Obrazy na stronie
PDF
ePub

Abirom, et sequaces eorum insueta hominum morte
consumptos sacra Scriptura tradat ; eorumque pe-
riculosissimus est convictus, nisi a crimine eorum
sit manifestus vita et verbo dissensus. Unde in li-
bro Numerorum — scienti etenim et docenti legem
loquor— Moyses a fidelium cœtu Dathanitas et Aby-
ronitas ejiciens ait: Recedite tabernaculis hominum
inpiorum,et nolite tangere quæ ad eos pertinent,ne
involvamini in peecatis eorum (Num. xvi). Sed nec
sacrificiis talium culpa redimitur : quod patet ex
eo capitulo legis ubi Chore thurificans divini ignis
incendio vastatur.
Cæterum societas corporalis salutis dispen-
iium non ingerit illis, qui ab impiis pietate
dissentiunt, et errores aliorum, tam operum dis-
similitudine, quam verborum increpatione cor-
ripiunt. Sic in quarto Regum Eliseus regis Israel
iiololatriam detestatur, et ei oraculum prophetiæ
non subtrahit, sed quis sit, quidve passurus ex
merito palam loquitur, et proverbium nullum dicit.
Sie itaque potestati defert, sic pro reverentia alte-
rius respondet alteri, ut non religio jacturam faciat,
sed zelus exprimat charitatem. Ait enim : Quid
mihi et tibi, reae Israel ? vade ad prophetas patris tui
et matris tuae. Vivit Dominus, in cujus conspectu sto,
quod si non vultum Josaphat regisJudæ erubescerem,
ne attendiisem quidem te, nec respeacissem (IV Reg.
u). Eorum vero sacrificiis periculosissime, et ut
opinor, non sine salutis detrimento communicatur,
quod ex canonum lectione plenius, ut nostis, patet.
Nam et Naaman Syrus ministerio Elisei curatus a
lepra, domini sui et regis Syriæ, publicis orationi-
Bus interesse mon audet nisi venia impetrata, nisi
onus duorum burdonum, cui instet et sedeat,
asportet in idolium de terra sancta, nisi propheti-
eis orationibus hunc purget excessum, dicens :
Quando ingreditur dominus meus templum Remmon
ut adoret, et illo innitente super manum meam, ado-
ravero Deum verum in eodem loco, ora, quæso, ut
ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (IV
Reg. v). Si ergo tantum timuit gentilis, ignarus
legis, quantum timere debet philosophus Christia-
nus, doctor legis ? Porro qui inter tales veritatis as-
sertor est, cultor justitiæ, divini præco judicii, alio-
rum non inquinatur attactu. Sic enim Lot Domino
placet in Sodomis, Joseph in domo Pharaonis,
Moyses inter Æthiopes, Cusai in consiliis Absalon,
Abdias in consortio Achab et Jezabel, Daniel a Do-
mino dirigitur et diligitur in Babylone.
Meum itaque consilium est et desiderium,ut inter
schismaticos et hæreticos fidem prædicetis, et pa-
cem, ea sapientia et moderatione, quæ prosit Eccle-
siæ, pro cujus fortasse utilitate et salute personam
vestram Dominus ad hos barbaros destinavit.
Apostolus omnibus omnia factus est, ut lucrifaciat
universos, et perinfamiam et bonam famam, et qua-
cunque potest occasione, Christum annuntiat. Sic
et vos, si potestis, apud imperatorem ; quia pote-
stis, apud Coloniensem annuntiate Christum. Non
PATROL. CXCIX.

