Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæ circa vos et ecclesiam vestram gerantur et vestros sollicitius et diligentius perscrutari, ut his quæ recte geruntur congratulari valeam, et si quid (quod absit!) deprehendero vobis esse molestum, mutua affectione compatiar. Erit ergo si placet dilectionis vestræ de statu nostro rescribere: et si sedulitas mea vobis officiosa esse potuerit in aliquo, præscribere et præcipere ex animi sententia pro viribus parituro. Precor autem et obtestor in fide Dei et charitate quatenus charissimum mihi N. fratrem vestrum in Domino et nostræ peregrinationis socium diligatis, et vestræ familiaritatis munere honoretis: et sic eum tractetis de cætero mearum contemplatione precum, ut eas apud vos ex

inde acceptabo, ac si mihi personaliter esset exhi- A debeo sedulæ venerationis obsequium exhibere, et bitum. Quis autem sit status meus, et aliorum qui in agone Ecclesiæ constituti sunt, si tamen id audire placuerit, aliquatenus eo referente cognosces. Spero autem quod et tu videre desideres diem Domini, ut Ecclesia convalescat. Lex Dei in conspectu gentium et invidentium roboretur, et sic splendeat in capitibus regum insigne fiiei et publicæ potes. tatis, ut de cætero non dentur cornua peccatori. Et hoc quidem facile obtineret, nisi quia, si vera sunt quæ vulgo dicuntur: Tenentes legem, justitiam nescierunt (Jer. 11): et a sacerdotibus et prophetis Israel egressa est pollutio super omnem terram. Aderit tamen, auctore Domino, in brevi fidelium consolator, et propter electos ventis imperabit et mari, ut momentanea tristitia lugentis Ecclesiæ in B periatur alicujus esse momenti. Si de statu meo gaudium perpetuum convertatur. Si liceret obligationes et cautiones, quibus impetratum est quod in præjudicium Cantuariensis archiepiscopi a sede apostolica nuntiis regis jactitatur esse concessum, libenter exponerem : sed sine singulorum expressione certum sit hoc pactionibus esse insertum, quod præfati archiepiscopi et suorum plenam indemnitatem et omnimodam securitatem contineat, etad totius Ecclesiæ proficiat libertatem. Hoc autem mirum est in oculis omnium,et omni stupore dignum. quod nec semel inter comprovinciales convenit episcopos, ut de pace Ecclesiæ tractantes vel una vice convenirent regem, cujus innocentiam publico universitatis suæ testimonio astruunt, et patientiam tantam prædicant, ut dulce putet obsequium quo- c pauperum Pater qui in cœlis est, et electos tentari ties monetur ut corrigat, si quid forte deliquit in Dominum. Et profecto aut eum Deo propitiante reducent ad viam, aut de necessitate citius quam credatur domino papæ vapulabunt, aut regi, cujus ad præsens dum plus justo verentur iram, negligere, imo et occidere videntur animam. Quare autem hæc scripserim tibi notum arbitror sapienti. Vale.

EPISTOLA CCXIV.

AD ADAM ABBATEM DE EVESHAM

(A. D. 1167.)

ADE abbati de Evesham.

Præter eam quam ab initio mutuæ cognitionis ad invicem contraximus charitatem, ulterior quædam jure societatis initæ conciliata est inter nos amicitia, ut alter alterius fortunam sic in utriusque sortis calculo excipere debeat velut suam. Nam affectionem quam studiorum communicatio peperit, pro. movit in peregrinatione similitudo morum, et familiaritatis non tam frequens quam jugis et perpetua ad invicem exhibitio. Possemus ergo jure de tam diuturno vicissim silentio conqueri, nisi et distantia locorum, et intermeantium raritas, et difficultas, aut magis impossibilitas conveniendi taciturnitatis indebitæ purgaret notam. Nam ut proverbialiter usurpatum est, charitas elinguis prætendit speciem non amantis. Prior ergo, ut justum est, studui superiori et domino quod potui et semper

curatis audire, noveritis quod hoc exsilii mei quadriennium sic infirmitati meæ contemperat Dominus, ut processu temporis vexationem meam successus comitetur uberior, et plenior miseratio consoletur. Alimenta et indumenta meis adsunt ad abundantiam dulcium et utilium in exsilio multiplicatur copia amicorum: et evanescente ex magna parte fide veterum familiarium, novorum charitas amplius solidatur. In ratione dati et accepti me sibi conterraneorum nullus obligat, sed extraneorum ministerio me totum sibi soli reddit obnoxium qui volatilia pascit, et decore incomparabili vestit lilia, floresque vernantes. Neque hoc dictum accipiatur ut amicos arguam frigescentes, sed ut glorificetur

