Obrazy na stronie
PDF
ePub

dere locum, et si illa discutiantur ad purum, jure A vix aliquis fidem facit fidei suæ. Certissimum nam

que argumentum fidei est contempta fides: et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundana potestatis non facit irritam, convincitur infidelis Si mihi non credis, operibus habe fidem, quæ, ut ait Jesus, quem denuo crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Joanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem Scripturam consignantes, quia dominus rex « dulce putat obsequium, cum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum,» ad formam

et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magaa, et unde clarescunt, magis necessaria sæpe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil exclit a memoria; de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quæ ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et præcepivis meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti spensatione consilii amicus et socius meus magister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meæ et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderim quod ille præter meritum meum el contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi B justitiæ libentissime satisfacturus : « si quid delitoceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem Zoro, vestrum suspendit beneficium, sed devoionis meæ ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod cum episcopi sub appellationis obtentu languorem Ecclesiæ quæ, auctore Domino, convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiæ compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiæ, nec sit od ante provinciæ præsides vobis de jure debeat mputari.Illi scripserunt et prædicant quod rex dulce butat obsequium cum monetur ut corrigat si quid eliquerit in Dominum. Nunquid adeo excæcati sunt it eum dubitent hac Ecclesiæ vexatione, et innoentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulieum proscriptione delinquere ; vel ita reprobi, ut Zominum patientem, imo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias,nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino? In consilium torum non veniat anima justi, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quærentium duntaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum præ mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono, Volete. EPISTOLA CLXXXVII.

AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI.

(A. D. 1166.)

C

quas
D

Magistro NICOLAO de Monte Rothomagensi. Quod tibi rarius scribo, ex variis causis est, referre non oportet, tum quia plures earum tibi notæ sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scibendo nec manum nec animum potui cohibere, cum in adventu fratris nostri didicerim, quod ex liberalitatis tuæ indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuæ gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. Magni atique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam chariorem esse perspicuum est: præsertim cum in ea ætate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei

querit,» inquiut malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse,aut condigna satisfactione non purgasse delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et Ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur ! Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quidquid æquum et bonum fuerit, poterunt impetrare non est de cætero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et exspectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus Ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicunque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete.

EPISTOLA CLXXXVIII.

AD MAGISTRUM GAUFRIDUM.

(A. D. 1166.)

Magistro GAUFRido.

Exspectabam in reditu nuntii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exsulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitiæ devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico! Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo ami

semper ad salutis enavigat portum.

cis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile A colliditur: sed quia de Christo vectore confidit, legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, cum, auctore Domino, opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat esxules suos. Si de me, paucis respondeo, quia, Domino propitio,

Est bona librorum et provisæ frugis in annum
Copia.

(HORAT., Ep. 1, 18, 109.)

Cætera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persecutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.

EPISTOLA CLXXXIX.

AD MAG. GIRARDUM PUCELLE.

(A. D. 1166.)

Magistro GIRARDO PUCELLE.

Plenam devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo societatis vestræ solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco. Cæterum, cum tota epistola tum sui venustate, tum affectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud præ cæ. teris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut spero, veraciter intulistis; vos dixisse, fecisse, scripsisse, perpenso tenore litterarum mearum, quidquid dici, scribi, et fieri oportebat. Mihi autem nunquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam divitiarum evanescentium commutationem pro anima recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere,sed (quod longe perniciosius est) abjicere conscientiam Christianam. Absit hoc, absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra, ut pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quidquam de Hierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur ! Et quidem ut sententiæ vestræ, imo catholicæ Ecclesiæ auctoritati consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis admisti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda prædestinantis gratiæ dispositione laborat Jesus, anathema in medio Israel est, cujus occasione pereunt multi: et qui præordinati sunt post triumphos gloriosius coronantur. Unde et navis Petri quasi Domino dormiente fluctibus variis sæpe

