Obrazy na stronie
PDF
ePub

solvendas, et ad hæc incontinenti probanda et tes- A sentium poterit viva voce commodius aperire.

tes producere, et instrumenta proferre paratus erat. Factum est itaque utriusque partis assensu, nostra interveniente auctoritate, quod Rogerum le Brun ecclesiam de Fuleham, quam tenebat, in manu episcopi sponte refutavit, et idem episcopus statim eam prædicto Henrico concessit, et inde eum investivit, hac inserta conditione, quod cum idem Rogerus ecclesiam de Stubeham morte aut sponte, vel quacunque ratione tenere desierit, Henricus eam sicut suam libere recipiet, et post ecclesiam de Fuleham episcopo Londoniensi, qui pro tempore fuerit, resignabit. Et hæc volente Rogero pro bono pacis consentiente facta sunt, ipso et decano, et capitulo ecclesiæ Beati,Pauli Londoniensi præsente et annuente, unde et Henricus propter hæc memoratis controversiis omnino renuntiavit, et episcopo plenarie reconciliatus est, ita quod episcopus et Ecclesia ejus chartis suis hanc compositionem debent confirmare. Et nos igitur ipsam auctoritate sedis apostolicæ, cujus vice fungimur, roboramus, et inconvulsam manere præcipimus.

EPISTOLA XXXVI. AD AlEXANDRUM pAPAM.

Excellentissimo domino et Patri A. Dei gratia summo pontifici T. Sanctæ Cant. Ecclesiæ minister humilis S. et 0. S. Do.

Apostolicæ sedis mandata filii obedientes exsequuntur: qui eis reluctantur, constat damnationis in se provocare sententiam. Nos autem ab initio promotionis vestræ, interdum cum salutis vitæque discrimine, summi pontificis amplexati sumus obedientiam, et antequam nos innocentiæ crimen subruat, desideramus vita luceque privari. Et vos quidem,sireminisci placet, obedientiæ nostræ prompta habetis experimenta. Nam decessorum vestrorum tempore, naufragium, exsilia, nuditatem, pericula mortis, sicut Ecclesia Domini novit, pro fide sanctæ Romanæ Ecclesiæ non subterfugimus, sed ex adverso principum stetimus, parati, si opus esset, pro indemnitate Ecclesiæ proprium sanguinem immolare.Vestrisquidem creditoribus satisfecimus, et onus vestrum libentissime transtulimus in humeros nostros. Nunc demum onus vestrum potius portamus, quam nostrum, eo quidem gravius, quo, nisi provideritis, non modo vestram minuet auctoritatem, sed Romani pontificis, quod magis veremur, gloriam annulabit. Si quidem latorem præsentium Hugonem fidelem vestrum, juxta mandatum vestrum exigente contumacia domini Londoniensis præbenda Londoniensis Ecclesiæ investivimus. Episcopus tamen non modo nostris, sed apostolicis decrevit obviare mandatis. Vos itaque, si placet, honorem vestrum servabitis, et faciem nostram ex causa obedientiæ confundi non patiemini. Nam qui sedis apostolicæ contemnit legatum, eum videtur potius contemnere qui misit illum. Cætera, quæ ad præsentem articulum pertinent, lator præ

(5) Ms. Cantabr. omittit per S. et W.

