Obrazy na stronie
PDF
ePub

diderint in profundum, eas profundius fodito: quia A mini: nec a me unquam, aliud consilium audietis.

[blocks in formation]

Quantum quisque sua numorum fundit ab arca, в Neque hoc dixerim: Vivit Dominus(Judic. vm), ut Tantum habet et fidei:

C

et plerumque obliquata mente, legum et canonum,
qui munere potior est, potentior est et jure. Si ergo
ibi duplicitas reperitur, nihil accidit inopinatum,
cum frequens sit ut divina lex dispendium patiatur,
ubi dispensandi necessitatem fingit avaritia: cum
tamen æquitatis eversionem, et honestatis ludibrium
nunquam ratio introducat. Verumtamen, unde gra-
tas ago Deo et domino papæ, adhuc bene nobiscum
agi censeo, quod ad tot et tanta tonitrua commina-
tionum, ad tot et tantarum promissionum blandi-
tias, ad machinas Balaamitarum, quas subornatis
et exquisitis mendaciis ab oriente usque in Siciliam
dolo multiplici erexerunt, non omnino fractus est,
sed, ut arbitror, artem eorum arte conatur eludere,
et furoris impetum frangere ratione, et sapientia
declinare laudes tamen ejus, prout meruerit, in
fine canam nec in inchoatæ virtutis auspiciis ex-
sultabo, nisi perseverantia meritorum finem dedu-
xerit ad triumphum. Interim vero in partem me-
liorem interpretanda sunt omnia, præsertim opera
Patris et Domini, quæ non constat in perversitate
criminis contineri. Hic autem puto regi et illi pro
quo intercedit, verba potius esse data quam vobis,
cum in litteris ad vos destinatis post consilium,
post preces rei summa in vestræ discretionis arbi-
trium conferatur. Et cum pro relaxando domino
Saresberiensi adhuc preces vobis porrigat, perspi-
cuum est quod sententiam cardinalium aut igno-
ravit, aut ratam habendam esse non credidit. Et
quamvis credam quod episcopus ante reditum nun- D
tiorum suorum his litteris non utetur vel quia
hæc forma negotii regi displicebit, vel quia archi-
diaconi consilio plenius desiderat informari, si ta.
men eis usus fuerit, credo indubitanter, quod vos
exspectabitis reditum nuntiorum vestrorum, et ab
ipsis, annuente Domino, audietis quid possitis aut
quid expediat. Cæterum nostis me domini Sarssbe-
riensis esse a multo tempore debitorem et Deus
novit quantum infortunio ejus compatiar, ideoque
quod semper feci, et auctore Domino facturus sum,
omni devotione supplico, ut ipsius, quantum salva
honestate Ecclesiæ et vestra, poteritis, miserea-

vestram, quam Deus incolumem servet, circumveniam charitatem, sed ut veritatis assertione firmius ad invicem connectantur amici, ne ex levi suspicione, quod absit! contingat alterum alteri deperire. Nostis enim quis dixerit: Qui non diligit, manet in morte. (I Joan. 1). Quod autem nescio qui suorum honestati vestræ dicuntur apud christianissimum regem, et Francorum curiam detraxisse, unum vobis constet, si tamen constat ignoro, sed hoc mihi certissimum est, quod ipsum audivi sæpius excusantem, tam apud regem, quam apud alios recessum vestrum, et pro vobis pluries intercedentem. Unde nec credere possum quod de conscientia ipsius quisquam suorum detraxerit vobis. Nam si nescivit, si non sentit, eum non consensisse verum est, aut certe probabile. Habet quidem aliquos de coexsulibus suis in curia regis minus fortasse providos, ut verbum incautius contra vos, vel alium potuerint protulisse, quo eis forte fierent gratiores quibus quod loquebantur placere crediderant. Deus mihi testis est, quod illos non vidi, nec audivi coinmittere quod arguuntur, et adhuc qui sint illi, prorsusignoro, si qui sint tamen. Cæterum memoratum regem ex tribus causis non ambigo indignatum. Quarum prima est, quod cum post multam gratiam et familiaritatem ejus prope locum, ubi morabatur, transitum faceretis, divertistis et recessistis a regno, ubi tot bona vobis ab infantia collata fuerant, ubi nomen vestrum claruerat, ipso nec saluto. Secunda,quod ad schismaticos, non dico schismaticus, transitis, et qui opinione virtutis et eruditione litterarum erexisse et confirmasse debueratis infirmiores, omnibus in commune malum dedistis exemplum. Verentur enim minus comumnicare schismaticis, cum in eorum consortio tantum virum videant detineri, qui ex necessitate multiplice, dum in ea conditione est, se nec ab oratione, nec a mensa, nec ab osculo suspendere potest, nec ab aliis quæ in religione communionis argumenta esse noscuntur. Et, quod hanc causam prægravat apud ipsum, illi vos dicit adhæsisse schismatico, qui totius schismatis faber erat incentor, et signifer, et a sede apostolica condemnatus ex nomine. Tertio autem

