Obrazy na stronie
PDF
ePub

!

per servientem magistri Reginaldi innovata sunt, A inter alios nuntius episcopi Londoniensis quem adhibita celeritate significare curavi.

C

Innotuit vobis præfati servientis ministerio quid actum sit in colloquio cardinalium et domini Cantuariensis inter Gisorcium et Triam. Illis autem ab invicem discedentibus, cardinales adeo turbatum regem invenerunt, ut palam quereretur se proditum esse a domino papa et minaretur se ab eo recessurum, nisi de Cantuariensi archiepiscopo justitiam faceret exhiberi. Deinde, multis consiliis ultro citroque habitis, et rege nunc proceres, nunc episcopos et abbates, nunc familiares suos, nunc cardinales simul, nunc alterum sine altero consulente, tandem se ad justitiam obtulit, dicens se paratum esse per omnia stare judicio et mandato eorum super omnibus querelis, quæ vertuntur inter ipsum et B dominum Cantuariensem adjiciens se præstaturum in initio omnem cautionem tam juramentoriam quam fidejussoriam et ampliorem si cardinales vellent, quod de verbis eorum nec iota nec apicem præteriret inobservatum: dummodo illi, quod minimo debetur homini, id est justitiam, exhiberent. Cui cum cardinales respondissent, quod non acceperant potestatem super Cantuariensem judicandi sed componendi, rex ab eis petiit et obtinuit, ut hanc humilitatem ejus scriberent domino papæ et sinceritatem causæ ejus sicut eam didicerant a sapientibus et religiosis viris Eboracensi archiepiscopo et episcopis Londoniensi et Cicestrensi et Wigornensi transmarinis, et item cismarinis Rothomagensi, Lexoviensi et Bajocensi. Post processit episcopus Londoniensis et cum in archiepiscopum suum veneni multum evomuisset, obtulit causam suam et aliorum episcoporum, qui contra memoratum Cantuariensem appellaverant, instans nomine regni etsacerdotii ut audiretur et finiretur : legatis vero dicentibus itidem se non posse compellere Cantuariensem et illum nolle contendere, prorupit episcopus et alii qui aderant, nomine regni et sacerdotii, in appellationem, inhibentes ne Cantuariensis contra alterutrum aliquid innovaret, ponentes utrumque sub protectione domini papæ usque ad diem appellationis, quam prorogaverunt in annum alterum, scilicet ad festum Sancti Martini. Londoniensis tamen speciales causas pro se posuit, impugnans libertatem ecclesiarum, quas Cantuariensis archiepiscopus habet in episcopatu illius. Quo facto, direxerunt cardinales duos nuntios ad Cantuariensem, qui ei proxima die post festum Sanctæ Lucia porrexerunt litteras, quibus continebatur ex parte series horum, et idem archiepiscopus prohibebatur ex parte domini papæ, et legatorum aliquid facere contra hanc appellationem, antequam adeatur dominus papa, episcopi quoque duos nuntios miserunt Walterum cantorem Saresberiensem et M. Jocelinum cancellarium Cicestrensem, ut factam denuntiarent appellationem, et eam coram archiepiscopo innovarent. Sed archiepiscopus episcoporum nuntios ad colloquium non admisit: eo quod PATROL. CXCIX.

D

archiepiscopus excommunicatum habet, et cardinalibus denuntiaverat, legatione fungebatur, et quia communicaverant excommunicatis ejus, etsi in fraudem apostolici mandati viderentur minus prudentibus absoluti. Hoc enim tandem et tantum indulserat dominus papa, ut si essent in periculo mortis absolverentur, præstito ante juramento, quod starent domini papæ mandato si convalescerent. Illi autem simulantes se in mortis periculo constitutos, quia oportebat eos ex mandato domini regis nunc transfretare, nunc in Walliam proficisci, a quodam episcopo Wallensi utriusque juris prorsus aut fere ignaro, Lanalvensi scilicet, qui monasterium Abendonensem, utpote quæstuosius, pro episcopatu receperat de manu regis, absolutionem impetraverunt. Et, ne de mandato domini,papæ possit ambigi, litteras apostolicas misit archiepiscopus legatis, quibus districte præcipiuntur illos sic absolutos reponere in anteriorem excommunicationis sententiam, nisi possessiones archiepiscopi et suorum et omnia ablata cum integritate restituant, nullius appellationis obstaculo apostolicum hoc impediente mandatum. Receperant et alias litteras ante,quibus jussi sunt operam dare ut pax sic reformetur inter reges, ne de eis alteruter queri possit, et prohibentur Angliam ingredi, vel se intromittere de negotiis regni, nisi prius pax plenissima Cant. archiepiscopo fuerit reformata.

