Obrazy na stronie
PDF
ePub

Viduam impatientius conquerentem propheta habuit excusatam, eo quod in amaritudine erat anima ejus ob recentem filii mortem. Et nos quid patienter queri possumus inter tot mortes, carceres, vincula, flagra, contumelias, terrores, esuriei, sitis, nuditatis et multimoda calamitatis angustias? Si ergo justæ amaritudini debetur venia, quorum querela patientius audienda est? quorum gemitibus magis compatiendum? quorum præces benignius audiendæ a Romano pontifice, quam exsulum Cantuariensium qui pro tuenda libertate Ecclesiæ, pro astruendis privilegiis apostolicæ sedis proscripti

esse noscuntur ?

paupertatis cum necesse est amor. Legimus philo- A tus sanctus totius falsitatis figmenta condemnat. sophos gratis tanquam virtutis impedimenta contempsisse et abjecisse divitias. Sed quod et in gentilibus aliquis eorum operibus præposuerit veritatem, hactenus inauditum est. In eo namque totius ethicæ gentilis præcepta vigent, ut carnalium passiones aflectionum, quas nequeunt penitus exstinguere, reprimant et subjiciant rationi. Quod si cui divinitus datum fuerit, quia ad hoc natura impotens est, non ambigitur eum recte philosophantis via ad vitam incedere, ut æternaliter videat dies bonos : et quatenus in eo quisque profecerit, eatenus ad veram philosophiam accedis. Unde, quia vos confido recte philosophantis habere propositum, rogo, moneo et modis omnibus consulo, ut errantes studeatis a schismate revocare, ut eum præferant homini, nec se metu imperatoris aut schismatici Coloniensis circumventione patiantur a Christi corpore separari. Nam fortasse pro salute multorum vos Dominus ad hos barbaros destinavit. Nec credo rem istam adeundam jurgiis, sed felici moderatione complendam, præsertim a sapiente, qui meminit, quia modestia sapientiæ a fine suaviter usque ad finem universa disponit. Alioquin pertinacibus communicandum esse non arbitror vel in minimo, cum meminerim illum, cujus figuram geritis, Zorobabel, qui vertitur in principes vel Magistrum Babylonis, non acquievisse hostibus Judæ et Benjamin, ut etiam ad reædificandam domum Domini cum filiis captivitatis aliquid omnino conferrent. De his hac

tenus.

De cætero jam porrectas itero preces, quatenus de reliquiis regum et virginum mihi vestro aliquid transmittatis cum vestrarum testimonio litterarum. Valete.

EPISTOLA CXCVIII.

AD ALEXANDRUM PAPAM

(A. D. 1167.)

Domino ALEXANDRO papæ.

C

Si de exsilio clamamus ad patrem pro quo jugiter clamamus ad Dominum, pro cujus fide et honore contra persecutores Ecclesiæ clamavimus semper et clamabimus, Deo auctore, quoad vita fuerit comes, vestra paternitas admirari non debet, cum de inopinata rerum novitate clamorem extorqueat vis doloris, et importunæ et amarissimæ necessitatis acerbitas. Clamamus ergo ad successorem Petri, D vicarium Crucifixi : et utinam clamor noster introeat in aures vestras, ut super calamitate Ecclesiæ, et filiorum afflictionibus et gemitibus patris viscera concutiantur ad miserationem. Et licet miseriæ nostræ de recenti injuria multiplicatæ sint super numerum, et excreverint supra modum : tamen, Deo teste, acerbius dolemus, et ingemiscimus magis de imminutione gloriæ vestræ et fama Romanæ Ecclesiæ denigrata, quam de damnis, injuriis et oppressionibus nostris. Jus est (pater) jus est veras exprimere voces, præsertim apud eum qui amator est et patronus veritatis, et cujus ministerio Spiri

