispendio conscientiæ, aut regem et cardinales suos. Recepturus est enim, si nondum recepit litteras legatorum, præcipientes ut absolvat excommunicatos domini Cantuariensis, cum ipsi tamen præcipiendi sic nullam habeant potestatem, sed inhibiti sint litteris apostolicis Angliam ingredi, vel se de regni negotiis intromittere, nisi prius archiepiscopo pax plenissime reformetur: Alia quoque præceptione jussi sunt memoratos excommunicatos sine dilatione, omni appellatione cessante, reponere in sententiam excommunicationis, nisi satisfecerint : prout videre potes ex litteris quarum tibi mitto rescriptum. Archidiaconum quoque Pictaviensem cardinalis Papiæ nuper absolvit. Ex quo patet quam nulla fuerit a Gualensi episcopo eis collata absolu

A

B

tio, et quam periculose sit eis exinde communicatum. Si ergo illos absolverit Exoniensis, cum liquidum sit eos impœnitentes esse, offendet primo in Deum, deinde, archiepiscopum graviter exasperabit. Si vero non absolverit, regis et cardinalium suorum indignationem videbitur meruisse. Dicent enim : Ecce jam in propatulo est quod archiepiscopo prorsus favet: quod domini regis honorem non deligit : quod apostolicæ sedis contemnit auctoritatem. Potuerant cardinales, si circumspecti essent, si timerent Dominum, si brachium suum non ponerent carnem, revolvere quid susceperint in mandatis, quæ sit apostolicarum conceptio litterarum, quid Ecclesiæ expediret, et a mandatis hujusmodi penitus abstinerent. Aut si hominem Deo præferendum decreverint, quare non injunxerunt hoc munus uni eorum qui præsentes aderant, et festinabant ad reditum ? Nam Londoniensis, Saresberiensis, Cicestrensis, Wigorniensis assidebant eis, et in humeros Exoniensis, ut dicitur, impegerunt hoc onus : magis tamen imponitur Wigorniensi. Qui, si vera sunt quæ dicuntur, plus quam tantæ modestiæ virum deceat, in archiepiscopum suum locutus est. Sed accusentur episcopi. Novit Dominus qui sunt ejus, et declarabitur veritas in illa die, nec interim nocens se judice absolvetur : et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Quid ergo faciet inter has tendiculas tuus et pro amore tuo meus Exoniensis ? Si consisilio polles aut aliquis tuorum gaudens eo utere. Sin autem in eo interim, quod sine melioris præju

C dicio dictum sit, aquiesce, Scio enim quod libenter

[ocr errors]

te audit Exoniensis. Si illi venerint absolvendi, mandati tenorem inspiciat, flagitet pœnitentiam, extorqueat confessionem : et si mandati forma non impedit, legitimam de satisfactione exigat cautionem. Ostendat et apostolicas litteras, quibus in anteriorem sententiam ex necessitate reponendi sunt, si satisfactionem exhibere distulerint. Exerceat admonitiones et quæ pericula immineant, diligenter exponat. Quod si per eos steterit, quo minus absolvantur, res ei in tuto est. Quod si pœnitere n0lunt, et tamen absolutionem importunius quærunt: respondeatur eis in omni charitate et modestia, quia hæc absolutionis forma evangelicæ et apostolicæ doctrinæ contraria est, et quæ ab antiquo episcoporum sine majori auctoritate exerceri non potest, ut sic ad cardinalium consultationem negotium referatur. Dicatur etiam eis quod absolutio non proderit eis ad salutem, nisi præcedant pœnitentia et confessio et satisfactio pro facultate. Nunquam enim sic impudentes erunt legati, ut impœnitentes judicent absolvendos. Si vero pœnituerint, et emendationem publice promiserint, licet ab eis cautio nequeat extorqueri, nec inserta mandato sit, absolvi fortasse poterunt, ut regis et cardinalium indignatio declinetur : quia præsumi poterit mandatoribus fuisse cautum. Habeatur autem, quoties aderunt, ubique et publice protestatio divini juris.

