Obrazy na stronie
PDF
ePub

cujus muneris est, ut sine cruore et tumultu in medio A affectionem, quam naufrago sacerdoti exhibet Chrihostium degens, et prosperetur in omnibus, et

quod maximum reputat, ametur et honeretur a subditis, sicut Obededom, arca Domini recepta, in ancillarum fecunditate, et gregum, et totius possessionis multiplicatione, divinæ benedictionis expertus est fructum. Et Holda per ejusdem arcæ receptionem, quando eam pius Achaz ejecerat a templo Domini, assecuta est in silentio pontificum et sacerdotum gratiam prophetiæ: sic rex Christianissimus, recepta in regno suo Ecclesia Romana, de uxore suscepit filium fidei, auctore Domino, et regni hæredem, quem data sibi omnium expetibilium optione fuerat petiturus. Nunc autem pro humanitate Ecclesiæ exhibita Anglicanæ, novam,quam pro arbitrio suo dabit Dominus, gratiam confidenter B exspectat. Dominus papa Cantuariensem archiepiscopum verbis et scriptis nuper consolatus est, et utinam omnibus innotescat quibus pactionibus et cautionibus obtinuerit ille jurator insignis ea de quibus Ecclesiæ adversarii gloriantur. Et tamen si pactiones fuerint adimpletæ, nobis abunde in restitutione ablatorum et pace et securitate prospectum est. Silentur hæc interim necessitate obedientiæ, sed spes est in brevi omnia propalanda esse ; quia, ut pro certo didicimus, legatorum, qui sperabantur, adventus suspensus est, aut omnino sublatus juratoris fraude comperta. Rescribe quatenus licitum fuerit, quod Ecclesiæ et nobis in agone Christiano expedire fueris arbitratus, et me, ubicunque locorum sim, noveris esse amantissimum tui. EPISTOLA CCIV.

AD MILONEM EPISC. MORINORUM.

(A. D. 1167.)

Domino MILONI episcopo Morinorum.

Eo sinceritatis vestræ titulus in charitate splendidius elucescit, quæ ex relatione latoris præsentium certius constat, quod inter fortuitorum eventuum turbines, et varias procellas negotiorum, quibus officii vestri instantia indesinenter concutitur, et acriter,sine tamen virtutis elisione, colliditur, amicorum potestis sollicitudinem gerere, et eorum onera per fraternæ charitatis exhibitionem facitis vestra. Sic enim et Apostolus scandalizatis couritur, et fratribus coinfirmatur infirmis, et per compassionem fit in Christo omnibus omnia, dum ad formam ethicæ purioris, et consummatioris philosophiæ, humanum a se nihil reputat alienum. Reposita est vobis, Pater, hujus corona misericordiæ, quam reddet vobis in illa die misericors et miserator Dominus, qui nos interim exsules et proscriptos suos, sanctorum suorum ministerio, necessitatibus nostris pro ipso communicantium consolatur in omni tribula tione nostra. Nam Christianissimus rex Francorum patrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum in ulnis charitatis excipiens eum in ecclesia Beatæ Columbæ Senonensis regiam magnificentiam exhibet,et sic tractat iu omnibus ut a christo tractari decet christum Domini. Aliter enim exprimere nequeo

C

D

stianissimus princeps. Nos autem domestici sacerdotis, proscripti quidem rebus, sed ascripti fidelibus, qui pro justitia patientes honorificaverunt ministerium suum, dispersi sumus ut exsules in regno Francorum. Sed ubique nobis adest qui pascit volatilia cœli, et lilia vestit agrorum. Speramus autem quod idem Pater noster et omnium Dominus procellam nostram in auram convertet in brevi, licet majus nobis imminere naufragium hostes Ecclesiæ glorientur. Mentiuntur enim Romanam Ecclesiam nobis conversam esse in arcum pravum, et dominum papam omnibus regis Anglorum petitionibus annuisse, ex eo sumentes conjecturam, quod excommunicati nostri absoluti sunt in adventu Joannis de Oxenefordia; qui etiam, quasi re bene gesta in curia imperatoris, ubi schisma confirmatum est, acceptum de manu domini papæ reportavit Saresberiensis Ecclesiæ decanatum. Sed si quis ea quæ Romæ gesta sunt diligentius recolat, plane videbit quod Romanus pontifex etiam circumventus causam Ecclesiæ et nostram fidelissime procuravit. Jam dictus enim Joannes tandem præstito juramento de more absolutus, ut itidem publice juravit, quod nihil in præfato schismaticorum conventu fecerat contra fidem Ecclesiæ et honorem et utilitatem domini papæ, et utinam non dejerasset! postmodum commendatitias et deprecatorias porrexit ex parte domini regis, quibus insertum erat, ut illi tanquam regi ipsi in omnibus crederetur. Deinde tanta fultus auctoritate, causam quæ inter regem et archiepiscopum super pravis consuetudinibus vertitur, domini papæ commisit arbitrio, ut illæ ad nutum ejus roborarentur, aut caderent, et archiepiscopo ad formam mandati ejus pax omnimodo reformaretur. Et hoc item juramento confirmans obtinuit ut dominus papa concederet se ad hoc legatos esse missurum. Quorum iter, ut aiunt, suspensum est, juratoris fraude comperta.