Utinam, Pater, essent aures vestræ ad ora regis et optimatum Franciæ ! utinam audiretis quomodo vobis insultant hostes Ecclesiæ, et fere universi de. trahunt vobis ! Et, si vera sunt quæ prædicantur in compitis, non video quo modo majestas vestra probabiliter valeat excusari. Prætereo quod insignis ille jurator, quasi re bene gesta, de manu vestra decanatum accepit et curam multarum animarum, vir probatæ religionis et famæ hilaris, qui nec uno mense ecclesiasticum addidicit ritum. Sed nunquid eximendus erat a jurisdictione omnium episcoporum, ut ei (sicut fautores sui gloriantur) auctoritate aspostolica sævire liceat in subjectos non reservato eis appellationis remedio? Nunquid tantis erat privilegiis extollendus, ut in introitu suo vestra auctoritate convocatis episcopis et clero Angliæ mandaret, ne Cantuariensi archiepiscopo obedirent, vel ad ipsum vocati accederent, et ut jure excommunicati sine satisfactione et cautione omni absolverentur in sacrilegiis perseverantes? Os meum in cœlum ponere non præsumo. Fateor et verum est omnia Romano licere pontifici, sed ea duntaxat quæ de jure divino ecclesiasticæ concessa sunt potestati. Liceat ei jura nova condere, vetera abrogare, dum tamen illa, quæ a Dei verbo in Evangelio vel lege perpetuam causam habent, mutare non possit. Ausim dicere, quod nec Petrus ipse perse. verantem in scelere quemquam et voluntate peccandi, posset absolvere, nec claves accepit quibus regni januam possit impœnitentibus aperire. Unde ergo illi hæc data potestas ? Ad hæc dicitur quod rex Angliæ omnium episcoporum juris dictioni subtractus est privilegio novo: quod profecto si obtinuit, ecce ei collata est auctoritas licitum libito coæquandi. Non tamen facile crediderim quod hæc omnia tam facile contra Ecclesiam Dei impetrata sint. Sed hoc fiducialiter dixerim quod antequam hæc essent apud nos dilvulgata, de diuturno naufragio veneramus in portum, a quo nos rejecerunt in pelagus, qui cum triumpho a sede apostolica redierunt. Nec aliquo modo persuaderi potest, quod legati qui venire dicuntur, procuraturi voluntates domini regis, conditionem nostram reformare possint in eum calculum, in quo erat, quando verbum hoc omnium corda concussit. Dubium tamen est an

velint, si tamen dubium, cum alterum eorum au- A querelas non deesse. » Quantum vero silentium in dierimus a multis in perniciem nostram, aut potius in dispendium, et ignominiam ecclesiæ consensisse domino regi, et operatum esse, quantum in eo fuit, exterminium nostrum. Eum ergo misisse, sicut adversarii jactitant, nihil aliud est quam nobis ministrasse calicem passionis et mortis. Quod si proponit, sepiat Deus viam asciscentis et venientis, spinis, ut præcipitentur in foveam quam innocentibus paraverunt.

professionibus religiosis ad cultum justitiæ profecere commendatur, tantum profecto convincitur amoris perdere et generare defectum. Impulit ergo me stimulus charitatis, portitoris opportunitate divinitus collata, per litteras sciscitari, an circa statum vestrum in alterutram fortunæ partem de novo sit aliquid immutatum, et an aliquid pro ea certum acceperitis de expeditione imperatoris et de vestro Coloniensi, quos Deus convertat, si prædestinati sunt, et per condignos fructus pœnitentiæ in unitate Ecclesiæ constitutis donet veniam, et purgatos introducat, et perducat ad vitam: alioquin virgam furoris sui cædentem populos in indignatione, corripientem Ecclesiam castigatione crudeli confringat