non patitur supra id quod possunt. Quæso itaque et affectuosius supplico quatenus peregrinationem meam, et naufragium Ecclesiæ laborantis vestris et sanctorum precibus faciatis Domino attentius commendari. Quæ circa dominum Cantuariensem sunt, ubi, auctore Domino, prosperius agitur quam credatis, lator præsentium poterit aperire: ei enim dedi in mandatis, ut fidei vestræ universa communicet.

EPISTOLA CCXV.

AD R. ABBATEM PERSORENSEM.

(A. D. 1167.)

R. abbati Persorensi.

Qui amicis nec in salutis voto communicat pro. cul est a charitate: et non amare convincitur qui oblata opportunitate colloquii, amatorem sui nec salutationis recreat verbo. Nam nec illis verba deesse solent, qui lingua diligunt et simulatione duntaxat : qui fidei munus et charitatis officium nec affectione retinent, nec exercent opere et veritate. Memor ergo contractæ inter nos amicitiæ, latori præsentium natale solum invisere satagenti, dedi in mandatis, quatenus vos salutaret nomine meo, et de statu vestro, quem Deus optimum faciat, diligenter inquireret, ut audita per eum forma conditionis vestræ possim, ut justum est, amici pressuris, quas Pater misericordiarum a domo vestra arceat, compati: vel successibus, quos multiplicari

et perpetuari desidero, congaudere. Vos etiam de A monetur, ut corrigat, si quid forte deliquit in Dostatu meo et coexsulantium (si tamen cura hæc quempiam sollicitat veterum amicorum) per eumdem certiorari poteritis, et Deo auctore veraciter audire prospera de præsenti, et sperare nobiscum in brevi de futuro prosperrima. Nisi enim pactiones quæ de libertate Ecclesiæ et restitutione, et pace et securitate Cantuariensis archiepiscopi et suorum, cum domino papa initæ sunt, et firmatæ cautionibus, quas ad præsens exprimi non oportet, fideliter impleantur, per gratiam Dei citissime confundentur et erubescent qui oderunt Sion, et suam cum Scribis et Pharisæis fraudulenta verborum astutia nituntur justificare malitiam. Nam ex verbis nuntiorum domini regis, qui non coaraverunt in curia, liquido deprehensum est, qua sinceritate agatur B cum Ecclesia Dei: et quod, qui videbantur columnæ Ecclesiæ esse, corrupti peponibus et alliis Egyptiorum, malunt servire, et Ecclesiam fatigari in luto et latere, quam itinere trium dierum in veram prodire libertatem, et abominationes Ægypti Domnino immolare. Precor autem attentius quatenus mei memoriam habeatis in orationibus vestris, et peregrinationem nostram sanctorum qui vobiscum sunt orationibus commendetis.

EPISTOLA CCXVI.

AD JOCELINUM SARESB. EPISCOPUM.

(A. D. 1167.)

Domino JOCELINO Saresberiensi episcopo, JOANNES de Saresberia.

Acceptis litteris amicissimi mei Reginaldi archi- C diaconi, dominum Cantuariensem, quod et ante sæpius feceram, super consolatione vestra instantius sollicitavi: et sicut antea quando magister Gilbertus præsens adfuit, omnem operam dedi et diligentiam, ut satisfieret petitioni vestræ. Sed qualis primo inventus est, talis perseverat adhuc. Non quidem, ut conscientia teste loquor coram Deo, in proposito constans odio vestri, sed ne dentur cornua peccatori, et ne facto isto in obedientium temeritas invalescat. Nam si ad obedientiam redieritis, non dubito quin eum illico inveniatis clementissimum patrem. Nititur autem in facto isto, et de consilio amicorum quos habet in Ecclesia Romana, et sapientium Ecclesiæ Gallicanæ qui vexationem ejus

