Obrazy na stronie
PDF
ePub

in charitate et gaudio memorem esse compel- A patenter lædat occurrere contigerit, eum invocato

lit, et Utinam hoc pereat rubigine telum. (HoRAT.) sed et :

Qui nos commorit, melius non tangere clamo, Flebit, et insignis toto cantabitur orbe.

(ID.) illo agente qui jam extendit manum suam in retribuendo, et Christianorum hostem Fredericum ad gloriam suam fecit misericorditer ex-Augustum. Contra eum etcollatrones suos jam quinto anno milito peregrinus, ignarus an in patria nostra mihi relictus sit aliquis amicorum, an omnes sint in fata collapsi. Timeo enim ne nusquam sint, qui nus

musarum auxilio studeas demulcere, aut Herculea domare clava. Salutat te castrorum fidei jucunda et meritis suis amplectenda militia. Non mihi displicebit, dum tibi videatur esse tutam, si iis ad quos mitteris, ostendas litteras militis tui. EPISTOLA CCXXXV. AD J0ANNEM PlCTAVlENSEM EPJSCOPUM ET MAG. RAYMUNDUM CANCELL. (A. D. M {68.)

Dominis et amicis suis PERPETUo et Felici, CuRulLUs, salutem et pacem quam mundus dare non potest.

Vestri similes divinarum conscios litterarum latere non potest, quod mentem totius orationis fre

quam inveniuntur, quibus, cum pulsantur, non est B quenter aperit nominum significatio votivorum.

vox neque sensus. Si superesset vel unus, probabile est quod saltem ab intermeantibus quæreret. - - - - - Vivitne Godricus et aura Utitur ætherea, an crudelibus occubat umbris ? (ViRG. AEn. 1, 530.) Unde dilectionem tuam, cujus fides velut in conflatorio probata super aurum rutilat, et omni topazio pretiosior est, credidi attentius exorandam, ut de statu eorum, si qui tamen sunt, diligentiusinquiras: et si qui eorum adhuc vivunt, ægri tamen, eis medicinam procura quam morbis eorum noveris expedire. Ut saltem audita vita eorum, etsi non sospitate, quam mihi nemo persuadere potest, aliquod tantæ perigrinationis et laboriosæ militiæ, qua pro libertate patriæ pugnamus ad bestias, recipiamus te interveniente solatium ; illos enim nosce consueveras. Age ergo strenue quod cœpisti, et lætare et spera in his quæ dicta sunt nobis, quia auctore Deo in proximo recipiemus stipendia, et hostem publicum conjiciemus in vincula, aut a patriæ persecutione cessabnt se dedens principi qui vivit et merito dominatur in universa terra. Fredericum intra Papiam clausimus et tenemus obsessum : ejectos a schismaticis episcopos reduximus in sedes suas,et contrito capite impiorum membra carnium cohærentia sibi facile dissolventur. A tuo igitur sensu, id est recto, nequaquam movearis, neque per spiritum neque per sermonem, neque per epistolam tanquam ab apostolico missam, quasi instet ira Dei justos deserens in tribulatione : et impiis in malitia perseverantibus gloriam largiens et triumphum. Videbis in brevi gloriam Dei, et impleri promissiones Patrum, quas infidelis percipere non meretur. Nam et qui Jerusalem imminente Sennacherib oraculum prophetæ audiens diffisus est, et eam tam cita liberatione, et victualium copia, et gloria triumphi sublevandam et sublimandam esse non credidit, in porta civitatis exstinctus est, concurrentibus fidelium turbis ad magnalia divinæ promissionis. Si me mutato nomine audieris in Italia militare, non obstupescas, sed imputa tibi qui me in Italia donasti cingulo militari. Vale. Curalethargicos : et si tricipitem carnem tibi insidiari aut ut

Perpetuitate Felix et felicitate Perpetuas gaudeantel ob consolationem quam Christi pauperibus impenderunt, consoletur et glorificet eos Dominus in consilio justorum et congregatione. Et quidem necessaria fuerat consolatio, si tamen verum est quod audistis, sed potius ob causam publicam quam privatam, nam Sidera quis mundumque velit spectare cadentem Eae pers ipse metus. . . . . . expers doloris, expers sollicitudinis non quod justum qui ut leo confidit per se contristare valeat quidquid acciderit, sed quia instinctu naturæ et virtutis urgente stimulo proximus sic compatitur et congaudet, ut nihil humanum a se reputet alienum.