Adjiciunt malis nostris, qui contra nos, et magis contra vos gloriantur, quod exsilium nostrum pro. longastis in annum, ut vobis rex Anglorum interim confæderetur. Sed memineritis fœderis Benadab, quod regi Israel fuit in scandalum, et populo in ruinam, quia ultionem divinitus procuratam in B Altissimus misericors et miserator Dominus. De publicæ religionis hostem noluit exercere. Procul dubio et iste, si stetissetis ad modicum, jam ad deditionem compulsus erat, ut se traderet manibus vestris et Ecclesia sub eo debita libertate gauderet. Sed quis de unius anni vita potest esse securus? An nescitis quoniam quicunque oderunt Ecclesiæ libertatem, sive schismatico imperatori confœderati sint, vitæ vestræ, quam Deus in multa protendat tempora, terminum optant. Patet ergo quam periculosa sit ista dilatio, per quam temeritas amplius insolescit, et Ecclesiæ conditio tristior et durior malitiosius exspectatur. Mala facienda non sunt, ut proveniant bona: nec salubris esse poterit dispensatio, per quam sacrilegorum perpetuatur audacia.

Excessi modum, et quis cui loqueretur minus attendi; sed exulceratæ mentis impetum nequaquam potui cohibere, videns quod occasione verbi hujus crudescunt amplius adversarii nostri, imo vestri, et benefactorum nostrorum liberalitas tepescit, aut omnino exstincta est, præter quam in rege Francorum, et paucis aliis, qui nobis quidem compatiuntur amplius, et, unde dolemus plurimum queruntur de vobis. Placeat itaque miserationi vestræ, Cantuariensibus vestris aliquod præstare solatium, et vestri nominis gloriam reformare, reprimendo hostes Ecclesiæ et retribuendo circumventoribus vestris pro merito. Unum pro certo noveritis, quod si rex semel in quacunque petitione repulsam sustinuerit, omnium meritorum vestrorum, quoad ipsum, evacuabitur fructus. Necesse autem est ut patiatur repulsam, qui in petitionibus modestiam nescit.

EPISTOLA CXCIX.

AD. MAG. GIRARDUM PUCELLE.

(A. D. 1167.)

Magistro GIRARDO PUELLA.

Etsi vobis nuper scripserim quæ videbantur scribenda pro tempore, tamen instar amicitiæ torpentis arbitror inter necessarios cessare verbi commerciun, præsertim oblata ex quacunque occasione opportunitate colloquii. Celebre siquidem proverbium est: «Verba amantibus, et servilibus ingeniis

C

D

statu meo nova scribere nequeo, quia circa me nihil est innovatum. Sed qui vester fui recedentis, ubicunque sim et ubicunque locorum vos degatis, auctore Domino, vester ero. Nec dubito quin et opportunitatibus meis, si res exegerit, officiosa esse disponat vestra sedulitas. Poterimus autem magis ad invicem officiosi esse, si ipsi philosophiæ (cujus professioni diutius operam dedimus) curaverimus diligentius inservire, ut simus (scilicet) potius mandatorum exsecutores, quam inanium ventilatores verborum. Res enim quærit, curat, et assequitur veritas philosophiæ, non verba. Et mihi quidem nunquam placuisse scientiam quæ in solis versatur sermonibus, vobis pridem notum est. Nec auditores verbi, nec præcones apud Dominum justi sunt, sed factores estque veræ philosophia certissimum argumentum, cum quis virtutis obice retundit stimulos carnis et totius fortunæ elidit incursum. Sumus, amice, in conflatorio Domini, eo per patientiam philosophemur auctore. Nam doctrina viri per patientia:n noscitur. De cætero communicate mihi si placet novorum aliquid, quæ in expilatis invenitis armariis si noc aliud occurrit, quod nostratibus desit, saltem visiones et oracula beatæ illius et celeberrimæ Hildegardis apud vos sunt, quæ mihi ex eo commendata est et venerabilis, quod eam dominus Eugenius speciali charitatis affectu familiarius amplectebatur. Explorate etiam diligentibus et rescribite an ei sit de fine hujus schismatis aliquid revelatum. Prædixit enim in diebus beati Eugenii, quod non esset nisi in extremis diebus pacem et gratiam in urbe habiturus. Precor autem attentius, ut res beati Remigii apud vos sic protegatis sicut protegeretis animam meam.