Cum vero episc. suo et regni nomine appellassent, quidam clericus Gaufredi Cantuariensis archidiaconi vice domini sui appellavit : et unus monachorum Cantuariensium non ad hoc tamen missus a fratribus suis, sed ut regis clementia imploraret, ne scelerosus ille Randulpus de Broc in res monachorum, mortuo priore, manum posset extendere. Archiepiscopus autem rescripsit cardinalibus se scire et illos non ignorare quatenus eis obedire teneretur, et facturum, auctore Deo, quod Ecclesiæ Dei noverit expedire. Nuntiis quoque eorum et suo plura verbis exponenda commisit, increpans eos in pluribus ex justis et evidentibus causis: rogavit etiam attentius ut juxta mandatum domini papæ excommunicatos suos urgerent ad satisfactionem vel in sententiam anathematis revocarent: nec antea credi posset quod Papiensis facundia collega sui fidem subvertere valeret: nisi nunc arundinea levitate et concavitate flecteretur ad auram venti non incumbentis, sed comminantis : sonum excitantis, non plagam inferentis aut ictum. Fortasse, sicut hactenus credebatur, spiritus hominis promptus est sed deprehensum est carnem esse infirmam. Nam de Willelmo, quob ad initio creditum est nunc clarius clucescit, quia quam magnanimus, quam fidelis in causa Ecclesiæ Romanæ coram Frederico Papiæ inventus est: talis et tantus in causa Ecclesiæ Anglicana (si licitum fuerit) invenietur præsidente vel assidente Henrico. Ex quo

9

Domino Cantuariensi persuasum est, ut istorum A factam a me translationem vos approbare et hujus

cardinalium vel aliorum, qui fructum legationis
exspectent in terra regis Angliæ, judicio se nulla
ratione subjiciat. De cætero tractatur de pace
regum. Rex Angliæ et comes Henricus contendunt
ut alter alterum in hoc negotio possit astutia
superare, sed quia nihil adhuc peperit conceptus
eorum relatu dignum, verbi hujus exsecutionem in
aliud tempus credidi protelandam. Lugdunensis
archiepiscopus ecclesiam et civitatem suam cum
honore et lætitia omnium recepit in festo Beati
Martini. Eadem die congressus Fredericus exau-
gustus cum Mediolanensibus, amissis xxv militi-
bus, in fugam versus est. Dominus papa, receptis
nuntiis qui Constantinopolim profecti fuerant cum
muneribus et honore, et similiter legatis regis B
Siculi, prosperatur in viis Domini, moram faciens
Beneventi. Cum plura innotuerint scitu digna, ea
vobis; Deo propitiante, scribere non pigritabor.
Valete interim et semper.

EPISTOLA CCXXIX.

AD MAG. RAIMUNDUM ECCLES. PICTAV. CANCELL. (A. D. 1167.)

Magistro RAIMUNDO Pictaviensis Ecclesiæ cancellario, JOANNES, salutem, et pro voto successus.

postulare confirmavit. Eumdem autem modum transferendi in hac hierarchia quem in cœlesti observavi, hoc excepto quod Latinas dictiones multas pro una Græca positas non ubique conjunxi, et alicubi sensum potius quam verba sum secutus. Poterit autem aliquis remonstrare quare placuerit Latinorum Ecclesiæ quædam mutare quæ constat virum sanctissimum et ab apostolis eruditum tradidisse, imo tradita ab antecessoribus suis narravisse, et quare tradita fuerint rationes ostendisse.

EPISTOLA CCXXXI.

AD JOANNEM PICTAVIENSEM.

(A. D. 1167.)

JOANNI Pictaviensi episcopo.

Paritum est consilio vestro pro viribus; missum est ad dominum papam cum litteris Christianissimi regis et optimatum Franciæ. Cardinalium nomen viluit apud Francos, eo quod Balaamitæ quatenus licuit inventi sunt, et digni qui cum suis Madianitis corruant gladio Moysi, vivificant enim animas quæ non vivunt, et Moabitarum captantes munera populum Dei maledicto et infamia conantur involNec veriti sunt mentiri in litteris quas contra Cantuariensem, archiepiscopum miserunt domino papæ sicut multis innotuit qui interfuerunt colloquio eorum et memorati Cantuarienses audientes et plene intelligentes factam eis ab archiepiscopo responsionem, quam tamen isti Balaamitæ perversa

vere.

