Obrazy na stronie
PDF
ePub

et gloria in confusionem, ad cætera quoque vitia A delictorum, sed præconis verbi, penes quem erat dunprobabiliter dilatata interpretatione protenditur. Unde et in Evangelio Veritas docet, Deo et mammonæ simul serviri non posse (Matth. vi); et quod qui amicus sæculi esse desiderat, Dei se constituit inimicum. Doctor gentium præconatur et clamat,quia, si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal.1): et qui hominibus placent, confusi sunt,quoniam Deus sprevit illos (Psal. Lu). Sed alia profecto archisynagogi et complicum ejus sententia est, qui fraudulenta verborum interpretatione ad arbitrium, non ad mentem auctoris detorquent legem, eique nolunt suum accommodare intellectum : sed id agunt modi omnibus, ut quod eis libitum fuerit, divino quoque juri consentaneum videatur. Dicit enim quia non est pro libertate Ecclesiæ decertandum. Sed fallax et B falsa hypocrisis, quo progrederis ?Quid hæreses moliris et schismata? nonne ab initio nascentis legis ad libertatem Dei vocatus est populus ? et Ægyptus intolerabilibus afflicta plagis, quæ Ecclesiam de antiqua et avita consuetudine, et fere per 300 annos obtenta vindicabat in servitutem? Nonne Machabæi martyres pro libertate fratrum suorum laudabiliter et religiose sanctissimas animas posuerunt? David nunquid non stravit Allophylum lapidibus de torrente congestis in peram pastoralem, ut Domini exercituum agmina ab indebitæ servitutis jugo, et religionis opprobrio liberaret? sed quid pauca et parva proponuntur exempla ? Scriptura fere tota, quæ in historiis digesta est, talibus virorum illustrium referta est monumentis.

Duæ autem causæ sunt quas homines affectuosissime tuentur,et quas præponunt animabus suis, altera libertatis ; altera fidei et religionis. Illa tamen quæ fidei est, creditur esse præstantior, et procul dubio justior est, adeo quidem ut et profanæ religionis homines hoc constantissimum habeant. Nam et Achab, quem reprobum fuisse constat, regi Syriæ eum subjicere volenti servituti, argentum et aurum, servos et ancillas, et omnimodam supellectilem,uxorem, filios et filias, et tandem se ipsum incunctanter exposuit, et pro lege divina duntaxat non est veritus inire certamen. Cum enim ille vellet scrutari domum ut diriperet legem, contradixit ei Achab victoriamque promeruit. Quia etsi alias reprobus vel in hac parte Dominum honoravit, pro qua ergo causa religiose contenditur, si non pro lege Dei servanda? nempe hæc iniquitatem prohibet, et pastoribus Ecclesiæ præscribit, ut omnem ulciscantur inobedientiam. Sed fortasse archisynagogus iniquitatem novit, quam Deus non prohibet: aut quam nolit ab Ecclesiæ pastoribus increpari, et si fieri potest mandari vindictæ. Hanc sane Moyses et Doctor gentium non noverunt: sed prætendit quia Joannes arguebat Herodem in spiritu lenitatis, illicitum esse denuntians, ut fratris viventis abuteretur uxore. Quod utique dicens non tam imperitiæ quam ignavia solatium quærit,cum certum sit Joannem ibi non gessisse personam pontificis, cui incumberet correctio

C

D

taxat gerendorum denuntiatio, et increpatio vitio-
rum. Heli quidem corripuit filios, sed affectu potius
et mansuetudine patris quam severitate et auctori-
tate pontificis. Pro omni ergo divinæ legis articulo
contendendum est et potestatibus ascendendum ex
adverso,et quidquid charitatem impugnat, quæ legis
est plenitudo, totis viribus subvertendum. Sed pro-
fecto in figuram sacerdotii Deus tribum Leviticam
a publicis functionibus, sicut in Numeris legitur,
immunem esse decrevit, et summi tantum pontificis
dispositionibus subjacere.Abiathar quoque, qui Spi-
ritui sancto restiterat in dispositione David, amotus
a sacerdotio, ea ratione sententiam mortis evasit,
quia arcam portaverat, et præcedentis officii privi-
legio tutus diem exspectavit fatalem. Quod si clerus
in privilegia tribus Leviticæ non succedit, et apo-
stolus vanus est, et fallaces omnes interpretes Scri-
pturarum. Ex quo liquidum esse debet omnibus ju-
stissimam esse causam eorum qui pro libertate Ec-
clesiæ dimicant, et pretiosiorem habent legem Dei
quam fortunas, imo quam animas suas. Sed fortasse
dicet aliquis, quid hoc ad causam vestri Cantua-
riensis, qui in causa Ecclesiæ cessit apud Claren-
donam et in pecuniaria conventus, in jure sibi con-
scius iniquitatis, et de præstigiis suis diffisus, sub-
terfugio imprudenti et impudenti suam quodammodo,
imo plane professus est injustitiam, et partem ju-
stificavit adversam. Esto sane quod cesserit. Propi-
tietur Deus episcopis, qui eum ad hoc induxerunt,
et circumventoribus qui eum eduxerunt, cum tamen
justus esset metus, et præsens, et qui in constan-
tissimum hominem caderet. Mittitur vobis epistola
ejus, ubi pro se satisfaciat ex parte ;sed quia deli-
quit, pœnituit, confessus est, a domino papa absolvi
meruit causa recognita, et ut Ecclesiam Anglorum
ab illicitis et extortis obligationibus absolveret im-
petravit. Qui ergo imitati sunt, ut aiunt, delinquen-
tem, quare pœnitentem, confitentem et satisfacien-
tem non imitantur? nunquid malunt in sordibus im-
morari, quam surgere, mundari et reparari in pri-
stinum gradum? Sed causam veritus est, ut obji-
citur, pecuniariam, hoc quidem falsum est, sed ju-
dicum iniquitatem, qui eum iniqua sententia con-
demnaverant, parati judicare quidquid tyranno li-
buisset. In eoque verecundiæ sæculi nostri pepercit
Deus, quod tyrannus plurajubere erubuit, quam ill-
adimplere. Omnes erant Balaamitæ excogitantes qua
arte maledicerent et condemnarent causam cui be-
nedixit Dominus. Suadebant mala fieri ut proveni-
rent bona, et ad mitigandam persecutoris insaniam
perniciosas possessionum et divini juris dispensa-
tiones admitti. Quod certum erat revocabatur in du-
bium, ut comicum illud fere in omnium volveretur
animis:

Quod scio, nescio.

Quis enim nesciebat quod rex cancellarium suum ab omni administratione et obligatione liberum reddidit ad regimen Cantuariensis Ecclesia? Cui igno

tum est quanta instantia illi a sede apostolica pal- A et complices suos, et fraudulenter aut debiliter quod

lium impetravit? quid postea promiserit, ut consuetudines (quas dicunt) avitas, et revera pravitates sunt, admitterentur plurimis notum est. Archiepiscopus tamen ad malitiam calumniatoris exjudicum iniquitate aut simplicitate, aut dispensatione: cum tamen ad hoc vocatus non venisset, urgebatur ad litigandum, ad satisdandum, cum tamen possessor esset amplissimæ rei immobilis ut vix ex ɔausa gravissimæ infirmatis ad deliberandum unius dieculæ posset inducias impetrare. Antea tamen eum iniquojudicio condemnaverant, et quod sedes apostolicacausa cognita retractavit. Cujus retractationis apud nos privilegium exstat. Nonne ergo judices potuit et debuit habere suspectos? sed fortasse dicetur quod psos oportebat non de conscientia sua, sed de partium allegationibus ferre sententiam quia et Dominus Judam,quem proditorem noverat, non condemnavit: et mulieri in adulterio deprehensa pepercit, cum nullus procederet accusator. Inde etiam adinformationem nostram dictum est: Ergo sicut audio judico: sed profecto audire ibi pro intelligere ponitur, ut pro rationabili motu animi sui decernat judex, interdum assertionibus, interdum præsumptionibus utens: ut nunquam ex conscientia justus et innocens condemnetur, et si multitudo stare videatur in parte adversa. Nam scriptum est: Insontem et justum non occides, quia adversor impium (Exod. xxш). Et alibi: Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum acquiesces sententiæ, ut a via declines (ibid.). Si vero contra conscientiam, præsertim in præjudicium innocentis, sententiam tulerit, gravissime peccat, quia, sicut dicit Aspostolus: Omne quod non est ex fide peccatum est (Rom. xiv). Salomon in causa meretricum conjecturali argumento utens condemnavit calumniatricem. Et Daniel in liberatione Susannæ præsumptionibus revelavit malitiam sacerdotum. Quod si judices in causa domini Cantuariensis vigorem debitum habuissent, si lege præscriptam exercuissent diligentiam, si Scripturas consuluissent in judicio, si potestatisupra modum et fas non detulissent, posset fortasse probabiliter argui qui illorum judicium declinavit. Sed ubi furor omnia vindicavit, qui locus potuit esse rationi vel juri ? ante præsidem ductus est Christus Domini: Convenerunt principes Scribæ et Pharisæi adversus eum (Matth. xxvi1). Et profecto præses iste illo, sub quo condemnatus est Christus, truculentior erat. Nam Pilatus id agebat exquisitis occasionibus, ut Christus evaderet accusatus hic autem operam dabat et diligentiam, ut innocens accusaretur et damnaretur Christus. Ille, ne sub eo judice puniretur, Christum transmisit ad Herodem, ubi vel contemptus evasit Christus, remissusque est indutus veste alba: hic modis omnibus agebatur ne quocunque modo Christus evaderet. Dicat vir amator veritatis quicunque audet coram Deo,cui de hoc testimonio in districto examine redditurus est rationem, dicat certe, si audet, quod archiepiscopus ibi malitiose quod ad calumniatorem

B

D

ad judices tractatus non est, et comtemptibiliter, quod ad Ecclesiæ dignitatem, et ignominiose: et ipse competenti securitate recepta ad judicium revertetur. Dicat ergo probus vir et discretus hoc, et ut consilio ejus acquiescatur facile obtinebit.Necest credibile, quod etiam archisynagogus vester aliter sentiat, licet contrarium prædicare non erubescat: sed ipse et omnes sui sic dentium soliditate gaudeant, sicut eis respondet conscientia, quod juste et ad honorem Dei Ecclesiæ ibi tractatus est archiepiscopus, et omnes qui archisynagogo consentiunt simili versentur in calculo.

Quia ergo archiepiscopus semel iniquam sententiam reportaverat, et videbat ex malitia persecutoris et debilitate judicum imminere nequiorem, declinavitjudicium, causam transferens ad audientiam ejus, qui fidelium omnium judex est a Domino constitutus, et locum adiit, cui specialiter mandata est omnium sacerdotalium decisio causarum. Nec hoc de jure imperatorum aut canonum, sed ipsius Dei auctoritate dicentis per Moysen: Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram,etc. Ascende ad locum quem elegerit Dominus, ad sacerdotes levitici generis, et ad judicem qui præfuerit tempore illo, et facies quæcunque dixerit tibi, sequerisque sententiam sacerdotum :qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio et decreto judicis qui eo tempore ministrat Domino, morietur homo ille,et auferes malum de Israel(Deut. XVII.) Ecce quod a judicio sacerdotum nec causam excipit, nec personam,licet alias per se ipsos, alias per ministros vicarios Ecclesiæ decidant sacerdotes. Nonne in persona sacerdotum, sicut Ecclesiæ doctores fideliter tradunt, Jeremiæ dictum est: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes (Jer.1) Quid ergo peccavit dominus Cantuariensis, si appellavit, si prospexit sibi, si pepercit episcopis quos oportebat iterato ad damnationem et ignominiam sui perperam judicare, aut regiæ indignationis intolerabile subire dispendium ?

Qualiter autem pars adversa, quæ et ipsa appellationem instituit, causam prosecuta sit, qua modestia, qua sinceritate versata sit et cum Ecclesia, et cum adversario, novit Deus et judicet, et vobis ignotum esse non potest. Se ipsum poterit quis irridere et texere dolos in animam suam sed profecto Deus non irridetur. Biennium jam elapsum est, tempus videlicet quod appellantibus suffragatur eoque evoluto pro parte domini Cantuariensis est lata sententia: etsi adhuc ex dispensatione quorumdam rerum exsecutio differatur. Omnibus autem jam persuasum est Deum timentibus quod archiepiscopus et sui injuste proscripti sunt. Quo enim jure consficati sunt reditus clericorum ? Et qua episcoporum patientia Ecclesiæ et bona altaris Christi persecutoribus Ecclesiæ ad libitum exponuntur? Quæ justitia proscripsit innocentes sine

archiepiscopum, non hoc persequuntur quod Thomas est, quod natione Lundoniensis, clericus professione, gradu sacerdos, episcopus dignitate: sed quod annuntiat populo Dei scelera eorum, et ut legem Dei audiant et obediant principes Sodomorum et populos Gomorrhæ. Quid est ergo quod persequuntur? profecto aspostolorum spiritus et prophetarum, spiritus justitiæ et veritatis, spiritus Patris et Filii et indubitanter Spiritus sanctus. Nam id abominantur, abhorrent et puniunt, quod per prophetas et apostolos docuit Spiritus sanctus. Et si ipse Paulus aut Joannes quod scripsit præsentialiter doceret in carne, aut torqueretur suppliciis, aut diceretur ei ad minus: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, quia nobis contrarius es (Job xx1). Semel locutus est Deus, et idipsum secundo non repetit: nec ad eruditionem vivorum suscitat mortuos. Cum in Ecclesia præsentes sint Moyses et prophetæ, ut audiantur et doceant populum et ut pars, quæ verbo Domini condemnatur ex sententia Moysis et prophetarum, alteri victoriam cedat, applicetur Ephod, ubi manifestatio est veritatis et judicii,et respondeatur unicuique secundum opera sua. Formam hanc non declinat Cantuariensis archiepiscopus neque sui: imo optant et orant, ut de vultu verbi Dei, id est legis divinæ, judicium illorum prodeat, et oculi Domini declarent æquitatem. Si quid enim exigit quod legi Dei repugnet, si de verbo Dei nituntur consuetudines quæ petuntur adversus Ecclesiam, libenter cedet et contradictione et vexatione partis adversæ satisfaciet libens. Quod si causa ejus innititur verbo Dei, si ei assistunt apostoli et prophetæ, nemo eum aut suos per gratiam Dei avellet a fide ista.

delectu professionis et ordinis, ætatis et sexus? A Qui ergo persequuntur in hac causa Cantuariensem Quis unquam tanta immanitate distraxit copulam nuptiarum? Et tamen ei qui facit hoc, ab episcopis innocentiæ et justitiæ testimonium redditur, ut in suam confusionem et perniciem dicere et scribere non erubescant, quia rex « dulce putat obse quium, cum monetur ut corrigat, si quid deliquit in Deum. Ergo aut ex eorum sententia non delinquit, aut ei infideliter gratum et debitum obsequium subtrahunt, aut palam mentiuntur in capita sua, quia os quod mentitur occidit animam. Non est qui ei audeat denuntiare, quod expedit audienti pariter et dicenti. Non est qui dicat cum Moyse: Dimitte populum Domini cum omnibus quæ ipsius sunt, ut ei sacrificet in deserto (Exod. v). Non est qui trium dierum itineri vacationem impetret clero degenti В sub Moyse et Aaron, id est in cultu legis et ritn divini sacrificii occupato. Et quidem credibile est, quod si hic præsentes essent Moyses et Aaron ad ostium ejus, cujus innocentia prædicatur aut eis omnino non pateret accessus, aut negaretur auditus, aut quod ibi non invenerunt, suppliciis, aut certe contumeliis afficerentur.Neque enim desunt Jamnes et Mambre qui Spiritui sancto resistant. Achitophel multos in deliberationibus reliquit hæredes, qui infatuant animas principum, et contra Deum proferunt et præferunt consilium toxicatum. Quid enim nunc aliud in Cantuariensi archiepiscopo persequuntur, nisi quia in conspectu regum ausus est Dei justitiam protestari, tueri legem, Ecclesiæ tueri libertatem? Certe dum magnificus erat nugator in C curia, dum legis contemptor videbatur et cleri,dum scurriles cum potentioribus sectabatur ineptias, magnus habebatur, clarus erat, et acceptus omnibus, et solus dignissimus summo pontificio,ab universis conclamabatur et singulis sed ex quo in pontificem sublimatus suæ memor conditionis et professionis exprimere voluit sacerdotem, et verbo Dei maluit uti magistro quam populo, factus est eis inimicus vera dicens, et vitam corrigens; ut et hi impleant mensuram patrum suorum, qui ex causa simili prophetas et apostolos persecuti sunt: ei quidam eorum adhuc martyres Christi, id est testes veritatis et justitiæ persequuntur. Quid in Elia persecuti sunt Achab et Jezabel? Nempe religionis oraculum, testimonium fidei, justitiæ professionem, exterminium idololatriæ, medelam vitiorum,criminum abolitionem. Paulus et Petrus gladium Neronis evasissent, imo nec incurrissent inimicitias, nisi voluptatibus hominum et erroribus contraria prædicassent. Nemo enim in aliquo persecutus est quod erat aut dicebatur Elias: nemo punivit aliquem quia Petrus esset aut Paulus ; et Joannes tutus esset in conspectu Herodis, nisi diceret : Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Marc. vi). Nullus enim in tantam evasit tyrannidem, ut naturam persequeretur. Sed frequens est, et multis vulgatur exemplis, quia Veritas odium parit.

(TER. Andr. I, 1, 41.)

D

Hæc est enim in Christiano justissima causa exsilii; pro qua non modo substantiam ponere debet, sed et animam suam. Jam enim sola iniquitas consuetudinum, et æquitas divinæ legis ab adverso confligunt, et de causa pecuniaria, quæ tunc quidem simulabatur, et in veritate nulla erat, nec mentio est. Adversus hoc multa fingit, machinatur, et in pelle vulpeculæ laborat improbitas, sed mentitur iniquitas sibi, non attendens aut dissimulans quam suavis est homini panis mendacii, sed per ea implebitur os ejus calculo. Sed profecto unum est quod omnes mirari, imo dolere debent, illos videlicet Cantuariensibus exsulibus insultare, pro quorum libertate se Cantuarienses ad omnia discrimina devoverunt. Illi pro communi libertate versantur in torculari, et quis astitit illis ? Illi satagunt ut hæreditas Domini liberetur a servitute, et ad ollas carnium et allia Ægyptiorum voto recurrunt, qui in libertatem fuerant educendi. Utique miserabiliores sunt omnibus gentibus. Si hic proscribuntur, affliguntur, et deputantur cum impiis: si consolationem a Domino non exspectant, si exsulantibus conscientia non respondet ad meritum si in persecutionibus causam non habent Christum. Deridet eos

prudentia carnis, quæ ab eventu merita pensat; sed A remunrat. Nam et hoc Salomon in Proverbiis teDeus consolatur eos in tribulatione sua, tandem responsurus et illis qui mundo lenocinantur, et cervicalia ponunt sub capitibus universæ ætatis, et pulvinaria sub omni cubito manus, communicantes excommunicatis, claves Ecclesiæ ludibrio habentes, et putantes legem Dei, nihil aliud esse quam verba. Nos interim Deo in omnibus donis suis gratias agimus, et maxime quod nos dignatus est illorum numero aggregare, qui persecutionem pro justitia pa. tiuntur. Suscepimus de manu Domini dulcia, de quibus sæpe ad perniciem nostram abusi sumus. Quare et ab ipso æquanimiter non suscipiemus amara ad medicinam, in profectum salutis nostræ ? sive vivimus, sive morimur, Domini sumus, ut id solum peti oporteat ab amicis quatenus exsilii nostri angustias sublevent orationibus suis, ut non defi- B ciat fides nostra, sed de afflictione nostra salutem nobis et Ecclesiæ pacem et libertatem misericorditer operetur.

EPISTOLA CXCIV.

AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI.

(A. D. 1166.)

JOAN. Saresb., NICOLAO de Monte Rothomagensi. Notam ingratitudinis jure contrahit, quem ad promerendum amorem et obsequium beneficiorum memoria non accendit. Et quidem tanto uberior debetur gratia, quanto cumulatius et frequentius ad nec meritum nec merentem a sola divite vena liberalitatis innatæ beneficia præcesserunt. Sed unde, mihi dilecte, et omni jure et merito diligende, ut humanitati tuæ condigna liberalitatis compensatione C respondeamus? exsulo, proscriptus sum, expositus paupertati, coexsulantium mihi magis quam propriis incommodis urgeor, et eorum, quæ in pressuris Ecclesia Dei patitur, a me nihil reputo alienum. Sed in his omnibus Deum mihi propitium sentio,cujus muneris est ut exsilium pro justitia subeam libens: rapinam bonorum meorum pro fide, si necessarium est, gaudens excipiam, nec angustias timeam, aut erubescam ignominiam paupertatis, discipulus et professor pauperis Christi; certus ab ipsius veritatis oraculo, quod tristitia nostra vertetur in gaudium. Fidelis enim est, nec patietur pusillos et pupillos suos tentari supra id quod possunt; sed ad gloriam suam faciet humilium tentatio eis transeat in profectum. Cæterum unde D mihi interim, amicorum dulcissime, ut tuæ respondeam liberalitati? Eam namque dissimulare non possum, quam toties expertus loquor, cujus beneficia toties mei senserunt, quoties opportunitas data est, ut tuæ charitatis solatio fruerentur. Quod itaque possum ad præsens gratias devotione maximas ago, indubitanter exspectans, ut miserationi vestræ respondeat in misericordia uberi, cui in vobis beneficiorum pecuniam dedistis ad usuram.

Hoc enim solum est honesti fenoris genus, et quod usurarum et totius avaritiæ, condemnatrix pagina veritatis non modo absolvit, sed centupla mercede

statur dicens: Feneratur Domino qui pauperis miseretur, et vicissitudinem suamreddet ei (Prov. xix), temporaliter quidem quatenus expedierit; plenissima autem retributione in vita æterna. Quod si divina dignatio eatenus meis desideriis satisfaceret, ut benefactoribus sua auctoritate et meo ministerio vicem duceret rependendam, votorum temporalium summam mihi fere omnino videretur assecutus. Sed quid de pace nostra sentiam non plane video, aliis asserentibus eam desperatius elongari, eo quod Dominus rex prosperatur in viis suis aliis econtra dicentibus quod ei pax non dis. pliceret, si honesta reconciliationis occurreret forma. Et hoc utique crediderim citius, eo quod vir prudens hanc ipsam successum facilitatem et copiam debet habere suspectam, et viarum suarum conscius tutus esse non poterit, si injuriando Ecclesiæ et pauperibus Christi Deum sibi reddiderit inimicum, sed, Deo propitiante, non faciet, quod principatus sui gloriam debeat offuscare, nec contra Deum præsumet de facilitate aut potius fallacia successuum, qui meminit quam fallax est eques ad salutem. Asahel velocitate cervos, ut refert historia, anteibat, et pernicitate currendi capreis prævalebat: sed quia agilitati nimis indulsit, hostem persequens fugientem, eum coegit ut instanti fatalem inferret plagam, qui fatum disposuerat declinare per fugam. Fugit interdum Christus a facie persequentis, sed væ impœnitenti in quem provocatus torvo respicit oculo! Saluta socios curiales qui excommunicati non sunt.

EPISTOLA CXCV.

AD MAG. WALTERUM DE INSULA.

(A. D. 1166.)

M. GUALTERO de Insula.

Diuturnitas silentii mei jure videretur esse desidis amici aut negligentiæ argumentum, nisi causis probabilibus,quas Deus evacuet, hujusmodi suspicio purgaretur. Eas ad præsens allegare non expedit,quia sicut mihi graves, ita et tibi conspicuæ sunt, et notæ mundo. Utinam solvatur chaos quod inter nos firmatum est, et pax inter regnum et sacerdotium reformetur, ut si intermeandi facultas patuerit, ejus, quæ in Domino est, nobis possimus adinvicem exhibere officia charitatis! Non enim excidit a memoria mea, quam tibi, exigentibus meritis, obnoxius sim ut magistro et domino. Et tu, licet adhuc mea in te non existant merita, me ut Christianum debes diligere et amicum. Temere tamen non dixerim ei rationem deesse meritorum: cui ad amandum in. tensa famulatur affectio, et voluntas ad obsequium prompta nihil avidius concupiscit, quam ut ei opportunitas a Deo præparetur, qua amici sui satisfaciat votis aut usibus. Nam et Deus devotam acceptat pro adimpleto opere voluntatem, et pro qualitate et quantitate affectionis quemque remunerat. Exspecto autem et spero a Domino, quia et devotioni meæ facultas dabitur, et procella nostra in

auram, auctore Deo, in brevi facilius et felicius A Christianum) fraternitatis, quæ in Domino est,

transitura est quam credatur. Hæc tamen potius accipiantur dicta ex certitudine fidei quam scientiæ: eo quod Deum fidelem novimus in promissis, qui tunc demum gloriosius pro se patientibus suum ministrat auxilium, quando prorsus cessat humanum. Interim probat nos Dominus an diligamus eum, etsi moram fecerit, æquanimiter tolerandus est, quia quidquid nobis videatur, procul dubio veniet etnon tardabit. Unde secure dico quia in brevi subveniet, cum pro certo noverim in humanis rebus nihil nisi momentaneum esse, et quod gloria mundi ut fumus evanescit, et iniquorum finis est ignis et vermis. Et quidem reliquiæ impiorum interibunt: et est salus justorum indubitanter exspectanda a Domino. Licet enim impius extollatur super cedros Libani, si modicum pertransieris, patenter intelliges, quia etiam quando florere videbatur, jam non erat, et non erat ulterius locus ejus. Ridet hæc prudentia carnis, sed profecto Deus non irridetur, qui interim juxta Salomonem irrisoribus flagella parat, et duros malleos dorsis et cervicibus con contempto. rum. Cæterum quod ad humanam opinonem, tibi facilius patet, in qua conditione versemur, et quid ex decreto aulicorum nos timere oporteat aut sperare. Sperabimus autem; nam ad omnem humilitatem prompti sumus, quia conscientia servatur indemnis, dum legi divinæ non derogemus nec ho. nestati, qua amissa satius est mori quam vivere. Nullam pacis respuimus conditionem: certum habentes quia melius est incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei, vel turpitudinis incurrere maculam. Nec tamen præsumimus jurare observantiam Evangelii, memores infirmitatis nostræ, ut liquidum sit quam temerarium est jurare in consuetudines reprobatas. Hoc autem supra modum miror, quod Cantuariensis archidiaconus aut per se aut per alium non laborat de pace, cum ei constet Deo et mammonæ simul serviri non posse. Vale. Salutat te frater meus R. et domum tuam tecum. Salutem dicimus clericis capellæ, qui nec ex nomine excommunicati sunt, nec aliorum participatione. Memento nostri in orationibus tuis memoris tui.

EPISTOLA CXCVI.

AD MAG. RAD. DE BELLOMONTE.

(A. D. 1166.)

JOAN. Sares., Mag. RADULPHO de Bellomonte. Veræ titulus pietatis nullo melius clarescit indicio quam cum illis misericorditer subvenit, qui humano solatio destituti sunt, et quos ingratus Deo gratis persequitur mundus. Hoc itaque te assecutum esse congratulor, gaudens, quod præter opinionem multorum et fere omnium, non dico sæcularis adminiculo philosophiæ, sed igniculo Spiritus sancti, tuum ad veram sapientiam animum accendentis pariter et illustrantis exerces opera pietatis. Et, sicut ex relatione latoris præsentium didici, inter charitatis impugnatores (quod verum decet

ausus es reminisci. Sed unde hoc tibi, mi Radulphe, præsertim cum, qui columnæ videbantur esse Ecclesiæ, trepident: et gigantes qui orbem portare debuerant, facilius inundatione aquarum submergi acquiescant, quam gemere? Mandavit Dominus nubibus suis, ne in partibus illis pluant imbrem : et tu in eisdem non es veritus ad stillicidium divinæ gratiæ, germinare fructus misericordiæ et opera Salvatoris. Credideram profecto te philosophantis habere verba, non animum; sed nunc recolo te aliquatenus esse magni discipulum Aristippi, qui omni conditione temporis æquanimiter utebatur, et in ipsis philosophabatur nugis, jucundus omnibus, nulli gravis: qui aliquando interrogatus qui ei philoB sophia contulerit, dicitur respondisse: « Ut cum omnibus hominibus intrepide fabularer. » Ergo de cætero in te securius arbitror confidendum, quia non diffidis de regno Christi. Qua spe rogo, ut, sicut cœpisti, latori præsentium, contemplatione Dei et obsequii ejus, in opportunitatibus suis adesse memineris, certus quod si ei tantum placerent litteræ nobiscum, quantum aves et curiales nugæ tecum, ei omnia necessaria libentissime ministrarem. Vale.

[ocr errors]

EPISTOLA CXCVII.

AD MAG. GIRARDUM PUCELLE.

(A. D. 1166.)

Magistro GIRARDO PUCELLE.

Licet mihi dilectio vestra non præscripserit, ego tamen opportunitate inventa, sicut fervorem animi, præsertim ad amicos, et in assertione justitiæ cohibere non possum: sic a scribendo non potuit calamum continere. Et fortasse plura scriberem nostrum, Ecclesiæ Anglorum dico, contingentia statum nisi quia opinor communem patrem nostrum dominum Cantuariensem vobis super his plenius rescripsisse. Progrediens ego ad reliqua Deo imprimis gratias ago qui mihi supra et contra merita mea dedit in omni tribulatione solatium, et omnes adversariorum tendiculas in gloriam suam convertit, et parvitatis meæ profectum. Quanti enim facere debeo exercitium litterarum et negotiationes virtutis et experientiam propositi recte philosophantium, et patientium innocenter et pro assertione fidei et justitiæ defensione? Sed et sorti vestræ congratulor, audito quod inter hostes Ecclesiæ, auctore Domino, gratiam invenistis, ut et temporalibus abundetis ad materiam gerendorum, et quadam litterarum et virtutum præemineatis auctoritate, ut apud barbaros quod discretio vestra dictaverit, reputent sacrosanctum. Verum quod plurimi facio, illud est quod odistis Ecclesiam malignantium, et ut audio contra schismaticos in virtute Spiritus sancti publicæ pro fide in omni libertate conscientiæ loquimini, et scribitis veritatem. Nam profecto : Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas (II Cor. 1). Nec est quod magis philosophum deceat quam professio veritatis, justitiæ cultus, contemptus mundi, et

« PoprzedniaDalej »