EPISTOLA CCV.

AD WILL. SUBPR. ECCLE. CHRISTI CANTUAR.

(A. D. 1167.)

JOAN. Saresb., WILLELMO Subpriori Ecclesiæ Christi Cantuar.

Mihi nuper locutus es in parabolis, dicens tuas, imo Ecclesiæ opes de novo publicatas, et studiosius deprecaris ne me eas prodente transferantur in Babyloniam. Sed si publicatæ sunt, miror quare usque ad patrem se pro filiorum salute et libertate matris devoventem, et jam triennio ærumnis expositum ante liberalitatis beneficia non pervenerunt. Si publicatæ sunt, debueramus et nos esse de coutentium populo. Si patrem profitemini, ubi est amorejus? si dominum recepistis, debitæ venerationis quo profectus est timor? si vos fratres asseritis et amicos peregrinantium, cur cessant humanitatis officia, et debitæ solatia charitatis? sed fortasse quo gratius patri præstetis obsequium, exspectatis ut amplius egeat. Interim picturis inani

bus imperitæ multitudinis oculos oblectantes rati A natura ingerit, et fidei consortium pietati commenimpensum iri publicis usibus quod in spectaculis et curiosorum lenociniis oculorum ineptius erogatur. Profecto

Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. (VIRG., En. VI, 37.) Illudque satyricum videtur in vos, scio cui et quibus loquar, probabiliter retorquendum :

Non habet infelix Numitor quid mittat amico,
Quintillæ quid donet habet, nec defuit illi
Unde emeret multa pascendum carne leonem.
(Juv., vii, 75.)

Nec hoc dixerim quod verbum hoc in omnes cadat, sed in eos quod indubitanter nostis, quia potuerunt non transgredi et transgressi sunt; bona facere, nec fecerunt. Novit inspector cordium, quia mihi tristitia est, et dolor continuus cordi meo, quod nobis dormientibus in periculo vitæ, soli alieni naufragio nostro ferunt opem. Dicitur tamen ad cumulum doloris mei, quod circa unum in tanta necessitate patri præstitistis obsequium, diligentem adhibendo custodiam ne quocunque casu evaderet, quia de manu carnificum elapsus convolaverat ad nostrorum præsidia patronorum. Sed timorem prætenditis. At profecto Deus non irridetur, sed timetis eum cui ad momentum credita est dispensatio peccata corripiendi in corporibus,quare non pertimetis eum qui potest corpus et animam mittere in gehennam? Expergiscimini igitur, et memineritis Abdiæ dispensatoris Achab, qui centum prophetas in specubus latitantes pavit in persecutione Jezabel. Quidquid autem in alterutra parte feceritis, procul dubio mensuram bonam et supereffluentem in sinus vestros refundet Altissimus. Neque hoc ille impediet vester collega Bathoniensis, qui utinam submergatur in turmis quibus dignus est, quas meruit, ut conjiciatur in rutefolium, cujus Petronius in pœnam delinquentium meminit, aut sepeliatur in salinario Heduorum. Ut ad parabolam tuam redeam, scias quia nomina librorum apud me sepulta sunt. Sigillum quidem nomine tuo recepi, sed illud mihi tuus abstulit Britonellus, quod ex condicto tuo factum suspicabor, nisi ablatum restitueris.

EPISTOLA CCVI.

AD O. DE FAVERSHAM.

(A. D. 1167.)