minum. Sitanta est benignitas ejus, quare non conveniunt eum, ut Ecclesiæ Dei parcat et sibi? si non est, quare patentibus litteris testificati sunt in animas suas? hæc prætendit archiepiscopus, et sic reluctantibus, et patenter sitientibus sanguinem ejus contra Ecclesiam, et se ipsum acquiescere non de. crevit. Cæterum si vos subtraxeritis cœtui persecutorum, et redieritis per exhibitionem obedientiæ, pronior erit ad veniam et omnem misericordiam exercendam, quam vos ad preces, et hoc quidem, sicut ipse videtis, fieri expedit, imo necesse est. Scitis enim quid dominus papa rescripserit fratri vestro episcopo Constantiensi, quid etiam solatii vobis a sede apostolica retulerit decanus vester. Nam conatus ejus et processus non latet archiepiscopum, qui per nuntios suos nuper recepit apostolicam consolationem, cum multarum fasciculis litterarum. Præfatus quoque decanus, si dignum ducit, meminisse potest pactionum quas iniit, et cautionum quas præstitit domino papæ, et si ab injuriis archiepiscopi sui et domini postea aliquantulum temperasset, fortasse sibi ipsi utilius prospexisset imposterum. Ex eo tamen ipso, unde præjudicatum videtur archiepiscopo, præter intentionem gerentium ei prospectum est: et patet ex absolutione excommunicatorum ejus, quam periculose eis antea communicatum sit. De hac tamen absolutione, et aliis causam hanc contingentibus, necessitate mandati ad silentium coarctamur usque in diem certum, quo constet an dominus papa pactionibus, quas admisit in causa Ecclesiæ, instructus sit, an illusus. Interim nihil aliud consulere possum quam quod lex divina præscribit, quod Deo potius oportet obedire quam hominibus: nec unquam acceptantur victimæ obedientiam subtrahentis nec salubriter incedit, qui debito officii sui præponitvoluntatem mundanæ potestatis. Hoc vobis loquor tanquam Patri et domino coram Deo, quem testem invoco in animam meam in districto examine quia, si salubrioris consilii mihi pateret via, illam vobis devotione promptissima aperirem. Et, si videritis in quo vobis valeam officiosus esse, secure præcipite ex animo pro viribus parituro. Credo vos recepisse litteras quas misi domino Constan

ita acerbe ferunt ut suam. Nec est aliquis eorum D tiensi et amicissimo meo archidiacono, ut ad præ

qui consulat ut sententiam revocet, dum inobediens exstiteritis, et excessum vestrum sub appellationis prætextu velitis excusare. Recepit enim appellatorias vestras et alias nomine episcoporum, etsi neutram receperit appellationem, ut ex responsione ejus nobis palam est. Vos autem, ut ait, nec recessistis adhuc, nec ei unquam super appellationum renuntiatione scripsistis,cum tamen hoc patentibus litteris oporteat fieri, si ab eo misericordiam exspectatis. Appellatorias vero vestras domino papæ misit: et utinam verum esset quod in suis episcopi testificati sunt, de innocentia et justitia domini regis qui, ut aiunt, dulce putat obsequium quoties

sens plura scribere non oporteat.

EPISTOLA CCXVII.

AD ROGERUM EPISC. WIGORNENSEM.

(A. D. 1167.)

Domino ROGERIO Wigornensi.

Confidentia securas emittit preces, nec justæ petitionis repulsam veretur apud amicum, qui ad illius semper est accinctus obsequium. Quid autem justius est quam ut Dominum fidelis animet ad officia charitatis: et Dominus in salutis suæ compendium amici vota compleat deprecantis? Expedite autem arbitror sanctitati vestræ ad vitam, et nobilitatem decere ad gloriam, ut contemplatione

laqueo se suspendant.

EPISTOLA CCXVIII.

AD WILL. BRITONEM SUBPRIOREM CANTUAR.

(A. D. 1167.)

GUILLELMO BRITONI subpriori Cantiæ. Reflorescit, auctore Domino, status universalis Ecclesiæ, et schismaticorum impetus frustratus est, et superbia Moab in dies infirmatur. Nec de nocte vastatus est nunc, ut ab initio, sed in meridie suffossa est Aar, et muri ejus dejecti sunt funditus, ut exsultatio Moab ex necessitate Petro cedens de cætero conquiescat. Unde spes est in Domino ut vociferantibus tubis sacerdotalibus in proximo corruat et Jericho, et regnum proprio sanguine acquisitum obtineat triumphator Jesus, et in pace possideat quod sui juris est sponsus et custos Ecclesiæ Christus. Cum enim Romanus pontifex per patientiam Teutonicum tyrannum diutius exspectasset, ut vel sic provocaretur ad pœnitentiam, et schismaticus, abutens patientia ejus, peccata peccatis adderet jugiter, ut error in amentiam verteretur, vicarius Petri a Domino constitutus super gentes, et regna, Italos, et omnes qui ei ex causa imperii et regni religione jurisjurandi tenebantur astricti, a fidelitate ejus absolvit : et Italiam fere totam a facie furentis et præsentis tanta felicitate et celeritate excussit, ut in ea nihil habere videatur, nisi tortores, quos evitat interdum, et angustiarum, quas evitare non potest, juge supplicium. Abstulit ei etiam regiam dignitatem, ipsumque anathemate