Si salutationis antiquæ mutatur species, non imputetur præsumptioni, sed illis qui fidem persequuntur, qui charitatis munus impediunt : qui veritati moliuntur insidias. Sperabant Cantuarienses in adventu cardinalium se laboris et doloris solatium recepturos; sed ut timeo, frustra: nam, C interpretatione toxicare conati sunt, et insinua. ut pro animi mei loquar sententia, unus eorum plus quam expedit hominem timet, alter Dominum non veretur. Ita enim, ut dicitur, hactenus in causa Domini processerunt, ac si ille coram rege constitutus ad includendam veritatem secum attulisset carcerem Tullianum; hic, ad compedienda jura legum et canonum, vincula Petri. Francorum hæc de eis sententia est. Res tibi latius innotescet ex litteris quas meo Joanni plenius exaravi. Unum scio quod adventus eorum quibusdam amicis tuis quietem abstulit, labores et sollicitudines attulit, et eos sumptibus attenuavit quos utinam non fecissent incassum ! De cætero quoties opportunum fuerit, sollicita Sarracenum ut petitioni meæ satisfaciat, et transmittat mihi librum beati Dionysii de D bialiter tritum est, quod « taciturnitas imitatur Ecclesiastica Hierarchia et divinis nominibus, quos, sicut apud beatum Dionysium didici, nuper transtulit. Valete.

EPISTOLA CCXXX.

JOANNIS SARRACENI AD MAG. OAN. SARESBER.

(A. D. 1167.)

Post translationem angelicæ Hierarchiæ translationem ecclesiasticæ distuli, quia super ea transferenda vestram voluntatem ignoravi. Verebar autem ne viderer et meorum nimius approbator, et contra Salomonem liminum amici mei odiosus frequentator. Verum tamen ad transferendum magister scholarum me commovit, qui ejus hierarchiæ

tionum fallacia meram subvertere veritatem. Juraverat enim Christianissimus rex quod præfatus Cantuariensis non modo non fuit incentor discordiæ regum, sed conciliator concordiæ, et quantum licuit, pacis adjutor, et cooperator eorum, qui eam plurimum exquirebant. Debuerant regi credidisse juranti, nisi quia de suis moribus alios metientes nec Deo nec hominibus habent fidem, ubi dolosi spes refulserit nummi. Et quidem de altero nemo miratur, cujus fides ad Deum et Ecclesiam ab ea die innotuisse debuit, qua in hæreticorum consilio Papiensi,ubi Octavianus hæresiarcha receptus est : Frederico mutus assedit: et si plures opinentur cum expressum dedisse consensum. Nonne prover

concessionem? » sed tuebitur se regula juris, et si divini juris contemptor sit, quia qui tacet non utique consentit ; sed tamen verum est eum non negare: et ita gloriosæ vocis munimine et festivo eloquio suam apud homines plerosque perfidiam palliabit. Cæterum Francorum proverbio in ipsum Juditur, quia mala corporis operimenta coaptat, cui verecunda et nates patent. Othonis autem fama videbatur hilarior, ideoque multi mirantur et compatiuntur ei quod tam facile recessit a via Domini : nec satis sufficerent admirari, nisi quia celebre est, quia a convictu mores formantur : Qui tangit picem inquinatur ab ea (Eccli. vi), [Uvaque conspecta

livorem ducit abuva. (HOR. Ep. 11, 20.) Cætera posita A tiam in impios acerbius excandescet. Quare, quæso, sunt in ore latoris præsentium eritque diligentiæ vestræ rescribere quoties fuerit opportunum quod credideritis expedire. Expedit autem nosse studia et consilia Balaamitarum et quid Moabitæ contra ecclesiam moliantur : et si quis est qui manum porrigat Israel: hoc autem certissimum sit quod Cantuariensis archiepiscopus nullam causam dedit dissidio inter regem Angliæ et comitem Flandriæ quod per gratiam Dei in brevi plurimis in

notescet.

EPISTOLA CCXXXII

AD THOMAM CANTUAR.

(A. D. 1167.)

