Obrazy na stronie
PDF
ePub

morieris, et populus tuus captivus mnigrabit de terra A guinis ultionem : alii variis afficiuntur suppliciis :

sua (Amos., vii). Hæc est enim pœna resistentium verbo Dei, et potestatum, quæ ora sacerdotum nituntur occludere. Profecto tunc risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit, et amarum erit, cibum et potum et amica colloquia cum excommunicatis communicasse. Numquid tunc Balaamitæ, pontifices et sacerdotes, et principes Taphneos et Arioli consiliis suis salvare poterunt Madianitas, cum eos gladius Domini persequetur ? Nunquid cardinales proderunt aut legati, si Balaamitæ fuerint in die Domini ? Certe si ipse adfuerit Balaam,aut benedicet tabernaculis Jacob, quæ nunc proscribi et exsulare videntur in eremo, aut gladio cadens verbi Dei sibi adversarium esse experietur Spiritum sanctum : et sentiet quia sicut allophylorum messes et sata, ita et incendentium vulpium caudas ignis exurit.

Hæc idcirco præmiserim, ne quis amicorum ponat carnem brachium suum, et excommunicatis participans in se gladium provocet bis acutum. Dicitur autem, quod sine dolore et lacrymis nequeo reminisci, quod sancta Cantuariensis Ecclesia participatione illius insignis excommunicati Randulphi de Broc anathema contraxit, et lege Dei contempta Melchom adorans litteras domimi papæ pro archiepiscopo sibi missas, regi ad subterfugium obedientiæ et opera debitæ misericordiæ excludenda transmiserit. Unde precor attentius, consulo, et quanta possum instantia moneo, ut, si falsa sunt quæ dicuntur, et adhuc ab anathemate immunis est, sibi, ne tale quid de ea probabiliter fingi possit, de cætero caveat. Et si in anathema incidit, redeat per pœnitentiam, ne quæ inter occidentales Ecclesias hactenus religione insignis exstitit, imposterum sit insignis et crimine. Si h;ec duriuscule videantur esse concepta, scio quia nec diabolo loquor nec schismatico Bathoniensi, sed amico veritatis et fidei, et per eum Ecclesiæ Chrisli haberiti charitatem. Velit nolit mundus, Cantuariensem Ecclesiam, quod Deus novit, sincera diligo charitate, et periculo ei imminente tacere non possum. Nam ut ait propheta : Leo rugiit, quis non timebit ? Dominus locutus est, quis non prophetabit? (Amos ill.) De cætero si vocationem domini Cantuariensis audisti, ex ea causa ecclesiam tuam invitus non exeas, nisi alia causa te exire compellat. Scio enim, et ut utinam scires, quid ab ipso obtinuerim tibi. Vale.

EPISTOLA CCXIX. AD ALEXANDRUM PAPA M. — CAUSA DOMINO PAPÆ ALEXANDRO PRO CANTUARIENSI SCRlPTA.

Domino AlexAND. papæ JoANNEs Saresberiensis.

Anima nostra, Pater, in amaritudine est, ut quod in conspectu vestro timeo plurimum, verbo modestiam subtrahat vis doloris, et patientia præ miseriarum cumulo querelas omnino nequeat cohibere. Alii enim nostrum pro defensione justitiæ morientes a Deo et ab Ecclesia expetunt innocentis san

omnes exsulamus, et jam diu proscripti sumus, ut vel sic nefarias hominum traditiones compellamur præferre legi Dei et sanclionibus Patrum ; sed unicum est fidelibus in tribulatione remedium, precibus aures pulsare majestatis, et totius mentis arcana retexere, ut sic Patris clementiam moveant, et miseriæ solatium consequantur. Hoc quoties usi sunt filii Israel, toties de necessitatibus et angustiis leguntur erepti. Reeurrebant illiad tabernaculum foederis, ubi Sancta sanctorum servabantur, id est mandata Dei, quæ cunctis justificationibus antecellunt ; in opportunitatibus suis conveniebant Moysem et Aaron sanctos Domini: et miseris Cantuariensibus, ad quos inter Deum et se mediatores confugiendum est, nisi ad Romanam Ecclesiam, ubi viget divinæ legis custodia, et tolius sacerdotii principatus ? Nam si illa post Deum decreverit salvare nos, continuo liberabimur. Si manus erexeritis, sternetur Amalech, et qui vos Pharaoni dedit in Deum, dejiciet omnes adversarios Ecclesiæ a facie vestra. Et utinam ille qui se gloriatur annulo, honore et beneficio manu apostolica subarrhatum, juramentis et promissionibus suis prudentiam vestram non delusisset, nec erectarum manuum flexisset rigorem, quia Ecclesia jam navigabat in portu, quando ille rediens cum triumpho sacrilegos impœnitentes fecit absolvi, et suspensa potestate domini Cantuariensis usque in adventum legatorum, quorum erat præambulus, persecutori

c bus Ecclesie adjecisset audaciam delinquendi. Nam

antea plures obediebant archiepiscopo, sed exinde quod meminerim, nullus vel admodum rarus. Data enim erat spesænmulis ejus, quod a legalis dejiciendus sit : quod spoliatus citra restitutionem rerum aut temporis debeat subire judicium ; quod legati veniebant in ea plenitudine potestatis, ut abrogatis his quæ nune vigent, possint nova condere jura. Proni erant homines ad credendum, videntes assertoris annulum et honorem, et quia, convocatis episcopis, in adventu ejus excommunicati domini Cantuariensis absoluti sunt impœnitentes et ipsius evacuatæ sententiæ De facto, inquam, absoluti. Certe adhuc ligati sunt ante oculos Domini, qui criminosos impœnitentes nunquain absolvit. Constat autem de impoenitentia quia nec satisfaciunt cum possint, nec aliquid restituunt ablatorum. Profecto sires ablata reddi potest, et non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Vana sunt hæc si non adhuc Cantuariensis Ecclesiæ possessionibusincubant, si alicui nostrum de tot et tantis ablatis vel obolus restitutus est,nisi illis qui retro abierunt etjuramento prrestito firmaverunt sibi jure regis esse vivendum. Nec tamen est quod sanctitati vestræ illa non absolutio, sed juris illusio debeat imputari,cum in fraudem mandati vestri non tanm praestita sit, quam commissa. Indulseratis enim ut, si quem eorum ægritudine laborare contingeret, mortis imminente periculo præstitojuramento secundum morem Ecclesiæ quod vestro mandato pareret, tunc demum absolveretur. In quo Ecclesiæ Dei et nobis prospectum esse voluit dignatio vestra. Illi autem absolvi doli patrocinio meruerunt, simulantes se in mortis periculo versari, quia eis de mandato domini regis imminebat necessitas transfretandi. Unde quia ille qui absolvit, nec ordinariam habebat potestatem, nec a vobis præscriptam servavit formam, credo, si vobis aliter non videtur, collatam absolutionem de jure non tenere ; et illos Ecclesiæ pervasores in anteriori manere sententia. Naum illi qui vobis illudendo, Gallicanam et Anglicanam Ecclesias scandalizando,peccavit in Spiritum sanctum,Deoinspirante et vestra justitia cooperante respondebunt merita sua : et hoc, sicut Christianissimus rex et regnum ejus de vobis confidit, in brevi. Exsultat enim in his quæ dicta sunt ei, et quæ in adventu carnalium plenius innotuerunt: vanam scilicet esse gloriationem eorum qui Cantuariensiarchiepiscopo,imo Ecclesiæ Anglicanæ ruinam minabantur. Nam si ob hanc causam dejiceretur archiepiscopus, quis auderet mutire de cætero ? Si rex auctoritate vestra confirmationem vel dissimulationem consuetudinum, quas petit, obtineret, quid vereretur amodo princeps aliquis contra Ecclesiam postulare? Unum scio quod, salva professione, et citra divinæ legisinjuriam eas non modo episcopus, sed nec Christianus poterit conservare. Nec satis mirari possum, qua mente sacerdos ausus est innuere sacerdoti ut Siculorum vel Hungarorum exemplo tantis pravitatibus tolerantiam adhiberet. Absit hoc consilium a sanctitate pontificatus vestri, et ut tantarum præsumptio pravitatum remanens impunita a diebus vestris in alias ætates ad consequentiam protrahatur. Non tamen legatos, quos misistis, ad compescendam immanitatem regis populus credit idoneos,quia idem rex semper alterius patrocinio usus est, et de eo præsumit plurimum : alter, etsi bonam habeat voluntatem, eam ex causis variis non potest producere in effectum, sed nec aliquem, ut ex animi sententia loquar, ad hoc credo idoneum. Quis fructum legationis exspectet in terra sua, ubi nec litigatori vel judici ad dicendum aliquid contra eum in potestate sua locus est opportunus ? Non creditur a

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

estis coadjutores Dei in exterminio eorum, qui ut stabiliant iniquas hominum traditiones, verbum Dei moliuntur exstinguere. Sic utique manus vestras Domino consecrabitis in exterminio idoli, Levi restituetur ut gaudeat benedictione Patris, et sacerdotium vestrum plus quam Phinees reddetur omnibus sæculis gloriosum. Valeat paternitas vestra et pauperum Christi meminerit in bonum ! EPISTOLA CCXX. AD THOMAM CANTUAR. ARCH1EPISCOPUM. (A. D. 1167.) Domino ThoMÆ Cantuariensi. Inspectis litteris, quas domino Willelmo Papiensi mittere decrevistis, etsi mentem scribentis judicare non audeam, styli tamen formam probare non possum. Non enim sonare videntur humilitatem aut processisse de mente hominis qui Apostolum audierit exhortantem discipulos Christi: Modestia vestra mota sit omnibus, Dominus prope est (Philip. iv). Si enim litterarum vestrarum et ipsius articuli singuli conferantur, ex amaritudine potius et ramcore animi quam ex charitatis sinceritate videbitur processisse responsio. Quid autem scripsit, ut loedorias et scommata, id est patentes morsus et figuratos taceam, ut eum recte dieatis in medio litterarum vestrarum vobis propinare venenum?Nunquid vobis visus est cardinalis presbyter, imo et apostolicæ sedis legatus in prima salutatione suspicionibus inurendus et gratis exacerbandus contra consilium domini papæ, et contra Romanæ Ecclesiæ reverentiam dehonestandus conviciis? Profecto ego nec domini papæ cursorem sic alloquendum fuisse arbitror. Si suas et vestras domino papæ remiserit litteras, regis causam justificasse videbitur attestatio scripti vestri, et propriam contumaciam convicisse. Esto quod fuerit et sit adhuc Willelmus inimicus. Dissimulandum puto donec mala ejus operain lucem prodeant, quoniam et dominum papam ita consuluisse ex relatione nuntiorum vestrorum cerlum est. Nec tamen dico quod antequam fidem hominis bonis operibus exploretis et experiamini,acquiescatis eum reciperejudicem;sed nec recusare præpropere consulo, etsi judicium declinatum esse non ambigam, restitutione, quæ ad præsens fieri nequit, non habita. Hic interim hærendum credidi, et ipsos cardinales alliciendos quatenus salva conscientia et fama fieri poterit : et exspectandum a Domino, ut in parte adversa deprehendatur iniquitas, et inpugnatio veritatis, et defectus promissionum. Si se dixit missum ad terminandas quæstiones, prout Ecclesiæ Dei viderit expedire,in quos vos læsit ? Nonne possunt, sicut per sententiam, ita et per compositionis benignitatem terminari ? Si exhortatus est, ut evitetis, quantum in vobis est, ea quæ solent, anplioris dissidii causas generare, non video qui peccaverit: cum hoc ipsum sapientissimi et amicissimi consulant, monentes ut, quatenus salva honestate Ecclesiæ et personæ vestræ licuerit, paci diligentius intendatis.Rogandus ergo fuerat,ut opinor,quatenus vestra et vestrorum et Ecclesiæ libertate agat cum domino rege, vobisque rescribat quatenus profecerit, quia et vobis et vestris sumptus desunt ne ad colloquium ejus possitis accedere: nec tutum est alicui vestrorum ingredi terminos regis Angliæ. Doceat vos magni consilii Angelus, et sit in ore et corde eorum quos mittetis, Spiritus sanctus. Si legatus, quod in fine litterarum pollicitus est,adimpleverit, ei multiplices gratias arbitror referendas. Si Lundoniensis episcopus, et vester archidiaconus recipiunt a Domino quod merentur, sibi imputent; vos tamen videte an sententia vestra, si citatio non præcesserit, robur sit habitura. Nam utinam, sicut de merito, ita de jure et facto sortiri possit effeclum. EPISTOLA CCXXI.

ea quæ vitanda dicit, præscribat, ut de restitutione A lutis suæ dispendio vitare non potest, procul dubio

AD WiLLELMUM PAPiENSEM. (A. D. M 167.)

Guillelmo Papiensi.

Eama vulgante didicimus vos et dominum 0ttonem sanctæ Romanæ Ecclesiædiaconum cardinalem, ad preces illustris domini nostri regis Anglorum ex mandato domini papæ in parte Aquitaniæ descendisse, ut auctore Deo, si fieri potest, Anglicanæ Ecclesiæ debitam reddatis libertatem, et inter dominum regem et Cantuariensem archiepiscopum pacem et concordiam reformetis. A magnis etiam et a venerabilibus viris auditum est, quod præfatus dominus noster rex adeo de amore vestro confidit, ut consilio vestro in omnibus obtemperare decreverit : unde vehementer exhilaratus consilium vestrum et auxilium mihi censui implorandum, vobis in omnibus pariturus, salva indemnitate conscientiæ, et honestate personæ. Confido enim in Domino quod tanti non erit apud vos acceptio personarum, et munerum, ut aliquid committatis unde lædatur Ecclesia, scandalum generetur in mundo, offuscetur claritas nominis vestri. Hæc enim sunt opera eorum, qui aut legem nesciunt, aut legis Dominum non verentur. Vos autem non sic, cujus fidem et prudentiam adeo Dominus approbavit, ut vos in capite mundi super candelabrum aureum septem lampadarum tanquam lucernam eximiam collocaret, ut qui ingrediuntur lucem videant. In vos ergo omnium oculi diriguntur, timentque plurimi ne Lucifer denuo tentatus exstinguatur et corruat, veriti ne familiaritas, quam cum rege, ut dicitur, ulterius contraxistis, vobis sit occasio delinquendi. Et pro

fecto.

Omne animi vitium tanto conspectus in se

Crimenhabet,quanto major qui peccathabetur. (Juv. viii, 140.) Cæterum ego interim spero quod hæc vestri et domini regis familiaritas, quæ multis adeo suspecta est, fructuosa erit Ecclesiæ, necessaria nobis, salubris illi, et vobis gloriosa. Si enim vos audierit, in eo quod juris necessitas cogit, et quod sine sa

B

[ocr errors]

pœnitebit, confitebitur culpam, et humiliter satisfaciens Ecclesiæ, pacem et libertatem nobis omnibus ablata cum integritate restituet, et fraternum odium de corde prorsus avellet. Alioquin quis enim eripere potest a laqueo mortis?

Scio utique, quoniam indubitanter verum est etiam et notissimum, quod nec Petrus ipse hanc accepit a Domino potestatem, ut impœnitentes pos. sit absolvere, et procul dubio constat, quia si res ablata reddi potest, et non redditur, non agitur pœnitentia, sed fingitur. Ubiautem principis apostolorum cohibetur auctoritas, nulla ratione crediderim convalescere posse cujusquam hominis potestatem. Fateor autem et verum est domino regi, utpote gloriosissimo principi, quamplurimum deferendum, sed ita ut Deus nec in minimo offendatur. Alioquin species idololatriæ est sub cujuscunque utilitatis prætextu creaturam Creatori præponere, sicut beatus docet Apostolus. Mala enim facienda non sunt, ut proveniant bona, nec licet alicui dispensare contra præceptum Domini, quod in lege vel Evangelio perpetuam habet causam. Utautem mihi possitis commodius providere, ut clamor pauperis introeat in aures vestras, quartus exsilii mei annus elapsus est, cum tamen domino regi per me et per alios sæpe obtulerim, quod licet conscientia teste, non meruerim iram ejus, tamen pro recuperanda gratia ejus, libenter facerem quidquid ei placeret, salva conscientia et famæ integritate. Actum est autem mecum per quosdam mediatores, ut recederem a fidelitate, et obsequio domini Cantuariensis, et jurarem fidelitatem regi, et observantiam consuetudinum regni. Quod quia facere nequeo, nec volo, quoniam contra conscientiam est et honestatem, proscriptus exsulo, et exsulabo libenter, dum Deo placuerit. Nunquid enim obediendi necessitatem rumpens in periculo Ecclesiæ, in causa Dei, Patrem et dominum deseram, et in consuetudines jurabo quas sacri canones reprobant, et dominus papa de consilio fratrum apud Senonas, vobis ipsis, ut opinor, audientibus condemnavit? Certeobservantiam canonum aut etiam ipsius Evangelii non jurarem, quoniam, ut Apostolus ingemiscit, in multis offendimus omnes. Et minus malum est simpliciter prævaricari, quam prævaricationem cumulare perjurio. Scio autem quod perjurii aut inobedientiæ aut cujuscunque turpitudinis nemo vos habebit auctores. Sed quia timeo ne vos tædeat verbositatis meæ, verbis hunc facio finem, supplicans ut vos Ecclesiæ diutius naufragantis studeatis finire miseriam, et quæ nobis jugiter inferuntur propulsare injurias. Valeat semper dominus meus, et proscriptorum Christi misereatur. Intercedo enim vice omnium coexsulantium: et, si mihi non fuerit exhibita consolatio, mihi tamen reputabo impensum quidquid aliis proscriptis Christi per vos novero esse exhibitum.

EPISTOLA CCXXII.
AD JOANNEM EP1SC0PUM PlCTAVlENSEM.
(A. D. || 167.)

Domino JoANNi Pictaviensi episc., J. S.

Regnorum collisiones et terræmotus magni et imminentium periculorum exitus me calamum suspendere diutius coegerunt, et commodiora scribendi temporaexspectare. Bellici namque tumultus æstate fere tota ferventes intermeandi facultatem litterarum portitoribus præcluserunt, et in urbe Remensi orta seditio sic turbavit provinciam, ut vix tutum fuerit ingredi vel egredi civitatem. Conspiraverant enim cives de clericorum consilio et auxilio militum nitentes contra archiepiscopum, qui novas quasdam indebitas et intolerabiles servitutes volebat imponere civitati, et ecclesiarum turres et domos munitiores occupantes, officialibus et amicis archiepiscopi ejectis ab urbe, multas ei injurias intulerunt. Et primo quidem ei omnem humilitatem exhibuerant, parati duo millia librarum, sicut multi testantur, conferre in ærarium ejus, dummodo eos jure tractaret et legibus vivere pateretur, quibus civitas continue usa est a tempore sancti Remigii Francorum apostoli. Adierant etiam Christianissimum regem, sed nec per eum rigorem archiepiscopi flectere potuerunt. Confugerunt itaque ad comitem Henricum, et ex ejus consilio cesserunt regi, quem archiepiscopus adduxerat, ut in brachio ejus contereret civitatem. Rex autem dolens, sed tamen ratris satisfaciens voluntati, circiter quinquaginta domos dirui fecit, et recessit. Cives vero die tertia redierunt,etim ultionem dirutarum domuum funditus everterunt domos militum faventium archiepiscopo, vice domini scilicet sui, et alterius qui in urbe gesserat præfecturam. Unde motus archiepiscopus comitis Flandriæ imploravit auxilium, eumque cum mille militibus adduxit Remos, ut cives perirent in ore gladii, aut redimendi et torquendi conjicerentur in vincula. Sed illi præsentientes adventum comitis, iterato cesserunt, sic evacuantes urbem ut Flandrenses, inedia confecti, vix unius diei et noctis inoram potuerint sustinere. Et quia archiepiscopus!in recessu eorum cives ad propria redituros non dubitabat, per comitem Robertum fratrem suum, ignaris Flandrensibus, cum eis pacem fecit, acceptis quadringentis quinquaginta libris in recompensationem damnorum : quæ, ut multiplices injurias et contumelias taceam, in quadruplum excreverant, concedens ut de cætero legibus utantur antiquis. Sic itaquedamnosam et ignominiosam cum civibus faciens pacem, adhuc cum clero exercet inimicitias, et se juri offerentes vexat ecclesias. Hæc apud nos.

Cæterum ad partes vestras accepimus venisse legatos, de quibus adhuc incertum est quid nobis sperari oporteat, quid timeri. Hoc autem certissime constat, quod dominus Cantuariensisjudicium cardinalis ad vincula non subire disposuit, multis (ut puto) et justis suspicionibus motus, qui manife

A stus adversarius ejus hactenus exstitit : sed an ex

B

pediat adeo manifestæ ei suspicionis causas exponere, non satis liquet. Nam archiepiscopus (ut audio) eijam rescripsit, contra meum et quorumdam aliorum consilia, quod se illius judicio non supponet, nec tenetur supponere, et plura congessit quibus animum hominis exasperasse potest : cum ego potius eum crederem verbis blandioribus demulcendum, et retinendum in amicitia, donec ipsum adversarium esse convincant opera ejus. Pacem vero ad honorem Ecclesiæ Dei et suum libenter recipiet per manus legatorum : sed an ad colloquia eorum accessurus sit, nisi restituantur ablata, unde se et suos valeat exhibere, nondum habeo exploratum. Certo autem certius est, quod nisi componatur per eos, nullam citra restitutionem ingredietur causam : cum illata sibi injuria et violentia lippis et tonsoribus nota sit. Sed nec aliquem suorum mittet, donec intermeantibus eundi et redeundi securitas procuretur. Et quoniam conditionis nostræ calculus in adventu eorum videtur aliquantulum immutatus, precor attentius, ut mihi per latorem præsentium rescribatis, qualiter ad ndemnitatem conscientiæ et famæ me versari oporteat. Nam si de juramentis agitur quæ dominus rex a nobis exigere consuevit, rogo Deum meum, ut ante mihi mortem misericorditer largiatur, quam conscientiam et famam juramentis talibus maculare.

EPISTOLA CCXXIII. AD MAGISTRUM RAlMUDUNM. (A. D. 1167.)

Magistro RA1MUNDO.

Quid me tandiu silere coegerit, in quo statu versatus sum, vobis ex litteris domino Pictaviensi missis facile innotescet. Unde ad reliqua necessitatis meæ progrediens attentius precor, quatenus conditione mea diligenter inspecta, ex omnibus circumstantiis personarum et causæ et temporis, rescribere placeat quid potissimum videatur, hoc in præelectione consilii observato, ut semper honestas utilitati præjudicet. Et, si domino episcopo, et vobis, et magistro Laurentio visum fuerit ut mihi et exsulibus aliis Christi procuretur facultas secura legatos adeundi, eam nobis desidero procurari : ita tamen ut (antequam illos adeam) domini episcopi et vestro, et M. Laurentii, si tamen ab Anglia rediit, super negotiis gerendis sim informatus consilio. Varius autem rumor est aliis asserentibus cardinales fideliter pro Ecclesia Dei laboraturos : aliis dicentibus quod proposuerunt distrahere Ecclesiæ libertatem, et evacuare justitiam causæ nostræ pro pecunia, quam tamen non licet mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Erat itaque diligentiæ vestræ rescribere, quod de consilio eorum et statu domini regis et curiæ habueritis exploratum, et quæ circa dominum episcopum et vos agantur, fidelius intimare. Precor etiam ut mihi remittatis, si quid magister Joannes rescripsit, pe

titionibus meis, aut si nondum rescripsit, detis A gentia cardinalium, qni ad hoc missi sunt : nisi

operam ut rescribat. Valete.
EPISTOLA CCXXIV.
AD MAG1STRUM LAURENTlUM.
(A. D. || 167.)

Magistro LAURENtio.

Ex inspectione litterarum vestrarum lætus accepi quod domino Willelmo Papiensi legatione fungenti adhærebitis : nec dubito quin vobis et nobis possit officiosa et utilis esse familiaritas ejus. Et quia vobis notius est, quam alicui nostrum, in quo calculo, quantum ad vestrates, causa nostra versetur, precor attentius ut, inspectis his quæ domino episcopo scripsietmagistro scholarum, quod causæ nostræ credideritis expedire per latorem præsentium rescribatis. Dicitur autem quod hujusmodi legati neminem recipere consueverint in ulteriorem domus suæ familiaritatem,qui non eis de exhibenda fidelitate et fide servanda et occultandis secretis præstiterit juratoriam cautionem. In quo quidem articulo dilectionem vestram, si tale quid exactum fuerit, desidero præmuniri, ut se sic, si res exegerit, obliget ad humanum obsequium, ne conscientia innocentiæ dispendium patiatur. Et licet arcana sua sic studeant occultari, non facile crediderim quod, nisiquatenus Romanis de more antiquo licet, exercere velintopera tenebrarum : præsertim cum sciant omnium oculos in se esse defixos. Nam, si rumoribus credi oportet, altereorum proposuit regi Anglorum Ecclesiæ vendere libertatem, et sanguinem innocentum exsulantium et proscriptorum pro Domino. Valete.

EPIST0LA CCXXV.
AD PETRUM SCR1PT0REM
(A. D. || 167.)

J. S. PETRo scriptori.

Raritas intermeantium nobis subtrahit mutua solatia litterarum, et chaos quod inter nos, meritis nostris exigentibus, a Domino firmatum est, securum intermeantibus denegat commeatum. Sed licet mobis subtrahatur opportunitas colloquendi, non præpeditur mutuæ dilectionis affectio : sed amantium more, quo magis succensos animos vexat metus et manus corripientium, eo cumulatius et ardentius charitas suscipit incrementum. Si te ergo et alios amicos videre non licet, si mutuis deservire obsequiis non permittimur, amare certe licet votis et orationibus adjuvare. Charitas enim, ut dictum est, cohiberi, non potest, quia ubicunque Spiritus Domini ibi est et libertas (II Cor. in). Non licet ecclesiasticam tenere et defendere libertatem : certe proclamare licet, et protestari mandata legis divinæ : licet pro verbo Dei, quod in carne suscepta se pro nobis morti exposuit, exponere non modo facultates et perituram supellectilem hujus mundi, sed et animas nostras. Ille autem bonarum mentium Spiritus institutor nobis in hac affectione perseverantiam largiatur, qui ipsius affectionis contulit voluntatem. Et quidem spes est reformandæ pacis in brevi, interveniente opera et dili

B

[ocr errors][ocr errors]

forte hoc pacem differat, quod dominus Cantuariensis nullis conditionibus acquiescet, nisi Ecclesia Anglorum debita gaudeat libertate. Quod autem dico debita non ad alicujus Henrici tempora referatur, sed ad verbi Dei legitimas sanctiones, quia ex professione non Henriciamus esse debet, sed Christianus. Sed fortasse objicies : « Si ita statuit, quare fugit ? » Quare tot et tantis periculis exposuit Ecclesiam, pro qua sacerdotibus animam ponendam esse prænoverat, si leges principum et avitas regni consuetudines divinis sanctionibus postponere decernit ? quare apud Clarendonam in reprobarum consuetudinum verba juravit, quæ divinis legibus, et sanctorum Patrum consuetudinibus penitus adversantur ? Quare se non ingerit ut in conspectu regum et principum legem Dei loquatur intrepidus ? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Fugæ quidem habet auctorem Christum et Apostolum ejus, qui dimissus in sporta persequentium manus evasit, sciens a facie personam, non causam, persequentis ab una civitate fugiendum esse in aliam. Videbat enim reges et principes convenisse adversus Dominum et adversus Christum ejus. Consurgit ergo ad Romanum pontificem quem appellaverat, ut ejus præsidio validiusopitularetur Ecclesiæ naufraganti, quam in Anglia, ut dicitur, principes sacerdotum maxime submergebant. Hoc autem non fuit Ecclesiam exponere, sed liberationi ejus operum dare. Nisi forte et ille tibi navem relinquere videatur, qui, ut eam ad portum pertrahat, scapham ingreditur. Pollicitationem Clarendonæ, ad quam de consilio episcoporum impulsus est, purgare non possum, quia non fuerat utique facienda: sed offensam confessio diluit, accepta solemniter pœnitentia a summo pontifice qui perversas illas consuetudines multis audientibus auctoritate apostolica condemnavit. Si se non ingerit quærentibus animam ejus, cum via pateat commodior et salubrior, recte facit, prophetarum et apostolorum fretus exemplo : cum David, Elias, Petrus, et Paulus hoc idem fecisse legantur. Est enim tentare Deum, se ipsum certis et manifestis objectare periculis, cum in Domino pateat opportunitas evadendi. Deus autem, qui jam incoepit Ecclesiam suam in capite consolari, per misericordiam suam consolidabit et membra : et qui Teutonicum tyrannum schismaticorum principem coegit ab urbe recedere confusum, ipse dominum regem Anglorum gratia sua reducet et deducet in viam rectam, ut de cætero consiliariis malis non acquiescat. Et, si astrologis creditur (quos tamen ego non multum audire dignor) annus iste ex forma constellationis dicitur esse mirabilis : et in eo regum consilia mutabuntur, et in orbe crebrescent bella, fervebit terra seditionibus, deprimentur mercuriales, sed tamen in fine anni relevabuntur. Ego tamen hæc somnia vana puto, licet pro parte verum

« PoprzedniaDalej »