A est enim, ut fraudulenta verborum astutia sum
excusare nitantur errorem, redarguit eos conscien-
tia sua, male de eis vobis respondet vestra, non
dico quoad dispensationem vestram, sed quoad te-
meritatem eorum. Terra clamat adversus eos, et
exspectatur ut cœli propediem revelent iniquita-
tem eorum. Licet enim nondum reveletur omnino,
tamen jam enervari et exinaniri cœpit potestas
eorum, et fastus evanescit in fumum. Quis enim
similis erat Frederico in filiis hominum, antequam
in tyrannum verteretur ex principe, et ex catho-
lico imperatore schismaticus et hæreticus fieret ?
Non dico quod in articulis fidei, ne recte credatur,
inducat errorem, sed quia in sinceritate ecclesia-
stici ordinis procedere non sinat veritatem. Ille sa-
cerdotium scidit adversus Dominum, et a Domino
scissuram sentit imperii. Sic et rex Anglorum, qui
vicinis principibus terrorem incusserat, ex quo
calcaneum erexit adversus Ecclesiam, et eam co-
natus est subjicere servituti, ab inermibus homini-
bus expugnatur, ut adjacentium nationum opem
cogatur implorare, et adversus Dominum intume-
scens, illico manifesta virium suarum et suorum
sensit dispendia. Plurima, ut scripsistis, machina-
tur adhuc, sed profecto, aut Spiritus sanctus, quod
nec profanus credit, fallax, et falsus est, aut conver-
tetur dolus ejus in caput ejus, et in verticem ipsius
iniquitas ejus descendet (Psal. vm). In laqueis enim
suis comprehenduntur iniqui, et qui fratri foveam
parat, incidit in eam prior. An non meministis Scri-
C pturæ dicentis, quia: Semperjurgia quærit malus,
angelus autem crudelis mittetur contra eum ? (Prov.
xvii.)
Misi litteras vestras domino Cantuariensi, sed
quia nuntium vestrum ultra festum säncti Remigii
non potui retinere, responsum ejus nondum acce-
peram. Certum quidem est quod officiositati vestræ
plurimas habet gratias, quas et aget, auctore Do-
mino, accepto tempore opportuno. Hoc autem de
statu ipsius nobis indubitanter constet, quoniam
pluris est quod in virtutibus et litteris aequisivit,
quam quod ei regis et malignantium sibi extorsit
improbitas. Confirmatus est ei de novo primatus,
et archiepiscopo Eboracensi injunctum ut eum
agnoscat primatem suum exhibitione obedientiæ.
Idem est et legatus totius Angliæ excepto episco-
patu Eboracensi, qui ideo interim huic nostræ ju-
risdictioni subtrahitur, quia archiepiscopus Ebora-
censislegatus est Scotiæ, nec solet Ecclesia Romana
alicujus legati Ecclesiam temporelegationis indultæ,
alteri legato subjicere ratione legationis: sed nec
subtrahit quidem, si alio jure subjecta est.
Quærit rex noster, ut Willelmus Papiensis, et
alius cardinalis mittantur legati, sperans ut causam
hanc ad ipsius diffiniant voluntatem. Ipse vero, ut
voluntas sua procedat, multis et magnis procuravit
injuriis, et rapinis. Unde mihi commodum videre-
tur ut, si fieri posset, Coloniensem induceretis, qua-
tenus sub consilii specie et amoris, regem statue-

[ocr errors]
[ocr errors]