C. Quis, inquit, infirmatur et ego non infirmor ? quis

scandalizatur et ego non uror ? (II Cor. xi.) Profecto nullus, quia omnis parturit donec Christus reformetur aut formetur in illis. Certe non crediderim quod sine dolore videre possit Ecclesiam in capite vulnerari, pastorem percuti, conteri et dissolvi, ut dispergantur et pereant oves Christi. Stupidum est aut prorsus de corpore Christi non est membrum quod tanti languoris acerbitate non movetur ad compatiendum.Apatheiam,quam Latinus insensibilitatem dicit, Stoici prædicant, sed eorum opinio explosa est fidelissima ratione et virtute rectius philosophantium et, quod potentissimum est, sacreæ Scripturæ præceptis et exemplis. Videns Dominus civitatem, cui legis erat custodia et dispensatio credita, Scribarum et Pharisæorum quæ sua sunt non quæ Domini quærentium traditionibus agi, et imponere in humeros hominum onera graviora et importabilia quæ nec digito contingebant, et sedere in cathedra Moysi loquentes secundum legem, et viventes contra legem,flevit super illam eo quod ipsam videbat meritis exigentibus in brevi ruituram. Exemplum ergo dedit fidelibus similiter faciendi, quia flagellum simile provocant Scribæ et Pharisæi temporis nostri, Et hæc quidem justa potest esse et est causa doloris. Cæterum cum his bene agitur super quorum naufragio sollicitamini, quia perire non possunt qui de brachio hominis rejecti sunt in sinum clementiæ Dei. Eorum ergo liberatio, ximo est, quia illius adjutorio derelicti sunt, qui pauperem liberat a potente et pauperem cui non est adjutor. Utique, dilectissimi mei, sic expedit ex variis causis, tum quidem ut soli Deo obnoi xii sint et devotius famulentur Christi pauperes cum fuerint expediti, tum neavari et fastuosi quos nostis homines, in suam et aliorum perniciem rapiandi et gloriandi materiam habeant, et intumescentes contra Dominum et Ecclesiam Dei heneficio expeditam conculcantes dicant : Manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia. Nam qui dubitat Ecclesiam liberandam et promissiones Christi adimplendas esse diffidit, indignus est censeri nomine Christiano. Nihil itaque minus timeatis quam ut filius ad flagellum patris erumpat in indignationem, ad castigationem servus obmurmuret erudienti magistro, discipulus indignetur suceptus, ægrotus adversetur medici sui cauterium vel cæsuram. Quid ergo si medicus manum, quæ ad opera bona diu aruerat, ad tempus incidit vel urit, ut reddat perpetuo fortiorem ? Non stupet ad hæc qui Cirillum quod est manum debilem curatum legit a Christo. Ipse enim est qui percutit et sanat, et quod magis est occidit ut vivificet. Esto quod regi sit indulta dilatio, non tamen in diem certum, quia nec hoc asseritur, facile poterit quia speratur auctore Domino causæ status in meliorem calculum reformari. Sane nec ambigo reformandum, nec tamen hoc præsumo de homine, sed de illo cujus majestas tam crebris tam patentibus provocatur injuriis. Nam prosperitas stultorum perdet illos. Quod vero adjecistis illum electum, sed ut creditur reprobum Dei, benedictionem a domino papa potuisse obtinere si barbam deponere voluisset, ridiculum est, nisi forte tanti fecerit barbam ut crediderit de se quod de Samsone legitur, quia ei virtus et fortitudo constet in pilis. Cæterum, quod fama divulgante et vivis exstantibus argumentis notum est, fortitudo ejus in lumbis ejus et virtus in nequitia et dolo et audacia mentiendi. Comprehendet Dominus sapientes in astutia sua et ad gloriam nominis sui expediet causam suam non per eos de quibus spes habebatur, sed quocunque miraculo suo. Nam, ut scriptum est : Nova bella elegit Dominus ; portas hostium ipse subvertit (Judic. v). Pharaonem expugnaverunt culices, vidua Holophernem, et pedites regem Syriæ polentissimum leguntur ante alios expugnasse. De reformanda pace Ecclesiæ laborat comes Flandriæ, sperans inter reges se facilius posse componere, si dominum Cantuariensem habuerit adjutorem. Jam inde tractavit cum rege Angliæ, pro quo maxime sollicitari creditur, et Cantuariensem ad colloquium secundo invitavit, et nunc quidem obtinuit ut archiepiscopus accedat ad Turonense monasterium locuturus ei ibi quando proxime reges colloquentur. Laborat autem ut ipse rex et archiepiscopus conveniant et per se ipsos de pace sua adinvicem tractent. Utinam vos aut aliqui