Nec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis Ecclesiæ dico, non tam lateat anathema, quasi aliquam Dei reverentiam et hominum verecundiam habens, quam insaniat et sæviat adversus Deum et Ecclesiæ unitatem : præsertim cum toti mundo fere jam innotuerit quantus contemptor Ecclesiæ semper, quantus incentor et auctor schismatis, ex quo potuit, fuit ille Coloniensis præsumptor Ecclesiæ, maximus inter locustas bestiæ, quarum potestas est in linguis et caudis earum. Defecerat enim schisma, pacem fuerat tyrannus vester Ecclesiæ redditurus, nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam incitaret, ut pari voto non tamn summi pontificis B vitam, quam Petri dignitatem conentur exstinguere, dicentes: « Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis scientiam viarum Dei nolumus, regem nescientes nisi Cæsarem (Sap. 1). » Eo enim, ut aiunt, proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem hæresiarcham intrudant in sedem Petri, et vicarium Christi aut comprehendant, aut ejiciant, aut occidant. Verumtamen oratio sine intermissione fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum timere non debeat a duabus caudis fumigantium titionum, Frederico et Reginaldo, qui ponentes carnem brachium suum, sanctum Israel blasphemare non cessant. Profecto ubi humanum deest, divinum auxilium necessitatibus Ecclesiæ suffragatur. Nemo suum fraudulenta verborum excusatione tueatur errorem, voluptatibus suis nullus applaudat, quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem judicat oculorum : nec auditum aurium sequitur, sed in æquitate judicabit orbem terrarum, et pro mansuetis condemnans impios, potentiores potentius punit, et pervertitur cum perversis. Inde est, quod affectuosius peto, quatenus instantius agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo, quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis sapientiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximum fama plenissime convalescat.

C

De cætero (ut ex conscientia loquar) de Cantuariensi et suis injustam concepisti suspicionem, quia (quantum perpendere potui) et de illo et de illis plenam in charitate debetis obtinere fiduciam. Non ergo illis imputetis indignationem regis Francorum, sed vobis, qui sine conscientia ejus recessistis, ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum existente ad duas leugas. Eoque magis motus est, quod cum vos habuerit familiarissimum, sic transistis quasi ad æmulos regni Francorum, et nominatim ad schismaticum Coloniensem, qui non modo Ecclesiam Dei persequitur, sed et ipsum, ut audivit, impudenti scurrilitate verborum consuevit regulum appellare: sed, cum vobis id cordi fuerit, benignitatem Christianissimi principis vobis placabilem fore non dubito.

[ocr errors][merged small]

EPISTOLA CXC

AD MAG. WALTERUM DE INSULA.
(A. D. 1166.)

Magistro GUALTERO de Insula.

A his qui laborant ut non sapiant quæ Dei sunt, sed affligimur ut Christiani. In quo et te, dilectissime, nos gaudemus habere consortem : non quidem tuo (quod nefas esset) insultantes rejectui, sed congratulantes virtuti. Nam et tu fidei tuæ fecisti fidem, et temporalium jacturam contempsisti, dum sectareris honestatem, et satisfaceres charitati. Quid, dilecte mi,obstupescis? quid mussitas? quid lucernam niteris obfuscare? crimen tuum mundo innotuit: omnes de te unam sententiam ferunt: et ne te diutius protraham, evangelicum implesti virum, pro fratre animam ponens, dum te pro justitia maluisti condemnari, quam alium, cui virtus obedientiæ reputanda videbatur. In crimine, si verum fateretur, accusari, sed nec ille (ut vulgo dicitur) fidem et obeB dientiam ausus est profiteri, nec tu, quod gaudenter amplector, diffiteri dignatus es fidei et obedientiæ titulum.