deret. Quo enim jure, qua ratione, qua lege vel camone, cogetur Cantuariensis causam ingredi spoliatus post appellationem ? nonne ei debent antea universa restitui, et pax integra reformari, et cætera quæ canones in hac parte diligentius explorati præscribunt ? utique plusquam x millia macarum ei et suis ablata sunt postea, nec citra restitutionem earum jure aliquo cogi potest, ut respondeat, etiam si quid competeret his qui eum persequuntur. Campus hic orationis discretioni vestræ latius patet, ut, si fieri potest, quoniam rationes melius nostis, ei per Coloniensem persuadeatis, ut desistat ab injuriis et rapinis, et intentionis suæ in usus adversariorum non multiplicet exceptiones. Hoc ipsum nuperaggressus est episcopus Cicestrensis intimans regi, quod Cantuariensem juvaret plus quam aliquis hominum : quærenti modum respondit: « Quia causam ejus crebris, et eisdem multis et magnis justificatis injuriis, et justitiam vestram, si qua fuerat, suffocastis: datis ei etiam consilium et auxilium, aut meliores, aut de melioribus clericis, quos habebatis in terra vestra, quos cogitis ei coexsulare, nec permittitis ut revertantur. » Motus est rex ad ista, et sollicitudinem suspiriis protestatus est, sed conceptæ indignationis vehementia non permisit ut saperet. Ad hæc, quia regem Francorum amicum quandoque habuistis, et nescitis quid pariat ventura dies, consulerem ut eum aliquibus, aut placaretis, si recessu vestro offensus est, aut magis alliceretis munusculis, si in veteri amicitia perseverat. Nihil autem est unde ipsum adeo, et totam Gallicanam Ecclesiam, imo et Romanam, vobis conciliare possitis, quam si audierint vos, quod philosophum decet, imo Christianum, in utroque jure peritum, veritati quod debetis testimonium reddere, et honestati non opes Cresi nec aliquas præferre delicias. Si enim ethicus et ethnicus laudabiliter ad litterarum commendationem dixit, quia . . . . . . . . . . vatis avarus Haud temere est animus, nonne philosophum doctorem honestatis, præconem Evangelii pudebit, si a mundana supellectili opprimatur, quem gentilis poeta contempsit? Spero autem in Domino, quod devotioni vestræ dabit opportunitatem, ut vel in consiliis et in inquisitionibus, vel alio modo, prout expedire novit, possitis cum indemnitate vestra, in auribus principum, ad vestram et illorum salutem, pro veritate facere verbum, et spiritus patris vestri promovebit illud. Nec retardet vos, si in Ecclesia Romana videtis aliquid reprehensibile, qui meministis in Evangelio mandatum esse fidelibus, ut non imitentur opera sedentium in cathedra Moysi, sed doctrinam eorum operibus impleant. Valete, et mei semper memoris vestri, quam amicum decet, habeatis memoIflam.

ret contra faciem suam, et causæ difficultates ostem- A

EPISTOLA CLXXXVI. AD ABBATEM SANCTI EDMUND1. (A. L). 1166.) Abbati Sancti Edmundi, JoANNEs de Saresberia. Ciceronem in epistola ad Marcellum scripsisse memini, quia sapientis judicio refert plurimum cui quis obligetur, et honesti viri prægravatur animus, quoties eum, aut rei familiaris augustia, aut articulus temporis illi constituit debitorem, quem ratio honestatis aut morum titulus coli prohibet, et amari. Et hoc quidem, ut arbitror, eleganter, et vere dictum est, quod si fideliter exaudiatur, nec a naturæ consortibus vinculum subtrahit charitatis, nec contemplatione naturalis consortii, erroris quoque participatione confœderat moribus dissi

B dentes. Bene igitur cum his agitur, qui in ratione

dati et accepti beneficii viris honestis solummodo obligantur, quorum, ut de testimonio conscientiæ loquar, unus ego sum, quem divina indignatio in diuturna procella tempestatis hujus emergentis ab Aquilone contra Ecclesiam non permisit esse, ex causa liberalitas mihi aut meis exhibitæ, multorum debitorem. Cum tamen ante obsequiis et beneficiis promeruerim multos: si quidem jam exsilii mei quartus agitur annus, et tertius proscriptionis, nec possum nisi,de paucorum fide amicorum, vel pauca et parvaadanimum reducere monumenta.Nam plurimi in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis : Dat poenas laudata fides, cum sustinet illos Quos fortuna premit. Fatis accede, deisque, Et cole felices, miseros fuge, sidera terris

Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto. INulla fides nunquam miseros elegit amicos.

Hæc profecto est prudentia carnis, Domino procul dubioinimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Præscribit enim quoniam utile et honestum se prædicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod mon et alterius exigat rationem. Hoc utriusque Testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiæ doctores prædicant, quoniam

