Obrazy na stronie
PDF
ePub

dixisse videantur. Obierunt enim consiliarii impe- A tibi succincta brevitate censui prescribenda. No

ratoris, Raginaldus Coloniensis archiepiscopus, et Magontinus intrusus, Leodiensis et Ratisponensis episcopi, et plures schismatici principes. Bella et seditiones ubique fervent, mercuriales adeo depressi sunt, ut Francia, omnium mitissima et civilissima nationum, alienigenas scholares abegerit. Est et revelationis argumentum quod se ditio Remensis pacificata est, et urbis soluta est obsidio. Hanc enim sibi germanitatem, ut aiunt, hæ duæ exhibent civitates, ut eisdem subjaceant fatis et simul patientes gaudeant simul. Valete. EPISTOLA CCXXVI. AD MAG. G1RARDUM PUELLAM (A. 0. 1167.)

JoAN. Saresb. magistro G1R A Rdo.

Instantia portitoris, et temporis angustia scribentis quidem verba coarctant, sed scripturientis affectionem cohibere aut coarctare non possunt. Essent autem nunc plura scribenda pro tempore, sed animus sapientis ex paucis plura deprehendere consuevit. Ut ergo vobis primum innotescat nostra, quam optimam esse desideratis, conditio, noveritis dominum Cantuariensem et coexsules ejus primum regi Christianissimo, deinde totius Franciæ optimatibus, secundum quod operis exhibitio judicat, esse acceptos, et pacem Ecclesiæ in brevi, ut spes est, adfuturam a Domino exspectare. Ad hoc etenim destinati cardinales laborant, dicentes quod si alia via vulpeculas Allophylorum compescere nequeunt, caudas eorum et sata jam in messes germinantia facibus succensis et succendentibus inurent in correptiones et exemplum omnis carnis et generationis. Sed quid verba eorum recolo ? a fructibus eorum cognoscemus eos. Vos autem, dilectissime, quæ circa vos sunt nobis rescribere non gravemini, et interim in subventione Ecclesiæ naufragantis, imo jam auxiliante Deo convalescentis, talemtum vobis creditum erogare. Nam fortasse pro salute multorum vos ad illam barbariem Dominus destinavit, ut contrito schismatis capite, Coloniensis Ecclesia per industriam vestram ad catholicam redeat unitatem. Imperator enim, quasi torris raptus de incendio, confusus ab urbe recessit : et licet fetor cadaverum a castris in nares ejus ascenderit, Domino manum suam extendente super eum, nondum tamen voluit agnoscere et confiteri errorem suum. Erigatur itaque Spiritus vester, quoniam Christus vincit, regnat et imperat, et recordatus pauperum suorum potentes impios potentius tor.

quet. Valete. EPISTOLA (.CXXVII. AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1167.] Verba domini Cantuariensis cum legatis inter Gisortium et Triam. Amicus amico.

Quia te super statu Ecclesiæ, et impetratæ legationis eventu sollicitum esse non ambigo, ad tuam et aliorum Deum timentium consolationem hæc

[ocr errors][merged small][ocr errors]