THOME Cantuariensi archiep. JOAN Sar.

Nec prior, nec posterior mihi placet conceptio litterarum quas ad dominum Willelmum mittere decrevistis, quia nimis plenæ videntur suspicionibus, et supra modum dentosis salibus abundare. Timeo enim ne temeritas nostra et illum et alios nobis inimicantes justificet. Unde cum in Pictaviam missurus essemlatorem præsentium, per vos transitum facere jussi, ut et sententia mea vobis innotescat, et domino Pictaviensi, si quid placuerit, per eum mittere valeatis. Ego mihi aliam cardinales in primis conveniendi formam præelegi, quam quidem vestræ personæ eminentiam non deceret : sed tamen similiorem arbitror condecenti. Ita tamen præelecta intelligatur, si discretioni vestræ sederit ut procedat: Vestræ, inquam, quia nolo ut sensus insulsus, et ariditas linguæ in vestræ clientelæ risum et opinionis meæ dispendium publicetur. Non displicebit tamen si errori meo compatientibus Lumbardo secretius innotuerit et Alexandro. Alter enim princeps meus est; alter autem frater aut amicus ordinis nostri. Ea siquidem conditione emissi litteras, ut si vobis placuerint, progrediantur ad episcopum Pictaviensem: et, si ei visum fuerit expediens, pertranseant ad cardinales, immutato tamen ante si quid decreverit immutandum. Alioquin in domo vestra vel illius dentur incendio.

EPISTOLA CCXXXIII.

AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOM.

(A. D. 1167-8.)

В

vir sapientissimus et tantis virtutibus et potestate amplissima, et fere bonis omnibus donatus a Domino non redit ad cor, et qui tot et tantarum urbium domitor est, intemperantiam hanc domare non potest? Cur, Ecclesiam persequens unice dilectam sponso iram illius provocat qui aufert Spiritum principum, et sublimium colla propria calcat virtute? profecto si saperet in eos retorqueret indignationis suæ aculeos, qui eum circumvenientes in hoc non consilium sed præcipitium impellunt et saltem Babylonis regem ut eo non inveniatur crudelior imitaretur, qui illos conjecit in lacum leonum, quorum consilio illuc detruserat et incluserat Danielem, ut pœnam quam intentaverat B innocenti, consiliarii nocentes exciperent. Et si historiarum non movetur exemplis, eum vel Fredericus ex augustus potest instruere, qui de fastigio Romani imperii ob Ecclesiæ persecutionem in paupertatem et ignominiam miser, sed nulli miserabilis corruit, ad gloriam ejus, qui solus pro arbitrio suo regna et imperia transfert, erigit quas vult et dejicit potestates. Ille suos punire noluit, qui eum depravaverant, consiliarios: sed in illos digitus Dei gloriosam exercuit ultionem. Nunquid rex Angliæ ultimus pœnitentiæ fructus offeret Deo qui eum præ cæteris principibus sublimavit? Archiepiscopus Sancti Jacobi, diu proscriptus, jam a multo tempore revocatus est a rege suo. Rex Danorum suum revocans consilio ejus agit omnia, compescit inimicos, et eum colit ut patrem, Lugdunensis suam recepit sedem, et provinciam catholicæ reddidit unitati. Urbes Italiæ ejectis coram Frederico schismaticis, catholicos episcopos receperunt. Deo teste nisi dominus rex suum revocet, quod de illo timeo, dicere reformido. Et si eum revocaverit, et Ecclesiæ Dei reddiderit pacem, confido spe haud dubia, quod circa eum et suos antiquorum gratia successuum precibus ecclesiæ reflorebit. Quid multa? una via patet consilii, ut pravos et inimicos Ecclesiæ excludat consiliarios, et Deum quem offendit placare studeat, quo invito regnare non potest, aut feliciter principari : sustinuit eum hactenus in multa patientia, sed, nisi caveat, adversus immoderationem ejus ut parturiere loquetur in brevi.

C

NICOLAO de Monte Rothomagensi, JOAN. Sares. D Dissipat Dominus gentes quæ bella volunt, et qui se a pace Dei elongant, indubitanter peribunt. Quis persecutorum Ecclesiæ ultricem dexteram Dei, qui potentes potentius punit,legitur evasisse ? Unde domino nostro regi Angliæ, quem Deus, si in beneplacito suo est, optimum faciat et hæredibus suis, quod sine dolore non dico, plurimum timendum est ne scindatur regnum eorum, et potestas infirmetur, qua contra Ecclesiam abutuntur. Nam si differtur ultio ad correptionem et probationem filiorum, quos Pater misericors castigat ut coronet, non tamen aufertur. Sed post sanctorum patien

:

EPISTOLA CCXXXIV.