est, quam et ego, quidquid alii dicant, maximam puto, quod ad Teutones divertistis, qui, sicut ei persuasum est, si possent et auderent, in regnum suum libenter insurgerent. Et quod possunt et audent, loquuntur grandia, minis tument, et qui etiam in regno ejus sunt, imo in sede quiescunt Parisiis immorantes, hoc in eo depretiant, ut nostis, quod civiliter vivit inter suos, quod barbarorum more tyrannum non induit, quod non incedit semper satellitibus armatis septus, ut qui timet capiti suo. Hos gentis mores novit, de his sæpe conquestus est ut opinor, etiam vobis. Et tamen supplicavit Dominus Cantuariensis me præsente et tandem obtinuit, ut quantum ad ipsum pertinet, licita sit.

revocatio vestra.

A

Quod autem adjungitis ipsum misisse domino papæ rescriptum litterarum vestrarum, non quidem B inficior, quia ei bona fide, et nostro etiam favore communicatæ sunt. Sed ille, quod novit inspector cordium, hoc ad vestrum incommodum non procuravit studebat potius ut causæ suæ proficerent, et opinionem vestram apud dominum papam relevarent. Volebat autem ei innotescere, quod fides et devotio vestra cum Ecclesia Dei et sede apostolica est, licet vos ex dispensatione, quo facilius per vestram industriam convertantur aversi ad honorem Dei et utilitatem catholicæ veritatis, ad tempus illis cohabitetis. Et si aliqui nuntiorum minus seduli fuerunt in obtinenda revocatione vestra, negligentia eorum mandatori non debet imputari Constat etenim de mandato, et nuntiorum sperabatur industria. Nec dubito, quin super hoc dominus C papa contentus sit, cum certum sit ipsum respondisse se neminem unquam, nec maximum patriarcham, si aliquid tale accidisset, revocaturum. Sed redeat qui voluerit, et redeat ut debet. Et si discipulus vester, magister Ricardus, cognatus meus, redisset, qui in redeundo obiit, super hoc verbo essemus certiores,

De eo autem, quod de statu imperii mira quasi a vobis accepta Domino papæ insinuaverit, respondeo, ipsum quod accepit insinuasse, sed non a vobis: nec quod a vobis acceperit ei scripsit. Nam per alios magis innotescit imperii status. Nec mirum, si tanta moles occultari non potest. Verum post illarum interceptionem litterarum, et magistri Ricardi obitum, cum super hoc verbo cardinalibus loquere- D tur, dissuaserunt ne vos citra consilium et voluntatem domini papæ revocare præsumeret. Quin potius attenderet quod dominus Remensis, et omnes suffraganei sui ad hoc convocati, non ausi sunt episcopum Cameracensem, etiam cum lacrymis pœnitentem,in communicatione recipere,antequam super hoc dominus papa consuleretur. Vestra tamen, sicut eis responsum est, causa longe dissimilis est. Ille enim in schismaticorum intraverat errorem, nec vos in medio schismate consensistis errori. Ille erat episcopus, et catholicos visus est subvertisse, vos in statu privati ad unitatem schismaticos co