B

EPISTOLA XXXVII. AD • • • . Electio abbatis. Pastorum absentia vel negligentia tantam infert ecclesiis læsionem ut quod facile, aut brevi tempore,in moribus aut rebus periit,vix magno labore, multa vigilantia, longo temporis spatio valeat instaurari. Exercitus namque, rapinæ, multiplex tem- ! poralium jactura eminent, domi grassatur hostis, imo ramorum et religionis tam propagine quam radice succisa, leo rugiens expositum invenit ubique quem devoret. Qui vero, in tanto periculo constitutus, non timet; non tam examinis quam examinatus est. Sed et illorum, qui tantis debent morbis occur rere vel mederi, periclitatur salus, nisi totam vigilantiam suam erogentin procuranda salute subditorum. Unde et nos desolationi vestræ paterno compatientes affeetu, a domino nostro regeobtinuimus, ut secundum institutionem sacrorum canonum pastorem idoneum vobis præficere valeamus. Res autem celeritatem et diligentiam exigit, cum omnis mora salutis differendae periculum trahat, et ecclesiæ vestræ status in eo versetur calculo, ut religiosis vestris lugendus potius quam referendus videatur. Religio perit interius, exteriora distrahuntur, diripiuntur, et defluunt; non est domi qui auxilium porrigat aut consilium. Morbus jam inveteratus est, cum diu defuerit qui hæc mala propulsare vellet et posset. Quia ergo præsentiam nostram vobis ad præsens non possumus exhibere, venerabiles fratres nostros Gauter. Conventrensem et Alf. Wigornensem, episcopos, dilectos filios vestros, per Sorensem et Winchelcumbensem (ö) abbates ad vos transmittimus,in virtute obedientiæ pro auctoritate apostolica præcipientes, ut eorum consilio proxima Dominica post festum S. Joannis Baptistæ eligatis vobis in abbatem, personam religiosam, litteratam, habentem bonum testimonium ab his qui foris sunt, qui, auctore Domino, præesse valeat, et prodesse. Si vero prænominatorum fratrum aliquem animo et corpore abesse contigerit, nihilominus obtineat apudvos consilium reliquorum. Scimus autem quod tam religioso, tam salubri consilio gratanter acquiescet, quisquisin vobis non quærit quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. lllorum vero vocem omnino evacuamus, qui sancto Spiritui resistentes a prænominatis fratribus ad hoc destinatis, invenientur suam, et aliorum, quantum in ipsis est, impedire salutem: nec ad dominum regem se credat aliquis vestrum habere confugium, quia ei salutis vestræ dilatio molesta erit, qui vobis, ne differretur, in hac parte commisit vices suas. Valete. EPISTOLA XXXVIlI. AD ADBIANUM PAPAM. Domino papæ ADRiANo. Dilectus filius noster R. cantor Lincolniensis Ecclesiæ, vir litterarum eruditione, et morum hone

state laudabilis, urgente necessitatis articulo, ad
lapidem adjutorii, successorem Petri confugere co-
gitur, et sedis aposlolicæ auxilium implorare, quod
illa in exhibenda justitia consuevit omnibus imper-
tiri. Causam ejus, etsi nobis ad plenum non liqueat,
justam esse confidimus : nec eum ex conscientia
credimus in læsionem alterius transgredi lineam
aequitatis. Supplicamus itaque majestati vestræ, ut
personam ejus, si placet, benigne admittatis, et
justitiam suam benignitate solita expediri præcipia-
tis. Vir enim tantus, et qui in eo versetur officio,
cum indemnitate Ecclesiæ suæ diu abesse non po-
terit. Quidquid autem est quod adversus eum, imo
contra sanctam Romanam Ecclesiam præsumptum
esse videritis, illud auctore Domino clementia ve-
stra in melius reformabit.
EPISTOLA XXXIX.
AD ALEXANDRUM PAPAM.

AlexANDRo papæ.