divinæ miserationis parvulorum Christi necessita- A cum Petro lacrymentur ad veniam, aut cum Juda tibus communicetis, et ubicunque ratio permiserit, in eorum consolatione aut promotione charitati quæ in Christo est satisfaciatis, et generi vestro quod plures parvulos suos dignoscitur exaltasse, quam mundus, licet in maligno positus, adhuc possit deprimere. Lator præsentium unus parvulorum Christi est est et mecum unus de parvulis vestris, potestisque collata vobis opportunitate divinitus, ut dici solet, sine sanguine et sudore, sine dispendio facultatum, et cum augmento opinionis. vestræ et conscientiæ, necessitatibus ejus juxta preces domini archiepiscopi subvenire. Quod ut faciatis tantæ majestatis precibus meæ parvitatis adjicio preces, mihi reputaturis impensum quidquid ei beneficii aut honoris a vestra fuerit bonitate col- B latum. Nec immemor sum consolationis, quam Senonis a vestræ liberalitatis verbo percepi, nec vos immemorem esse patiar, cum aut necessitas importunior urgebit; aut modestia verecundiæ, necessitatis importunitati, quam nondum inexorabilem expertus sum, victa succumbet. Unum autem præ cæteris rogo, moneo et in veræ amicitiæ consulo fide, ut memineritis in causa Ecclesiæ conscientiæ, quod ad Deum, famæ, quod ad homines: nec in calamo Ægyptio confidatis, qui et nulli opem fert, et membra perforat incumbentis rerumque exhibitione monstretis, quod ad vos, fallacem esse et vanum, qui malitiam, quæ adversus Ecclesiam exercetur, excusans, accusantibus prætendere consuevit: Gens sua et pontificium tradidit eam mihi. Sacerdotem Christi alloquor, Ecclesiæ pastorem, pontificem animarum, filium illustris comitis, qui in regum catalogo dignus fuerat numerari, nisi quia magnificæ virtutis titulo meruit, ut in libertatis culmine constitutus, reges viderit in ordine secundo, et regum parens (quos adoptione promovit) haberi debet in sempiternum. Non ergo vereor ne in ventum verba emiserim, aut quod mihi captiosum sit in tantæ sanctitatis auribus vera esse locutum. Non tamen ex causa veritatis insidiantium laqueos timeo, qui utinam totam vitam devoverim veritati, etin assertione ejus impenderim animam: in invio est, Pater, qui Ecclesiam regere putat esse dominatum in clero, et fastum in populo, pauperum Christi loculos exhaurire, ut hostes Crucifixi, histriones et mimos, et cæteras hujusmodi mulceat pestes placere potestatibus sæculi, ut perniciosa et infami patientia pastorum Christi conculcetur Ecclesia, sua quærere non quæ Jesu Christi, otiari in talento Domini, et usurariam virtutum accessionem negotiatione sollicitudinis et laboris non exercere. Aderit in brevi pastorum pastor qui a vobis et nobis districtam exiget rationem: eritque tunc memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Sed ne in longum videar prophetare, citissime per misericordiam Dei videbitis Ecclesiam resurgere, ut qui eam hactenus prodiderunt, aut

C

D

condemnavit et inhibuit auctoritate Dei ne vires ullas amodo in bellicis congressionibus habeat: aut de Christiano aliquo victoriam consequatur, aut alicubi quiete et pace gaudeat, donec fructus pœnitentiæ condignos operetur. In quo secutus est exemplum Gregorii VII, decessoris sui, qui nostra ætate Henricum imperatorem Ecclesiæ privilegia convellentem deponens in concilio Romano simili sententia condemnavit, et quidem illa sententia effectum sortita est et hanc de privilegio Petri latam videtur ipse Dominus confirmasse. Hoc enim Itali audito, ab eo discedentes, reædificaverunt Mediolanum, schismaticos expulerunt, Catholicos reduxerunt episcopos, et aspotolicæ sedi unanimiter adhæserunt. Sed quid nota recenseo? Hoc utique locorum fama quasi præconia voce concelebrat. Nec aliquibus dubium puto, nisi forte lateat illos qui soli hac tempestate exsulant domi suæ.