namini revocare. Misit ergo dominus Cantuariensis iterato ad Ecclesiam Romanam, injungens nuntiis, me præsente, ut revocationem vestram a domino papa satagerent impetrare. Ego ipse ex conscien⚫ tia magistri Radulphi Nigri composui litteras. Ego rogavi ipsum, ut rei hujus seriem ex ordine scriberet vobis. Nuntios itaque nostros constat ad curiam pervenisse, et ibi contra legatos domini regis Angliæ diu magnum habuisse litigium, sed de omnibus septem nec unus adhuc redierat Dominica proxima post Ascensionem. Litigii eorum non scribo exitum, quia adhuc ignotus est, nisi quod a redeuntibus ab apostolica sede audio eos in causa prosperatos prævaluisse nuntiis regis. Sed quatenus, incertum est. Nescio enim si voti compotes redeunt petitionibus adimpletis, an hæc prosperationis eorum summa sit, quod nuntii regis infecto negotio inglorii revertuntur. Nuntium vestrum vidi nuper in colloquio regum, habito prope Medontam, upi de pace tractabatur. Plures apud Anglos habebatis fautores, sed quid illi pro vobis obtinuerint, explorare non potui. Alium de vestris vidi Parisiis, et qualiter Domino Cantuariensi scripserim pro revocatione vestra, novit amicus vester Dominus G... inclusus apud sanctum Hilarium, qui litteras inspexit, mihique foret gratissimum, si ad vestram notitiam pervenisset. Cum vero nuntii, Domino propitiante, redierint, quod in brevi futurum creditur, et de nostro, et de vestro negotio erimus certiores. Quare, si placet, moderationem vestram non decet irrevocabiliter indignari, nec tam properum discessui debetis præfigere diem, quia nec nostrum nec vestrum est divinæ miserationi præstituere tempus, aut sustinentiæ terminum. Sed quod sacerdotes a Judith vidua legitis didicisse, justum est nos omnes, Christi pauperes et proscriptos, animas nostras in virtute patientiæ possidere, et exspectare in devotione, et silentio salutare Dei. Sic exspectantibus ex inopinato aderit gratia consolatrix, et amputato capite Holofernis, filii Israel diu desiderata pace gaudebunt.

Nec dehortor, quin si ita sederit animo, cum domino rege Anglorum pacem, quam fere pro voluntate vobis offerri dicitis, faciatis. Sed utinam illa formula conservetur, quæ, proveniente rerum utilitate, nec opinioni vestræ præjudicet, nec saluti. Et quidem plerisque nostrum oblata est conditio pacis, sed exigitur ab omnibus juramentum, quod sine religionis dispendio non valet, ut arbitror, observari. Nam quomodo fides illæsa servabitur, si pastoribus et prælatis subjectos in his, quæ Dei sunt, non liceat obedire ? Licet autem inobedientia crimen non exprimatur in cautione, certum non est quid vertatur in animo exigentis. Unum scio, quod nemo domini regis gratiam poterit retinere, qui archiepiscopo Cantuariensi sub hac tempestate servet obedientiam, aut cum eo credatur habere charitatis commercium. Vos autem de ovibus ejus estis, et, ut opinor, ipsum primum aut inter pri.

mos a Domino recepistis pastorem. Videte ergo, A nem regis Angliæ, cujus intolerabiles excessus tanto dilectissime frater, et providete, ut caute ambule- tempore sustinuerat, præconem veritatis, libertatis tis, ne perturbatio, quod a gravitate philosophi semper alienum est, dominetur animo vestro, ne, ipsa impellente, tale quid committatis, cujus postmodum sera sit pœnitentia. Potius ad orationis, et eleemosynarum arma confugite, ut vos Deus cum aliis justis deducat per vias rectas, et ambulare faciat in semitis suis, qui diligentibus se omnia cooperatur in bonum. Ille vos expediet, cujus nomen fortissima turris est, et erit rei jucundus exitus, qui talem habebit et tantum ducem.

Tractatur de pace regum, et adhuc creditur proventura. Noster interim silet orbis. Unde nec nova scribo, nisi quod comes Leicestriæ obdormivit in Domino. Comes Patricius a rebellantibus Pictavis B occisus est. Dominus Carnotensis electus est in archiepiscopum Senonensem. Valete.

EPISTOLA CCXXXIX.

AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM

(A. D. 1168.)

JOANNI Pictaviensi episcopo, JOANNES Saresberiensis.