Promeruerat quidem humanitatis vestræ sedulitas, et exhibitio promptissimæ liberalitatis, ut omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem gratanter arriperem et si alio modo nequeam, saltem devotionis meæ sinceritatem salutationisjudicio protestarer. Nullus enim nostratum est, cui, cum omnes rerum circumstantias diligentius metiar, me recolam amplius debitorem. Unde silentium meum merito fuerat arguendum, nisi multarum et probabilium rationum suffragio purgaretur: quas utique jure prætenderem accusanti, si nimirum non constaret inter vos et nos chaos magnum esse fir. matum : ita ut nobis impossibile, vobis autem difficile sit ad amicos transire vel mittere. Inimicus homo hoc fecit, et in Idumæa zizaniorum sementem non cessat spargere et jugi labora instantia, ut angelos præsides ecclesiarum evellat a laude Dei. Quasi vulpes in deserto prophetæ ejus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident. Hi sunt qui charissimum Dominum suum, magnum principem, subvertere conati sunt, mansuetudinem ejus succendentes felle malitiæ, et rationis aciem exstinguentes consiliis toxicatis. Eripiat eum Deus de manibus eorum,et subjiciat sibi ut principatus ejus et Deo placitus sit, et quietus, et jucundus gerenti, et ecclesiis quarum patronus est, et populis lætus esse valeat et fructuosus. Scio utique quia, si re- C dierit ad cor, placabit Dominum suum sponsum Ecclesiæ satisfactione condigna, et a cruore innocentum potestatis suæ gladium revocabit, ut ei propitietur Deus, et non exquirat sanguinem eorum ab ipso et domo ejus. Si exsules et proscriptos Dei contemnit, quia pauperes sunt, meminerit quia talium patronus est Christus. Ad ulciscendum pauperis Nabuthæ sanguinem delevit Deus domum, Achab et Jezabel. Saul, quia, consulente et procurante Doeg Idumæo custode muloruin, gladio regni, qui ad sacerdotii tuitionem regi commissus est, sacerdotes appetiit, et Nobem vicum eorum delevit, in se provocavit gladium Dei, quo et ipse et domus ejus Allophylorum ministerio irreparabiliter deleti sunt, generi suo relinquentes titulum D hæreditatis, quo ad Gabaonitarum precem, quorum gentem inter sacerdotes Doeg, regiæ indignationis minister, afflixerat, patibulo legatur affixum. Et adhuc respicit Deus in orationen humilium, et non spernit preces eorum (Psal. ci). Qua spe ducti proscripti pauperes orant, et Deo, pro quo patiuntur, auctore, jugiter orabunt, ut serenissimus dominus rex condignos fructus pœnitentiæ faciat, et iram declinet imminentem.

Interim dispensationem Domini æquanimiter toleramus, certi quod nihil nobis nocere poterit, si boni, id est divinæ legis æmulatores fuerimus. Non enim ut criminosi patimur, quod publice notum est, nisi

Cum ergo gratis virtus fidei sit in te punita, aut potius probata per homines, nunquid perfidia prævaricatorum, et calumniatorum iniquitas non condemnabitur apud Deum ? Deus mihi testis est quoniam doleo Christi regis sigillum esse subtractum. Sed eodem judice fateor, quia malo te in hac conditione versari, quam illud perfidia aut etiam quacunque nota turpitudinis redemisse. Sit ergo nunc, amice Dei, qui meus a multis diebus fuisti, consolatio tua, quæ me et mihi coexsulantium est, innocentis conscientiæ testimonium, qua nihil in vita potest esse jucundius. Si quidem illa

.....judice nemo nocens absolvitur.

(JUVEN. XIII, 3.)

quæ et vermem immortalem et ignem inexstinguibilem parit aut ut verius dixerim, perenniter fo vet. Non enim conscientiæ, sed culpæ est partus iste, quem semper a te Deus faciat alienum. Si de me quæris, sano et incolumi, suffragatur negotiatio litterarum, exspectanti misericordiam Domini in affluentia illorum quæ natura deposcit, aut conviventium mores. Coexsultat mihi frater meus mecum ad omne tuum in Domino promptus obsequium. Cum autem ad præsens aliud nequeamus, salutationis et devotionis munus offerimus, per te dicentes salutem quibus noveris expedire, et nominatim clericis aulæ, qui nec ex nomine excommunicati sunt, nec excommunicatorum participatione.

EPISTOLA CXCI.

AD THOMAM CANT. ARCHIEP.
(A. D. 1166).

THOME Cantuariensi archiepiscopo, Joannes de Saresberia.