Quia ergo ab Oriente jam radius serenitatis illuxit per Christum, et incolumitas Ecclesiæ in capite reparatur, superest spes fidei certissima, quod unguentum a capite in apostolicam barbam exuberans,descendet in caput et oram Anglicanæ Ecclesiæ: et qui prophetam exterminare nititur de Israel, nisi forte resipiscat, divinam sententiam excipiet, dicente Amos ad ipsum: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui, et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua in funiculo metietur, et tuin terra polluta

omnes exsulamus, et jam diu proscripti sumus, ut vel sic nefarias hominum traditiones compellamur præferre legi Dei et sanctionibus Patrum ; sed unicum est fidelibus in tribulatione remedium, precibus aures pulsare majestatis, et totius mentis arcana retexere, ut sic Patris clementiam moveant, et miseriæ solatium consequantur.

morieris, et populus tuus captivus migrabit de terra A guinis ultionem : alii variis afficiuntur suppliciis sua (Amos., vii). Hæc est enim pœna resistentium verbo Dei, et potestatum, quæ ora sacerdotum nituntur occludere. Profecto tunc risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit, et amarum erit, cibum et potum et amica colloquia cum excommunicatis communicasse. Nunquid tunc Balaamitæ, pontifices et sacerdotes, et principes Taphneos et Arioli consiliis suis salvare poterunt Madianitas, cum eos gladius Domini persequetur? Nunquid cardinales proderunt aut legati, si Balaamitæ fuerint in die Domini? Certe si ipse adfuerit Balaam, aut benedicet tabernaculis Jacob, quæ nunc proscribi et exsulare videntur in eremo, aut gladio cadens verbi Dei sibi adversarium esse experietur

Hoc quoties usi sunt filii Israel, toties de necessitatibus et angustiis leguntur erepti. Recurrebant illi ad tabernaculum fœderis, ubi Sancta sanctorum servabantur, id est mandata Dei, quæ cunctis justificationibus antecellunt; in opportunitatibus suis conveniebant Moysem et Aaron sanctos Domini: et miseris Cantuariensibus, ad quos inter Deum et se

Spiritum sanctum : et sentiet quia sicut allophylo- B mediatores confugiendum est, nisi ad Romanam

rum messes et sata, ita et incendentium vulpium caudas ignis exurit.

Hæc idcirco præmiserim, ne quis amicorum ponat carnem brachium suum, et excommunicatis participans in se gladium provocet bis acutum. Dicitur autem, quod sine dolore et lacrymis nequeo reminisci, quod sancta Cantuariensis Ecclesia participatione illius insignis excommunicati Randulphi de Broc anathema contraxit, et lege Dei contempta Melchom adorans litteras domini papæ pro archiepiscopo sibi missas, regi ad subterfugium obedientiæ et opera debitæ misericordiæ excluden la transmiserit. Unde precor attentius, consulo, et quanta possum instantia moneo, ut, si falsa sunt quæ dicuntur, et adhuc ab anathemate immunis est, sibi, ne tale quid de ea probabiliter fingi possit, de cætero caveat. Et si in anathema incidit, redeat per pœnitentiam, ne quæ inter occidentales Ecclesias hactenus religione insignis exstitit, imposterum sit insignis et crimine. Si hæc duriuscule videantur esse concepta, scio quia nec diabolo loquor nec schismatico Bathoniensi, sed amico veritatis et fidei, et per eum Ecclesiæ Christi habenti charitatem. Velit nolit mundus, Cantuariensem Ecclesiam, quod Deus novit, sincera diligo charitate, et periculo ei imminente tacere non possum. Nam ut ait propheta Leo rugiit, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetabit? (Amos ш.) De cætero si vocationem domini Cantuariensis audisti, ex ea causa ecclesiam tuam invitus non exeas, nisi alia causa te exire compellat. Scio enim, et ut utinam scires, quid ab ipso obtinuerim tibi. Vale.