Excellentiæ sanctitatis vestræ eos tutius commendare præsumimus, quos fide et charitate illustres, vita et moribus novimus regulariter esse institutos. Placeat itaque successori beati Petri, injuriis et vexationibus pauperum fratrum, in ecclesia Sanctæ Osidæ virginis in habitu regulari devotum Domino famulatum exhibentium, apostolica dignum aucto. ritate adhibere remedium. Ecclesia quidem illa luce bonorum operum et religionis, integritate vitæ, ac eonversationis sanctitate, totam insulam nostram irradiat, et ecclesiam, quæ apud nos est, in tantum charitatis adornat exemplis, ut eam merito majestati apostolicæ debeam commendare. Lator horum, Abel nomine, ecclesiæ illius abbas, a venerabili fratre nostro Ricardo Lond. episcopo, sumptibus, vexationibus fatigatus, ad auxilium misericordiæ vestræ confugere necesse habuit. In causam namque a præfato episcopo tractus est super quibusdam ecclesiis ad ecclesiam suam donatione Ricardi bonæ memoriæ Lond. episcopi, fundatoris ejusdem ecelesiæ, qui quartus ante eum in ecclesia Beati Pauli militavit, devolutis: chartam quoque illustris regis Henrici primi, et confirmationem bonæ, jucundæ recordationis Rad. Cant. archiepiscopieis de ecclesiis in testimonium donationis collocatam, auctoritas Calixti papæ, qui tunc temporis sanctæ Romanæ Ecclesiæ feliciter præsidebat, suo privilegio dignum duxit roborare. Genibus itaque majestatis vestræ provoluti, pro fratribus jam dictæ ecclesiæ et cum eis supplicamus attentius, ut abbatem illorum ad auxilium misericordiæ vestræ confugientem benigne, si placet, admittatis, et quod tandiu possederunt, auctoritate apostolica roboratum de cætero qui et possideant, ut orationibus ex debito pro Romano pontifice faciendis expeditis, negotiis suis liberius, et affectuosius valeant invigilare. Chartas autem, quarum rescripta vobis signata mittimus, vidimus, manibus nostris tractavimus.

A. EPISTOLA XL.

aD EUMDEM.

AlExANDRo papæ.

Cum inter moniales de Gisam et B. archidiaconum Norwicensem super ecclesia de Nenton. controversia ageretur, Baldewinus in modum exceptionis bonorum, quæ sibi a monialibus ablata dicebat, restitutionem, antequam ad causam principalem accederem, sibi fieri postulavit. Ad hæc monialium procuratores, ecclesiam suam a Baldewino sæpe plurimum injuste vexatam querebantur, etse tergiversationes ejus sustinere non posse, cum illas in partibus suis deprehendere nemo sufficiat. Ideo ad sedem apostolicam ipsum appellaverunt, diem præfigentes purificationem beatæ Virginis Mariæ

EPISTOLA XLI.
ad EUMDEM.

AlexANDRo papæ.

Ecclesia Morinensis his qui eam impugnant, sancto episcopo Milone, Patre optimo, destitutam, maternum semper impenditaffectum, et in necessitatibus suis multa pietatis solatia dignoscitur contulisse : ipsi autem pro nobis mala retribuunt, et quærentes quæ sua sunt, matrem suam scindere moliuntur. Inde est quod sanctitatis vestræ genibus provoluti, quanta devotione possumus, supplicamus, ut gratia vestra quæ consuevit punire ingratos, simum clementiæ dignis et bene merentibus aperire, Ecclesiam Morinensem clementer respiciat et conatus manifestæ ambitionis evacuet.Dextera siC quidem apostolica teneras plantationes gratiæ suæ beneficiis irrigare consuevit, ut proficiant et omnem, ne marcescant aut deficiant, concussionis molestiam amovere : quod quidem, si placet, tanto justius facietis, quanto fiducialius speratur quod venerabilis frater noster Milo, qui sancto Miloni in episcopatus successit sedem, in sanctitatem quoque succedet et virtutem.

EPIST0LA XLII.
aD EUMDEM.

Domino papæ AlExANDRo.

Quanti me faciunt, qui se meis precibus apud majestatem vestram confidunt posse juvari ! utinam mihi fiat secundum verba eorum ! Et quidem apud vos fiducialiter ago, non de meorum conscientia meritorum, sed de vestra benignitate præsumens, semper reminiscens cum gaudio et exsultatione, quæ processerunt de labiis vestris, quando Ferentini arcam futurorum, annulum proprium mihi contulistis, et balteum. Ab illo ergo die speravi semper in his, scio per misericordiam Domini vestram, quoniam non confundar. Extunc lator præsentium amicus mihi exstitit, licet bonæ mcmoriæ Henrico Eboracensi archiepiscopo, qui me persequebatur, ut scitis, adhæserit his diebus, unde ei debeo gratias ampliores. Vobis pro eo supplicatur a magnis viris, et talibus, ut magni reputare debeam, si vestigia eorum mihi liceat adorare. At certus sum quod quanticunque sint, nullus eorum