quod fides indubitata sperare persuadet, in pro- A amicorum nostrorum præfato positisinteresse collo

B

quio, et ibi certiorari de his quæ fuerint digna scitu. Hæc a vobis a tertium non transibunt, nec innotescat cardinalibus quidquam de hoc negotio domini Cantuariensis,quod propter colloquium venturus sit, vel quod industria ejus reconciliationi regum sit adeo necessaria. Ex quo nuntii ejus quod in brevi futurum speramus redierint, vobis nova eorum significare non pigritabimur. Nam in reditu eorum sanandus creditur et promittitur Cyrillus. De cætero noveritis nos audiisse pro certo quod Henricus dux Saxonum, in solemni prælio victus est ab archiepiscopo Magdeburgensi, episcopo Helvestadensi, et Alberto marchione, cecideruntque ex parte ducis septingenti milites et capti aut occisi suntxxii comites etin parte episcoporum adeo pauci ceciderunt aut capti sunt ut nullus de jactura queratur. Studuit imperator duci reformare pacem, sed ipsi non acquiescunt, maxime ut sub obtentu guerræ se possint a schismaticorum consortio separare. Imperator Teutonicis et Alemannis nutu Dei ex maxima parte datus est in odium et contemptum. Lombardi, in ignominiam imperatoris, in castro cui Roboretum nomen erat, ædificant civitatem prope Papiam, quam Alexandrinam appellantin honorem papæ Alexandri et perniciem Papiensium. EPISTOLA CCXXXVI. AD ROBERTUM FlLlUM AEGl DIÆ. (A. D. M 168.) RoBERTo filio Ægidiæ. Arctior nexus est charitatis quam sanguinis : et ubi cognatio distrahitur animorum, carni conjuncta caro non prodest quidquam. Ex quo fit ut inter ipsos fratres sit alius germanior alio, dum pro conformitate morum, pro dilectionis augmento vera cognatio suum recipit incrementum. Nam quæ carnis duntaxat est, non magis est hominum quam brutorum. Quæ quia rationis expertia sunt, et virtutis ignara, non reminiscuntur quod mola sunt, legitimos obliviscuntur affectus, et quo provectior fuerit ætas, eo longius recedunt a natura, et inutiles carnis sequuntur appetitus.Expertusexperto loquor, qui veram cognationem a carne desertus et sanguine inter alienigenas reperi. Tu ergo cum mihi sanguine (quod facies ipsa convincit)junctus sis, et charitate, quod cum multa, tum inauratus hyacinthus quotidie probat, alios antecedas, quem præferam tibi ? scio enim quod et tu paucos admodum præferas mihi, nisi forte nepotulus meus adeo transfuderit in se patris affectionem, ut nihil charitatis aut solito minus reliquerit patruo. Sed certe hoc mihi persuaderi non potest. Nec dubito quin in pectore tuo mihi reservatus sit amplissimus locus. Sed in domo tua mihi locum optimum destinasti, et jucundissimum post illum quem occupabit archa,quæ species rerum continet perutiles ad omnem medicinam. Quæ si exhaustæ aut imminutæ sunt, ætate præterita, ne turberis quia in eisdem succrescunt hortis, ubi eas colligere consueveras: et siradices abodor earum suavissimus est, et usus maximus: eo quod omni die et hora solatium et compendium afferunt. Hoc est fortasse lignum scientiæ singularis, etunicæ sapientiæ, pulchrum visu,et ad vescendum suave, quod patribus quidem prohibitum nostris, coætaneis est concessum. Valete. EPISTOLA CCXXXVII. AD THOMAM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. (A. D. 1168.) Domino Cantuariensi quando Reginaldus fuit Romæ. Romanos amicis verba dare jam nemo miratur, quia percelebre est, et innotuit universis quod apud eOS : Quantum quisque sua numorum fundit ab arca, Tantum habet et fidei : et plerumque obliquata mente, legum et canonum, qui munere potior est, potentior est et jure. Si ergo ibi duplicitas reperitur, nihil accidit inopinatum, cum frequens sit ut divina lex dispendium patiatur, ubi dispensandi necessitatem fingit avaritia : cum tamen æquitatis eversionem,ethonestatis ludibrium nunquam ratio introducat. Verumtamen, unde gratas ago Deo et domino papæ, adhuc bene nobiscum agi censeo, quod ad tot et tanta tonitrua comminationum, ad tot et tantarum promissionum blanditias, ad machinas Balaamitarum, quas subornatis et exquisitis mendaciis ab oriente usque in Siciliam dolo multiplici erexerunt, non omnino fractus est, sed, ut arbitror, artem eorum arte conatur eludere, et furoris impetum frangere ratione, et sapientia declinare : laudes tamen ejus, prout meruerit, in fine canam : nec in inchoatæ virtutis auspiciis exsultabo, nisi perseverantia meritorum finem deduxerit ad triumphum. Interim vero in partem meliorem interpretanda sunt omnia, præsertim opera Patris et Domini, quæ non constat in perversitate criminis contineri. Hic autem puto regi et illi pro quo intercedit, verba potius esse data quam vobis, cum in litteris ad vos destinatis post consilium, post preces rei summa in vestræ discretionis arbitrium conferatur. Et cum pro relaxando domino Saresberiensi adhuc preces vobis porrigat, perspicuum est quod sententiam cardinalium aut ignoravit, aut ratam habendam esse non credidit. Et quamvis credam quod episcopus ante reditum nuntiorum suorum his litteris non utetur : vel quia hæc forma negotii regi displicebit, vel quia archidiaconi consilio plenius desiderat informari, si tamen eis usus fuerit, credo indubitanter, quod vos exspectabitis reditum nuntiorum vestrorum, et ab ipsis, annuente Domino, audietis quid possitis aut quid expediat. Cæterum nostis me domini Sarssberiensis esse a multo tempore debitorem : et Deus novit quantum infortunio ejus compatiar, ideoque quod semper feci, et auctore Domino facturus sum, omni devotione supplico, ut ipsius, quantum salva honestate Ecclesiæ et vestra, poteritis, miserea