Proposueram paternitati vestræ non scribere, quia scripti vestri vicissitudo mihi negata est. Verumtamen circumspectionis vestræ prudentiam attendens magis approbo vestræ considerationis in non scribendo industriam, quam quasi amicam quamdam in scribendo dispensationem. Facto enim magis quam scripto, rebus magis quam verbis.

confessione vobis scribo, sicut patri et domino, ut sit absconditum penes vos, donec videamus, si res aliquem habitura sit effectum. Si a debitis meis fuero liberatus, etiam non vocatus a vobis redibo. Medio tamen tempore, si vobis in aliquo me intellexero necessarium, semper ad redeundum paratus ero. Valete.

EPISTOLA CXCII.

AD MAG. RADULF. LEXOVIENSEM.

(A. D. 1166.)

JOANNES Saresberiensis, magistro RADULPHO Lexoviensi.

beneficio magis quam suaviloquio, filii ad obsequia A dammodo cogatur a clero suo id facere. Istud in paterna sunt invitandi. Siquidem secundum leges sæculi, obsequiis paternis filii sunt deliniendi, non obligatoriis pactionibus astringendi. Visis autem litteris, quas regi Angliæ, et quas suffraganeis vestris direxistis, exsultavi gaudio magno pro fervore et justo zelo tuo pro Ecclesia Dei, quo inardescitis: quod saltem in hoc periculoso tempore aliquis invenitur, qui pro injuriis Ecclesiæ, pro membris Christi, quæ ipse glorioso sanguine suo redemit, in servos nequitiæ, in hostes veritatis, in persecutores Christiani nominis ferrum cum beato Petro pro nomine Christi stringere non dubitat. Laudo zelum et propositum, laudo severitatis vestræ et discretionis censuram, quam adversus improbos mores exercetis. Sed attendo quod scriptum est << Capite languescente, cætera membra redduntur languida. » Attendo suffraganeos vestros qui defecerunt in die belli, imo erexerunt cervicem inobedientiæ, et se adversarios statuerunt. Quid igitur solus faciet, qui non habet sublevantem, neque cooperatorem? Si tamen Dominus pro nobis, nemo proficiet contra vos. Ipse enim reprobabit cogitationes et machinationes injustas episcoporum Angliæ, et dissipabit consilia principis.

C

Scripsit autem rex Angliæ domino Coloniensi, Henricum Pisanum et Willelmum Papiensem in Franciam venturos ad novas exactiones faciendas, ut undique corradant et contrahant, unde papa Alexander in urbe sustentetur. Alter, ut nostis, levis est et mutabilis, alter dolosus et fraudulentus, uterque cupidus et avarus: et ideo de facili munera cæcabunt eos, et ad omnem injustitiam incurvabunt. Audito eorum detestando adventu, statim vehementer formidare cœpi præsentiam eorum causæ vestræ multum nocituram et ne vestro ac vestrorum sanguine gratiam regis Angliæ redimere non erubescant. Hoc itaque consulo, ut per regem Francorum et per Cistercienses circa hunc articulum ita præveniantur, ut, etiamsi velint, in hac parte non possint perverse agere. Confidite tamen in justitia vestra: et bona fides in spe certa vos foveat. Papa enim Alexander indubitanter obtinet. Filius enim Siculi, in paterno regno confirmatus, ei, ad omnem nutum assistet. Et vindicta Dei manifeste desævit in medio principum Alemanniæ. Conspiraverunt nunc multi principum contra du- D cem Saxoniæ. Quod tamen imperator pacificare contendit. Coloniensis etiam in partem adversariorum cedit, deficiens a societate, quam cum duce contraxerat. Sed et Coloniensis, cum, convocatis militibus, accinctus esset ad eundum in Italiam, arreptus est duplici tertiana, et ea adeo laborat, ut quasi certum sit eum ante hiemem ire non posse. Promisit autem mihi in hac ægritudine sua, quod si ipse in Italiam non iverit, sive imperator iverit sive non, consilio Cisterciensium, et regis Francorum, et vestro se committet de facienda pace cum papa Alexandro. Et ita proponit ordinare, ut quo

Litteræ tuæ mihi consolationem et desolationem pariter attulerunt, nisi ad eum recurrens meditatio, qui nos in omni tribulatione consolatur, desolationis aculeos facillime et citissime depulisset. Nos enim, Deo propitiante, navigamus in portu, et qui sperantibus in se deesse non novit, supra et contra merita nobis ad sufficientiam, et quod sine divini judicii timore non eloquor, necessaria ministrat ad gloriam. Nam reversa, si merita discutiantur, indigni sumus, qui pro justitia patiamur, quia talium est, ut nosti, regnum cœlorum, quod nos multis et magnis peccatis demeruisse, etsi mundus aliter sentiat, Deus testis est et conscientia. Dat tamen sperandi ausum, qui nos ignobilium et infirmorum elector ecclesiasticæ libertatis professores esse permisit, assertores justitiæ, et testes legis, asseverantis quod nec exsilium, nec proscriptionem dum modo illa vigeat, pro ipsa fidelis debeat formidare. Omnes causæ nostræ tenes articulos juramentorum, quæ a nobis exacta sunt, nosti conceptionem, ut in hac parte diligentius explananda non oporteat immorari.

Sed forte dices, quod pridem proposita mutabitur formula juramenti: nec cogetur aliquis in reprobarum consuetudinum verba jurare. Contentus erit exactor juramenti, si fidelitatis servandæ sibi succincte et absolute verba præstentur: ita quidem ut non adjiciatur : « Fidem Ecclesiæ et prælatorum obedientiam salvam fore. » Nam, ut aiunt, istis nec vult nec voluit præjudicare. Quod nec exigitur juramentum. Verum si præjudicare non debet, quare necessariæ ad salutem observationis non licet fieri mentionem? Si præjudicat, qua conscientia præstabitur a fideli ? Consilium, inquis, sapientum est, tum pro bono pacis et omni suspicione vitanda, tum pro adipiscenda materia gerendorum, ut necessariis et amicis quisque possit officiosus esse. Nunquid amicorum et nugantium familiarium favore, qui nos deseruerunt in adversis, relinquendus est Pater misericordiarum, qui nos consolatus est et consolatur in omni tribulatione, imo nec tribulationis nos permittit habere scientiam ? Suadent alii ut juremus, at ille consilium dat non jurandi: cuidam putas esse credendum? Ego certe Dei, pro me incarnati et mortui, consilium fidelius et salubrius credo: et illum frontis attritæ esse

EPISTOLA CXCIII.

non ambigam, qui suum duxerit præferendum. Ut A nomina, sicut paginæ sub lucta, sic animo portitoergo cæteras majores, et tibi notas exsilii et pro- ris confido multiplicatis precibus esse impressa. scriptionis causas taceam, quia pro Christo juramenta dissuadenti credidi, sum proscriptus; cui quicunque non credit, longe periculosius proscribetur. Nam in comminationibus et promissis est æque fidelis.

Nec dico quod omne, licet a malo procedat, sit illicitum juramentum. Habet enim interdum veniam cui locus omnino non est, nisi cum occurrenti culpæ ratio veniam impetrarit. Locum istum prætereo, Deo, potius discutiendum et conscientiis singulorum, ne si quid argutius, prout ratio suggerit, elocutus fuero, in aliorum, et fortasse innocentium, qui juramenta præstiterunt, suggillationem videar spiritum effudisse. Malo enim modera- B tionis habena calamum cohibere, quam divinæ legis articulos congerere, qui etsi recte prolati fuerint, interdum non nisi ad subversionem proficiunt auditorum. Transeo ergo ad illa, quorum tu dedisti materiam, orans et obsecrans, ut non deficiat fides tua, neccredas spiritui eorum, qui suum Neptunum sequentes, ipso mediante properant ad Plutonem, et descendunt in infernum viventes. Loquantur interim quæ voluerint, jactitent se adversus Christum Domini prævaluisse in vanitate sua, perditio eorum astat pro foribus, quorum gaudium est ad instar puncti, et gloria ignis, stercus et vermis. Qua via, in brevi, Deo propitiante, scies: et tinnient aures eorum a sibilis et clamore fidelium, quibus pauperes Christi fuerunt in sibilum et irrisum. Nec dubites, nisi forte tibi persuasum sit mortales non esse morituros, quin in sententiam anathematis reponantur, qui fraude tacendi et metuendi astutia meritos laqueos videntur evasisse.

AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENsem (14). (A. D. 1166.)

BALDWINO Exoniensi archidiacono. Exspectatione longa suspensi, et impatientia desiderii æstuantes, nuntii nostri præstolabamur adventum, sperantes in reditu ejus amicorum diligentia fore vel litterarum solatio recreandos. Et quidem secus accidit cum ille non retulerit iota vel apicem. Nec hoc dicimus, ut aut charitatis defectum, aut negligentiam velimus in amicis arguere, quos tanto acerbius affligi conjicimus, quanto minus audent suas angustias deplorare. Comprimun. tur enim castigatione crudeli, puerorum more quos præceptorum severitas cogit, ut eductas doloris impetu, et extortas verberibus lacrymas redire faciant in sinum oculorum, et latentes sui fontis origines.

Metiebamur autem pericula conditionis nostræ, malitiam temporis, debilitatem Ecclesiæ, rabiem, persecutoris:sed e latere sperabamus,quia iniquitas cohærens talento plumbi, diu in summo stare non potest et Amorrhæus citius et validius eliditur, et detruditur ad ima terræ, cum adimpleta malitia in excelsa prorumpit. Amicis ergo-compatimur, et Ecclesiæ desolationem in regno Anglorum ingemiscimus. Et miramur quomodo abierit zelus tot religiosorum et litteratorum : cum vix unus et alter appaCreat speculator, qui juxta commonitionem propheticam audeat impio impietatem suam ex ore Domini nuntiare. Impii ergo in facie speculatorum descen. dunt in infernum viventes, ut a speculatoribus, quia siluerunt, sanguis eorum jure et merito exquiratur. Sed, quid dicimus eos esse ex causa silentii puniendos? sane quidam eorum sunt qui furem videntes currunt cum eo, imo prævii ductores et doctores ipsum in furta præcipitant, et rapinas, et suam ponunt in quovis iniquitatis symbolo cum impiis portionem. Quorum primus est archisynagogus vester, et qui primo auro videbantur inducti, et columnæ videbantur Ecclesiæ, amplexati sunt stercora. Dederat eis argentum Dominus et aurum, et sicut ipse per prophetam conqueritur: Ipsi ex eo operati sunt Baal, dum magis verentur, hominem quam Deum, et colunt et serviunt creaturæ potius quam Creatori; quod, sicut beatus docet Apostolus, idololatriæ rectissima et certissima diffinitio est. Nam quod quisque colit præ cæteris constituit sibi Deum, ut alius venerem, libidini serviens,præferat: alius dum munera quærit et retributiones, et interdum in fraudes et in rapinas impingit, lavernam veneretur: alius vento inflatus terram Moab inhabitet in supercilio Babylonis : alius gulam sequens porcum induat Epicuri. Quod enim de talibus scribitur, quoniam eorum Deus venter est,

Hoc autem amicis nostris, si qui tamen nostri sint, non fortunæ, persuadere memineris, ut non fleant super nos. Et utinam super se ipsos flere non debeant. Quia nobiscum agit Altissimus, verbere tamen deducto, quomodo pater serenissimus cum filiis charissimis agere consuevit. Cæterum tibi compatior, qui minorem securitatem in portu, quam in naufragio reperisti. Sed si tibi Deus vel ad modicum patientiam dederit, quod tibi indubitata fide pronuntio, naufragi, de quibus desperatur, citissime poterunt et volent opitulari. Sta ergo D in ea conditione, in qua a Domino vocatus es, et saltem quatenus sine periculo potueris, divinæ legis assertor existe. Satis humanum est quod dico propter infirmitatem carnis nostræ. Quia nisi qui legis custodiam periculis omnibus anteponit, salvari non posse, testis est beatus Apostolus, et tota concio perfectorum. Scripsi homini pro quo sollicitatis : et credo quod ab ipso per latorem præsentium de statu ejus, qui, Deo propitiante, bonus est, certioraberis. Amicos nostros saluta diligentius, quorum

(14) Edit. Paris. habet inscriptionem: Domino Exoniensi; Lupus : Bartholomeo Exon. archid. ;

at Bartholomæus certe tunc fuit episcopus Exoniensis,

« PoprzedniaDalej »