O. de Faverenshem mihi.

Amentis est, non amantis se et sua curare duntaxat, et quæ aliorum sunt ducere aliena: humanum teste comico nihil charitas a se reputat alienum, sed per congratulationem recte gaudentibus adest, et per compassionem dolentibus congemiscit. Suas tamen affectiones ordinatissima ratione dispensat, ut sint omnes in Domino, et humanitatis officia in singulos lege naturæ et gratias informantis magis aut minus exercet. Et cum beneficia gratiæ latioris ad omnes porrigat, maxime tamen dilatatur ad domesticos fidei, et judicio ejus in his ipsis qui curam suorum et maxime domesticorum, quos affectui

[ocr errors][merged small][merged small]

dat, curam non agit, fidem negavit, et est infideli deterior. Te autem in hac esse sententia omnino non ambigo, ut pro nepote tuo Adam (more scholarium) degente et patiente et regente in studio litterarum fiducialiter intercedam: certus quod sicut honestatem acceptas officii, et meritorum patris ejus in te per ingratitudinem non obliviscerer, sic necessitatibus ejus opportunum et debitum non tardabis præstare subsidium. Quod si præmissis rationibus, quas utique prudenter pensas, preces meæ aliqud possunt ferre momenti, totus in preces assurgo, et efficaciam earum experior, tuis plena devotione genibus provolutus; si de me sollicitaris, conditionem meam divinæ munus gratiæ gratanter amplector, crebra meditatione revolvens quam suspecta fuerit omnibus recte sapientibus continuata mundi prosperitas, et quam certum sit argumentum dilectionis, filiorum delinquentium culpas per flagella purgari.

EPISTOLA CCVII.

AD ROBERTUM DE FAVERSHAM ARCHIDIACONUM.

(A. D. 1167).

ROBERTO de Faversham, archidiacono, JoAN. Saresb.

Inhumanus est, et extremæ impietatis maculam incurritet notam, qui paterna afflictione non læditur, præsertim ubi paternæ benignitatis in filium plura et grandia luce clarius radiant argumenta. Constat enim ex sententia Domini totam Chananæorum gentem perpetua servitute damnatam, quia pater eorum Cham a quo genus et nomen contraxerunt, inhumanus exstitit in parentem. Nam ex commisso auctoris impii tota posteritas præjudicium tulit, et dum odibile servitutis excipit jugum, devitandæ impietatis salutare omnibus procurat exemplum. Sane et ego me deteriorem Chananæo quolibet arbitrer, si Patri non compatiar laboranti: si flagella ejus non exulcerent animam meam super dolorem vulnerum propriorum. Hujus rei testis est conscientia, testis est conscientiæ scrutator et arbiter Deus, qui forte citius quam credatur illustrabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et jam quidem stamus ante tribunal ejus, et eum in causa nostra judicem exspectamus, ut in conspectu ipsius stultum sit et temerarium mentiendo totius laboris et vitæ si quid tamen salubri. ter patimur aut recte agimus, mercedem perdere. Laboravi ergo (sicut ipse novit) apud dominum Cantuariensem, utens nunc mitigativis, nunc acerbioribus et omni sermonum genere; sed labor meus (quod doleo) cessit incassum. Quos autem obices ille precibus et persuasionibus nostris opponat, et retexere longum est, et fere superfluum, cum magister Gilbertus, quem vobis fidelem esse non ambigo, omnia plenissime audierit ex ore ejus. Deum tamen testem invoco in animam meam, quod ut ex animi mei sententia loquar, archiepiscopus episcopum sincere diligit, et saluti et indemnitati

tisse consulent, sed ego, Deo teste, ad præsens
commodius nescio. Sic enim Domini mei Jesu
Christi gratia persuasus sum, et omnes amicos
persuaderi desidero, quod

Summum credo nefas animam præferre pudori,
El propter vitam vivendi perdere causas.
(JUVEN. VIII, 83.)

EPISTOLA CCVIII.

AD RICARDUM DE BOHUN, CONSTANTIENSEM EPISCOPUM. (A. D. 1167.)

RICARDO de Bohen Constant. episc., JOAN. Sares. Super afflictione domini mei Saresberiensis episcopi, quod quidem justissimum est, anxiatur spi

ejus cupit esse prospectum : sed insistit, ut qui in- A assequitur palmam. Sapientiores amici melius forobedientiæ et illiciti ausus aliis dedit formam, se ipsum salubris et necessariæ obedientiæ cæteris præstet exemplum. Quod si sibi Scripturarum auctoritate, amicorum consilio, et domini papæ mandato persuaderi permiserit, ipsum archiepiscopum quem nunc fortasse plus justo timet clementissimum Patrem inveniet, et longe proniorem ignoscere quam ulcisci. Potestis enim et expedit reminisci quid super hoc a sede apostolica nuper domino Constantiensi rescriptum sit: nam ad vestram aut venit, aut debuit pervenire notitiam. Scitis etiam quid solatii mihi retulerit decanus vester, aut si nescitis, utinam omnia quæ Romæ gessit, tam in hac causa quam in cæteris, non modo vobis, sed et toti innotuerint mundo. Et si liceret adhuc ea B ritus meus, eo quidem gravius, quo minus laboris publicari per nos, facile innotesceret quid actum sit, et de consuetudinibus unde litigium vertitur inter regnum et sacerdotium de pace archiepiscopi et libertate Ecclesiæ, de integra restitutione et securitate omnium exsulum: quid etiam juraverit, et qua cautione firmaverit pactiones. Ea interim silemus necessitate mandati, dum promissionum speratur et exspectatur fides. Sed nihil opertum quod non reveletur: idque Deo auctore in brevi. Juxta enim est dies perditionis eorum, qui in mendacio deprehendentur et retributionis et vindictæ adesse festinant tempora.Quod si meum consilium interim quæritur, ecce coram Deo, quem hujus verbi in extremo examine testem invoco, tota spiritus li

hujus facilem exitum videt. Quanta autem sedulitate apud dominum Cantuariensem egerim ut eum relaxaret, novit inspector, et judex omnium. Sed labori meo successus defuit ex variis causis, quas retexere supervacaneum arbitror, quia plurimas earum M. Gilbertus fidelis vester ab ipsius archiepiscopi ore audivit. Ut vero taceam plurima, ex eo maxime movetur archiepiscopus quod dominus Saresberiensis formam inobedientiæ cæteris dedit, et adhuc assistit Londoniensi, et aliis qui quærunt animum ejus ut auferant eam. Adjicit etiam quod ei contumaciter scripserit, et sub prætextu frivolæ appellationis, crimen inobedientiæ studuit colorare, sed non eum postea præsumptionis poenituit,

bertate, et in fide illi tanquam patri promissa et cut appellationi renuntiaret, sed quadam incon

debita respondeo, quod in omni ardua dubietate censeo faciendum. Scilicet ut primo omnium quæramus et sequamur quid super hoc lex divina præscripserit, quæ si nihil certum exprimit, recurratur ad canones et exempla sanctorum, ubi si nihil certum occurrit, tandem explorentur ingenia et consilia sapientum in timore Domini, illique, seu plures seu pauciores sint, cæteris præferantur, qui honorem Dei commodis omnibus anteponunt. Nullus enim salubriter incedit, lege Dei, quae omnibus est certissima forma vivendi, neglecta, et qui Patrum vestigia detrectat imitari, ad consortium regni, quo illi gaudent intrare non potest. Nam et Josue et seniores Israel in fœdere Gabaonitarum patuerunt culpæ, quia, sicut Scriptura testis est, sumptis eorum cibariis os Domini non interrogaverunt. Quid autem significatur per os, nisi verbum Domini, quo semel locutus est, ut id ipsum repeti non oporteat? hujus autem perspicua est et clara in lege sententia, quoniam melior est obedientia quam victimæ ; quia et ariolandi crimen est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. Hanc Christus edicto promulgavit et exemplo, factus obediens usque ad mortem, docens quibus finibus virtus obedientiæ debeat limitari. Obediendum enim est non modo usque ad jacturam temporalium et corporis cruciatus, sed usque ad exitum mortis, et si certa in necessitate cessatur, virtus obedientiæ non

D

stantia verbi et operis dissimulata injuria appellationis, qua se tuetur, opponit obicem corripienti : et tamen simulata humilitatis reverentia misericordiam petit. Nihil aliud ergo ab eo potest aliquis impetrare, nisi ut episcopum ab appellatione recedentem, et culpam publice profitentem, et de cætero obedientem paterna benignitate recipiat: et exinde quasi filium charissimum in omnibus tra ctet. Nam de archiepiscopi mansuetudine, si hoc, quod necessarium esse scitis, episcopo fuerit persuasum, omnino non dubito. Nostis enim quid super hoc vobis nuper scripserit dominus papa, et quid remedii decanus huic causæ retulerit ab apostolica sede. Cujus tamen, si promissa processerint, et eorum, quæ juramento firmata sunt, fides fuerit adimpleta, archiepiscopus et sui reconciliabuntur in brevi, et pax cum honestate Ecclesiæ inter regnum et sacerdotium reformabitur. Interim, quod vobis innotuisse potest, ad silentium eorum quæ Romæ gesta sunt, necessitate mandati arctamur. Sed cum de fide aut perfidia constiterit pactionum, propalare licebit universa. Quia ergo dominus Sares beriensis et Reginaldus archidiaconus me in causa ista sollicitant, rogantes ut quod invenero eis rescribam aut vobis, precor attentius, ut jam dicto archidiacono litteras, quas ei mitto, habere faciatis, et felicem, Deo auctore, provideatis exitum causæ.

EPISTOLA CCIX.

AD MAGISTRUM HUMFRIDUM DE BONI.

(A. D. 1167.)

Magistro HUMFRIDO Boni.

A gloriosius est ad famam, quanto rarior invenitur ovium pastor, aut qui in Ecclesia Dei ministerium suum studeat honorare, in tanto fastu et numero nomine tenus illustrium sacerdotum. Jam enim, ut Deus pridem in propheta conquestus est: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus ? et tenentes legem, justitiam nescierunt (Jer. 11). Unde et justum est ut eminentia vestra honoretur et diligatur etiam ab his qui exigentibus meritis nostris sacerdotium præsens videntur habere contemptui, et legem Dei, quæ solvi non potest, evacuare nituntur. Licet enim Ægyptii pastores ovium detestentur, et Samaritani temporis nostri non coutantur his qui verbum Dei publice confitentur: tamen et Joseph invenit gratiam in Egypto, et

Non est, amice, quod possim de status mei qualitate causari, quia omnia hominis machinamenta miseratio Dei mihi cooperatur in bonum. Nam temporaliter fere universa succedunt: et spes est quod hæc ipsa quæ videtur esse vexatio, sicut intellectum excitat, sic veræ salutis est paritura profectum. Illud tamen aliquatenus movet, quod quidam amicorum super conditione mea acerbius sollicitantur, et more hominum carnaliter et temere magis quam prudenter, et vere amantium, sæpe et fere semper vano concussi terrore, timent « graviora pericula veris, » et quod vere prosit B apud Assyrios claruit Daniel, et prærogativa meriaut noceat, attendentes parum, illic trepidant ubi non est timor. Nam jacturam conscienciæ aut famæ nequaquam subtiliter pensant, et dum umbra virtutis in opinione hominum constet, et nugiloquos evitent detractores, parum curant quid ad sinceræ rationis examen cuique debeatur ex merito. Nam plurimi talium pluris faciunt videri quam esse bonum. Alii sublata sibi temporalium subsidia ingemiscunt, quæ per me illis ministrabantur a Domino. Sed ad petitionem utrorumque ratio consulta respondet, quod eum qui in agone Ecclesiæ Christum sequi cœpit, nec rei familiaris dispensatio, nec patris revocat sepultura. Fixum est mihi, Deo auctore, propositum, quatenus ipse dederit honestatis formulam sequi, et animæ salutem in C mundi commercio non distrahere ad boni cujuscunque pretium temporalis. Ipse viam doceat, et ducat per semitam virtutis, et perducat ad illorum consortium, qui pro justitia patiuntur. Desidero tamen, si salva honestate fieri posset, reconciliari et in ecclesiis quibus ascriptus sum ad honorem Dei et amicorum solatium ministrare. Unde dilectioni vestræ supplico quatenus quid expediat et deceat, per dominum Baiocensem et alios amicos vestros explorare et rescribere non gravemini, quatenus tutum fuerit, et vestrum mihi præbere consilium. Hoc enim de genere eorum est quæ ratione humanitatis nulli negari debent, quia et suppressa non proficiunt, et tenacitatis conservatione non crescunt, et erogatione sui non minuuntur, D sed amplius quo magis fuerint publicata clare

scunt.

EPISTOLA CCX.

AD HENRICUM BAIOCENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1167.)

Episcopo Baiocensi HENRICO, JOANNES Saresberiensis.

Audio, Pater, et gaudeo, quod pro merito vobis universa succedunt: et qui decanorum nomen et ordinem, dum licuit, honorastis, nunc vestrarum splendove virtutum in terra aliena usque ad multorum invidiam pontificis illustratis officium. Quod quidem tanto salubrius ad conscientiam, tanto

torum etiam regnante Achab Eliam fecit insignem.
Non est ergo mirum, si apud principem Christia-
num et officiales ejus suum virtus reperit locum,
et si diligitur ab hominibus quem divina gratia
constat esse perfusum ; sicut unguentum a capite
Christo in Ecclesiæ defluxit barbam, et inde in
oram vestimenti derivatur, ut pro divinæ dispen-
sationis decreto, et meritorum gratia quemlibet
irriget electorum. Utinam, dilectissime domine, de
hac plenitudine vestra aliquid accipiamus et nos,
et agonizanti Ecclesiæ prosit, quod in conspectu
domini regis gratiam invenistis. Quæ sit enim
conditio nostra non expedit replicare, cum vobis,
et de causa vestra plenius constet, et immerita
pœna. Sed consilium salubre ad conscientiam, et
honestum ad famam a vobis impetrare operosum
est, et prece dignum. Quamvis enim mihi adsint
subsidia temporalium, Deo propitio, non modo ad
necessitatem, sed ad gloriam tamen quatenus
salva integritate conscientiæ et honestate famæ
licuerit, paratus sum juxta consilium vestrum do-
mini regis gratiam promereri, nihil enim spondeo
contra Deum, aut si unquam tentavero, meos
conatus pietas ejus impediat. Valete.
EPISTOLA CCXI.

AD RICARDUM CONSTANTIENSEM ARCHIDIACONUM.

(A. D. 1167.)

Magistro RICARDO episcopo, Constantiensi archidiacono.

Proscripsit me gratis, quod novit Altissimus, et vos scire arbitror, violentia publicæ potestatis; sed unde ad gratiarum non sufficio actionem, Deus sic itinera mea direxit et opera, ut rerum experimento didicerim, quia eum timentibus nihil deest, sed nec aliquem coexsulantium novi, cui, non dico, tole. rabilis, sed jucunda esse non debeat conditio sua. Me tamen (quod sine timore non eloquor) Dominus cæteris mitius tractat, et uberiori temporalium affluentia consolatur: fortasse indignum reputans, qui aliquid adversitatis pro ipso debeam sustinere. Nulli enim rectum sapienti venit in dubium quid affluentia successuum debeat esse suspecta; eo quod mundus hominum more fallacium illis solis conti

nuato favore blanditur, quos prodit, ac si insidian- A et, vestro interveniente officio, precor attentius totibus adversariis potestatibus clamet: Quemcunque osculatus, et amice diutius amplexatus fuero, ipse de reprobis est, torquete eum. Unde et perpetua laudum gloria illustrium doctorum doctor Anselmus, ut a suis accepi, dicere consuevit, se nihil magis habere suspectum quam quod eum Deus in tota vita nulla corripuerat adversitate. Ubi enim se patrem exhibet, omnem filium corripit et castigat. Ipse autem novit figmentum nostrum cui stamus aut cadimus, et utinam eo semper stemus auctore, et prospera vel adversa cuique prout electis novit expedire, salubri moderatione dispensat. Ab ipso itaque spero viæ hujus et exspecto processum acceptaturus, eo propitiante quod dederit. Plura autem et certiora scribam cum innotuerint. Interim B super statu vestro, quem Deus optimum faciat, certiorari desiderans, et orans attentius, ut vestris recurrentibus litteris mihi fidelius innotescat. Et si pacis meæ formam aliquam sine conscientiæ et famæ dispendio potueritis explorare, eam lætus excipiam, et quatenus licitum fuerit et honestum, etiam ipsis adversariis (quibus Deus dignos pœnitentiæ fructus largiatur ad vitam) libenter obtemperabo. Alioquin non est in proposito meo ut, pro peponibus Ægyptiorum et alliis, vel minimum honestatis subeam detrimentum. Pius vero Jesus, qui virtutis dedit affectum, perseverantiam largiatur, quia sine eo nihil recte incipit aut finitur.

De cætero jam a multo tempore porrectas itero preces, quatenus libros Aristotelis, quos habetis, mihi faciatis exscribi, et notulas super Marcum, meis tamen sumptibus, quæso, in hac re nulla ratione parcatis. Precor etiam iterata supplicatione, quatinus in operibus Aristotelis ubi difficiliora fuerint, notulas faciatis, eo quod interpretem aliquatenus suspectum habeo, quia licet eloquens fuerit alias, ut sæpe audivi, minus tamen fuit in grammatica institutus.

EPISTOLA CCXII.

AD RAD. PRIOREM WIGORNENSEM.

(A. D. 1167.)

JOAN. Saresb., RADULFO priori Wigornensi. Aquarum copia nequit exstinguere charitatem, et sinceræ dilectionis affectus se perspicuis indiciis prodere consuevit. Poterat ergo videri jure silentii mei diuturnitas arguenda, nisi et necessitas pere. grinationis, et locorum distantia et intermeantium raritas, et difficultas commeantium, et perniciosa sibi et odibilis Deo, officiosa tamen Ecclesiæ insidiatorum diligentia, charitatis silentium excusarent. Officiosam sane dixerim præordinatis ad vitam, quibus omnia cooperantur in bonum, rabiem persecutorum, quia et dum impius superbit, incenditur pauper et dum malitia debacchatur insanius, qui in conflatorio Domini sunt, purgantur amplius aut probantur. Nunc autem quia mihi divinitus collata est impertiendæ optatæ saluta. tionis occasio, opportunitatem gratanter arripuit

C

D

tam Wigornensem Ecclesiam nomine meo diligentius salutari, orans ut memoriam mei habeatis, et haberi faciatis in orationibus ejus, et agonem Ecclesiæ Domino sedulis precibus commendetis. Nam quod ad temporalia et solatium corporis, non tam ad necessitatem quam ad delicias promissionem Christiesse verissimam ego et coexsules experimur, ut nihil nobis defuerit probabiliter, expetendorum pro tempore, ex quo in eum solum contulimus patrocinium causæ nostræ; et, unde magis grati esse debemus Altissimo, a domesticis et antiquis familiaribus nihil hac tempestate recepimus: sed amici nostri et proximi steterunt contra nos ponentes carnem brachium suum, et tenebras lucem. Ut enim de aliis taceam, jam quadriennium mihi exsulanti elabitur, nec in ratione dati et accepti alicui eatenus obligatus sum, quin omnibus in commune satisfacere possem, delegato eis ad solvendum pauperrimo debitore. Nec hoc tamen dixerim ad arguendam ingratitudinem veterum amicorum, sed ad magnificandam gratiam Dei, qui contra et supra merita mea, tam me quam parvulos ejus, qui mecum sunt, consolatus est in omni tribulatione nostra. Ut autem hæc nobis consolatrix gratia propitia perseveret, vestris et sanctorum desidero precibus adjuvari. Cantuariensis vero archiepiscopus, qui, velut alter Jonas, ut Ecclesia liberetur, spontaneum ex charitate naufragium fecit gratiam, quam apud suos meruerat, Domino ducente, apud extraneos reperit, et filiorum expertus devotionem, stipendiis suis Ecclesiæ militat Anglicanæ. Noveritisque pro certo, quia per misericordiam Dei in brevi patenter videbitis, quod (ut credo) desiderat anima vestra, persecutores scilicet Ecclesiæ aut converti aut conteri. Sed cætera, quæ ad hunc articulum pertinent, necesse habeo præterire, ne prævaricator obedientiæ publicem, quibus pactionibus et cautionibus obtenta sunt, quæ in præjudicium domini Cantuariensis et suorum a domino papa indulta esse jactitant, qui Ecclesiam persequuntur. Hoc autem licenter eloquor et verum est, quia si pactiones fuerint adimpletæ, negotium Cantuariensis archiepiscopi et totius Ecclesiæ commodius geri non potuit. EPISTOLA CCXIII.

AD MAG. SIMONEM LUPELLUM.

A. D, 11667.)

JOAN. Saresb., magistro SIMONI LUPELLO.

Species est conscientia diffidentis apud amicum in articulo necessitatis insinuatione verborum preces involvere, et officium deprecantis expedire po tius arte quam fide. De tua ergo dilectione, dilectissime, a multis diebus concepta fiducia ulteriori fiducialiter agens, amotis omnium circumlocutionum involucris, precor attentius quatenus latorem præsentium apud dominum Wigornensem, et ubi expedire cognoveris, sic promoveas ut me ipsum. Nam quod ei mei contemplatione exhibitum novero, per

« PoprzedniaDalej »