Postquam priores litteras exaraveram, nova hæc nobis innotuerunt. Hunc fecerunt fructum litteræ domini papæ transmissæ regi Angliæ, quod magister Gerardus, reversus Colonia, domino suo Cantuariensi, qui eum clericum fecit, et primum beneficium ecclesiasticum ei contulit, nec viso nec salutato, transiit ad regem Angliæ, eique fidelitatem C fecit, et præstitit juramentum quod alii, et adhæret curiæ, electus, ut aiunt, in pugilem contra pauperes, et proscriptos Christi. Abbas Sancti Augustini dixit domino Gaufredo, qui fuit abbas Claræ-vallis, quod ipse et socii sui nihil dixerunt, aut fecerunt in curia, nisi de instructione cardinalium, et etiam comminationes, quas factas audisti, fecerunt fieri Joannes Neapolitanus et Joannes Sanctorum Joannis et Pauli. Dixit etiam, quod dominus Portuensis juvit nuntios regis in litteris impetrandis. Ipse quoque rex dixit episcopo Wigornensi, quod ipse, et alii episcopi omnes exempti sunt a potestate domini Cantuariensis. Præcepitque non timere minas aliquas, quia nunc dominum papam, et omnes cardinales habet in bursa sua. D Adeoque gloriatur, ut palam dicat se nunc demum avi sui consecutum privilegium, qui in terra sua erat rex, legatus apostolicus, patriarcha, imperator, et omnia quæ volebat. Et fere, quod ad Ecclesiam Romanam, probabile est quod dicit : Quid enim ei amplius contulisset Octavianus, vel Cremensis hæresiarcha? Quid aliud fecissent cardinales eorum, quam præfati illi domini, qui exacuerunt linguas Anglorum, et ignem et venenum fecerunt evomere, ut terrerent dominum papam, et inclinarent ad libitum suum? Hæc in Ecclesiæ Romanæ scribentur annalibus. Et certe, Deo propitiante, qui scribant non deerunt, quod ad petitionem et comminatio

assertorem, prædicatorem justitiæ pro causa Domini, cum infinita multitudine innocentum jam quadriennio exsulantem, neglecto rationis et juris ordine, velut criminosum officii sui potestate privavit. Non quidem quia illi meruerunt, sed quia placuit Tyranno. Et tamen patentibus litteris, quæ apud nos sunt, concesserat, ut officii sui potestate pleno jure uteretur. In quibus hoc expressit, quod << ipsum regem excommunicandi, nec mandatum dabat, nec prohibebat. » Deus bone, quid novitatis accidit? Dicit Spiritus sanctus in lege sua: Clama, ne cesses (Isa. Lvin). Et ecce, nescio qui Spiritus ab urbe in orbem exiens prædicatoribus dicit: «Tace, ne clames. » Præcipit Apostolus, episcopuin instituens: Ministerium tuum imple (II Tim. 1v). Et ecce apostolicus præcipit : « Ab officii tui ministerio desiste. » Sed forte suspicatur, quod hominem possint per patientiam emollire. Sed nunquid hoc expertus est in episcopo Cantuariensi, qui jam fere quadriennio sede sua privatus, et apostolicæ sedis remissionem, et illius tyrannidem sentit expositus ventis? Provideat quæso dominus papa conscientiæ suæ, provideat et famæ, et honori, et saluti Ecclesiæ. Et vos hæc ei diligentius intimate, et persuadete dominis cardinalibus, ut meminerint judicii Dei, quod jugiter implorant pauperes Christi contra omnes libertatis Ecclesiæ inimicos.

EPISTOLA CCXL.

AD BALDEWINUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.

(A. D. 1168.)

JOANNES Saresb. magistro BALDE WINO archidiacono Exoniensi.

Ubi de seriis agitur, nugas multiplicare non expedit: et indecens est (medicorum more fallacium) cum necessitas aliud exigit, amicis indigentibus verba dare pro rebus. Nosti pridem nominalium tuorum eo mihi minus placere sententiam quod in sermonibus tota consistens utilitatem rerum non assumpserit, cum rectum sapientibus indubium sit quod res quærit philosophia non verba. Ut ergo compendiosius agam tecum meorum more realium, ex litteris quæ nostro Benedicto directæ sunt colliges in quo calculo causa sacerdotii versetur et regni. Tibi vero specialiter scribendum censui, quod interim gravius exulcerat animam meam, et cor tuum, ut arbitror, acerbius uret: si tamen verum est quod de Wigornensi nostro in auribus multorum divulgavit fama celebrior. Dicitur enim quod imprudentius et impudentius versatus est in causa archiepiscopo et consecratoris sui, conatus ex eo in præsentia episcoporum et aliorum docere causam domini Cantuariensis non niti de sinceri. tate justitiæ, nec Ecclesiæ quærere libertatem, sed duntaxat quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, quia

cedere non vult ea conditione utrex perpetuo con- A et præ dolore languentis animæ progredietur oratio? cedat debitam Ecclesiæ libertatem. Dicitur etiam abjecisse insultando se paratum esse renuntiare episcopatui suo sub eodem pacto. Quod, ut aiunt, nec illis placuit, qui hanc puritatem ipsius audierunt, tum pro persona dicentis quam diligebant, et opinabantur sanioris esse consilii et voluntatis : tum quia perniciosum esse exemplo: tum quia facile posset hæc domini regis benignitas revocari et Ecclesia in anteriorem imo deteriorem retrudi servitutem? Quis enim auderet de cætero proclamare in libertatem? Quis causam suscitare in qua et pro qua meminisset tantum cecidisse pontificem? Alia est ergo quærenda via libertatis aliud consilium poterit amicis intimare et si vult experiri in se ipso an ecclesiæ et episcopatus sui sic possit B redimere libertatem, quia prout a Cantuariensibus didici, archiepiscopus huic consilio non acquiescet, neque aliqua promissione se deludi patietur, ut aut permutet episcopatum, sicut aliqui moliuntur, aut desistat a persecutione juris sui, aut pacem faciat manentibus consuetudinibus super quibus controversia orta est. Hæc idcirco tibi transcripsi, ut, si opportunitatem videris, persuadeas memorato domino nostro et amico, ut si ei res tanti est, hanc suspicionem purgare non negligat. Omnes enim qui mecum verbum hoc audierunt compassi sunt ante actæ vitæ ejus et famæ. Ipse vero Cantuariensis narrantes inhibuit, dicens rumoribus credi non oportere, præsertim cum verbuin tanto sit indignum viro. Scio tamen quod aliquantulum motus fuit, sed ut homo prudens gessit tempori

morem.

Videbis ex rescripto litterarum domini papæ, unde post comminationes multas archiepiscopus Lundoniens episcopum denuntiaverit excommunicatum et quare illos quos episcopus Sancti Asaph circumventus imprudenter absolvit excommunicatos habeat, donec juxta mandatum domini papæ satisfaciant. Et quia cardinales ipsi fines mandati dignoscuntur excessisse, consilium eorum de reliquo minus audiet. Nam judicandi de eo, nisi velit, non acceperunt aliquam potestatem. Quod Wigornensem volui præmuniri, prodiit ex adipe charitatis et quoties opportunum fuerit, honori ejus libenter operam dabo.

EPISTOLA CCXLI.

AD CONVENTUM ECCLESIE CANTUARIENSIS.

(A. D. 1168.)

Universitati sanctorum qui in prima Britanniarum sede, sancta Cantuariensi Ecclesia, Domino famulantur, conservus eorum, et fratrum minimus, salutem, et gratam Deo obedientiam victimis omnibus anteferre.

Unde, amantissimi domini mei et dulcissimi fratres, exordiar? Unde spiritus tristis et alieno consternatus errore verbi sumet initium ? Quo misera

[ocr errors]

D

Poterat hactenus vestra (ut verbo temperatissimo et digno dominis utar) negligentia excusari: sed ecce si quis vulgi sequatur opinionem, tepor in odium commutatus est, negligentia transiit in contemptum, charitatem mentita simulatio, érupit in fraudem, et se manifestis rerum argumentis convincit esse perfidiam. Ita, inquam, si vulgi convalescat opinio. Sed quibus de cætero poterit allegationibus infirmari ? Profecto quod in fraudem, Dei præsumit sapientia carnis, semper in contrarium proposito pergit eventum, et unde sperabantur compendia voluptatis, inde totius utilitatis et intentionis dispendia oriuntur. Sic Judæi, ne locum perderent, ne sacerdotum principes gentis amitterent potestatem, Christo tetenderunt insidias : et corruentes in foveam quam fecerunt venientibus Romanis locum perdiderunt, et gentem. Sic et vos, si tamen vera sunt quæ vulgus clamat, neque enim facile crediderim quod in tantam vigilantiam et sollicitudinem cæcitas tanta ceciderit, sic, inquam, misistis ad regem ut quod ad eum non pertinet, priore mortuo vobis alium subrogaret. Quid aliud, quæso, fecit Israæl absente Moyse, ab Aaron expetens ut deos fabricaret qui se præcederent in deserto secundum morem gentium, et extorquens caput bovis pro numine, et pro majestate odorans idolum sed sicut illud contritum est Moyse redeunte, ita et illud quodcunque vobis datum fuerit idolum convalescente lege Domini, et ad Ecclesiam redeunte justitia, conteretur. Illud in pulverem comminutum sparsum est in liquorem quem populus bibiturus erat, ut sic quod adoraverant, egerere compellerentur. Et quisquis ille sit, carnis opus, non Dei, si tamen bene cum illo agitur, de capite vertetur in caudam, et erit abominatio timentium Deum. Nam si male, non invenietur locus ejus in terra sanctorum, quam dignoscitur profanasse.

Sed quo pacto accidit, quod primi inter omnes ecclesias regni totius priorem a principe credidistis esse petendum ? hac fortasse cautela, ne de cætero vindicare sibi quidpiam possit archiepiscopus in creatione prioris. Non sic, fratres, non sic, quin potius verendum fuerat ne jus amittatis antiquum, dum in profanam pergitis abusionem, et privilegium demereamini proprium, cum præripitis alienum. Utinam perniciei hujus non dedissetis exemplum, beati Benedicti formulam deserentes, terga vertentes ad legem, neglectis constitutionibus, quibus sancti Patres docuerunt Christianis esse viven. dum!

Quibus autem rationibus aboleri poterit celebris, et vulgata opinio? Priore mortuo, misistis ad regem. De archiepiscopo nec mentio facta est inter vos. Prudenter utique, ut absolveret defuncti fratris animam rex, ad quem jura sacerdotii credunt qui desipiunt pertinere. Alioquin ratio non occurrit quare curam animarum suscipiat aliquis de manu ejus, ne dum vestrarum, qui merito scientiæ, religionis, et dignitatis estis in capite regni, prima sede

Britanniarum, a Domino constituti, quo tota possit A
insula per vos illustrari, tam doctrinæ verbo quam
sanctæ conversationis exemplo. Ille quoque sapiens
et religiosus frater, (nominis etenim non recordor,)
inito consilio cun principibus sacerdotum et aliis
quos de industria taceo, studiosissime procuravit,
ne vestra, si qua tamen est, possit innocentia per
alicujus amici diligentiam excusari, contra archi-
episcopum nomine totius conventus appellationem
formans et statuens eum adversarium Ecclesiæ,
quasi vobis in aliquo nocuisset, aut constaret eum
nocendi propositum concepisse. Usus est homo pru-
denti consilio qui maluit vos habere patrem et do-
minum adversarium quam amicum. Multi qui ade-
rant hominem dersierunt et imprecationibus per-
secuti sunt, ubi sentiebant tutam colloquendi esse B
libertatem, dicente nihil accidisse mirum, quia
monarchi Cantuarienses hoc quasi hæreditarium
semper habent, ut archiepiscopos suos oderint. Et,
ut verbo faciant fidem, Anselmo, inquiunt, bis pro
justitia exsulant qui nihil unquam solatii contule-
runt. Contempserunt Radulphum; oderunt Willel-
mum; Theobaldo tetenderunt insidias, et ecce nunc
Thomam gratis insatiabiliter persequuntur.

Quis amicorum Ecclesiæ, nedum alumnus, hæc in compitis Ascalonis et in triviis Geth sine dolore ab incircumcisis audiet decantari ? Quis fidelium Christi lacrymas poterit continere? Deus mihi testis est, quod fratrem illum, quisquis sit, in præsumptionis hujus insania, consilio conventus usum fuisse non credo. Hoc tamen aliis facile persuaderi non pote- C rit,si ratum habueritis quod factum est:si in præsumptorem illum non animadverteritis castigatione crudeli si consilio vel auxilio astiteritis illis qui quærunt animam patris vestri ut auferant eam. Alioquin videbimini mandasse et consentire dicentibus: Non habemus regem nisi Cæsarem, crucifige, crucifige pontificem,quistare ausus est pro Ecclesiæ libertate: qui legem Dei traditionibus humanis asserit præferendam. Nescitis

quid pariat ventura dies,

et ex litteris domini papæ conjicietis in quanto periculo positi sint, quos archiepiscopus excommunicaverat, et universi participes eorum. Nec tuti sunt appellandi subterfugio, cum summus pontifex appellationes excludat, et legatis jam præceperit, ut eos, qui videbantur absoluti, reponant in anteriorem sententiam, nisi satisfecerint incontinenti. Archiepiscopus vero et episcopum Londoniensem, et alios plures denuntiavit cardinalibus excommunicatos esse, causasque subjecit quas enumerare longum est.

Plura vobis interdum et a pluribus scriberentur, nisi quia quæ vobis amici significant ad cautelam, vos velut inimici defertis ad regem. Valete, dilectissimi fratres et domini, et operosius agite, ut amici vestri, qui pauci sunt, proficere possint in excusatione innocentiæ vestræ.

D

EPISTOLA CCXLII.

AD ROBERTUM ARCHID. DE SURREIA.

(A. D. 1168.)

JOANNES de Sar., ROBERTO archid. Surreiæ. Ingratitudinis vitio nihil o dibilius est apud Deum et homines, cujus nota merito videbor inurendus si actiones gratiarum lingua siluerit, quoties post beneficia datur opportunitas colloquendi. Agens ergo gratias quas et quantas pro tempore possum, illum retributorem meritorum vobis confidenter audeo delegare qui bona cuncta larga et copiosa manu remunerat, et nullum malum relinquit impunitum. Hæc est interim consolatio nostra, hæc spes est jugis timentium Dominum. Quis enim speravit in illo, et derelictus est? fingat qui voluerit, quia inveniri non potest in tota serie sacrarum Scripturarum, sed nec Antiquus dierum mendax invenietur, qui se voluntatem timentium se promisit esse facturum Arrham promissionis hujus accepimus, jam pollicentis experimur fidem, et miserentis sentimus affectum qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Quintus annus exsilii mei evolvitur, et ecce cum mihi nihil ante defuerit solatii, cumulus est quod Ecclesiæ libertas videtur astare pro foribus, et pro parte jam pedem fixit in insula. Renuntiavit enim rex, sicut nuntii, cardinalium attestantur, quibusdam consuetudinibus pessimis,quas tamen ante consueverat vindicare, cum juramento detestans illas et auctores earum. Consentit ut liberum sit ad sedem apostolicam appellare, ut clerici ad sæcularia judicia non trahantur: et quædam alia, quæ sic utinam probaret facto, sicut firmat eloquio. Cardinales nullam habent in archiepiscopum potestatem: et jussi sunt litteris apostolicis quas nuper receperunt, Angliam non intrare neque intromittere se de consecrationibus episcoporum, vel aliis regni negotiis: nisi prius Cantuariensi archiepiscopo pax plenissima fuerit reformata. Aliis quoque præceptum est eis, ut omni appellatione cessante reponant in anteriorem sententiam excommunicatos domini Cantuariensis, qui videbantur absoluti, nisi satisfaciant incontinenti, restituentes illi et suis ecclesiarum possessiones et omnia quæ inde perceperunt. Londoniensis episcopus cardinalibus denuntiatus est excommunicatus et domino papæ, ex causis quas percurrere longum est. Innotescent hæc per vos, si placuerit, domino episcopo, cui ideo minus scribo, ne mea necessitas sub obtentu litterarum quæsisse videatur, occasionem mendicandi. Unde nunquam sub exsilii hujus angustia scribendum censui suspiciosis el conjectantibus indigentiis verba semper ad quæstum et consolationem angustiæ tendere:sed his duntaxat quos arbitror amici sermonem non interpretaturos precum esse improbitatem. Eum vero precor nomine meo salutari. cui multas habeo, et auctore Deo gratias agam propter sinceritatem charitatis quam mihi servat in corde, et cum necesse fuerit ostendet in opere. Valete.

« PoprzedniaDalej »