[ocr errors]

D

me minimo servulo vestro vobis fidelior est, aut A tam dedit audaciam. Siquidem alii apud nos Alebati persuasimus utappellationi omni renuntiet, si D

devotior. Ad pedes ergo misericordiæ vestræ provolutus supplico, ut justitiam ejus promoveri præcipiatis, nec eum ab arctioris vitæ via, quam religiosorum consilio aggressus est præmittatis avelli ob eorum improbitatem, quibus videtur esse religio consummata, si in causis omnibus obtinuerint. EPISTOLA XLIII. ad ABbatEM DE Atalao ASIA.

Venerabilibus amicis fratribus in Christo dilecfissimis, R. abbati, et filiis pacis, qui in capitulo Arroasiæ convenient, T. sanctæ Cantuariensis ecclesiæ minister humilis salutem.

Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, quanto prævisa minus, et præter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriæ dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo æmulatio, sed jam rixa est, jam fere avergit in pugnam.Sæpe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel judicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quidquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lileshulla, et fratres ejus justitiæ semitas non sequuntur, eo quod aberrant longius a charitate, et nesciunt viam pacis, utraque pars culpam refundit in alteram, ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis Ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus,aut in securi justitiæ succidatis radicemarboris, quæ dissensionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum.

EPISTOLA XLIV.
AD REGEM.

Domino regi Anglorum.

llla est regnorum vera pax, et semper optanda tranquillitas, cum in fide et dilectione sibi cohærent membra Ecclesiæ, et sacerdotibus debitam reverentiam principes, et principibus plenæ fidelitatis exhibent obsequium sacerdotes. Si vero suis in se facultatibus collidantur, tam sæcularis, quam ecclesiasticæ potestatis enervabitur vigor,quiajuxta vocem Altissimi, in se divisum regnum quodlibet desolatur. Nos autem semper, maxime temporibus vestris, huic unitati conciliandæ et servandæ invigilavimus, et corporis rerumque dispendia fecimus, ut in unum fidei et charitatis hæ concurrerent potestates; et, Domino quidem auctore, hucusque profecimus, sed modo versamur in labore et periculo graviori. Scissura enim Ecclesiæ Romanæ novitatis suscitat amatores, et præsumptionibus mul

xandrum, alii disponunt et adire et visitare Victorem. Nobis autem incertum est quis eorum causam habeat potiorem nec possumus eos, qui ad alterutrum inconsulta levitate evolant, auctoritate vestra reprimere, et tenere, sed nec aliquem recipere, nisi consilio vestro, dum res in pendulo est, in regno vestro licitum esse credimus : nec expedit aliquo modo ut Ecclesia Anglorum Romanæ Ecclesiæ scindatur exemplo, vel regno et sacerdotio præstet materiam contendendi. Cum ergo episcoporum quidam, et abbatum Romam eant aut mittant, quid faciemus nos, qui præ cæteris pendemus a consilio vestro, et sumus præ cæteris Romanæ Ecclesiæ obligati ? Quidquid enim alii faciant, nos eam ex professione mostra statutis temporibus cogimur visitare. Erit autem nobis periculosum, si apud eum, qui victurus est, quem nondum novimus, alii qui minus honoris ab Ecclesia Romana acceperunt, devotionem nostram prævenerint. Dicitur autem quod majestas vestra quibusdam dedit illuc eundi licentiam, et nominatim his qui lætantur de morte Adriani, qui, sicut mater unicum amat filium, ita vos diligebat : et sunt nonnulli eorum, sicut celebre est, in insidiis personæ aut Ecclesiæ nostræ. Supplicamus itaque dulcedini vestræ, ut in hac parte provideatis ætati, infirmitati nostræ, et quod magis optamus et oramus, gloriæ vestræ. A modo enim jam breves erunt dies nostri, nec pro eis multum sollicitamur ad præsens, sed pro Ecclesia Cantuariensi, quam parvitati meæ et majestati vestræ commisit Deus. Nec est quod vestram magis deceat excellentiam, quam ut eam servetis indemnem. Ipsa est enim caput regni vestri, et vobis et toti regno fidei parens in Christo. Quidquid autem ei detractum fuerit, vestrum deturpabit honorem, eo quod honor capitis æque nunquam cætera membra decebit. Incautus est enim qui caput exponit periculis, ut ignobilem sui honoret partem. Super his exspectamus et desideraimus consilium et auxilium vestrum.Valeat in ævum subliimitas vestra. Lator præsentium rem plenius exponet. EPISTOLA XI.V. AD ABBATES Wauli AE.