D quæ inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem

salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animæ suæ detrimentum conquirat ? Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem (veram enim non habent) ponunt et deponunt ad arbitrium fortunæ, qui ut qualitercunque vivant, vivendi, quæ penes solam virtutem sunt, abjiciunt causas. Expertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra præcipuum deet merito dixerim primum. Multa sunt enim et magua, et unde clarescunt, magis necessaria sæpe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excudit a memoria ; de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quæ ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et præcepisis meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti ispensatione consilii amicus et socius meus magis;et G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut ji:ferens auxilium quod vestra dilectio necessitati meæ et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderium quod ille præter meritum meum et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi Egeeat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem znoro, vestrum suspendit beneficium, sed devoionis meæ ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod cum episeopi s.b appellationis obtentu languorem Ecclesiæ quæ, auctore Domino, convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiæ compendio deelinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiæ, nec sit toi ante provinciæ præsides vobis de jure debeat mputari.llli scripseruntet prædicant quod rex dulce putat obsequium cum monetur ut corrigat si quid reliquerit in Doininum. Nunquid adeo excæcati sunt it eum dubitent hac Ecclesiæ vexatione, et innolentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum proscriptione delinquere ; vel ita reprobi, ut lominum patientem, imo benigne audientem, et eorreptoribushabentem gratias,nolintquod desiderat eommonere, ut satisfaciat Domino ? In consilium ...orum non veniat anima justi, quorum furor male ;ictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quærentium duntaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum præ mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono, Volete. EPISTOLA CLXXXVII. AD N 1COLAUM DE MONTE R0THOMAGENSI. (A. D. || 166.)

i>re locum, et si illa discutiantur ad purum, jure A vix aliquis fidem facit fidei suæ. Certissimum nam

Magistro NicoLAo de Monte Rothomagensi.

Quod tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas referre non oportet, tum quia plures earum tibi notæ sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scibendo nec manum nec animum potui cohibere, cum in adventu fratris nostri diditerim, quod ex liberalitatis tuæ indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuæ gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. Magni utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam chariorem esse perspicuum est : præsertim cum in ea ætate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei

[ocr errors]

que argumentum fidei est contempta fides : et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanæ potestatis non facit irritam, convincitur infidelis Si tnihi non credis, operibus habe fidem, quæ, ut ait Jesus, quem denuo crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Joanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus : si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem Scripturam consignantes, quia dominus rex « dulce putat obsequium, cum monetur ut corrigat siquid deliquerit in Deum, » ad formam justitiæ libentissime satisfacturus : « si quid deliquerit, » inquiut malorum inexperti, et quibus nondum eertum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delietum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et Ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur ! Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quidquidæquum et bonum fuerit, poterunt impetrare : non est de cætero quod eis quisquam compatidebeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et exspectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus Ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicunque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete. EPISTOLA CLXXXVIII. AD MAG1STRUM GAUFRIDUM. (A. D. 1166.) Magistro GAUFRido.

Exspectabam in reditu nuntii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exsulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitiæ devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico! Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiisimplicitum, ut non modo amilegere vel audire : unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio,tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, cum, auctore Domino, opportunitas non negahitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat esxules suos. Si de me, paucis respondeo, quia, Domino propitio,

cis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile A colliditur: sed quia de Christo vectore confidit,

[merged small][merged small][ocr errors]

Magistro GiRARdo PUcELLE.

Plenam devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo societatis vestræ solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco. Cæterum, cum tota epistola tum sui venustate, tum affectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud præ cæteris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut spero, veraciter intulistis ; vos dixisse, fecisse, scripsisse, perpenso tenore litterarum mearum, quidquid dici, scribi, et fieri oportebat. Mihi autem nunquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam divitiarum evanescentium commutationem pro anima recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere, sed (quod longe perniciosius est) abjicere conscientiam Christianam. Absit hoc, absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra, ut pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quidquam de Hierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur! Et quidem ut sententiæ vestræ, imo catholicæ Ecclesiæ auctoritati consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis admisti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda prædestinantis gratiæ dispositione laborat Jesus, anathema in medio Israelest, cujus occasione pereunt multi: et qui præordinati sunt post triumphos gloriosius coronantur. Unde et navis Petri quasi Domino dormiente fluctibus variis sæpe

semper ad salutis enavigat portum.