Verumtamen, archiepiscopo displiciturum scio, si A lus ut aut ipsum offendere necessitas urgeat, aut

mandato illorum absolvantur, qui non de accepta potestate, sed detemeritatis audacia mandare præsumuntepiscopis, super quos nullam habent auctoritatem. Et quidem merito displicebit. Sed quia ego et alii amici tui Cantuarienses in multis prome

ruimus archiepiscopum quamvis laesum confido fore placabilem, et quod nobis plene remittet in animo si quid in hac necessitate contra se viderit esse præsumptum. Si vidissem mandati conceptionem, planior esset via consilii. Quare precor attentius, ut ipsius litteras, si adhuc traditæ sunt, mihi mittere non moreris. Nec excidat a memoria, quoniam in litteris quas Joannes de 0xenofordia attulit, jussit dominus papa, ut si excommunicati essent in mortis periculo constituti, tunc absolverentur præstito juramento, quod si convalescerent, apostolico parerent mandato. In litteris quoque quibus cardinales præcipiuntur eos reducere in sententiam anathematis, nisi satisfecerint incontinenti, ejusdem juramenti conditio inserta est : et posteriorum tibi mitto rescriptum litterarum, ut earum sententia publicetur, et possit indigentibus esse præsidio. Nam qui Deum timuerit, movebitur ut minus audeat in mortem suam, sed si nodum istum ille tnus amicus aliqua ratione expedierit, laqueum timeo duriorem. Vereor enim ne principes sacerdotum qui consilium inierunt quomodo occidant Christum Domini, et Ecclesiæ perimant libertatem, accitis officialibus regis, illum tuum Exoniensem inducere velint aut compellere, ut appellationi factæ consilio regis et cardinalium, nomine regni et sacerdotii, subscribat, et actionem muniat suarum testimonio litterarum. Et fortasse regis auctoritate præcipient per fidem quam illi debet, et sicut honorem regni et sacerdotii diligit, ut cum aliis nuntiis causam suscipiat, et in persona propria prosequatur. Quorum si unum fecerit, indubitanter credo quod Deum et scio quod offendet archiepiscopum fortassis irreparabiliter. Fuit enim cum aliis appellatoribus apud Northamptonam adversariusejus. Item secundo appellantibus astitit, et habita sunt hæc quasi non fuerint. Si vero nunc tertio non gravatus ratihabitione retorquet ad se malitiam aliorum, cum eis videbitur sitire sanguinem patris, et magis vulnerabit conscientiam propriam quam Ecclesiæ causam, quam personam illius cujus ruina quæritur. Si non fecerit, præterita non poderunt merita, quin regni et sacerdotii denuntietur publicus hostis. Et licet hæc omnia fecerit, hunc eumdem exitum timeo. Ea enim est natura hominis illius, ut apud eum jacturam faciat omnium meritorum, qui quacunque ratione præterierit aut distulerit unum qualecunque sit adimplere mandatum. Ea autem est moderatio precum et sobrietas mandatorum, ut ei quandoque necesse sit obviari. Quare summa consilii mei est ut, adhibita diligentia, et tota mentis sollicitudine semper teneatur amicus dum fieri potest incolumi religione : si vero contingat articu