diderint in profundum, eas profundius fodito: quia A mini: nec a me unquam, aliud consilium audietis.

Cum illi redierint qui hinc inde Romam profecti sunt, confido quod causa nostra plenius elucescet, et Deo propitiante reformabitur in statum meliorem. Precor autem ut quam cito redierint, mihi per vos quæ referenda attulerint, innotescant. EPISTOLA CCXXXVIII. AD MAGlSTRUM GIRARDUM PUCELLA. (A. D. { 168.) Idem magistro GiRARDO PUCElLae. Doleo, magister charissime, et plurimum doleo, quod severitatem vestram adversus dominum Cantuariensem, ut ex animi sententia loquar, plus justo turbatam video, quia ipsum meruisse non arbitror, ut vestra sinceritas adeo debeatindignari.

p Neque hoc dixerim : Vivit Dominus(Judic. viii), ut

vestram, quam Deus incolumem servet, circumveniam charitatem, sed ut veritatis assertione firmius ad invicem connectantur amici, ne ex levi suspicione, quod absit ! contingat alterum alteri deperire. Nostis enim quis dixerit: Qui non diligit, manet in morte. (I Joan. 111). Quod autem nescio qui suorum honestati vestræ dicuntur apud christianissimum regem, et Francorum curiam detraxisse, unum vobis constet, si tamen constat ignoro, sed hoc mihi certissimum est, quod ipsum audivi sæpiusexcusantem, tam apud regem, quam apud alios recessum vestrum, et pro vobis pluries intercedentem. Unde nec credere possum quod de conscientia ipsius quisquam suorum detraxerit vobis. Nam si , nescivit, si non sentit, eum non consensisse verum est, aut certe probabile. Habet quidem aliquos de coexsulibus suis in curia regis minus fortasse providos, ut verbum incautius contra vos, vel alium potuerint protulisse, quo eis forte fierent gratiores quibusquod loquebaatur placere crediderant. Deus mihi testis est, quod illos non vidi, nec audivi coimmittere quod arguuntur, et adhuc qui sint illi, prorsus ignoro, si qui sint tamen. Cæterum memoratum regem ex tribus causis non ambigo indignatum. Quarum prima est, quod cum post multam gratiam et familiaritatem ejus prope locum, ubi morabatur, transitum faceretis, divertistis et recessistis a regno, ubi tot bona vobis ab infantia collata fuerant, ubi nomen vestrum claruerat, ipso nec saluto. Secunda,quod ad schismaticos,non dico schismaticus,