AD BALDEWINUM ARCHIDIACONUM NORWIC. QUEM GODWINUM VOCAVIT.

(A. D. 1168).

Amico charissimo GODWINO filio Eadwini sacerdotis, miles suus GODRICUS, salutem et fidelem perseverantiam ad coronam.

Honor cinguli militaris, quo me ad apostolorum limina properantem tu inde rediens decorasti in urbe Senorum, quam Brennus dux Senonum ad locandos ibi valetudinarios suos legitur construxisse, me sæpius quam collato utar gladio, tui

in charitate et gaudio memorem esse compel- A patenter lædat occurrere contigerit, eum invocato lit, et

Utinam hoc pereat rubigine telum.
(HORAT.)

sed et :
Qui nos commorit, melius non tangere clamo,
Flebit, et insignis toto cantabitur orbe.

(ID.)

musarum auxilio studeas demulcere, aut Herculea domare clava. Salutat te castrorum fidei jucunda et meritis suis amplectenda militia. Non mihi displicebit, dum tibi videatur esse tutam, si iis ad quos mitteris, ostendas litteras militis tui.

EPISTOLA CCXXXV.

AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM ET MAG. RAYMUNDUM CANCELL.

(A. D. 1168.)

Dominis et amicis suis PERPETUO et FELICI, CIRILLUS, salutem et pacem quam mundus dare non potest.

illo agente qui jam extendit manum suam in retri. buendo, et Christianorum hostem Fredericum ad gloriam suam fecit misericorditer ex-Augustum. Contra eum et collatrones suos jam quinto anno milito peregrinus, ignarus an in patria nostra mihi relictus sit aliquis amicorum, an omnes sint in fata collapsi. Timeo enim ne nusquam sint, qui nusquam inveniuntur, quibus, cum pulsantur, non est B quenter aperit nominum significatio votivorum. vox neque sensus. Si superesset vel unus, probabile est quod saltem ab intermeantibus quæreret.

[ocr errors]

Vivitne Godricus et aura

Utitur ætherea, an crudelibus occubat umbris ? (VIRG. n. 1, 550.)

Unde dilectionem tuam, cujus fides velut in confla. torio probata super aurum rutilat, et omni topazio pretiosior est, credidi attentius exorandam, ut de statu eorum, si qui tamen sunt, diligentius inquiras: et si qui eorum adhuc vivunt, ægri tamen, eis medicinam procura quam morbis eorum noveris expedire. Ut saltem audita vita eorum, etsi non sospitate, quam mihi nemo persuadere potest, aliquod tantæ perigrinationis et laboriosæ militiæ, qua pro libertate patriæ pugnamus ad bestias, recipiamus te interveniente solatium; illos enim nosce consueveras. Age ergo strenue quod cœpisti, et lætare et spera in his quæ dicta sunt nobis, quia auctore Deo in proximo recipiemus stipendia, et hostem publicum conjiciemus in vincula, aut a patriæ persecutione cessabit se dedens principi qui vivit et merito dominatur in universa terra. Fredericum intra Papiam clausimus et tenemus obsessum: ejectos a schismaticis episcopos reduximus in sedes suas,et contrito capite impiorum membra carnium cohærentia sibi facile dissolventur. A tuo igitur sensu, id est recto, nequaquam movearis, neque per spiritum neque per sermonem, neque per epistolam tanquam ab apostolico missam, quasi instet ira Dei justos deserens in tribulatione et impiis in malitia perseverantibus gloriam largiens et triumphum. Videbis in brevi gloriam Dei, et impleri promissiones Patrum, quas infidelis percipere non meretur. Nam et qui Jerusalem imminente Sennacherib oraculum prophetæ audiens diffisus est, et eam tam cita liberatione, et victualium copia, et gloria triumphi sublevandam et sublimandam esse non credidit, in porta civitatis exstinctus est, concurrentibus fidelium turbis ad magnalia divinæ promissionis. Si me mutato nomine audieris in Italia militare, non obstupescas, sed imputa tibi qui me in Italia donasti cingulo militari. Vale. Cura lethargicos et si tricipitem carnem tibi insidiari aut ut