[blocks in formation]

C

Ecclesiam, ubi viget divinæ legis custodia, et totius sacerdotii principatus ? Nam si illa post Deum decreverit salvare nos, continuo liberabimur. Si manus erexeritis, sternetur Amalech, et qui vos Pharaoni dedit in Deum, dejiciet omnes adversarios Ecclesiæ a facie vestra. Et utinam ille qui se gloriatur annulo, honore et beneficio manu apostolica subarrhatum, juramentis et promissionibus suis prudentiam vestram non delusisset, nec erectarum manuum flexisset rigorem, quia Ecclesia jam navigabat in portu, quando ille rediens cum triumpho sacrilegos impœnitentes fecit absolvi, et suspensa potestate domini Cantuariensis usque in adventum legatorum, quorum erat præambulus, persecutoribus Ecclesiæ adjecisset audaciam delinquendi. Nam antea plures obediebant archiepiscopo, sed exinde quod meminerim, nullus vel admodum rarus. Data enim erat spes æmulis ejus, quod a legatis dejiciendus sit quod spoliatus citra restitutionem rerum aut temporis debeat subire judicium; quod legati veniebant in ea plenitudine potestatis, ut abrogatis his quæ nunc vigent, possint nova condere jura.

Proni erant homines ad credendum, videntes assertoris annulum et honorem, et quia, convocatis episcopis, in adventu ejus excommunicati domini Cantuariensis absoluti sunt impœnitentes et ipsius evacuatæ sententiæ. De facto, inquam, absoluti. Certe adhuc ligati sunt ante oculos Domini, qui criminosos impœnitentes nunquam absolvit. Constat autem de impœnitentia quia nec satisfaciunt cum possint, nec aliquid restituunt ablatorum. Profecto sires ablata reddi potest, et non redditur, non agitur pœnitentia, sed fingitur. Vana sunt hæc si non adhuc Cantuariensis Ecclesiæ possessionibus incubant, si alicui nostrum de tot et tantis ablatis vel obolus restitutus est, nisi illis qui retro abierunt et juramento. præstito firmaverunt sibi jure regis esse vivendum. Nec tamen est quod sanctitati vestræ illa non absolutio, sed juris illusio debeat imputari,cum in fraudem mandati vestri non tam præstita sit, quam commissa. Indulseratis enim ut, si quem eorum ægritu dine laborare contingeret, mortis imminente peri

culo præstito juramento secundum morem Ecclesiæ A estis coadjutores Dei in exterminio eorum, qui ut

quod vestro mandato pareret, tunc demum absol-
veretur. In quo Ecclesiæ Dei et nobis prospectum
esse voluit dignatio vestra. Illi autem absolvi doli
patrocinio meruerunt, simulantes se in mortis pe-
riculo versari, quia eis de mandato domini regis
imminebat necessitas transfretandi. Unde quia ille
qui absolvit, nec ordinariam habebat potestatem,
nec a vobis præscriptam servavit formam, credo,
si vobis aliter non videtur, collatam absolutionem
de jure non tenere ; et illos Ecclesiæ pervasores in
anteriori manere sententia. Nam illi qui vobis illu-
dendo, Gallicanam et Anglicanam Ecclesias scanda-
lizando, peccavit in Spiritum sanctum, Deo inspirante
et vestra justitia cooperante respondebunt merita
sua et hoc, sicut Christianissimus rex et regnum B
ejus de vobis confidit, in brevi. Exsultat enim in his
quæ dicta suntei, et quæ in adventu carnalium ple-
nius innotuerunt: vanam scilicet esse gloriationem
eorum qui Cantuariensi archiepiscopo,imo Ecclesiæ
Anglicanæ ruinam minabantur. Nam si ob hanc
causam dejiceretur archiepiscopus, quis auderet.
mutire de cætero? Si rex auctoritate vestra confir-
mationem vel dissimulationem consuetudinum, quas
petit, obtineret, quid vereretur amodo princeps ali-
quis contra Ecclesiam postulare? Unum scio quod,
salva professione, et citra divinæ legis injuriam eas
non modo episcopus, sed nec Christianus poterit
conservare. Nec satis mirari possum, qua mente
sacerdos ausus est innuere sacerdoti ut Siculorum
vel Hungarorum exemplo tantis pravitatibus tole-
rantiam adhiberet. Absit hoc consilium a sanctitate
pontificatus vestri, et ut tantarum præsumptio pra-
vitatum remanens impunita a diebus vestris in alias
ætates ad consequentiam protrahatur.

Non tamen legatos, quos misistis, ad compescendam immanitatem regis populus credit idoneos,quia idem rex semper alterius patrocinio usus est, et de eo præsumit plurimum: alter, etsi bonam habeat voluntatem, eam ex causis variis non potest producere in effectum, sed nec aliquem, ut ex animi sententia loquar, ad hoc credo idoneum. Quis fructum legationis exspectet in terra sua, ubi nec litigatori vel judici ad dicendum aliquid contra eum in potestate sua locus est opportunus? Non creditur a prudentibus alterutrius regni, quod illi quem rex a sanctitate vestra petivit ex nomine, modo sit aut fide purior, aut charitate ferventior,aut virtute constantior, quam fuit Papiæ inter cognatos et amicos et notos, ubi siluit, videns ab hæreticis qui convenerant, causam fidei condemnari, et apostolicæ sedi gravissimum de schismaticorum consensu roborato subinferri dispendium. Sed benedictus Deus qui misertus Ecclesiæ contrivit auctorem schismatis illum detestandum sæculis Fredericum coram facie vestra, docens annum placabilem Domino, et tempus visitationis jam advenisse: ut et vos qui gladium Dei videtis eductum in capita tyrannorum, in cos Petri gladium exeratis; sciatisque quod constituti

stabiliant iniquas hominum traditiones, verbum
Dei moliuntur exstinguere. Sic utique manus vestras
Domino consecrabitis in exterminio idoli, Levi re-
stituetur ut gaudeat benedictione Patris, et sacerdo-
tium vestrum plus quam Phinees reddetur omnibus
sæculis gloriosum. Valeat paternitas vestra et pau-
perum Christi meminerit in bonum!
EPISTOLA CCXX.

AD THOMAM CANTUAR. ARCHIEPISCOPUM.

(A. D. 1167.)

Domino THOME Cantuariensi.

Inspectis litteris, quas domino Willelmo Papiensi mittere decrevistis, etsi mentem scribentis judicare non audeam, styli tamen formam probare non possum. Non enim sonare videntur humilitatem aut processisse de mente hominis qui Apostolum audierit exhortantem discipulos Christi: Modestia vestra nota sit omnibus, Dominus prope est (Philip. iv). Si enim litterarum vestrarum et ipsius articuli singuli conferantur, ex amaritudine potius et rancore animi quam ex charitatis sinceritate videbitur processisse responsio. Quid autem scripsit, ut lædorias et scommata, id est patentes morsus et figuratos taceam, ut eum recte dicatis in medio litterarum vestrarum vobis propinare venenum ?Nunquid vobis visus est cardinalis presbyter, imo et apostolicæ sedis legatus in prima salutatione suspicionibus inurendus et gratis exacerbandus contra consilium domini papæ, et contra Romanæ Ecclesiæ reverenC tiam dehonestandus conviciis? Profecto ego nec domini papæ cursorem sic alloquendum fuisse arbitror. Si suas et vestras domino papæ remiserit litteras, regis causam justificasse videbitur attestatio scripti vestri, et propriam contumaciam convicisse. Esto quod fuerit et sit adhuc Willelmus inimicus. Dissimulandum puto donec mala ejus opera in lucem prodeant, quoniam et dominum papam ita consuluisse ex relatione nuntiorum vestrorum certum est. Nec tamen dico quod antequam fidem hominis bonis operibus exploretis et experiamini,acquiescatis eum reciperejudicem; sed nec recusare præpropere consulo, etsi judicium declinatum esse non ambigam, restitutione, quæ ad præsens fieri nequit, non habita. Hic interim hærendum credidi, et ipsos cardinales alliciendos quatenus salva conscientia et fama fieri poterit: et exspectandum a Domino, ut in parte adversa deprehendatur iniquitas, et impugnatio veritatis, et defectus promissionum. Si se dixit missum ad terminandas quæstiones, prout Ecclesiæ Dei viderit expedire, in quos vos læsit? Nonne possunt, sicut per sententiam, ita et per compositionis benignitatem terminari? Si exhortatus est, ut evitetis, quantum in vobis est, ea quæ solent amplioris dissidii causas generare, non video qui peccaverit: cum hoc ipsum sapientissimi et amicissimi consulant, monentes ut, quatenus salva honestate Ecclesiæ et personæ vestræ licuerit, paci diligentius intendatis.Rogandus ergo fuerat, ut opinor,quatenus

D

« PoprzedniaDalej »