D transitis, et qui opinione virtutis et eruditione lit

terarum erexisse et confirmasse debueratis infirmiores, omnibus in commune malum dedistis exemplum. Verentur enim minus comumnicare schismaticis, cum in eorum consortio tantum virum videant detineri, qui ex necessitate multiplice, dum in ea conditione est, se nec ab oratione, nec a mensa, nec ab osculo suspendere potest, nec ab aliis quæ in religione communionis argumenta essenoscuntur. Et, quod hanc causam prægravat apud ipsum, illi vos dicit adhæsisse schismatieo, qui totius schismatis faber erat incentor, et signifer, et a sede apostolica condemnatus ex nomine. Tertio autem est, quam et ego, quidquid alii dicant, maximam puto, quodad Teutones divertistis, qui, sicut ei persuasum est, si possent et auderent, in regnum suum libenter insurgerent. Et quod possunt et audent, loquuntur grandia, minis tument, et qui etiam in regno ejus sunt, imo in sede quiescunt Parisiis immorantes, hoc in eo depretiant, ut nostis, quod civiliter vivit inter suos, quod barbarorum more tyrannum non induit, quod non incedit semper satellitibus armatis septus, ut qui timet capiti suo. Hos gentis mores novit, de his sæpe conquestus est ut opinor, etiam vobis. Et tamen supplicavit Dominus Cantuariensis me præsente et tandem obtinuit, ut quantum ad ipsum pertinet, licita sit revocatio vestra. Quod autem adjungitis ipsum misisse domino papæ rescriptum litterarum vestrarum, non quidem inficior, quia ei bona fide, et nostro etiam favore communicatæ sunt. Sed ille, quod novit inspector cordium, hoc ad vestrum in commodum non procuravit : studebat potius ut causæ suæ proficerent, et opinionem vestram apud dominum papam relevarent. Wolebat autem ei innotescere, quod fides et devotio vestra cum Ecclesia Dei et sede apostolica est, licet vos ex dispensatione,quo facilius per vestram industriam convertantur aversi ad honorem Dei et utilitatem catholicæ veritatis, ad tempus illis cohabitetis. Et si aliqui nuntiorum minus seduli fuerunt in obtinenda revocatione vestra, negligentia eorum mandatori non debet imputari Constat etenim de mandato, et nuntiorum sperabatur industria. Nec dubito, quin super hoc dominus papa contentus sit, cum certum sit ipsum respondisse se neminem unquam, nec maximum patriarcham, si aliquid tale accidisset, revocaturum. Sed redeat qui voluerit, et redeat ut debet. Et si disci. pulus vester, magister Ricardus, cognatus meus, redisset, qui in redeundo obiit, super hoc verbo essemus certiores, De eo autem, quod de statu imperii mira quasi a vobis accepta Domino papæ insinuaverit, respondeo, ipsum quod accepit insinuasse,sed non a vobis: nec quod a vobis acceperit ei scripsit. Nam per alios magis innotescit imperii status. Nec mirum, si tanta moles occultari non potest. Verum post illarum interceptionem litterarum, et magistri Ricardi obitum, cum super hoc verbo cardinalibus loqueretur, dissuaserunt ne vos citra consilium et voluntatem domini papæ revocare præsumeret. Quin potius attenderet quod dominus Remensis, et omnes suffraganei sui ad hoc convocati, non ausi sunt episcopum Cameracensem,etiam cum lacrymis pœnitentem,in communicatione recipere,antequam super hoc dominus papa consuleretur.Vestra tamen, sicut eis responsum est, causa longe dissimilis est. Ille enim in schismaticorum intraverat errorem, mec vos in medio schismate consensistis errori. Ille erat episcopus, et catholicos visus est subvertisse, vos in statu privati ad unitatem schismaticos co