C

D

Vestri similes divinarum conscios litterarum latere non potest, quod mentem totius orationis fre

Perpetuitate Felix et felicitate Perpetuas gaudeantet ob consolationem quam Christi pauperibus impenderunt, consoletur et glorificet eos Dominus in consilio justorum et congregatione. Et quidem ne. cessaria fuerat consolatio, si tamen verum est quod audistis, sed potius ob causam publicam quam privatam, nam

Sidera quis mundumque velit spectare cadentem Expers ipse metus. .

expers doloris, expers sollicitudinis non quod justum qui ut leo confidit per se contristare valeat quidquid acciderit, sed quia instinctu naturæ et virtutis urgente stimulo proximus sic compatitur et congaudet, ut nihil humanum a se reputet alienum. Quis, inquit, infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? (II Cor. x1.) Profecto nullus, quia omnis parturit donec Christus reformetur aut formetur in illis. Certe non crediderim quod sine dolore videre possit Ecclesiam in capite vulnerari, pastorem percuti, conteri et dissolvi, ut dispergantur et pereant oves Christi. Stupidum est aut prorsus de corpore Christi non est membrum quod tanti languoris acerbitate non movetur ad compatiendum.Apatheiam,quam Latinus insensibilitatem dicit, Stoici prædicant, sed eorum opinio explosa est fidelissima ratione et virtute rectius philosophantium et, quod potentissimum est, sacreæ Scripturæ præceptis et exemplis. Videns Dominus civitatem, cui legis erat custodia et dispensatio credita, Scribarum et Pharisæorum quæ sua sunt non quæ Domini quærentium traditionibus agi, et imponere in humeros hominum onera graviora et importabilia quæ nec digito contingebant, et sedere in cathedra Moysi loquentes secundum legem, et viventes contra legem, flevit super illam eo quod ipsam videbat meritis exigentibus in brevi ruituram. Exemplum ergo dedit fidelibus similiter faciendi, quia flagellum simile provocant Scribæ et Pharisæi temporis nostri, Et bæc quidem justa potest esse et est causa doloris. Cæterum cum his bene agitur super quorum naufragio sollicitamini, quia perire non possunt qui de brachio hominis rejecti sunt in sinum clementiæ Dei. Eorum ergo liberatio,

quio, et ibi certiorari de his quæ fuerint digna scitu.

Hæc a vobis a tertium non transibunt, nec innotescat cardinalibus quidquam de hoc negotio domini Cantuariensis, quod propter colloquium venturus sit, vel quod industria ejus reconciliationi regum sit adeo necessaria. Ex quo nuntii ejus quod in brevi futurum speramus redierint, vobis nova eorum significare non pigritabimur. Nam in reditu eorum sanandus creditur et promittitur Cyrillus. De cætero noveritis nos audiisse pro certo quod Henricus dux Saxonum, in solemni prælio victus est ab archiepiscopo Magdeburgensi, episcopo Helvestadensi, et Alberto marchione, cecideruntque ex parte ducis septingenti milites et capti aut occisi sunt xxn comites et in parte episcoporum adeo pauci ceciderunt aut capti sunt ut nullus de jactura queratur. Studuit imperator duci reformare pacem, sed ipsi non acquiescunt, maxime ut sub obtentu guerræ se possint a schismaticorum consortio separare. Imperator Teutonicis et Alemannis nutu Dei ex maxima parte datus est in odium et contemptum. Lombardi, in ignominiam imperatoris, in castro cui Roboretum nomen erat, ædificant civitatem prope Papiam, quam Alexandrinam appellant in honorem papæ Alexandri et perniciem Papiensium. EPISTOLA CCXXXVI.

AD ROBERTUM FILIUM EGIDIÆ.

(A. D. 1168.)

ROBERTO filio Ægidiæ.

'quod fides indubitata sperare persuadet, in pro- A amicorum nostrorum præfato positis interesse collo. ximo est, quia illius adjutorio derelicti sunt, qui pauperem liberat a potente et pauperem cui non est adjutor. Utique, dilectissimi mei, sic expedit ex variis causis, tum quidem ut soli Deo obnoi xii sint et devotius famulentur Christi pauperes cum fuerint expediti, tum neavari et fastuosi quos nostis homines, in suam et aliorum perniciem rapiandi et gloriandi materiam habeant, et intumescentes contra Dominum et Ecclesiam Dei heneficio expeditam conculcantes dicant : Manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia. Nam qui dubitat Ecclesiam liberandam et promissiones Christi adimplendas esse diffidit, indignus est censeri nomine Christiano. Nihil itaque minus timeatis quam ut filius ad flagellum patris erumpat in indi- B gnationem, ad castigationem servus obmurmuret erudienti magistro, discipulus indignetur suceptus, ægrotus adversetur medici sui cauterium vel cæsuram. Quid ergo si medicus manum, quæ ad opera bona diu aruerat, ad tempus incidit vel urit, ut reddat perpetuo fortiorem ? Non stupet ad hæc qui Cirillum quod est manum debilem curatum legit a Christo. Ipse enim est qui percutit et sanat, et quod magis est occidit ut vivificet. Esto quod regi sit indulta dilatio, non tamen in diem certum, quia nec hoc asseritur, facile poterit quia speratur auctore Domino causæ status in meliorem calculum reformari. Sane nec ambigo reformandum, nec tamen hoc præsumo de homine, sed de illo cujus majestas tam crebris tam patentibus provocatur injuriis. Nam prosperitas stultorum perdet illos. Quod vero adjecistis illum electum, sed ut creditur reprobum Dei, benedictionem a domino papa potuisse obtinere si barbam deponere voluisset, ridiculum est, nisi forte tanti fecerit barbam ut crediderit de se quod de Samsone legitur, quia ei virtus et fortitudo constet in pilis. Cæterum, quod fama divulgante et vivis exstantibus argumentis notum est, fortitudo ejus in lumbis ejus et virtus in nequitia et dolo et audacia mentiendi. Comprehendet Dominus sapientes in astutia sua et ad gloriam nominis sui expediet causam suam non per eos de quibus spes habebatur, sed quocunque miraculo suo. Nam, ut scriptum est: Nova bella elegit Dominus; portas hostium ipse subvertit (Judic. v). Pharaonem expu. gnaverunt culices, vidua Holophernem, et pedites regem Syriæ potentissimum leguntur ante alios expugnasse. De reformanda pace Ecclesiæ laborat comes Flandriæ, sperans inter reges se facilius posse componere, si dominum Cantuariensem habuerit adjutorem. Jam inde tractavit cum rege Angliæ, pro quo maxime sollicitari creditur, et Cantuariensem ad colloquium secundo invitavit, et nunc quidem obtinuit ut archiepiscopus accedat ad Turonense monasterium locuturus ei ibi quando proxime reges colloquentur. Laborat autem ut ipse rex et archiepiscopus conveniant et per se ipsos de pace sua adinvicem tractent. Utinam vos aut aliqui

C

D

Arctior nexus est charitatis quam sanguinis : et ubi cognatio distrahitur animorum, carni conjuncta caro non prodest quidquam. Ex quo fit ut inter ipsos fratres sit alius germanior alio, dum pro conformitate morum, pro dilectionis augmento vera cognatio suum recipit incrementum. Nam quæ carnis duntaxat est, non magis est hominum quam brutorum. Quæ quia rationis expertia sunt, et virtutis ignara, non reminiscuntur quod mola sunt, legitimos obliviscuntur affectus, et quo provectior fuerit ætas, eo longius recedunt a natura, et inutiles carnis sequuntur appetitus. Expertus experto loquor, qui veram cognationem a carne desertus et sanguine inter alienigenas reperi. Tu ergo cum mihi sanguine (quod facies ipsa convincit) junctus sis, et charitate, quod cum multa, tum inauratus hyacinthus quotidie probat, alios antecedas, quem præferam tibi ? scio enim quod et tu paucos admodum præferas mihi, nisi forte nepotulus meus adeo transfuderit in se patris affectionem, ut nihil charitatis aut solito minus reliquerit patruo. Sed certe hoc mihi persuaderi non potest. Nec dubito quin in pectore tuo mihi reservatus sit amplissimus locus. Sed in domo tua mihi locum optimum destinasti, et jucundissimum post illum quem occupabit archa,quæ species rerum continet perutiles ad omnem medicinam. Quæ si exhaustæ aut imminutæ sunt, ætate præterita, ne turberis quia in eisdem succrescunt hortis, ubi eas colligere consueveras: et si radices ab

« PoprzedniaDalej »