veris itaque dominum Cantuariensem, et nonnullos de coexsulibus suis, in octava Beati Martini inter Gisortium et Triam accessisse ad colloquium legatorum. Cum vero illi multa proposuissent de charitate domini papæ et sollicitudine nostri, quam attentius gerit de laboribus ipsorum et itineris periculis, de magnitudine principis et necessitate Ecclesiæ, de malitia temporis de amore et beneficiis, quibus dominus rex prævenerat Cantuariensem, et de honore quem ei semper exhibuit, adjecerunt etiam querelas et injurias, quibus rex se læsum esse a Cantuariensi conqueritur, imponens ei etinter cætera, quod ei excitaverat guerram regis Francorum, quærentes consilium quomodo tantam indignationem placare possent : quia sine multa humilitate, et moderatione, et exhibitione honoris noverant tantis periculis remedium adhiberi non posse. Cantuariensis vero in omni humilitate, et mansuetudine spiritus, post gratiarum actionem domino papæ et illis debitam, respondit ad singula, rationibus veris et probabilibus querelas regis evacuans, et injurias Ecclesiæ et damna intolerabilia patenter exponens. Et quia humilitatem et delationem honoris ab eo exigebant, respondit se omnem humilitatem exhibiturum, et honoris et reverentiæ quantumcunque plus posset: Salvo homore Dei, et libertate Ecclesiæ, et honestate personæ suæ, et possessionibus Ecclesiae ; et si eis aliquid videretur adjiciendum, aut demendum aut immutandum, rogavit ut ei consilium darent, habens acquiescendi propositum, salva conditione professionis et ordinis. Illis autem dicentibus se non venisse ut ei, sed ut eum consulerent, et reconciliationis tentarent viam, item quæsitum est ab archiepiscopo, an in præsentia legatorum vellet promittere observantiam consuetudinum, quibus decessorum suorum tempore reges usi sunt et sic sopitis omnibus querelis redire in gratiam regis, et recipere sedem suam, et administrationem, et pacem sibi et suis. Ad hæc archiepiscopus respondit : « Nullum decessorum suorum ab aliquo regum ad hanc professionem fuisse arctatum, neque se, Deo auctore, promissurum unquam ut observet consuetudines, quæ legi Dei patenter adversantur, sedis apostolicæ convellunt privilegium, Ecclesiæ perimunt libertatem, » quas dominus papa Senonis in illorum et multorum præsentia condemnavit, et ipse postea domini papæ secutus auctoritatem, quasdam earum cum observatoribus suis subjecit anathemati, sicut in multis conciliis Ecclesia Catholica fecisse dignoscitur. Item interrogatus est, an, si non confirmationem, saltem dissimulationem et tolerantiam vellet repromittere, aut non facta altrinsecus aliqua mentione consuetudinum, sedem suam recipere et pacem. Respondit archiepiscopus, quod nostræ gentis proverbium est : « Quod taciturnus spiritum prætendit comconsuetudinum esse, et ad eas observandas injuste et violenter cogat Ecclesiam, si sic taciturnitate impetrata cessaret concursio, auctoritate maxime legatorum interveniente, statim sibi et aliis videretur obtinuisse in causa ista. Adjecit etiam, se malle perpetuo exsulare, et proscribi, et, si Deus ita disposuit, pro justitiæ defensione mori, quam in salutis suæ dispendium, et præjudicium ecclesiasticæ libertatis hanc ineat pacem. Deus enim est qui in tali causa tacere prohibet sacerdotes, qui dissimulantibus gehennam præparavit, ubi nulla erit dissimulatio pœnæ. Lectus est et libellus abominationum illarum, et quæsitum a cardinalibus, an a Christianis talia licet observari, nedum a pastoribus dissimulari. Progressi sunt ad aliam quæstionem, sciscitantes an vellet eorum judicio stare super his, quæ inter ipsum et regem vertuntur. llle autem de causæ se sinceritate confidere respondit, et cum ipse et sui, qui a tempore multo destituti sunt, plene fuerint ad omnia restituti, habita ratione causarum rerum, et temporis, juri libenter pariturum, et se nec posse, nec velle declinare, quin, ubi, et quando, et quomodo debebit, subeat judicium ejus, vel illorum, cujus, vel quorum judicio dominus papa eum stare debere decreverit : interim se et suos ad litigandum urgeri non posse, nec paupertatem suam ad hoc sufficere, cui etiam victualia desunt, nisi Christianissimi regis Francorum vivat expensis. Noluit enium prima facie declinare judicium, esti aliquem eorum jure optimo posset habere suspectum, ne causam regis justificare videretur, nec se liti immergere, antequam ad omnia sit restitutus, ut possit causam sufficienter instruere, ut quemlibet divitem adversarium non formidet, innitens gratiæ Dei. Procedentes hinc quæsierunt, an sub eis judicibus vellet respondere episcopis, qui contra eum appellaverant, quia præsentes erant. Archiepiscopus vero memor litterarum, quibus ei præsentata est illa qualiscunque, vel nulla potius appellatio, concepta, ut ibi perhibetur, sub nomine omnium comprovincialium episcoporum, et abbatum, et personarum regni in provincia Cantiæ degentium, et certus quod isti non convenerant Rothomagum, et quam plurimi eorum hujus fuerant appellationis ignari, et multis, qui noverant, displicebat, utpote justitiæ, quantum in ejus auctoribus erat, elusio potius, quam appellatio, responditsimiliter super hoc nullum domini papæ se recepisse mandatum, et cum illud receperit, consulto responsurum et facturum quod ratio dictaverit. Cæterum paupertatem suam et suorum ad itineris sumptus et lites non esse idoneam, et clementiam Christianissimi regis hoc fine molestias pati non posse, ut liberalitas ejus, quæ exsulantes episcopos decrevit humanissime consolari, eum et coexsules suos sæpe et diu exhibere cogatur in domibus alienis. Nam ubi est copia victualium facilius est procurare expensas. Die au