[ocr errors][merged small]

namini revocare. Misitergo dominus Cantuariensis iterato ad Ecclesiam Romanam, injungens nuntiis, me præsente, ut revocationem vestram a domino papa satagerent impetrare. Ego ipse ex conscientia magistri Radulphi Nigri composui litteras. Ego rogavi ipsum, ut rei hujus seriem ex ordine scriberet vobis. Nuntios itaque nostros constat ad curiam pervenisse, et ibi contra legatos domini regis Angliæ diu magnum habuisse litigium, sed de omnibus septem nec unus adhuc redierat Dominica proxima post Ascensionem. Litigii eorum non seribo exitum, quia adhuc ignotus est, nisi quod a redeuntibus ab apostolica sede audio eos in causa prosperatos prævaluisse nuntiis regis. Sed quatenus, incertum est. Nescio enim si voti compotes redeunt petitionibus adimpletis, an hæc prosperationis eorum summa sit, quod nuntii regis infecto negotio inglorii revertuntur. Nuntium vestrum vidi nuper in colloquio regum, habito prope Medontam, upi de pace tractabatur. Plures apud Anglos habebatis fautores, sed quid illi pro vobis obtinuerint, explorare non potui. Alium de vestris vidi Parisiis, et qualiter Domino Cantuariensi scripserim pro revocatione vestra, novit amicus vester Dominus G... inclusus apud sanctum Hilarium, qui litteras inspexit, mihique foret gratissimum, si ad vestram notitiam pervenisset. Cum vero nuntii, Domino propitiante, redierint, quod in brevi futurum creditur, et de nostro, et de vestro negotio erimus certiores. Quare, si placet, moderationem vestram non decet irrevocabiliter indignari, nec tam properum discessui debetis præfigere diem, quia nec nostrum nec vestrum est divinæ miserationi præstituere tempus, aut sustinentiæ terminum. Sed quod saeerdotes a Judith vidua legitis didicisse, justum est nos omnes, Christi pauperes et proscriptos, animas nostras in virtute patientiæ possidere, et exspectare in devotione, et silentio salutare Dei. Sic exspectantibus ex inopinato aderit gratia consolatrix, et amputato capite Holofernis, filii Israel diu desiderata pace gaudebunt. Nec dehortor, quin si ita sederit animo, cum domino rege Anglorum pacem, quam fere pro voluntate vobis offerri dicitis, faciatis. Sed utinam illa formula conservetur, quæ, proveniente rerum utilitate, nec opinioni vestræ præjudicet, nec saluti.

D Et quidem plerisque nostrum oblata est conditio

pacis, sed exigitur ab omnibus juramentum, quod sine religionis dispendio non valet, ut arbitror, observari. Nam quomodo fides illæsa servabitur, si pastoribus et prælatis subjeetos in his, quæ Dei sunt, non liceat obedire ? Licet autem inobedientiæ crimen non exprimatur in cautione, certum non est quid vertatur in animo exigentis. Unum scio, quod nemo domini regis gratiam poterit retinere, qui archiepiscopo Cantuariensi sub hac tempestate servet obedientiam, aut cum eo credatur habere charitatis commercium. Vos autem de ovibus ejus estis, et, ut opinor, ipsum primum aut inter pri.

mos a Domino recepistis pastorem. Videte ergo, A nem regis Angliæ, cujus intolerabiles excessus tanto