Dilectis in Domino filiis abbatibus universis, de sinu monasterii Wauliæ procreatis salutem.

Commonuimus scripto nostro fratres illos, qui a sui abbatis obedientia recedentes, vocem alterius, cui nullo professionis vinculo tenebantur astricti, audierunt, et cum eo a congregatione et unitate monasterii sui declinaverunt. Jlli vero nihilominus, ut dicitur, in schismate persistentes, in contumeliam ordinis vestri et injuriam capituli Cisterciensis quo ab abbate Wauliæ appellatum est, officii nostri admonitione contempta,eumdem abbatem sequinom desistunt. Unde charitatem vestram præsentium auctoritate sollicitare compellimur, ut venerabilem amicum nostrum Philippum abbatem Eleemosynæ,

cujus, ut dicitur, armantur consilio, diligentius conveniatis, ut fratrum illorum inobedientiam nequaquam foveat, sed ad Patrem suum, qui eos in Christo dignoscitur genuisse, redire permittat. Eisdemquoque fratribus auctoritate nostra præcipiatis* ut redeant, et matris suæ scissuram charitatis vinculo, fructu obedientiæ, unitate spiritus studeant resarcire. Si vero mandati nostri comtemptores in schismate suo perseverare maluerint, sententiam, quam in eos abbas suus canonice dederit, ratam habebimus, et auctore Domino in regno Anglorum faciemus inviolabiliter observari. EPISTOLA XLVI. Ad hilARlUM ClcEStR. EP1SCOPUM. HulAano episcopo Cicestrem. Sæpe quidem, dilectissime frater, accusavimus moram silentii vestri, et conjiciebamus ab eo charitatis tepuisse fervorem, eo quod taciturnitas non amantis specie videtur induta. Cæterum cum ex post facto diuturni silentii causa nobis innotuit, pro certo cognovimus non tam dilationi veniam indulgendam, quam dilectioni, et sollicitudini, super sano consilio gratiam referendam. Nemo siquidem fratrum aut fidelium nostrorum, qui circa vos sunt, tantam nostri curam habere visus est, ut eorum quæ circa dominum regem fiunt, nos certos faceret, aut ignaros eventuum præmuniret. Unde et vobis nos ampliorem fatemur gratiam debere, qui licet plus quam vellemus silueritis, postmodum tamen taciturmitatis moram discretione provida compensastis. Et quia articulus gravior videtur incidisse, vos sicut fratrem et amicum charissimum rQgςμῦς attentius, ut nos in singulis quæ expedire noveritis: præmuniatis, quia consilio vestro plurimum acquiescere jam pridem decrevimus. E; hic n.odμs est, quo vestram absentiam nobis facere poteri:is fructuosam, si quæ Ecclesiæ nostræ salubria sunt studueritis procurare. Valete. EPISTOLA XLVII. Suscepimus litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem et ecclesiam suam de Lisleshula a nobis male tractatam esse, petens causam, quæ inter vos et jam dictum abbatem vertitur, a nobis fine canonieo terminari, et nisi velitis acquiescere, non patietur, quod in jam dictæ ecclesiæ aliquid a modo habeatis. Nos autem jam dicto ab

et vos renuntiare volueritis, et nostrum subire judicium, et jam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factæ et faciendæ. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem præfigimus Dominicam, qua cantabitur: Misericordia Domini: et tunc, autore Domino, quod in abbatem statuistis, si justum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit injustum. Nobis enim merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione justitiam consequi, et religionis cultus in Ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessa

A rius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare. Si vero memorata die conditione præscripta adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis,

aut amicos deludimus. Valete.

EPISTOLA XLVIII.
AD REGEM.
T[heobaldi] Cantuariensis regi Anglorum.

Etsi propriis et privatis urgeamur angustiis, proeellis tamen publicis magis affligimur, et fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiæ suæ, et de longa et gravi infirmitate aliquantulum jam erexit. B Verumtamen omni infirmitate gravior est animæ nostræ procelladiscordiæ,quæ,Domino permittente, scidit Ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Hæc est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum justissimus doloret amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare, oporteat quid timere. Inde est quod in absentia vestra serenitati vestræ affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini. Si enim res vestræ prosperue fuerint, speramus in Domino, quia nos et Ecclesia Dei, quæ apud vos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit, et, Domino auctore mun-, quam schismaticis adhærebit. Ecclesia vero Gallic cana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexat;drupi et a;:, 0ctaviano recessit. Quod 'aute:n, ad humanum spectat examen, meliori et saniori parti videtur adhæsisse, cum omnibus con3tet quod peisöna.Aìexandrihonestior est, prudentior, litteraúor, òlòquíatior: et causa ejus ab omnibus inde venientibus sincerior et justior prædicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus adfuerit, proniores sunt in partem Alexandri. Audivimus autem quod imperator vos in partem Oclaviani trahere conetur: sed absit, ut in tanto periculo Ecclesiæ pro amore vel honore hominis faciatis nisi quod credideritis Domino placiturum, nec decet majestatem vestram, si placet, ut inconsulta Ecclesia regni vestri superponatis ei hominem, qui sine electione, et ut publice dicitur, sine gratia Domini per favorem et vim imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere Ecclesia Romana in parte Alexandri est. Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere et prævalere per hominem cui justitia deest, cui Dominus adversatur: eos vero in humili casu prævaluisse, crebra recolimus relatione, quos Gallicana recepit et fovit Ecclesia, et infelicem exitum eorum quos Teutonicus impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, Paschalis adversus tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi- A similiter in diebus Patrum. Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus inclinet assensum, quæ justitiæ et veritati innititur, et Christo propitio triumphabit, et si vobis placet, in tanto periculo totius Ecclesiæ Domini, utendum est vobis consilio regni vestri, nihilque in præjudicium ejus statuendum est sine consilio cleri vestri. EPISTOLA XLIX. AD CANCELLAR1UM REGIS.

Cantuar.