fitentis, » et cum rex sibi videatur in possessione A tem sequenti Christianissimus rex legatos admitper servientem magistri Reginaldi innovata sunt, A inter alios nuntius episcopi Londoniensis quem Domino Cantuariensi persuasum est, ut istorum A factam a me translationem vos approbare et hujus

tens ad colloquium,subreligionejuramenti purgavit innocentiam domini Cantuariensis, perhibens ei testimonium, quod ei consilium semper dederat, ut pax servaretur salvo honore utriusque regis, et populi utrinque debita quiete gauderent. Rogavit archiepiscopus legatos, ut aliquod Ecclesiæ consilium darent, et si alicubi excederet, rectiorem ostenderent viam. Illi autem zelum quem habet in Domino approbantes, ei compassi sunt, sed de proposito ejus non dixerunt aliquid immutandum. Sic data Benedictione ab invicem discesserunt, et statum est, et auctore Deo stabitur in finibus istis, donec Ecclesia convalescat, et persecutores ejus aut convertantur, aut pereant. Illa rogavit pro; te, et rogare non cessat, ut non deficiat fides tua, et tu, quandocunque opportunitas fuerit, conversus ad illos, confirma fratres tuos. Hæc illis ostendes, ad quos missus es, lapsos erige, stantes robora, ut firmi sint. Plures enim sunt patroni et defensores Ecclesiæ, quam impugnatores. Eam non deseret in tribulatione, qui pro liberatione ejus posuit animam suam. Causam sancti non deserent, pro qua veriti non sunt sanguinem suum dare. Hanc omnium cœlestium virtutum tuetur exercitus: et majestas, quæ Satanam conterit sub pedibus suis, de membris ejus, ministris nequitiæ, ut spes fidelium est, et promissio Patrum, cito, facile et feliciter triumphabit. EPISTOLA CCXXVIII. AD EUMDEM. (Dec. A. D. || 167.)

JoANNi Pictaviensi episc., J. S.

Inscriptionis mutatæ causas reddere superfluum puto, cum perspicuum sit præsertim sapienti, quoniam malitia temporis, et insidiantium vigilantia præter morem scribere cogant, et contra rationem. Indulgendum est ergo necessitati, si non defertur honori: nec habere debet suspicionem injuriæ, cui conspicua suffragatur approbatæ ratio causæ. Unde vero præsumptio videtur officii attulisse dispendium, inde charitas necessitatis arctata stimulo suscipit incrementum. Nam et fornacis augentur incendia, si in flammas erumpere prohibentur. Et ut experto credatur auctori:

Quanto plus tegitur, tectus magis astuat ignis.

(0vid. Met. iv, 64.)

Et sicut hic semper in molu versatur, et impatiens est quietis, ita charitas, otii nescia, jugiter officiosa, se ipsam semper aliquo prodit indicio: si non colit obsequiis, si opportunitates non expedit, si prohibetur utilitatibus deservire, certe quin votis adjuvet, quin desideriis obsequatur, quin precibus necessaria et expedientia procuret, omnino præpediri non potest. Hujus itaque purgetur officio, si quid temeritas inscriptionis videtur in limine præsumpsisse. Et quia memini me promisisse novorum, quæ emergerent apud nos, communicationem, pauca, quæ postquam vobis scripsi novissime adhibita celeritate significare curavi. Innotuit vobis præfati servientis ministerio quid actum sit in colloquio cardinalium et domini Cantuariensis inter Gisorcium et Triam. lllis autem ab invicem discedentibus, cardinales adeo turbatum regem invenerunt, ut palam quereretur se proditum esse a domino papa et minaretur se ab eo recessurum, nisi de Cantuariensi archiepiscopo justitiam faceret exhiberi. Deinde, multis consiliis ultro citroque habitis, et rege nunc proceres, nunc episcopos et abbates, nunc familiares suos, nunc cardinales simul, nunc alterum sine altero consulente, tandem se ad justitiam obtulit, dicens se paratum esse per omnia stare judicio et mandato eorum su