Nec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis Ecclesiæ dico, non tam lateat anathema, quasi aliquam Deireverentiam et hominum verecundiam habens, quam insaniat et sæviat adversus Deum et Ecclesiæ unitatem : præsertim cum toti mundo fere jam innotuerit quantus contemptor Ecclesiæ semper, quantus incentor et auctor schismatis, ex quo potuit, fuit ille Coloniensis præsumptor Ecclesiæ, maximus inter locustas bestiæ, quarum potestas est in linguis et caudis earum. Defecerat enim schisma, pacem fuerat tyrannus vester Ecclesiæ redditurus, nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam incitaret, ut pari voto non tam summi pontificis vitam, quam Petridignitatem conentur exstinguere, dicentes : « Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis : scientiam viarum Dei nolumus, regem nescientes nisi Cæsarem (Sap. 11). » Eo enim, ut aiunt, proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem hæresiarcham intrudant im sedem Petri, et vicarium Christi aut comprehendant, aut ejiciant, aut occidant. Verumtamen oratio sine intermissione fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum timere non debeat a duabus caudis fumigantium titionum, Frederico et Reginaldo,qui ponentes carnem brachium suum, sanctum Israel blasphe- ! mare non cessant. Profecto ubi humanum deest, divinum auxilium necessitatibus Ecclesiæ suffragatur. Nemo suum fraudulenta verborum excusatione tueatur errorem, voluptatibus suis nullus applaudat, ; quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem judicat oculorum : nec auditum aurium sequitur, sed in æquitate judicabit orbem terrarum, et pro mansuetis condemnans impios, potentiores potentius punit, et pervertitur cum perversis. Inde est, quod affectuosius peto, quatenus instantius agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo, quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis sapientiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximum fama plenissime convalescat.

De cætero (ut ex conscientia loquar) de Cantuariensi et suis injustam concepisti suspicionem, quia (quantum perpendere potui) et de illo et de illis plenam in charitate debetis obtinere fiduciam. Non ergo illis imputetis indignationeum regis Francorum, sed vobis, qui sine conscientia ejus recessistis, ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum existente ad duas leugas. Eoque magis motus est, quod cum vos habuerit familiarissimum, sic transistis quasi ad æmulos regni Francorum, et nominatim ad schismaticum Coloniensem, qui non modo Ecclesiam Dei persequitur, sed et ipsum, ut audivit, impudenti scurrilitate verborum consuevit regulum appellare : sed, cum vobis id cordi fuerit, benigni-| tatem Christianissimi principis vobis placabilem fore non dubito.

EPISTOLA CXC AD MAG. WALTERUM DE INSULA. (A. D. 1166.) Magistro GUALTERo de Insula. Promeruerat quidem humanitatis vestræ sedulitas, et exhibitio promptissimæ liberalitatis, ut omnem vobis aut vestris obsequendiopportunitatem gratanter arriperem : et si alio modo nequeam, saltem devotionis meæ sinceritatem salutationisjudicio protestarer. Nullus enim nostratum est, cui, cum omnes rerum circumstantias diligentius metiar, me recolam amplius debitorem. Unde silentium meum merito fuerat arguendum, nisi multarum et probabilium rationum suffragio purgaretur : quas utiquejure prætenderem accusanti, si nimirum non constaret inter vos et nos chaos magnum esse fir. matum : ita ut nobis impossibile, vobis autem difficile sit ad amicos transire vel mittere. Inimicus homo hoc fecit, et in Idumæa zizaniorum sementem non cessat spargere : et jugi labora instantia, ut angelos præsides ecclesiarum evellat a laude Dei. Quasi vulpes in deserto prophetæ ejus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident. Hi sunt qui charissimum Dominum suum, magnum principem, subvertere conati sunt, mansuetudinem ejus succendentes felle malitiæ, et rationis aciem exstinguentes consiliis toxicatis. Eripiat eum Deus de manibus eorum,et subjiciat sibi ut principatus ejus et Deo placitus sit, et quietus, et jucundus gerenti, et ecclesiis quarum patronus est, et populis lætus esse valeat et fructuosus. Scio utique quia, si redierit ad cor, placabit Dominum suum sponsum Ecclesiæ satisfactione condigna, et a cruore immocentum potestatis suæ gladium revocabit, ut ei propitietur Deus, et non exquirat sanguinem eorum ab ipso et domo ejus. Si exsules et proscriptos Dei contemnit, quia pauperes sunt, meminerit quia talium patronus est Christus. Ad ulciscendum pauperis Nabuthæ sanguinem delevit Deus domum, Achab et Jezabel. Saul, quia, consulente et procurante Doeg Idumæo custode mulorum, gladio regni, qui ad sacerdotii tuitionem regi commissus est, sacerdotes appetiit, et Nobem vicum eorum delevit, in se provocavit gladium Dei, quo et ipse et domus ejus Allophylorum ministerio irreparabiliter deleti sunt, generi suo relinquentes titulum hæreditatis, quo ad Gabaonitarum precem, quorum gentem inter sacerdotes Doeg, regiæ indignationis minister, afflixerat, patibulo legatur affixum. Et adhuc respicit Deus in orationen humilium, et non spernit preces eorum (Psal. ci). Qua spe ducti proscripti pauperes orant, et Deo, pro quo patiuntur, auctore, jugiter orabunt, ut serenissimus dominus rex condignos fructus pœnitentiæ faciat, et iram declinet imminentem. Interim dispensationem Dominiæquanimiter toleramus, certi quod nihil nobis nocere poterit, si boni, id est divinæ legis æmulatores fuerimus. Non enim ut criminosi patimur, quod publice motum est, nisi