EPISTOLA CC.

AD WALTERUM ALBANENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1167.)

Idem GALTERO Albanensi episcopo. Magnam mihi præstat apud vos audenti fiduciam, quod ille, cujus memoria in benedictione est, utriusque nostrum Pater sanctissimus Adrianus, qui vos in sancta Romana fortissimam (ut spes est) columnam plantavit Ecclesia, me speciali quadam

g

B

auctoritate, aliorum tamen ministerio maleficia exercentur, potest et David non imputari sanguis Uriæ, quia ab eo non proprio, sed gladio filiorum Ammon interfectus est. Et Achab et Jezabel innocentis Naboth non luent sanguinem, quia fraude judicii legitur interemptus: sed ab utroque regum, pauperum duntaxat et innocentum sanguis exquiritur, eisque non imputantur prælia commissa jure legum. Nonne in consistoriis vestris teritur quod regulariter proditum est, quia ratihabitio mandato comparatur? Nonne et omnia nostra facimus quibus nostram impertimus auctoritatem? A vestro itaque jure colligo inferens, quia si auctoritatem accommodaveritis, si dissimulatione justitiæ rata babueritis quæ contra ecclesiam præsumuntur, totius malitiæ hujus reatum incurritis coram Deo et hominibus.

Hæc idcirco vobis tanquam patri et domino credidi familiarius intimanda, ne consensum detis iniquitati: sed animam vestram liberetis apud Deum et homines. De cætero, quia Remensis Ecclesia dicitur ad curiam proficisci, precor, ut magistro Radulpho per dominum papam et alios ab archiepiscopo et canonicis decaniam obtineatis. Jam enim de eo eligendo sermo habitus est: nec credo quod sit apud eos aliquis litteratior aut honestior moribus, aut liberalior in pauperes Christi. Valete. EPISTOLA CCI.

charitatis gratia præ cæteris conterraneis diligebat, A personis. Si rex immunis creditur, quia licet ipsius et fortunæ meæ casus sortis suæ eventibus connumerandos arbitrabatur. Hæc ipsius ad me affectio nobis adinvicem et aliis interim paucis innotuit. Sed nisi eum fata præpropere, quod nunc leget orbis Christianus, e medio rapuissent, jam innotuisset e mundo. Unde et mihi de vestra dilectione censeo tutius et in Christo amplius præsumendum, credens quod sicut vos vir beatissimus successorem præelegit honoris, ita, imo magis, habere studuit hæredem charitatis. Ea ergo fiducia qua ipsum consueveram, alloquor et vos, quia sicut illi obsequium meum plena et sincera affectione devoveram : ita et quod in me promptum est, honori vestro et gloriæ paratus sum inservire. Cæterum non video quo modo vester aut Ecclesiæ Romanæ subsistere possit honor, et unitas servari corporis Christi, si personarum estis acceptores et munerum, si vobis judicibus perit innocens : et quod nuper Gallia fieri vidit et doluit, impœnitens absolvitur criminosus ; si Ecclesiæ Dei spolianda et conculcanda tyrannis exponitur; si iniquitas potens et patens in consistorio vestro de justitia manifesta triumphat; si clerici vobis consentientibus aut dissimulantibus dantur ad victimam sicut oves occisionis; si usurpatæ pravitates vestro silentio et torpore servandarum robur obtinent legum. Hoc enim est pro quo exsulant, et proscripti sunt miseri Cantuarienses, quia mutire audent pro Ecclesiæ libertate, quia sedis apostolicae privilegium protestantur, quia traditionibus impiorum anteferendas prædicant sanctorum Patrum canonicas sanctiones. Revolvite, si placet, libellum detestandarum abominationum, et plane videbitis quod adversarii nostri, imo et vestri et totius Ecclesiæ Dei dorsum converterunt ad sanctuarium Domini, et legem non profanare, sed evertere moliuntur. Si illis decernitis ignoscendum, quia potentes sunt, nos imbecilles, illi opulenti, nos pauperes; si tempora periculosa metimini, si dies malos expavescitis, ut contra justitiam ducatis pro malitia dispensandum, nunquid creditis vos hac via Deum placare posse, ut meliora tempora largiatur, ut vos dilatet et roboret, ut adversarios vestros extenuet et enervet : nunquid hæc est via Domini? ubi lex? ubi prophetæ ? ubi Evangelium Christi? ubi decreta et exempla sanctorum? Lex utique sempiterna est, et solvi non potest, quia in quo judicio judicaveritis judicabimini: et per quæ peccat quis, per hæc et punietur.

Sed fortasse minuti homines indigni videntur ut pro eis tanti principes debeant exacerbari, et pro aliis æque potentibus esset rigor justitiæ exercendus. Verum hoc non apostoli distinctio est, sed arguti philosophi Thrasymachi, definientis in eo constare justitiam, ut plurimum prosit ei qui plurimum potest: cum econtra probati philosophi definierint eam esse virtutem, quæ plurimum prodest ei qui minimum potest; liberat enim pauperem a potente, et decernit meritis præmia, non

C

AD ALBERTUM CARDINALEM

(A. D. 1167.)

Idem ALBERTO cardinali.

Veritatem libenter audit amicus veritatis, et salus illius desperanda est, qui gratior est fraudulentæ adulationis illecebra, quam veri salubris asperitas. Unde et vobis, quem amatorem veritatis esse non dubito, audentius scribo, ratus non displiciturum quod Ecclesiæ Dei noveritis profuturum. Scio enim in vestro desiderio esse, si coelitus datum fuerit illius imitari vestigia, qui pro liberatione ejus posuit animam suam. Hæc in potestate regis Angliæ colliditur et tanta premitur servitute, ut etiam mentionem fecisse libertatis, læsæ majestetis videatur esse reatus. Collegerunt item pontifices, et nostri temporis Pharisæi in adventu Joannis illius insignis juratoris, concilium, et in eo consilium inierunt, quomodo perderent Christum Domini, excommunicatos impœnitentes absolverent, evacuarent divinæ legis et canonum sanctiones et sine crimine committerent et tuerentur inobedientiæ crimen. Sentit hoc Cantuariensis archiepiscopus et coexsules sui, qui bonis omnibus proscripti sunt, quia mutire audent pro Ecclesiæ libertate. Sperabatur in adventu cardinalium aliqua consolatio; sed ecce eo magis crudescunt cornua tyrannorum, quod vident palpari, et non remorderi illum qui fecit et facit omnia hæc. De altero tamen legatorum merito confidit Ecclesia, quia creditur agi Spiritu Dei. Et utinam alter potentatui et gratiæ regis quam appetiit

dericum dejecit coram vobis, profecto et alios tyrannos si institeritis mandatis ejus subjiciet vobis aut omnino dejiciet.

hactenus, præferat veritatem. Quod si fecerit, nec A regem credatis de lege dispensandum.Nam qui Freconfirmationem, nec tolerantiam aut dissimulationem consuetudinum regis ad aliquo episcoporum exiget, quæ legi Dei patenter adversantur, sedis apostolicæ privilegium dissipant, et omne jus et auctoritatem eorum quæ gerenda sunt in Ecclesia Dei, in principis conferunt voluntatem. Si pastorale officium non nisi ad nutum principis liceat exercere, et procul dubio nec crimina punientur, nec tyrannorum arguetur immanitas, nec reipsa diu stabit Ecclesia. Ergo quisquis ille sit, qui in tantarum pravitatum usurpatione silere et dissimulare consulit sacerdotes, hæreticum esse non dubito, et præambulum Antichristi, si ipse non sit personaliter Antichristus.

Clama, inquit Spiritus per prophetam, ne cesses, B quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum (Isa. Lvin). Et Apostolus in quo loquitur Christus: Argue, inquit, obsecra, increpa (I Tim. iv), et omnem punire inobedientiam promptus ipsi Angelo qui in cœlis est anathema denuntiat, si se erigat contra Christum, doceat contra Evangelii veritatem : et audet homuncio monere et consulere sacerdoti, ut taceat et dissimulet injuriam Christi, mala faciens ut proveniant bona ? Nonne pereuntis impii sanguis de manu sacerdotis obmutescentis sic exquiritur ut et ipse pro silentio moriatur? Moyses manus non demisisse, sed erexisse describitur, ut Amalec sterneretur. Arca Dei non legitur captivata,nisi quando perversa mansuetudine patris sacerdos filios arguens uti maluit, quam severitate C et auctoritate pontificis. Achab et si reprobus fuerit, præ quibusdam sacerdotibus nostræ ætatis divinæ legis habuit zelum. Nam qui aurum, argentum, variam suppellectilem, liberos et uxores regi Syriæ in commercium pacis exposuerat, domorum scrutinia non concessit, ut divinæ legis servaret libros, quos rex inimicus præ cæteris omnibus cupiebat auferre. Unde et legis zelus a Deo auctore ipsi Achab consolationem retulit et triumphum. Petrus solidas invenit aquas ambulans in fidei fundamento mergi tamen cœpit, ex quo imminentis auræ timuit flatum.

Sed quid ad Patrum exempla decurritur ? Nonne dominus papa (cujus vitam ad pauperum consolationem optimam et diuturnam faciat Dominus), zelo D justitiæ, quem semper habuit, meruisse credendus est, ut hostis fidei Fredericus contritus sit a facie ejus, et ira Dei castra ejus exterminarit, qui jam videbatur de urbe et orbe et universali Ecclesia triumphasse. In quo tamen magis (ut indubitanter credo) adjuti estis precibus pauperum Christi,quam vestrorum consiliis aut viribus Romanorum. Audenter quoque dixerim, quod vos suo miraculo citra humanum consilium de faucibus leonis eripuit; ut de cætero semper tantum habeatis in Deo fundatore Ecclesiæ et custode et eodem vestro liberatore fiduciam, quod nec adversantium minis nec blandientium fraudibus recedatis a via recta, aut contra

Dignetur ergo sanctitas vestra, apud quam non est acceptio personarum, dominum illum, qui Anglicanam conculcat ecclesiam, domino papæ et fratribus vestris verba veritatis et virtutis ingerendo reprimere, quia, si Ecclesia Romana voluerit, et de Domino non diffidat, eum facile perdomabit, sed quidem non istorum ministerio legatorum, nisi alia via incesserint: cum rex ille de altero eorum præsumat plurimum, quem petivit ex nomine. Nec tutum esse ducunt multi sapientes et religiosi in tali loco et tanto discrimine sub eo judice causam Ecclesiæ ventilari, qui Papiæ inter cognatos, amicos et notos præsens, et silens ad minus nam alii aliud suspicantur audivit et vidit Ecclesiæ Romanæ, cujus est membrum, tantum fieri præjudicium, et causam fidei publice condemnari. Non enim creditur nunc aut fide sincerior, aut charitate ferventior, aut virtute constantior, novam ex alto fortitudinem induisse, ut non possit muneribus aut metu flecti, aut gratia hominis qui eo patrono semper usus est in causa ista. Jam vero vicisset ecclesia nisi auxilio et consilio ejus jurator ille decanus prævaluisset: et utinam nunquam fuisset annulus ille, quem in signum confusionis ecclesiæ et qui triumphi videntibus cunctis semper ostentat. Utinam dominus papa peccatum alienum nunquam fecisset suum ; et intrusum, quem ad gloriam Dei dejecerat juste, ipse qua cunctis præminet auctoritate non intrusisset: nec illum fecisset custodem animarum, qui et Ecclesiæ persecutor exstitit, et adhuc non nisi carnem sapit.

EPISTOLA CCII.

AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.
(A. D. 1167.)

Domino JOANNI Pictaviensi episc J. S.
Liberalitatis vestræ sedulitas non tam crebris
quam continuis et perennibus beneficii promeretur,
et non ad frequentes, sed ad perennes vobis gra-
tiarum tenear actiones. Teneor quidem teneborque
perpetuo. Et quo plus sincere affectionis, quod so-
lum possum, ad præsens rependero, eo amplius et
arctius me non dubito obligari. Nam in charitatis
contractum indubitenter venit, et specialiter obti-
net, ut habita reddatur semper et ut nisi reddita
nullatenus habeatur. Sed quantum est hoc quod me
totum, id est hominem, parvum nomine, facultate
minorem, minimum merito vobis deberi profiteor.
Nam totum istud pro merito parum est. Sed dum
mecum in ratione dati beneficii, humanitatis exhi-
bitæ, profusæ liberalitatis contraxistis affectione
religiosa, obligastis vobis et illum totum, qui men-
suram bonam et coagitatam et supereffluentem
mercede centupla refundet in sinum vestrum. To-
tum, inquam, et fiducialiter dixerim totum, qui
nulli cedit in partem: Licet et singulis electis gra-

mus, verendum est ne apud regem et Ecclesiam Gallicanam causæ nostræ lædatur opinio. Si susceperimus licet suspectos, timendum ne subvertant justitiam nostram. Dispensabunt de nobis, ut detrimentum Ecclesiæ compensent loculis sui. Nam quamcunque videantur fecisse pacem, titulis et triumphis suis ascribent. Debentur nobis in primis restitutio ablatorum, et sedium, et reformatio securitatis. Sed fortassis præcipient nos usque ad decisionem totius litis solis cautionibus esse contentos, quam conditionem nemo ad litigandum nisi insanus admittet; hoc autem ut memoriæ fidelius hæreat, in fine censui repetendum.

AN. 1167. tiarum usus conferat speciales, sui tamen munere A integro non deciso, nec distracto particulatim, quia cuivis totus adest, aut totus elabitur, hic certe se pro me totum debet, et procul dubio totum reddet, quoniam fidelis est in promisso, et munificentissimus in retribuendo. Secuti estis et sequimini fidem ejus, ut se de mandato et promisso teneri meminerit, præsertim cum operatoribus misericordiæ publicum Evangelii munimentum dederit, quod confirmare dignatus est charactere crucis suæ, et insignire sanguine proprio. Hæc ergo erit miserationis vestræ retributio copiosa; hæc humanitatis exhibitæ divina merces, et impendii temporalis æternum compendium. Et quidem, ut justum est, magni facio terrenæ facultatis subsidia, sed pluris sunt solatio recti consilii, quæ a vobis inde- B sinenter recipio, et adminicula veræ vitæ, monumenta dixerim et instrumenta sapientiæ.

Causa ergo frequenter scribendi vobis, duplex mihi est : primo ut statum vestrum, quem periclitari timeo, explorans satisfaciam sollicitudini : deinde ut vestra prudentia instruar, qualiter me ad varios fortunæ motus oporteat præmuniri. Proinde placeat vestræ dignationi rescribere quatenus cum domino rege processeritis in verbo pacis, quid actum sit in curia Pictaviensi, ubi credibile est vulpes foveas invenisse et volucres cœli nidos, et parvulo, cujus natalis celebrabatur, pene reclinatorium defuisse. Conjicitur enim Radulphi de Fala spiritum ibi præpotuisse, ut et prophetæ et præco. nes palatii inebriati sint dolis et temeritate illius. Utique vetus proverbium est et quod Vespasianus Augustus in se dictum patienter audivit : « Vulpem posse mutare pilum, non animum. » Tradunt etiam qui de animalium scripsere naturis, quia hoc genus animalis nullo unquam tempore mansuescit. Et Offellus :

Qui coarat vulpi sulcos variare necesse est. Sed confido quod vos etsi non inconcussos, illæsos tamen gratia conservavit. Quia frustra jacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. 1). Precor etiam ut, perpensis his quæ nuntii domini regis Anglorum dicuntur a sede apostolica impetrasse, rescribatis, qualiter dominum Cantuariensem, et me tam erga Cantuariensem, quam regem sive legatos versari oporteat. Nam si rumoribus credi oportet, et adversariorum jactantiæ, rex plura postulare timuit aut erubuit, quam Roma pati. Spero tamen quod dominus papa aliquid reservaverit solatii parti nostræ, imo suæ et Ecclesiæ Dei. Alioquin utquid terram occupat ? sed absit ut de eo tam sinistra credamus, quam perversa jactitant adversarii nostri; sed si legati in tanta veniunt potestate, ut ab eis appellari non possit, quid consulitis? Nam Papiensis hactenus in causa ista regis opes, non timorem Dei, vel Ecclesiæ honestatem habuit ante conspectum suum. Siquidem ubi amor ejus, et oculus. Alter vero vir bonæ opinionis est, Romanus tamen et cardinalis. Quod si eorum examen declinaveriPATROL. CXCIX.

[ocr errors]

D

EPISTOLA CCIII.

AD MAG. SILV. THESAURARIUM LEXOVIENSEM.

(A. D. 1167.)

Magistro SILVESTRO Thesaurario Lexoviensi, JOAN. Saresb.

Audita, dilectissime, pace tua, ut oportuit, pro amico lætatus sum, sed omni emolumento mihi gratior est perseverantia honestatis, et usque ad invidiam veterum amicorum famæ purioris hilaritas. Primus itaque et adhuc solus formam perseverantiæ in agone Christiano cum Ecclesia laborantibus præbuisti, et per gratiam Dei reliquis de cætero proderit ad erectionem spei, ad tuitionem libertatis, ad virtutis profectum, quod in te præcessit felicitatis exemplum. Felicius tamen reputo quod ex amore possessionum et facilitate et temeritate jurandi primam fidem irritam non fecisti, quam quod rerum compendia temporalium assecutus es pro voto amicorum et merito tuo. Pro merito sane dixerim, quamvis certo certius constet, plura et longe majora et clariora tuis deberi meritis. Quæ procul dubio reddet, qui neminem ab initio fefellit creditorum, et mensuram coagitatam et supereffluentem refundit in promerentium sinus. Liquet ergo in te quia Deus, qui inaniter gloriantibus resistit, humilibus dat gratiam (I Petr. v), et juxta Apostolum, qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum semper, interdum vero seducit et alios (Gal. vi).

Quia ergo Deo propitio naufragium evasisti, adhuc in alto navigantibus, et cum Petro naufragantibus quam potes opem ferre memineris, et agonem Christi juvare, nunc orationum suffragio, nunc tuarum solatio litterarum. Hæc enim sunt (ut dixerim quod ad me) quibus maxime indigemus. Ego enim per misericordiam Dei temporalibus abundo, ut forman potius habere videar florentis in patria quam exsulis et proscripti. Dominum Cantuariensem Christianissimus rex Francorum Senonis exhibet regia magnificentia in ecclesia Beatæ Columbæ, eumque in omnibus sic veneratur et colit, ut christum Domini decet a christo honorari. Eidem quoque fidelissimo principi, sicut ipse fatetur, pauci videntur dies, et parvi sumptus præ amoris magnitudine, quos sacerdotis Christi et apostolici vir impendit obsequiis. Sed et fidem ejus, quod satis humiliter recolit condigna mercede remunerat Deus

8

« PoprzedniaDalej »