peccare, Deus est præferendus, ut conscientiæ servetur integritas. Nec fieri mala debent ut proveniant bona : nec offensis placanda est indignatio majestatis ut fidelium suorum convertat aut conlerat inimicos. Si ille pro nobis, quis contra nos. Itaque si ratihabitionem exegerint, si petierint subscriptionem, mihi videtur,salva rever entia consilii potioris, quod dilatio peti potest, donec episcopus ecclesiam suam consulat, et religiosos viros parochiæ suæ. Non enim videtur grandis esse prudentiæ, si homo sine querela se immergat ligitiis alienis: et cum testis sit asserere quæ vidit et audivit, quid testificari poterit, qui nec interfuit negotio, nec audit nisi partis alterius hostes quærentes quæ sua sunt, non quæ Dei ? Et hac eadem ratione uti poterunt, qui appellantibus defuerunt : præsertim cum nec mandaverint appellari, nec conscii fuerint. Poterunt, inquam. si qui tamen sunt in tanto regno, qui veritatem, quam mente conceperunt, audeant profiteri. Londoniensis timet capiti suo, et ideo furoris socios quærit, ut ramaneat impunitum quod a tam multis constiterit fuisse præsumptum. Quod si instantius urgeant, deferatur si fieri potest ad cardinalium consultationem. Hoc tamen voluntati regis negandum non erit, quin pro eo scribatur, quatenus apparuerit justitia ejus et exoretur dominus papa ut Ecclesiæ reformet pacem et regis honorem servet, et justitiam promoveat, sicut docuerit Spiritus sanctus. Si autem specialiora quæsierint, quidquid contra conscientiam et honestatem specificabitur, non habebit speciem vel decorem, certe nec exitus felices. Persecutionem causæ suscipere quidem non expedit : sed qui coactus fuerit, gaudebit fortassis dilatione qua necessaria quærat, et domui suæ disponere possit: fortasse sub eo prætextu colligi poterunt, quæ Deo gratius erogentur. In ipsius vero legationis susceptione omnia causæ vitia impedimenta protestanda sunt, ut et conscientia servetur indemnis et ut amarus exitus postea non debeat imputari, Exigetur forte de mandatis diligentius exsequendis novi cautio juramenti : sed non video quo modo sine turpitudinis nota præstetur. Nihil autem utilius esse dilatione credo si potest impetrari, quia auctore Domino interim aut pax reformabitur, aut dominus papa, vel cardinales alio procedent consilio, aut totius negotii formam oporteat immutari. Utinam veris graviora sint pericula quæ timentur, et sollicitudo varios timores incusserit amanti ! Si Cicestrensis et Wigornensis operam dederint et diligentiam,quod,utarbitror, poterunt,quomodo tuus Exoniensis expediatur, rumoribus minus credam. Alioquin præsumetur eos machinatos esse periculum fratris quod noluerint impedire. Hoc autem certum habeas, quod archiepiscopus ratas non habet absolutiones quasdam factas a cardinalibus : et hoc ipsum significavit eis : deferens tamen apostolicæ sedi noluit eos arguere publice : præsertim

cum promittant se celeriter correcturos quod cir-
cumventi præsumpsisse noscuntur. Rogaveruntcar-
dinales archiepiscopum ne Londoniensem vel alios
denuntiaret excommunicatos, dum spes pacis esset,
ipsa tunc acquievit.
EPISTOLA CCXLIV
ad BALDWINUM EXONIENSEm ARCHIDlAC0NUM.
(A. D. 1168, mense Maio.)
BAldwlNo Exoniensi archidiacono, JoANNEs Sares-
beriensis.
Ex quo prospere per gratiam Dei circa mediam
quadragesimam a Sancto Ægidio reversus sum,
tuam, dilectissime, super his quæ in Francia et
Italia gerebantur prælaunire decrevi charitatem.
Scio enim quia interdum expedit, et sæpe jucundum
est, prænosse temporum motus, et quasi fatorum
seriem ex his quæ nutu divino mortalium præve-
niunt mentes contemplari. Sed quia de pace regum
tractabatur, et Fredericus, fractus crimine et per-
tinaciaschismaticis ex-Augustus, simulabat se velle
ad catholicam redire unitatem, propositum distuli,
donec plenius innotesceret, quem tanta negotia sor-
tirentur eventum. Cnm enim Teutonicus tyrannus
sentiret se militum præsidio destitutum, et Italiæ
civitates in ipsum irruere propararent, et ipse
temeritate suorum, qui nobilem quemdam Papien-
sem excæcaverant, Papiæ minime tutus esset, eique
Maurianensis comes ob injurias sibi illatas omnem
exitum præclusisset, ut Lumbardorum manus nulla
ratione posse evadere videretur, ipse comitis Blan-
dratensis et marchionis Montis Ferrati fretus auxi-
lio, divertit in terram marchionis, relictis triginta
obsidibus Lumdardorum apud Blandratum. Alios
autem obsides quos acceperat per castra marchionis
divisit custodiendos, et ipse cum præfato comite
et marchione, quia eum Lumbardi congregato exer-
citu usque ad xx millia militum prosequebantur,
et obsidere decreverant, per castella quasi in um-
bra mortis latitans fugitabat, ut vix, sicut aiunt,
probi viri pleni fide et auctoritate qui interfuerunt,
duobus diebus aut tribus auderet in eodem hospitio
pernoctare : hanc miseriam tyranni, aut potius
gloriam Dei et Ecclesiæ consolationem, de nostra-
tibus quidem viderunt canonici Noviomenses et
nuntii comitis Henrici : de vestratibus autem legati
illustris regis Angliæ, illuc profecti ex variis causis.
Noviomenses enim archidiaconum suum Bonifacium
Italiæ marchionem quem elegerant in episcopum,
virum honestum et tota schismatis tempestate ca-
tholicum reducere quærebant. Comes Henricus sta-
tum explorabat imperii ; nuntii vero regis Angliæ
juramenta præstiterunt de matrimonio contrahendo
inter filium præfati marchionis et sororem regis
Scotiæ et ad sæpe dictum tyrannum legatione fun-
cti sunt, ut de opinione multorum loquar, quo sic
vires et familiaritatem prætendentes imperii, ter-
reant Francos. Sed calliditas hæc in contrarium