Gravati sumus plus quam tibi vel aliis dicere possumus, et nondum bene evasimus. Spes tamen nobis est evadendi salubriter, quia nobis, auctore Domino, propositum est satisfacere flagellanti, et flagellum æternum declinare castigatione præsenti: B eoque certiores sumus de venia, quo gravius affligimur præsenti corporis pœna. Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit. Parati ergo sumus patienti et læto animo amara suscipere de manu Domini, qui dulcia toties in usum accepimus vel abusum. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nihil enim aliud desideramus in vita, licet aliquid propositi differamus, donec domini regis et tuo utamur consilio. Interim domui nostræ, et animæ nostræ disponimus, et pro consilio religiosorum, amodo, præstante Domino,efficacius disponemus. Est autem quod tam de consilio religionis, quam de proprio concepimus spiritu, ut omnes malas consuetudines quæ nostris temporibus et per nos ortæ sunt in archiepiscopatu,emendemus ante exitum nostrum. Unde euê íi éxtrem;s ágere videremur, Domino vovirúus ihter cætera, quod consuetudinem de secundis auxiliis, quam frater mus, et ab ea relaxaat&s* ecclesia§ et Hberan{es} sub anathemate prohibuimus, ne ulterius ab aliquo exigantur. Et ne hoc nostrum beneficium, aut potius debitum, in posterum valeat infirmari ; hoc ipsum scripto nostro confirmavimus. Tu quoque, si præsens nostras vidisses angustias, gratum haberes quidquid fieri videres pro nostra salute, et nostram malles animam liberari, quam de peccatis et damnatione nostra, pscuniam et divitias infinitas acquirere. Inde est quod te ad præsens in vexatione hujus auxilii audire non possumus, sine læsione voti et salutis nostræ periculo. Sed si Deus nobis vitam dederit et sanitatem, quam nondum bene adepti sumus, speramus quod adhuc ita tibi per manum nostram Dominus providebit, quod talibus non egebis auxiliis, et gratias ages Domino, quod a mala cousuetudine suam temporibus vestris liberaverit Ecclesiam, Rogamus itaque, ut quod fecimus gratum habeas, quia nobis parum prodesset totus mundus, si animam perderemus.

EPISTOLA L.
De Meritona.

Causam, quæ inter dilectos fratres nostro cano

nicos Meritonenses, et monachos de Melsa verte

batur, super possessione loci qui dicitur Acchab. et B. et damnis, quæ sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papæ decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem præfati loci, ad damna sibi resarcienda. Quorum summam cum illi ad octoginta marcas, servata veritate et adhibita moderatione, extenderent, mos partibus nostris interpositis eam ad 40 marcarum reduximus quantitatem. Westræ itaque fraternitati mandamus,et domini papæ auctoritate præcipimus, ut præfatos monachos memoratis fratribus, jam dictum locum, et pecuniam præfatam, omni occasione remota, restituere compellatis, ne in exsecutione mandati apostolici negligentiæ vos quisquam arguere possit obnoxios. Hoc autem monachis non debet suffragari, quod illius præscriptum fundum advocato, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, cum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur: unde locum incontinenti restituant, et pecuniam infra instantem festivitatem Omnium Sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacunque occasione se opposuerit, cum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis. EPISTOLA LI. AD. . .

Interdum sibi læsit nasum, vel eruit oculum, qui salutifero signo faciem munire disponit. Quorsum hæc ? inquis. Ad illa quæ mihi scripsistis respondeo, non tamen infortunio tuo insulto, miror

c magis, et tanto acerbiore dolore compatior, quanto

utra&ngue sincerius diligo, quorum alteri, si queréla jus&a est, opera periit et impensa ; alterum perniciosius vitium ingratitudinis dehonestat. Porro

[ocr errors]

sapis, hæc versatilis fortunæ injuria tuis usibus militat: compensat enim cognitione rerum, quod ingratorum vitio visa est subtraxisse. Auxit ergo prudentiam, quæ te hoc stimulo voluit excitari. Jubent ab aula duces mercenarios milites, si hostem fortuna subduxerit: eodem imminente avidius revocantur. Quisquis ergo vult stipendiis gaudere perennibus, a militia non recedat. At istud non ducis tantum, hostis quoque beneficium est. Profecto nisi mavis dissimulare, in portu navigas, et pro arbitrio tuo, vestra licet lubrica sit, fortuna mutabit flabit spiritus tuus, fluent aquæ, grando concidet, coruscationes et tonitrua imminebunt. Movebuntur ad hæc mentes hominum, et ad conditionis suæ notitiam reducentur. EPISTOI.A LII. AD CLER1C0S EXON1ENS1S ECCLESlAE.

Ad populum pastore destitutum.

Licet orbitati vestræ paterno compatiamur affectu, magnum tamen ex eo concepti doloris habemus solatium, quod beatum Patrem vestrum ad superna migrasse confidimus, et apud Patrem misericordiarum solitis precibus, sed efficacia majori,

« PoprzedniaDalej »