A his qui laborant ut non sapiant quæ Dei sunt, sed affligimur ut Christiani. In quo et te, dilectissime, nos gaudemus habere consortem : non quidem tuo (quod nefas esset) insultantes rejectui, sed congratulantes virtuti. Nam et tu fidei tuæ fecisti fidem, et temporalium jacturam contempsisti, dum sectareris honestatem, et satisfaceres charitati. Quid, dilecte mi,obstupescis? quid mussitas? quid lucernam niteris obfuscare ? crimen tuum mundo innotuit : omnes de te unam sententiam ferunt: et ne te diutius protraham, evangelicum implesti virum, pro fratre animam ponens, dum te pro justitia maluisti condemnari, quam alium, cui virtus obedientiæ reputanda videbatur. In crimine, si verum fateretur, accusari, sed necille(utvulgo dicitur) fidem et obeB dientiam ausus est profiteri, nec tu, quod gaudenter amplector, diffiteri dignatus es fidei et obedientiæ titulum. Cum ergo gratis virtus fidei sit in te punita, aut potius probata per homines, nunquid perfidia prævaricatorum, et calumniatorum iniquitas non condemnabitur apud Deum ? Deus mihi testis est quoniam doleo Christi regis sigillum esse subtractum. Sed eodem judice fateor, quia malo te in hac conditione versari, quam illud perfidia aut etiam quacunque nota turpitudinis redemisse. Sit ergo nunc, amice Dei, qui meus a multis diebus fuisti, consolatio tua, quæ me et mihi coexsulantium est, innocentis conscientiæ testimonium, qua nihil in vita potest esse jucundius. Si quidem illa .....judice nemo nocens absolvitur. (JuvEN. xm, 3.) quæ et vermem immortalem et ignem inexstinguibilem parit : aut ut verius dixerim, perenniter fovet. Non enim conscientiæ, sed culpæ est partus iste, quem semper a te Deus faciat alienum. Si de me quæris, sano et incolumi, suffragatur negotiatio litterarum, exspectanti misericordiam Domini in affluentia illorum quæ natura deposcit, aut conviventium mores. Coexsultat mihi frater meus mecum ad omne tuum in Domino promptus obsequium. Cum autem ad præsens aliud nequeamus, salutationis et devotionis munus offerimus, per te dicentes salutem quibus noveris expedire, et nominatim clericis aulæ, qui nec ex nomine excommunicati sunt, nec excommunicatorum participatione.

[ocr errors]

EPISTOUA CXCI.
Ad ThoMAM CANT. ARCHiEP.
(A. D. 1166).

ThoMae Cantuariensi archiepiscopo, Joannes de Saresberia.

Proposueram paternitati vestræ non scribere, quia scripti vestri vicissitudo mihi negata est. Verumtamen circumspectionis vestræ prudentiam attendens magis approbo vestræ considerationis in non scribendo industriam, quam quasi amicam quamdam in scribendo dispensationem. Facto enim magis quam scripto, rebus magis quam verbis.

« PoprzedniaDalej »