(15) Ed. Paris., Cantuariensis.

A prorsus exitum pergit. Franci siquidem magis ani-
mantur, dum vident hostes quasi desolatos, imo
desperatos emendicata suffragia quæritare, et
illos implorare patronos quibus opus est defen-
Sore.
Dum itaque in tantis imperator versaretur an-
gustiis, et omnino de exitu desperaret, tractatum
habuit cum viris religiosis, quos constabat fideles
esse domini papæ, simulans se cum Ecclesia Dei
pacem esse facturum. Est autem in domo Carlhu-
siensi (15) vir admodum religiosus quondam fami-
liarissimus imperatori, qui ab eo pridem recesserat
ob conscientiam schismatis, et ei plurimo compa-
tiebatur affectu. Hic ergo accessit ad eum cum
lacrymis sibi pro certo innotuisse asserens, quod
B pacem non erat habiturus, nisi Ecclesiæ Dei red-
deret pacem : institit autem, et obtinuit ut evocaret
per litteras suas priorem Carthusiensem, abbatem
Cisterciensem et episcopum Papiensem, quem ex-
pulerat, et promitteret se consilio eorum in om-
nibus acquieturum : dum modo illi in se reciperent
periculum juramenti, quod contra papam Alexan-
drum fieri fecerant. Omnes qui verba hæc audie-
runt exhilarati sunt ; et Lombardi jam coeperunt
mitius agere, sperantes hominem esse conversum.
Interim sæpedictus marchio egit cum cognato suo
comite Mauriaunensi ut imperatorem permitteret
egredi, promittens ei non modo restitutionem abla-
torum, sed montes aureos, et cum honore et gloria
imperii gratiam sempiternam. Viri autem religiosi
quos evocaverat, arripuerunt iter, excepto abbate
Cisterciensi, qui gravidetentusinfirmitate, vice sua
misit dominuum Gaufridum Antissiodorensem, qui
Clarevallensis fuerat abbas, præmittens fratrem
quemdam, qui a tyranno exploraret,ubi et quando
eorum vellet uti colloquio. At ille, audito adventu
eorum et litteris, jam de exitu suo certus, induciis
impetratis, respondit eos ob hanc causam frustra
venturos esse, nisi angelum de cœli secum patenter
adducant,aut veniant in potestate faciendi miracula,
ut possint mundare leprosos, et mortuos susci-
tare : et sic illi ad propria reversi sunt. Hoc mihi
idem conversus Carthusiæ, qui legationem gesse-
rat, retulit.
Iumperator autem, collectis obsidibus quos dis-
D perserat, ad reditum properans, venit ad sanctum
Ambrosiuum habens circiter xxx milites in comi-
tatu suo, et inde mane festinanter egrediens prope
Secusiatnin eminentia cujusdam montis suspendit
quemdam obsidem nobilem Brixiensem, imponens
ei quod conjurationis Italorum conscius fuerat, et
(quod plus est) artifex congregati exercitus, qui
eum ab Italia expellebat: alios vero obsides secum
duxit intra Secusiam. Cives autem et incolæ loci
portas claudi fecerunt appositis custodibus armatis,
et tyranno obsides abstulerunt, dicentes sidi ab
aliis civitatibus excidium et exterminium imminere,

C

« PoprzedniaDalej »