per omnibus querelis, quæ vertuntur inter ipsum et B

dominum Cantuariensem adjiciens se præstaturum in initio omnem cautionem tam juramentoriam quam fidejussoriam et ampliorem si cardinales vellent, quod de verbis eorum nec iota nec apicem præteriret inobservatum : dummodo illi, quod minimo debetur homini, id est justitiam, exhiberent. Cui cum cardinales respondissent, quod non acceperant potestatem super Cantuariensem judicandi sed componendi, rex ab eis petiit et obtinuit, ut hanc humilitatem ejus scriberent domino papæ et sinceritatem causæ ejus sicut eaim didicerant a sapientibus et religiosis viris Eboracensi archiepiscopo et episcopis Londoniensi et Cicestrensi et Wigornensi transmarinis, et item cismarinis Ro

thomagensi, Lexoviensi et Bajocensi. Post processit C

episcopus Londoniensis et cum in archiepiscopum suum veneni multum evomuisset, obtulit causam suam et aliorum episcoporum, qui contra memoratum Cantuariensem appellaverant, instans nomine regni et sacerdotii ut audiretur et finiretur : legatis vero dicentibus itidem se non posse compellere Cautuariensem et illum nolle contendere, prorupit episcopus et alii qui aderant, nomine regni et sacerdotii, in appellationem, inhibentes ne Cantuariensis contra alterutrum aliquid innovaret, ponentes utrumque sub protectione domini papæ usque ad diem appellationis, quam prorogaverunt in annum alterum, scilicet ad festum Sancti Martini. Londomiensis tamen speciales causas pro se posuit, impugnans libertatem ecclesiarum, quas Cantuariensis archiepisoopus habet in episcopatu illius. Quo facto, direxerunt cardinales duos nuntios ad Cantuariensem, qui ei proxima die post festum Sanctæ Luciæ porrexerunt litteras, quibus continebatur ex parte series horum, et idem archiepiscopus prohibebatur ex parte domini papæ, et legatorum aliquid facere contra hanc appellationem, antequam adeatur dominus papa, episcopi quoque duos nuntios miserunt Walterum cantorem Saresberiensem et M. Jocelinum cancellarium Cicestrensem, ut factam denuntiarent appellationem, et eam coram archiepiscopo innovarent. Sed archiepiscopus episcoporum nuntios ad colloquium non admisit: eo quod PATaoL. CXClX.

archiepiscopus excommunicatum habet, et cardinalibus denuntiaverat, legatione fungebatur,et quia communicaverant excommunicatis ejus, etsi in fraudem apostolici mandati viderentur minus prudentibus absoluti. Hoc enim tandem et tantum imdulserat dominus papa, ut si essent in periculo mortis absolverentur, præstito ante juramento, quod starent domini papæ mandato si convalescerent. Illi autem simulantes se in mortis periculo constitutos, quia oportebat eos ex mandato domini regis nunc transfretare, nunc in Walliam proficisci, aquodam episcopo Wallensi utriusquejuris prorsus aut fere ignaro, Lanalvensi scilicet, qui monasterium Abendonensem, utpote quæstuosius, pro episcopatu receperat de manu regis, absolutionem impetraverunt. Et, ne de mandato domini,papæ possit ambigi, litteras apostolicas misit archiepiscopus legatis, quibus districte præcipiuntur illos sic absolutos reponere in anteriorem excommunicationis sententiam, nisi possessiones archiepiscopi et suorum et omnia ablata cum integritate restituant, nullius appellationis,obstaculo apostolicum hoc impediente mandatum. Receperant et alias litteras ante,quibus jussisuntoperam dare ut pax sic reformetur inter reges, ne de eis alteruter queri possit, et prohibentur Angliam ingredi, vel se intromittere de negotiis regni, nisi prius pax plenissima Cant. archiepiscopo fuerit reformata.