dilectissime frater, et providete, ut caute ambuletis, ne perturbatio, quod a gravitate philosophi semper alienum est, dominetur animo vestro, ne, ipsa impellente, tale quid committatis, cujus postmodum sera sit pœnitentia. Potius ad orationis, et eleemosynarum arma confugite, ut vos Deus cum aliis justis deducat per vias rectas, et ambulare faciat in semitis suis, qui diligentibus se omnia cooperatur in bonum. Ille vos expediet, cujus nomen fortissima turris est, et erit rei jucundus exitus, qui talem habebit et tantum ducem. Tractatur de pace regum, et adhuc creditur proventura. Noster interim silet orbis. Unde nec nova scribo, nisi quod comes Leicestriæ obdormivit in Domino. Comes Patricius a rebellantibus Pictavis occisus est. Dominus Carnotensis electus est in archiepiscopum Senonensem. Valete. EPISTOLA CCXXXIX. AD JOANNEM PlCTAVlENSEM EP1SCOPUM (A. D. 1168.) JoANNi Pictaviensi episcopo, JoANNEs Saresberiensis. Postquam priores litteras exaraveram, nova hæc nobis innotuerunt. Hunc fecerunt fructum litteræ domini papæ transmissæ regi Angliæ, quod magister Gerardus,reversus Colonia, domino suo Cantuariensi, qui eum clericum fecit,et primum beneficium ecclesiasticum ei contulit, nec viso nec salutato, transiit ad regem Angliæ, eique fidelitatem fecit, et præstitit juramentum quod alii, et adhæret curiæ, electus, ut aiunt, in pugilem contra pauperes, et proscriptos Christi. Abbas Sancti Augustini dixit domino Gaufredo, qui fuit abbas Claræ-vallis, quod ipse et socii sui nihil dixerunt, aut fecerunt in curia, nisi de instructione cardinalium, et etiam comminationes, quas factas audisti, fecerunt fieri Joannes Neapolitanus et Joannes Sanctorum Joannis et Pauli. Dixit etiam, quod dominus Portuensis juvit nuntios regis in litteris impetrandis. Ipse quoque rex dixit episcopo Wigornensi, quod ipse, et alii episcopi omnes exempti sunt a potestate domini Cantuariensis. Præcepitque non timere minas aliquas, quia nunc dominum papam, et omnes cardinales habet in bursa sua. Adeoque gloriatur, ut palam dicat se nunc demum avi sui consecutum privilegium, qui in terra sua erat rex, legatus apostolicus, patriarcha, imperator, et omnia quæ volebat. Et fere, quod ad Eeclesiam Romanam, probabile est quod dicit : Quid enim ei amplius contulisset 0ctavianus, vel Cremensis hæresiarcha ? Quid aliud fecissent cardinales eorum, quam præfati illi domini, qui exacuerunt linguas Anglorum, et ignem et venenum fecerunt evomere, ut terrerent dominum papam, et inclinarent ad libitum suum ? Hæc in Ecclesiæ Romanæ scribentur annalibus. Et certe, Deo propitiante, qui scribant non deerunt, quod ad petitionem et comminatio

[ocr errors]

tempore sustinuerat, præconem veritatis, libertatis assertorem, prædicatorem justitiæ pro causa Domini, cum infinita multitudine innocentum jam quadriennio exsulantem, neglecto rationis et juris ordine, velut criminosum officii sui potestate privavit. Non quidem quia illi meruerunt, sed quia placuit Tyranno. Et tamen patentibus litteris, quæ apud nos sunt, concesserat, ut officii sui potestate pleno jure uteretur. In quibus hoc expressit, quod « ipsum regem excommunicandi, nec mandatum dabat, nec prohibebat. » Deus bone, quid novitatis accidit? Dicit Spiritus sanctus in lege sua: Clama, ne cesses (Isa. Lvm). Et ecce, nescio qui Spiritus ab urbe in orbem exiens prædicatoribus dicit: « Tace, ne clames. » Præcipit Apostolus, episcopum instituens: Ministerium tuum imple (II Tim. iv). Et ecce apostolicus præcipit: « Ab officii tui ministerio desiste. » Sed forte suspicalur, quod hominem possint per patientiam emollire. Sed nunquid hoc expertus est in episcopo Cantuariensi, qui jam fere quadriennio sede sua privatus, et apostolicæ sedis remissionem, et illius tyrannidem sentit expositus ventis ? Provideat quæso dominus papa conscientiæ suæ, provideat et famæ, et honori, et saluti Ecclesiæ. Et vos hæc ei diligentius intimate, et persuadete dominis cardinalibus, ut meminerint judicii Dei, quod jugiter implorant pauperes Christi contra omnes libertatis Ecclesiæ inimicos. EPISTOLA CCXL. AD BALDEWINUM ARCHIDIACONUM EX0N1ENSEM.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »