Obrazy na stronie
PDF
ePub

ea quæ vitanda dicit, præscribat, ut de restitutione A lutis suæ dispendio vitare non potest, procul dubio

vestra et vestrorum et Ecclesiæ libertate agat cum domino rege, vobisque rescribat quatenus profecerit, quia et vobis et vestris sumptus desunt ne ad colloquium ejus possitis accedere: nec tutum est alicui vestrorum ingredi terminos regis Angliæ. Doceat vos magni consilii Angelus, et sit in ore et corde eorum quos mittetis, Spiritus sanctus. Si legatus, quod in fine litterarum pollicitus est,adimpleverit, ei multiplices gratias arbitror referendas. Si Lundoniensis episcopus, et vester archidiaconus recipiunt a Domino quod merentur, sibi imputent; vos tamen videte an sententia vestra, si citatio non præcesserit, robur sit habitura. Nam utinam, sicut de merito, ita de jure et facto sortiri possit effectum.

EPISTOLA CCXXI.

AD WILLELMUM PAPIENSEM.

(A. D. 1167.)

GUILLELMO Papiensi.

Fama vulgante didicimus vos et dominum Ottonem sanctæ Romanæ Ecclesiædiaconum cardinalem, ad preces illustris domini nostri regis Anglorum ex mandato domini papæ in parte Aquitaniæ descendisse, ut auctore Deo, si fieri potest, Anglicanæ Ecclesiæ debitam reddatis libertatem, et inter dominum regem et Cantuariensem archiepiscopum pacem et concordiam reformetis. A magnis etiam et a venerabilibus viris auditum est, quod præfatus dominus noster rex adeo de amore vestro confidit, ut consilio vestro in omnibus obtemperare decreverit: unde vehementer exhilaratus consilium vestrum et auxilium mihi censui implorandum, vobis in omnibus pariturus, salva indemnitate conscientiæ, et honestate personæ. Confido enim in Domino quod tanti non erit apud vos acceptio personarum, et munerum, ut aliquid committatis unde lædatur Ecclesia, scandalum generetur in mundo, offuscetur claritas nominis vestri. Hæc enim sunt opera eorum, qui aut legem nesciunt, aut legis Dominum non verentur. Vos autem non sic, cujus fidem et prudentiam adeo Dominus approbavit, ut vos in capite mundi super candelabrum aureum septem lampadarum tanquam lucernam eximiam collocaret, ut qui ingrediuntur lucem videant. In vos ergo omnium oculi diriguntur, timentque plurimi ne Lucifer denuo tentatus exstinguatur et corruat, veriti ne familiaritas, quam cum rege, ut dicitur, ulterius contraxistis, vobis sit occasio delinquendi. Et profecto.

Omne animi vitium tanto conspectus in se Crimen habet,quanto major qui peccathabetur. (Juv. viii, 140.) Cæterum ego interim spero quod hæc vestri et domini regis familiaritas, quæ multis adeo suspecta est, fructuosa erit Ecclesiæ, necessaria nobis, salubris illi, et vobis gloriosa. Si enim vos audierit, in eo quod juris necessitas cogit, et quod sine sa

pœnitebit, confitebitur culpam, et humiliter satisfaciens Ecclesiæ, pacem et libertatem nobis omnibus ablata cum integritate restituet, et fraternum odium de corde prorsus avellet. Alioquin quis enim eripere potest a laqueo mortis?

Scio utique, quoniam indubitanter verum est etiam et notissimum, quod nec Petrus ipse hanc accepit a Domino potestatem, ut impœnitentes pos. sit absolvere, et procul dubio constat, quia si res ablata reddi potest, et non redditur, non agitur pœnitentia, sed fingitur. Ubi autem principis apostolorum cohibetur auctoritas, nulla ratione crediderim convalescere posse cujusquam hominis potestatem. Fateor autem et verum est domino regi, utpote gloB riosissimo principi, quamplurimam deferendum, sed ita ut Deus nec in minimo offendatur. Alioquin species idololatriæ est sub cujuscunque utilitatis prætextu creaturam Creatori præponere, sicut beatus docet Apostolus. Mala enim facienda non sunt, ut proveniant bona, nec licet alicui dispensare contra præceptum Domini, quod in lege vel Evangelio perpetuam habet causam. Ut autem mihi possitis commodius providere, ut clamor pauperis introeat in aures vestras, quartus exsilii mei annus elapsus est, cum tamen domino regi per me et per alios sæpe obtulerim, quod licet conscientia teste, non meruerim iram ejus, tamen pro recuperanda gratia ejus, libenter facerem quidquid ei placeret, salva conscientia et famæ integritate. Actum est Cautem mecum per quosdam mediatores, ut recederem a fidelitate, et obsequio domini Cantuariensis, et jurarem fidelitatem regi, et observantiam consuetudinum regni. Quod quia facere nequeo, nec volo, quoniam contra conscientiam est et honestatem, proscriptus exsulo, et exsulabo libenter, dum Deo placuerit. Nunquid enim obediendi necessitatem rumpens in periculo Ecclesiæ, in causa Dei, Patrem et dominum deseram, et in consuetudines jurabo quas sacri canones reprobant, et dominus papa de consilio fratrum apud Senonas, vobis ipsis, ut opinor, audientibus condemnavit? Certe observantiam canonum aut etiam ipsius Evangelii non jurarem, quoniam, ut Apostolus ingemiscit, in mulciter prævaricari, quam prævaricationem cumulare tis offendimus omnes. Et minus malum est simpliperjurio. Scio autem quod perjurii aut inobedientiæ aut cujuscunque turpitudinis nemo vos habebit auctores. Sed quia timeo ne vos tædeat verbositatis meæ, verbis hunc facio finem, supplicans ut vos Ecclesiæ diutius naufragantis studeatis finire miseriam, et quæ nobis jugiter inferuntur propulsare injurias. Valeat semper dominus meus, et proscriptorum Christi misereatur. Intercedo enim vice omnium coexsulantium: et, si mihi non fuerit exhibita consolatio, mihi tamen reputabo impensum quidquid aliis proscriptis Christi per vos novero esse exhibitum.

D

EPISTOLA CCXXII.

AD JOANNEM EPISCOPUM PICTA VIENSEM.

(A. D. 1167.)

A stus adversarius ejus hactenus exstitit: sed an expediat adeo manifesta ei suspicionis causas exponere, non satis liquet. Nam archiepiscopus (ut audio) ei jam rescripsit, contra meum et quorumdam aliorum consilia, quod se illius judicio non supponet, nec tenetur supponere, et plura congessit quibus animum hominis exasperasse potest: cum ego potius eum crederem verbis blandioribus demulcendum, et retinendum in amicitia, donec ipsum adversarium esse convincant opera ejus. Pacem vero ad honorem Ecclesiæ Dei et suum libenter recipiet per manus legatorum: sed an ad colloquia eorum accessurus sit, nisi restituantur ablata, unde se et suos valeat exhibere, nondum habeo exploratum. Certo autem certius est, quod nisi componatur per eos, nullam citra restitutionem ingredietur causam cum illata sibi injuria et violentia lippis et tonsoribus nota sit. Sed nec aliquem suorum mittet, donec intermeantibus eundi et redeundi securitas procuretur. Et quoniam conditionis nostræ calculus in adventu eorum videtur aliquantulum immutatus, precor attentius, ut mihi per latorem præsentium rescribatis, qualiter ad ndemnitatem conscientiæ et famæ me versari oporteat. Nam si de juramentis agitur quæ dominus rex a nobis exigere consuevit, rogo Deum meum, ut ante mihi mortem misericorditer largiatur, quam conscientiam et famam juramentis talibus maculare. EPISTOLA CCXXIII.

Domino JOANNI Pictaviensi episc., J. S. Regnorum collisiones et terræ motus magni et imminentium periculorum exitus me calamum suspendere diutius coegerunt, et commodiora scribendi tempora exspectare. Bellici namque tumultus æstate fere tota ferventes intermeandi facultatem litterarum portitoribus præcluserunt, et in urbe Remensi orta seditio sic turbavit provinciam, ut vix tutum fuerit ingredi vel egredi civitatem. Conspiraverant enim cives de clericorum consilio et auxilio militum nitentes contra archiepiscopum, qui novas quasdam indebitas et intolerabiles servitutes volebat imponere civitati, et ecclesiarum B turres et domos munitiores occupantes, officialibus et amicis archiepiscopi ejectis ab urbe, multas ei injurias intulerunt. Et primo quidem ei omnem humilitatem exhibuerant, parati duo millia librarum, sicut multi testantur, conferre in ærarium ejus, dummodo eos jure tractaret et legibus vivere pateretur, quibus civitas continue usa est a tempore sancti Remigii Francorum apostoli. Adierant etiam Christianissimum regem, sed nec per eum rigorem archiepiscopi flectere potuerunt. Confugerunt itaque ad comitem Henricum, et ex ejus consilio cesserunt regi, quem archiepiscopus adduxerat, ut in brachio ejus contereret civitatem. Rex autem dolens, sed tamen ratris satisfaciens voluntati, circiter quinquaginta domos dirui fecit, et C recessit. Cives vero die tertia redierunt, et in ultionem dirutarum domuum funditus everterunt domos militum faventium archiepiscopo, vice domini scilicet sui, et alterius qui in urbe gesserat præfecturam. Unde motus archiepiscopus comitis Flandriæ imploravit auxilium, eumque cum mille militibus adduxit Remos, ut cives perirent in ore gladii, aut redimendi et torquendi conjicerentur in vincula. Sed illi præsentientes adventum comitis, iterato cesserunt, sic evacuantes urbem ut Flandrenses, inedia confecti, vix unius diei et noctis moram potuerint sustinere. Et quia archiepiscopusțin recessu eorum cives ad propria redituros non dubitabat, per comitem Robertum fratrem suum, ignaris Flandrensibus, cum eis pacem fecit, acceptis quadringentis quinquaginta libris in recompensationem damnorum: quæ, ut multiplices injurias et contumelias taceam, in quadruplum excreverant, concedens ut de cætero legibus utantur antiquis. Sic itaque damnosam et ignominiosam cum civibus faciens pacem, adhuc cum clero exercet inimicitias, et se juri offerentes vexat ecclesias. Hæc apud nos.

Cæterum ad partes vestras accepimus venisse legatos, de quibus adhuc incertum est quid nobis sperari oporteat, quid timeri. Hoc autem certissime constat, quod dominus Cantuariensis judicium cardinalis ad vincula non subire disposuit, multis (ut puto) et justis suspicionibus motus, qui manife

[ocr errors]

AD MAGISTRUM RAIMUDUNM.

(A. D. 1167.)

Magistro RAIMUNDO.

Quid me tandiu silere coegerit, in quo statu versatus sum, vobis ex litteris domino Pictaviensi missis facile innotescet. Unde ad reliqua necessitatis meæ progrediens attentius precor, quatenus conditione mea diligenter inspecta, ex omnibus circumstantiis personarum et causæ et temporis, rescribere placeat quid potissimum videatur, hoc in præelectione consilii observato, ut semper honestas utilitati præjudicet. Et, si domino episcopo, et vobis, et magistro Laurentio visum fuerit ut mihi et exsulibus aliis Christi procuretur facultas secura legatos adeundi, eam nobis desidero procurari : ita tamen ut (antequam illos adeam) domini episcopi et vestro, et M. Laurentii, si tamen ab Anglia rediit, super negotiis gerendis sim informatus consilio. Varius autem rumor est aliis asserentibus cardinales fideliter pro Ecclesia Dei laboraturos: aliis dicentibus quod proposuerunt distrahere Ecclesiæ libertatem, et evacuare justitiam causæ nostræ pro pecunia, quam tamen non licet mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Erat itaque diligentiæ vestræ rescribere, quod de consilio eorum et statu domini regis et curiæ habueritis exploratum, et quæ circa dominum episcopum et vos agantur, fidelius intimare. Precor etiam ut mihi remittatis, si quid magister Joannes rescripsit, pe

titionibus meis, aut si nondum rescripsit, detis A gentia cardinalium, qni ad hoc missi sunt nisi operam ut rescribat. Valete.

EPISTOLA CCXXIV.

AD MAGISTRUM LAURENTIUM.

(A. D. 1167.)

Magistro LAURentio.

Ex inspectione litterarum vestrarum lætus accepi quod domino Willelmo Papiensi legatione fungenti adhærebitis nec dubito quin vobis et nobis possit officiosa et utilis esse familiaritas ejus. Et quia vobis notius est, quam alicui nostrum, in quo calculo, quantum ad vestrates, causa nostra versetur, precor attentius ut, inspectis his quæ domino episcopo scripsi et magistro scholarum, quod causæ nostræ credideritis expedire per latorem præsentium rescribatis. Dicitur autem quod hujusmodi B legati neminem recipere consueverint in ulteriorem domus suæ familiaritatem,qui non eis de exhibenda fidelitate et fide servanda et occultandis secretis præstiterit juratoriam cautionem. In quo quidem articulo dilectionem vestram, si tale quid exactum fuerit, desidero præmuniri, ut se sic, si res exegerit, obliget ad humanum obsequium, ne conscientia innocentiæ dispendium patiatur. Et licet arcana sua sic studeant occultari, non facile crediderim quod, nisi quatenus Romanis de more antiquo licet, exercere velint opera tenebrarum : præsertim cum sciant omnium oculos in se esse defixos. Nam, si rumoribus credi oportet, alter eorum proposuit regi Anglorum Ecclesiæ vendere libertatem, et sanguinem innocentum exsulantium et proscriptorum pro

Domino. Valete.

EPISTOLA CCXXV.

AD PETRUM SCRIPTOREM

(A. D. 1167.)

J. S. PETRO Scriptori.

Raritas intermeantium nobis subtrahit mutua solatia litterarum, et chaos quod inter nos, meritis nostris exigentibus, a Domino firmatum est, securum intermeantibus denegat commeatum. Sed licet nobis subtrahatur opportunitas colloquendi, non præpeditur mutuæ dilectionis affectio: sed amantium more, quo magis succensos animos vexat metus et manus corripientium, eo cumulatius et ardentius charitas suscipit incrementum. Si te ergo et alios amicos videre non licet, si mutuis deservire obsequiis non permittimur, amare certe licet votis et orationibus adjuvare. Charitas enim, ut dictum est, cohiberi, non potest, quia ubicunque Spiritus Domini ibi est et libertas (II Cor. 1). Non licet ecclesiasticam tenere et defendere libertatem: certe proclamare licet, et protestari mandata legis divinæ licet pro verbo Dei, quod in carne suscepta se pro nobis morti exposuit, exponere non modo facultates et perituram supellectilem hujus mundi, sed et animas nostras. Ille autem bonarum mentium Spiritus institutor nobis in hac affectione perseverantiam largiatur, qui ipsius affectionis contulit voluntatem. Et quidem spes est reformandæ pacis in brevi, interveniente opera et dili

:

C

D

forte hoc pacem differat, quod dominus Cantuariensis nullis conditionibus acquiescet, nisi Ecclesia Anglorum debita gaudeat libertate. Quod autem dico debita non ad alicujus Henrici tempora referatur, sed ad verbi Dei legitimas sanctiones, quia ex professione non Henricianus esse debet, sed Christianus.

Sed fortasse objicies : « Si ita statuit, quare fugit ? » Quare tot et tantis periculis exposuit Ecclesiam, pro qua sacerdotibus animam ponendam esse prænoverat, si leges principum et avitas regni consuetudines divinis sanctionibus postponere decernit ? quare apud Clarendonam in reprobarum consanctorum Patrum consuetudinibus penitus adversuetudinum verba juravit, quæ divinis legibus, et santur? Quare se non ingerit ut in conspectu regumet principum legem Dei loquatur intrepidus ? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Fugæ quidem habet auctorem Christum et Apostolum ejus, qui dimissus in sporta persequentium manus evasit, sciens a facie personam, non causam, persequentis ab una civitate fugiendum esse in aliam. Videbat enim reges et principes convenisse adversus Dominum et adversus Christum ejus. Consurgit ergo ad Romanum pontificem quem appellaverat, ut ejus præsidio validius opitularetur Ecclesiæ naufraganti, quam in Anglia, ut dicitur, principes sacerdotum maxime submergebant. Hoc autem non fuit EccleNisi forte et ille tibi navem relinquere videatur, siam exponere, sed liberationi ejus operum dare. qui, ut eam ad portum pertrahat, scapham ingreditur. Pollicitationem Clarendonæ, ad quam de consilio episcoporum impulsus est, purgare non possum, quia non fuerat utique facienda : sed offensam confessio diluit, accepta solemniter pœnitentia a summo pontifice qui perversas illas consuetudines multis audientibus auctoritate apostolica condemnavit. Si se non ingerit quærentibus animam ejus, cum via pateat commodior et salubrior, recte facit, prophetarum et apostolorum fretus exemplo cum David, Elias, Petrus, et Paulus hoc idem fecisse legantur. Est enim tentare Deum, se ipsum certis et manifestis objectare periculis, cum in Domino pateat opportunitas evadendi.

Deus autem, qui jam incœpit Ecclesiam suam in capite consolari, per misericordiam suam consolidabit et membra et qui Teutonicum tyrannum schismaticorum principem coegit ab urbe recedere confusum, ipse dominum regem Anglorum gratia sua reducet et deducet in viam rectam, ut de cœtero consiliariis malis non acquiescat. Et, si astrologis creditur (quos tamen ego non multum audire dignor) annus iste ex forma constellationis dicitur esse mirabilis et in eo regum consilia mutabuntur, et in orbe crebrescent bella, fervebit terra seditionibus, deprimentur mercuriales, sed tamen in fine anni relevabuntur. Ego tamen hæc somnia vana puto, licet pro parte verum

dixisse videantur. Obierunt enim consiliarii impe- A tibi succincta brevitate censui prescribenda. Noratoris, Raginaldus Coloniensis archiepiscopus, et Magontinus intrusus, Leodiensis et Ratisponensis episcopi, et plures schismatici principes. Bella et seditiones ubique fervent, mercuriales adeo depressi sunt, ut Francia, omnium mitissima et civilissima nationum, alienigenas scholares abegerit. Est et revelationis argumentum quod se litio Remensis pacificata est, et urbis soluta est obsidio. Hanc enim sibi germanitatem, ut aiunt, hæ duæ exhibent civitates, ut eisdem subjaceant fatis et simul patientes gaudeant simul. Valete.

EPISTOLA CCXXVI.

AD MAG. GIRARDUM PUELLAM

(A. D. 1167.)

veris itaque dominum Cantuariensem, et nonnullos de coexsulibus suis, in octava Beati Martini inter Gisortium et Triam accessisse ad colloquium legatorum. Cum vero illi multa proposuissent de charitate domini papæ et sollicitudine nostri, quam attentius gerit de laboribus ipsorum et itineris periculis, de magnitudine principis et necessitate Ecclesiæ, de malitia temporis de amore et beneficiis, quibus dominus rex prævenerat Cantuariensem, et de honore quem ei semper exhibuit, adjecerunt etiam querelas et injurias, quibus rex se læsum esse a Cantuariensi conqueritur, imponens ei etinter cætera, quod ei excitaverat guerram regis Francorum, quærentes consilium quomodo B tantam indignationem placare possent: quia sine multa humilitate, et moderatione, et exhibitione honoris noverant tantis periculis remedium adhiberi non posse. Cantuariensis vero in omni humilitate, et mansuetudine spiritus, post gratiarum actionem domino papæ et illis debitam, respondit ad singula, rationibus veris et probabili. bus querelas regis evacuans, et injurias Ecclesiæ et damna intolerabilia patenter exponens. Et quia humilitatem et delationem honoris ab eo exigebant, respondit se omnem humilitatem exhibiturum, et honoris et reverentiæ quantumcunque plus posset: Salvo honore Dei, et libertate Ecclesiæ, et honestate personæ suæ, et possessionibus Ecclesiæ; et si eis aliquid videretur adjiciendum, aut demendum aut

C

JOAN. Saresb. magistro GIRARDO. Instantia portitoris, et temporis angustia scribentis quidem verba coarctant, sed scripturientis affectionem cohibere aut coarctare non possunt. Essent autem nunc plura scribenda pro tempore, sed animus sapientis ex paucis plura deprehendere consuevit. Ut ergo vobis primum innotescat nostra, quam optimam esse desideratis, conditio, noveritis dominum Cantuariensem et coexsules ejus primum regi Christianissimo, deinde totius Franciæ optimatibus, secundum quod operis exhibitio judicat, esse acceptos, et pacem Ecclesiæ in brevi, ut spes est, adfuturam a Domino exspectare. Ad hoc etenim destinati cardinales laborant, dicentes quod si alia via vulpeculas Allophylorum compescere nequeunt, caudas eorum et sata jam in messes germinantia facibus succensis et succendentibus inurent in correptiones et exemplum omnis carnis et generationis. Sed quid verba eorum recolo ? a fructibus eorum cognoscemus eos. Vos autem, dilectissime, quæ circa vos sunt nobis rescribere non gravemini, et interim in subventione Ecclesiæ naufragantis, imo jam auxiliante Deo convalescentis, talentum vobis creditum erogare. Nam fortasse pro salute multorum vos ad illam barbariem Dominus destinavit, ut contrito schismatis capite, Coloniensis Ecclesia per industriam vestram ad catholicam redeat unitatem. Imperator enim, quasi torris raptus de incendio, confusus ab urbe recessit et licet felor cadaverum a castris in nares ejus ascenderit, Domino manum suam extendente super eum, nondum tamen voluit agnoscere et confiteri errorem D suum. Erigatur itaque Spiritus vester, quoniam Christus vincit, regnat et imperat, et recordatus pauperum suorum potentes impios potentius tor quet. Valete.

EPISTOLA CCXXVII.

AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

[A. D. 1167.]

Verba domini Cantuariensis cum legatis inter Gisor-
tium et Triam.
Amicus amico.

Quia te super statu Ecclesiæ, et impetratæ legationis eventu sollicitum esse non ambigo, ad tuam et aliorum Deum timentium consolationem hæc

immutandum, rogavit ut ei consilium darent, habens acquiescendi propositum, salva conditione professionis et ordinis. Illis autem dicentibus se non venisse ut ei, sed ut eum consulerent, et reconciliationis tentarent viam, item quæsitum est ab archiepiscopo, an in præsentia legatorum vellet promittere observantiam consuetudinum, quibus decessorum suorum tempore reges usi sunt et sic sopitis omnibus querelis redire in gratiam regis, et recipere sedem suam, et administrationem, et pacem sibi et suis. Ad hæc archiepiscopus respondit : « Nullum decessorum suorum ab aliquo regum ad hanc professionem fuisse arctatum, neque se, Deo auctore, promissurum unquam ut observet consuetudines, quæ legi Dei patenter adversantur, sedis apostolicæ convellunt privilegium, Ecclesiæ perimunt libertatem, » quas dominus papa Senonis in illorum et multorum præsentia condemnavit, et ipse postea domini papæ secutus auctoritatem, quasdam earum cum observatoribus suis subjecit anathemati, sicut in multis conciliis Ecclesia Catholica fecisse dignoscitur. Item interrogatus est, an, si non confirmationem, saltem dissimulationem et tolerantiam vellet repromittere, aut non facta altrinsecus aliqua mentione consuetudinum, sedem suam recipere et pacem. Respondit archiepiscopus, quod nostræ gentis proverbium est: « Quod taciturnus spiritum prætendit con

fitentis, » et cum rex sibi videatur in possessione A tem sequenti Christianissimus rex legatos admit

consuetudinum esse, et ad eas observandas injuste et violenter cogat Ecclesiam, si sic taciturnitate impetrata cessaret concursio, auctoritate maxime legatorum interveniente, statim sibi et aliis videretur obtinuisse in causa ista. Adjecit etiam, se malle perpetuo exsulare, et proscribi, et, si Deus ita disposuit, pro justitiæ defensione mori, quam in salutis suæ dispendium, et præjudicium ecclesiasticæ libertatis hanc ineat pacem.

Deus enim est qui in tali causa tacere prohibet sacerdotes, qui dissimulantibus gehennam præparavit, ubi nulla erit dissimulatio pœnæ. Lectus est et libellus abominationum illarum, et quæsitum a cardinalibus, an a Christianis talia licet observari, nedum a pastoribus dissimulari. Progressi sunt ad aliam quæstionem, sciscitantes an vellet eorum judicio stare super his, quæ inter ipsum et regem vertuntur. Ille autem de causæ se sinceritate confidere respondit, et cum ipse et sui, qui a tempore multo destituti sunt, plene fuerint ad omnia restituti, habita ratione causarum rerum, et temporis, juri libenter pariturum, et se nec posse, nec velle declinare, quin, ubi, et quando, et quomodo debebit, subeat judicium ejus, vel illorum, cujus, vel quorum judicio dominus papa eum stare debere decreverit interim se et suos ad litigandum urgeri non posse, nec paupertatem suam ad hoc sufficere, cui etiam victualia desunt, nisi Christianissimi regis Francorum vivat expensis. Noluit enim prima facie declinare judicium, esti aliquem eorum jure optimo posset habere suspectum, ne causam regis C justificare videretur, nec se liti immergere, antequam ad omnia sit restitutus, ut possit causam sufficienter instruere, ut quemlibet divitem adversarium non formidet, innitens gratiæ Dei. Procedentes hinc quæsierunt, an sub eis judicibus vellet respondere episcopis, qui contra eum appellaverant, quia præsentes erant. Archiepiscopus vero memor litterarum, quibus ei præsentata est illa qualiscunque, vel nulla potius appellatio, concepta, ut ibi perhibetur, sub nomine omnium comprovincialium episcoporum, et abbatum, et personarum regni in provincia Cantiæ degentium, et certus quod isti non convenerant Rothomagum, et quam plurimi eorum hujus fuerant appellationis ignari, et multis, qui noverant, displicebat, utpote justitiæ, D quantum in ejus auctoribus erat, elusio potius, quam appellatio, respondit similiter super hoc nullum domini papæ se recepisse mandatum, et cum illud receperit, consulto responsurum et facturum quod ratio dictaverit. Cæterum paupertatem suam et suorum ad itineris sumptus et lites non esse idoneam, et clementiam Christianissimi regis hoc fine molestias pati non posse, ut liberalitas ejus, quæ exsulantes episcopos decrevit humanissime consolari, eum et coexsules suos sæpe et diu exhi. bere cogatur in domibus alienis. Nam ubi est copia victualium facilius est procurare expensas. Die au.

tens ad colloquium, sub religione juramenti purgavit innocentiam domini Cantuariensis, perhibens ei testimonium, quod ei consilium semper dederat, ut pax servaretur salvo honore utriusque regis, et populi utrinque debita quiete gauderent. Rogavit archiepiscopus legatos, ut aliquod Ecclesiæ consilium darent, et si alicubi excederet, rectiorem ostenderent viam. Illi autem zelum quem habet in Domino approbantes, ei compassi sunt, sed de proposito ejus non dixerunt aliquid immutandum. Sic data benedictione ab invicem discesserunt, et statum est, et auctore Deo stabitur in finibus istis, donec Ecclesia convalescat, et persecutores ejus aut convertantur, aut pereant. Illa rogavit pro te, et rogare non cessat, ut non deficiat fides tua, et tu, B quandocunque opportunitas fuerit, conversus ad illos, confirma fratres tuos. Hæc illis ostendes, ad quos missus es, lapsos erige, stantes robora, ut firmi sint. Plures enim sunt patroni et defensores Ecclesiæ, quam impugnatores. Eam non deseret in tribulatione, qui pro liberatione ejus posuit animam suam. Causam sancti non deserent, pro qua veriti non sunt sanguinem suum dare. Hanc om. nium cœlestium virtutum tuetur exercitus : et majestas, quæ Satanam conterit sub pedibus suis, de membris ejus, ministris nequitiæ, ut spes fidelium est, et promissio Patrum, cito, facile et feliciter triumphabit.

EPISTOLA CCXXVIII.

AD EUMDEM.

(DEC. A. D. 1167.)

JOANNI Pictaviensi episc., J. S.

Inscriptionis mutatæ causas reddere superfluum puto, cum perspicuum sit præsertim sapienti, quoniam malitia temporis, et insidiantium vigilantia præter morem scribere cogant, et contra rationem. Indulgendum est ergo necessitati, si non defertur honori: nec habere debet suspicionem injuriæ, cui conspicua suffragatur approbatæ ratio causæ. Unde vero præsumptio videtur officii attulisse dispendium, inde charitas necessitatis arctata stimulo suscipit incrementum. Nam et fornacis augentur incendia, si in flammas erumpere prohibentur. Et ut experto credatur auctori:

Quanto plus tegitur, tectus magis astuat ignis. (OVID. Mel. IV, 64.) Et sicut hic semper in motu versatur, et impatiens est quietis, ita charitas, otii nescia, jugiter officiosa, se ipsam semper aliquo prodit indicio : si non colit obsequiis, si opportunitates non expedit, si prohibetur utilitatibus deservire, certe quin votis adjuvet, quin desideriis obsequatur, quin precibus necessaria et expedientia procuret, omnino præpediri non potest. Hujus itaque purgetur officio, si quid temeritas inscriptionis videtur in limine præsumpsisse. Et quia memini me promisisse novorum, quæ emergerent apud nos, communicationem, pauca, quæ postquam vobis scripsi novissime

« PoprzedniaDalej »