Cum vero episc. suo et regni nomine appellassent, quidam clericus Gaufredi Cautuariensis archidiaconi vice domini sui appellavit: et unus monachorum Cantuariensium non ad hoc tamen missus a fratribus suis, sed ut regis clementia imploraret, ne scelerosus ille Randulpus de Broc in res monachorum, mortuo priore, manuum posset extendere. Archiepiscopus autem rescripsit cardinalibus se scire et illos non ignorare quatenus eis obedire teneretur, et facturum, auctore Deo, quod Ecclesiæ Dei noverit expedire. Nuntiis quoque eorum et suo plura verbis exponenda commisit, increpans eos in pluribus ex justis et evidentibus causis : rogavit etiam attentius ut juxta mandatum domini papæ excommunicatos suos urgerent ad satisfactionem vel in sententiam anathematis revocarent : nec antea credi posset quod Papiensis facundia collegæ sui fidem subvertere valeret: uisi nunc arundinea levitate et concavitate flecteretur ad auram venti non incumbentis, sed comiminantis : sonum excitantis, non plagam inferentis aut ictum. Fortasse, sicut hactenus credebatur, spiritus hominis promptus est : sed deprehensum est carnem esse infirmam. Nam de Willelmo, quob ad initio creditum est nune clarius clucescit, quia quam magnanimus, quam fidelis in causa Ecclesiæ Romanæ eoram Frederico Papiæ inventus est : talis et tantus in causa Ecclesiæ Anglicanæ (si licitum fuerit) invenietur præsidente vel assidente Henrico. Ex quo

9

cardinalium vel aliorum, qui fructum legationis exspectent in terra regis Angliæ, judicio se nulla ratione subjiciat. De cætero tractatur de pace regum. Rex Angliæ et comes Henricus contendunt ut alter alterum in hoc negotio possit astutia superare, sed quia nihil adhuc peperit conceptus eorum relatu dignum, verbi hujus exsecutionem in aliud tempus credidi protelandam. Lugdunensis archiepiscopus ecclesiam et civitatem suam cum honore et lætitia omnium recepit in festo Beati Martini. Eadem die congressus Fredericus exaugustus cum Mediolanensibus, amissis xxv militibus, in fugam versus est. Dominus papa, receptis nuntiis qui Constantinopolim profecti fuerant cum muneribus et honore, et similiter legatis regis Siculi, prosperatur in viis Domini, moram faciens Beneventi. Cum plura innotuerint scitu digna, ea vobis ; Deo propitiante, scribere non pigritabor. Valete interim et semper. EPIST0LA CCXXIX. AD MAG. RA1MUNDUM ECCLES. PICTAV. CANCELL. (A. D. 1167.)

Magistro RAIMUNDo Pictaviensis Ecclesiæ cancellario, JoANNEs, salutem, et pro voto successus.

Si salutationis antiquæ mutatur species, non imputetur præsumptioni, sed illis qui fidem persequuntur, qui charitatis munus impediunt : qui veritati moliuntur insidias. Sperabant Cantuarienses in adventu cardinalium se laboris et doloris solatium recepturos ; sed ut timeo, frustra : nam, ut pro animi mei loquar sententia, unus eorum plus quam expedit hominem timet, alter Dominum non veretur. Ita enim, ut dicitur, hactenus in causa Domini processerunt, ac si ille coram rege constitutus ad includendam veritatem secum attulisset carcerem Tullianum ; hic, ad compedienda jura legum et canonum, vincula Petri. Francorum hæc de eis sententia est. Res tibi latius innolescet ex litteris quas meo Joanni plenius exaravi. Unum scio quod adventus eorum quibusdam amicis tuis quietem abstulit, labores et sollicitudines attulit, et eos sumptibus attenuavit quos utinam non fecissent incassum ! De cætero quoties opportunum fuerit, sollicita Sarracenum ut petitioni meæ satis

B

C.

postulare confirmavit. Eumdem autem modum transferendi in hac hierarchia quem in cœlesti observavi, hoc excepto quod Latinas dictiones multas pro una Græca positas non ubique conjunxi, et alicubi sensum potius quam verba sum secutus. Poterit autem aliquis remonstrare quare placuerit Latinorum Ecclesiæ quædam mutare quæ constat virum sanctissimum et ab apostolis eruditum tradidisse, imo tradita ab antecessoribus suis narravisse, et quare tradita fuerint rationes ostendisse. EPISTOLA CCXXXI. AD JOANNEM PICTAVIENSEM. (A. D. || 167.)

JoANNi Pictaviensi episcopo.

Paritum est consilio vestro pro viribus ; missum est ad dominum papam cum litteris Christianissimi regis et optimatum Franciæ. Cardinalium nomen viluit apud Francos, eo quod Balaamitæ quatenus licuit inventi sunt, et digniqui cum suis Madianitis corruant gladio Moysi, vivificant enim animas quæ non vivunt, et Moabitarum captantes munera populum Dei maledicto et infamia conantur involvere. Nec veriti sunt mentiri in litteris quas contra Cantuariensem, archiepiscopum Iniserunt domino papæ sicut multis innotuit qui interfuerunt colloquio eorum : et imemorati Cantuarienses audientes et plene intelligentes factam eis ab archiepiscopo responsionem, quam tamen isti Balaamitæ perversa interpretatione toxicare conati sunt, et insinuationum fallacia meram subvertere veritatem. Juraverat enim Christianissimus rex quod præfatus Cantuariensis non modo non fuit incentor discordiæ regum, sed conciliator concordiæ, et quantum licuit, pacis adjutor, et cooperator eorum, qui eam plurimum exquirebant. Debuerant regi credidisse juranti, nisi quia de suis moribus alios metientes nec Deo nec hominibus habent fidem, ubi dolosi spes refulserit nummi. Et quidem de altero nemo miratur, cujus fides ad Deum et Ecclesiam ab ea die innotuisse debuit, qua in hæreticorum consilio Papiensi,ubi Octavianus hæresiarcha receptus est : Frederico mutus assedit : et si plures opinentur cum expressum dedisse consensum. Nonne prover

faciat, et transmittat mihi librum beati Dionysii de D bialiter tritum est, quod « taciturnitas imitatur livorem ducit abuva. (HoR. Ep. m, 20.) Cætera posita A tiam in impios acerbius excandescet.Quare, quæso,

Ecclesiastica Hierarchia et divinis nominibus, quos, sicut apud beatum Dionysium didici, nuper transtulit. Valete.

EPIST0LA CCXXX.
JOANNIS SARRACENI AD MAG. OA N. SARESBER.

- (A. D. M 167.)

Post translationem angelicæ Hierarchiæ translationem ecclesiasticæ distuli, quia super ea transferenda vestram voluntatem ignoravi. Verebar autem ne viderer et meoru:m nimius approbator, et contra Salomonem liminum amici mei odiosus frequentator. Verum tamen ad transferendum magister scholarum me commovit, qui ejus hierarchiæ

concessionem ? » sed tuebitur se regula juris, et si divini juris contemptor sit, quia qui tacet non utique consentit ; sed tamen verum est eum non negare: et ita gloriosæ vocis munimine et festivo eloquio suam apud homines plerosque perfidiam palliabit. Cæterum Francorum proverbio in ipsum Juditur, quia mala corporis operimenta coaptat, cui verecunda et nates patent. Othonis autem fama videbatur hilarior, ideoque multi mirantur et compatiuntur ei quod tam facile recessit a via Domini : nec satis sufficerent admirari, nisi quia celebre est, quia a convictu mores formantur: Qui tangit picem inquinatur ab ea (Eccli. viii), [Uvaque conspecta

sunt in ore latoris præsentium : eritque diligentiæ vestræ rescribere quoties fuerit opportunum quod credideritis expedire. Expedit autem nosse studia et consilia Balaamitarum : et quid Moabitæ contra ecclesiam moliantur : et si quis est qui manum porrigat Israel : hoc autem certissimum sit quod Cantuariensis archiepiscopus nullam causam dedit dissidio inter regem Angliæ et comitem Flandriæ : quod per gratiam Dei in brevi plurimis innotescet. EPISTOLA CCXXXII aD thOMAM CANTUAR. (A. D. 1167.)

Thomae Cantuariensi archiep. JoAN Sar.

Nec prior, nec posterior mihi placet conceptio litterarum quas ad dominum Willelmum mittere decrevistis, quia nimis plenæ videntur suspicionibus, et supra modum dentosis salibus abundare. Timeo enim ne temeritas nostra et illum et alios nobis inimicantes justificet. Unde cum in Pictaviam missurus essem latorem præsentium, per vos transitum facere jussi, ut et sententia mea vobis innotescat, et domino Pictaviensi, si quid placuerit, per eum mittere valeatis. Ego mihi aliam cardinalesin primis conveniendi formam præelegi, quam quidem vestræ personæ eminentiam non deeeret : sed tamen similiorem arbitror condecenti. Ita tamen præelecta intelligatur, si discretioni vestræ sederit ut procedat : Vestræ, inquam, quia nolo ut sensus insulsus, et ariditas linguæ in vestræ clientelæ risum et opinionis meæ dispendium publicetur. Non displicebit tamen si errori meo compatientibus Lumbardo secretius innotuerit et Alexandro. Aiter enim princeps meus est; alter autem frater aut amicus ordinis nostri. Ea siquidem conditione emissi litteras, ut si vobis placuerint, progrediantur ad episcopum Pictaviensem : et, si ei visum fuerit expediens, pertranseant ad cardinales, immutato tamen ante si quid decreverit immutandum.Alioquin in domo vestra vel illius dentur incendio.

EPIST0LA CCXXXIII.
AD NICOLAUM DE MONTE R0TH0M.
(A. D. 1167-8.)

Nicolao de Monte Rothomagensi, JOAN. Sares.

Dissipat Dominus gentes quæ bella volunt, et qui se a pace Dei elongant, indubitanter peribunt. Quis persecutorum Ecclesiæ ultricem dexteram Dei, qui potentes potentius punit,legitur evasisse ? Unde domino nostro regi Angliæ, quem Deus, si in beneplacito suo est, optimum faciat : et hæredibus suis, quod sine dolore non dico, plurimum timendum est ne scindatur regnum eorum, et potestas jnfirmetur, qua contra Ecclesiam abutuntur. Nam si differtur ultio ad correptionem et probationem filiorum, quos Pater nisericors castigat ut coronet, non tamen aufertur. Sed post sanctorum patien

[ocr errors][ocr errors]

vir sapientissimus et tantis virtutibus et potestate amplissima, et fere bonis omnibus donatus a Domino non redit ad cor, et qui tot et tantarum urbium domitor est, intemperantiam hanc domare non potest ? Cur, Ecclesiam persequens unice dilectam sponso iram illius provocat qui aufert Spiritum principum, et sublimium colla propria calcat virtute ? profecto si saperet in eos retorqueret indignationis suæ aculeos, qui eum circumvenientes in hoc non consilium sed præcipitium impellunt : et saltem Babylonis regem ut eo non inveniatur crudelior imitaretur, qui illos conjecit in lacum leonum, quorum consilio illuc detruserat et incluserat Danielem, ut pœnam quam intentaverat innoeenti, consiliarii nocentes exciperent. Et si historiarum non movetur exemplis, eum vel Fredericus ex augustus potest instruere, qui de fastigio Romani imperii ob Ecclesiæ perseeutionem in paupertatem et ignominiam miser, sed nulli miserabilis corruit, ad gloriam ejus, qui solus pro arbitrio suo regna et imperia transfert, erigit quas vult et dejicit potestates. Ille suos punire noluit, qui eum depravaverant, consiliarios : sed in illos digitus Dei gloriosam exercuit ultionem. Nunquid rex Angliæ ultimus pœnitentiæ fructus offeret Deo qui eum præ cæteris principibus sublimavit ? Archiepiscopus Sancti Jacobi, diu proscriptus, jam a multo tempore revocatus est a rege suo. Rex Danorum suum revocans consilio ejus agit omnia, compescit inimicos, et eum colit ut patrem, Lugdunensis suam recepit sedem, et provinciam catholicæ reddidit unitati. Urbes Italiæ ejectis coram Frederico schismaticis, catholicos episcopos receperunt. Deo teste nisi dominus rex suum revocet, quod de illo timeo, dicere reformido. Et si eum revocaverit, et Ecclesiæ Dei reddiderit pacem, confido spe haud dubia, quod circa eum et suos antiquorum gratia successuum precibus ecclesiæ reflorebit. Quid multa ? una via patet consilii, ut pravos et inimicos Ecclesiæ excludat consiliarios, et Deum quem offendit placare studeat, quo invito regnare non potest, aut feliciter principari : sustinuit eum hactenus in multa patientia, sed, nisi caveat, adversus immoderationem ejus ut parturiere loquetur in brevi.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »