Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si vero nonnisi debitas exigit consuetudines, sic ut vester Demosthenes asserit, illis profecto debuerat esse contentus, quæ non sunt divinis legibus inimicæ, que bonis moribus non adversantur, quæ sacerdotium non dehonestant, quæ periculum non ingerunt animarum, quæ matris Ecclesiæ, de cujus manu suscepit gladium ad ipsam tuendam, et injurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria sunt, sicut Scriptura ejus, sanctorum Patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianæ querelæ cleri et populi et timeo ne pontifices ipsi contra scripta sua venire cogantur, et deprædicare quod

gis obnoxium. In ipsius vero adventu cujusdam A econtra clamant, quia pax non est, sed amaritudo amicissimi nostri recepi litteras, quibus me voluit omnium amarissima. præmunire, et vos, si fieri posset, per me, quod rex præcepit per Jocel, de Ballolio, et quosdam alios ministros pietatis suæ, vos et dominum Wigorniensem sic habendos in omnibus et tractandos, ut capitales inimicos regni, et publicæ salutis hostes. Utinam vanus sit timor meus! Sed quidquid episcopi in appellatoriis suis papæ de eo scripserint, quidquid prædicent de pietate et mansuetudine ejus, de justitia et affabilitate, de reverentia sacerdotii, nihil adeo impium est in Deum, in homines inhumanum, quod Franci et Latini de eo facilius non credant: unde plurimum mirantur et stupent omnes qui audiunt, qua conscientia, qua impudentia, qua fronte ausi fuistis asserere, scri- B prædicant, et quam modo damnant, justificare caubere et episcopalis auctoritatis characteribus confirmare innocentiam hominis, cujus injustitiæ sunt omnium fabula, cujus supplantationes et violentias mundus agnovit: quomodo in subversionem justitiæ falsum dedit tot et tantorum Patrum venerabilis universitas pro malitia testimonium. Nam scripti vestri verba sunt hæc pro rege, cujus causam notarius vester justificare conatur, rex omnem promittit justitiam et eam factis implere paratus est, et dulce reputat obsequium, cum monetur, ut corrigat, si quid offenderit in Deum, nec solum satisfacere, sed et, si jus exigat, in hoc satisdare paratus est. Et post pauca subjungit : « Eumdem se judicio ecclesiæ in his quæ sunt Ecclesiæ, nec in modico subtrahentem, sed colla Christi jugo sub-c dentem. » Et paulo superius : « Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed Domino semper paratum satisfacere, et confidenter dicimus, et prædicamus. » O, inquiunt, quam sana, quam sancta prædicatio episcoporum Angliæ quam sincerum et incorruptum pro libertate Ecclesiæ testimonium ! quam vera est assertio sacerdotum, qui illud prædicant quod mimus aut histrio sine dispendio verecundiæ non loqueretur. Si fidem quam non habet desiderat scriba vester Londoniensis, et si qui ei consentiunt, exeundum est eis de orbe Latino, ne quoties hæc prædicaverint:

Quare peregrinum vicinia rauca reclamet, (HORAT.)

et ne tantum adversus Ecclesiam pro consuetudinibus, imo pravitatibus, avitis testimonium daret sapiens ille tabellio et facundus, etiam adversus populum testificator, inseruit scripto vestro : «Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subjectorum, et ut hanc conservet, ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult et exigit exhiberi. Quid hæc audiens Ecclesia Gallicana? » Ita, inquit, Dominus et Evangelii verba adjuvent eos a quibus et pro quibus hæc scripta sunt. Providet fortasse pacem omnibus, sed a longe, quia præsentialiter omnia turbat. Dicunt episcopi, aut forsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam pax est, et omnes

D

sam, et quam justificant condemnare. Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium duntaxat episcoporum roborata sigillis, archisynagogi videlicet Londinensis et domini et amici mei,cui interim parco,episcopi Wintonensis et æque doctrina et eloquio pollentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Herefordensis, quorum præminebat auctoritas, si non opinioni bonæ consensit, iniquitatis, et manifestæ falsitatis attestatio, scripto utrumque, et sigillorum munimine convincente præjudicaret. Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinæ legis et canonum, et in perniciem Ecclesiæ conscripserint, unde convalescat et prævaleat usquequaque iniquitas, et justitia opprimatur. Sed ut audio, omnes illi scripto præstiterunt auctoritatem: quod si ante viderant, impiissimum fuit tantæ iniquitati testimonium perhibere si non viderunt, stultissimum alienæ iniquitati suorum impositione characterum præstare auctoritatem.

Sed quid in re conspicua, cum ex necessitate plura dicenda sint, protendo sermonem? Nam pagina illa, et si vestrorum cessaret opera, nostrorum tamen diligentia ad Romanum defertur pontificem, qui et mores illius quem justificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua sinceritate episcoporum concepta sit hæc attestatio, quæ fuerit intentio scribæ vestri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana Ecclesia de consensu, consilio et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogus. Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum, quod se totum regnum suum et causam, quæ inter eum et Ecclesiam vertitur, ipsius tanquam patris et fidelissimi amici, committit arbitrio, et præcipit, ut sui officiales ei in omnibus usquequaque obediant. Si quid ergo vobis, vel ecclesiæ vestræ, aut domino Wigornensi incubuerit, illum faciatis conveniri, ut pro vobis et Ecclesia Dei commoneat re

[blocks in formation]

mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt, sollicitat alios ut subvertat, et eum alii sollicitando subvertunt.Quam gloriosam, quam catholicam, quam piam epistolam Coloniensi schismatico nuper miserit, ex rescripto ejus, quod vobis mittitur, potestis conjicere, ut pateat omnibus quam verum sit, quod de pietate et justitia regis vestri tanta confidentia prædicatur.

gem, qui, sicut in illa nobili epistola sua, quæ jam A aliis scriptum est, docuerunt linguam suam loqui provincias et regna circuit, testatus est: Dulce putat obsequium, cum admonetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Nam qui deliquit in proximum, in Dominum quoque deliquit ; et sponsum exhonorat Christum, quicunque inhonorat Ecclesiam sponsam ejus. Sunt enim corpus unum, imo et spiritus unus, et, quod amplius est, collatione gratiæ quodammodo sunt Deus unus, dum admirabili commercio illa, quæ carnis sunt ex natura primitiva Domino impertit, ut ab eo plenitudinem divinæ naturæ recipiat, et oleo exsultationis quadam ratione consortii abundet ab illo, et effluat tota. Primitivam naturam dixerim ne abusionis inveteratus mos natura reputetur, juxta quem omnes sumus natura filii iræ, non quod in ea conditi su- B neant. Rex sub hac spe direxit nuntios suos cum mus,sed quia in eam degeneravimus.Nam ut ait orator, usus altera natura est, a quo difficillimum est avelli. Nec tamen archisynagogum idcirco conveniendum censeo, quia multum sperem vos ipsius patrocinio posse proficere, sed ut veritas amplius. elucescat, et ut in verbis mendacii, quod Spiritus sanctus inhibet per prophetam, ulterius nemo confidat.

Ut paucis concludam quod sentio, aut Scriptura quæ solvi non potest, fallax et falsa est, et veritas Dei a se ipsa degenerat, aut in laqueis suis com. prehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, ipse incidet in eam prior. Christe, te ipsum convenio, te, qui indeficiens veritas es, appello, in extremo die judicii tuum, si ratio permiserit, redarguturus mendacium, nisi quo judicio quis judicaverit, judicetur et mensuram condignam recipiat pro mensura. Certe spiritus sapientiæ est qui loquitur: Quia per quæ peccavit quis, per hæc et punietur (Sap. x1). Homicida primus Cain occisus. est. Pharao dum submersionem moliebatur, submersus est. Adonibesech quoque vicissitudinis hujus expertus est legem. Cham dum servitutem aliis affectabat indicere, perpetua servitute damnatur. Sic et Judas traditor, qui Dominum procuravit suspendendum, laqueo suspendii vitam finisse dignoscitur. Et in omni gente et ætate, si quis divinæ dispensationis animadvertat historiam, plane cognoscet semper esse conformitatem quamdam culpæ et pœnæ. Quod loquor experimur et nos, agnoscimus justum flagellum culparum conscii, exspectantes, sed non desiderantes, ut in proximo virga corripientis retorqueatur in tortores et adversarios nostros. Mallemus enim quod adversarii nostri resipiscerent et redirent ut filii, quam ut, quod eis imminet, torqueantur ut servi. Nam talium genus non nisi suppliciis emendatur. Scribit Ezechiel, et verum est, quia qualis consultor, talis et propheta ejus est, et a facie Domini spiritus mendax egreditur adhuc, ut sit in ore omnium prophetarum Achab et similium regum. Sic et rex Anglorum, ut dicunt qui appellatorias archisynagogi audierant, episcopos sibi conformes habet, qui, ut de

C

Ad ipsum quoque nuper venerunt ex parte domini de Monteferrandi vani illusores, abbas scilicet Clusinus, et electus Hipporiensis, postulantes unam filiarum regis filio marchionis, constantissime repromittentes, quia Cantuariensem archiepiscopum deponi facient dummodo filiam petitam obti

illis, Joannem scilicet Cumin, R. de Tamewurda, et Joannem de Oxeneford, in quem depositionis a decanatu est lata sententia, et sumni pontificis auctoritate et scripto roborata. Scriptum vero est penes Cantuariensem archiepiscopum primatem Angliæ, et apostolicæ sedis legatum, cujus sententiam, quam tulit in deprædatores Cantuariensis Ecclesiæ et regis consiliarios, dominus papa ratam habuit et confirmavit, et ab episcopis cismarinis et transmarinis præcepit observari. Ei namque et legatio data est, et primatus totius Angliæ confirmatus. Scripsit super hæc Londoniensi et vobis omnibus, et credo quod idem Londoniensis jam recepit litteras legationis vobis omnibus ostendendas.

Præterea memoratus archiepiscopus et legatus apostolica auctoritate excommunicavit et excommunicari jussit omnes qui portus observant, ut impediant appellantes vel appellatos, aut ex pia devotionis causa tendentes ad apostolorum limina, vel ad ipsum qui vices apostolicas habet et agit. Præcepit etiam, ut hanc sententiam ejus faciant omnes episcopi per suas dioceses publicari. Licet autem appellationem, quam adversus eum fecerunt episcopi, nullius credat esse momenti, tamen oportebat, ut qui eam aliquas vires habere opinantur, utpote rex, episcopi et proceres, ponentes prudentiam carnis brachium suum, omnia ad archiepiscopum pertinentia, in eodem statu esse permitterent, quia nihil innovari debet appellatione pendente. Postea vero de mandato regis captus est Willelmus capellanus, et alii clerici, ut de laicis taceatur et Ecclesiæ possessionibus ablatis, atrociter tractati sunt. Unde et archiepiscopus regem ipsum denuntiavit domino papæ in canonem incidisse, et facto suo esse excommunicatum, nisi forte sedes apostolica leges ecclesiasticas censeat civilibus comparandas, quæ, sicut ait Anacharsis Scytha, telis aranearum conferuntur, retinentibus quidem muscas, sed transmittentibus volatilia grandiora. Præceperat autem papa, ut Bituricensis, Rothomagensis, Turonensis, et Burdegalensis, et Eboracensis observent, et in suis provinciis faciant ob

servari sententiam, quem Cantuariensis archiepi- A scopus sedis apostolicæ legatus ferret in malefactores Cantuariensis Ecclesiæ et suos. Hoc tamen adjecit in litteris illis, quia non dat mandatum ut personam regis excommunicet, sed nec prohibet quidem, quia eum potestate sua privare non debet, præsertim cum idem rex patientia Ecclesiæ abutatur in multis.

EPISTOLA CLXXXV,

AD MAGISTRUM GIRARDUM PUCELLE.

(A. D. 1166.)

Magistro GIRArdo Pucelle.

Quod dilectioni vestræ respondeo tardius et rarius scribo, cum jam litteras vestras secundo receperim, facit intermeantium raritas, locorum distantia, et transituum difficultas nostratibus ignotorum sed eo quidem magis fervet affectio, lingua silet impatientius, quo charitati succensæ per exhibitionem obsequiorum prodire non licet in publicum, et commercio verbi negatum est, mutuas in corda nostra more amicis usitato et jucundo trajicere sententias animorum. In hoc itaque malo aliquis usus est, dum per absentiam corporum

Præcepit etiam sub anathemate, ut omnes qui de mandato regis, clericorum archiepiscopi reditus receperint, et bona omnia cum integritate eisdem restituant quibus ablata sunt ; quia rex, qui in causa prædonis versatur, nulli potest præstare auctoritatem. Egi satis apud Cantuariensem ne litteræ istæ procederent: sed consilium prævaluit aliorum suadentium, ut dum dominus B magis invalescit integritas animorum, et amoris papa superest, cujus mortem rex desiderare dignoscitur, sibi indulto privilegio, et beneficiis utatur, præsertim cum ad patientiam ejus semper crudescat inhumanitas et immanitas regis.

Cæterum, si ad vos mandata hæc pervenerint, nullum occasione eorum, quæ nobis ablata sunt, apud vos periculum timeatis, quia quidquid de rebus nostris fiet ad beneplacitum vestrum, nos illud, auctore Domino, ratum et gratum habebimus.Personatus enim retinentes, et jura, mobilium jacturam non magni facimus, dum proficiat vobis. Excusavimus innocentiam vestram apud dominum Cantuariensem et satis excusata est, ut nulli suadenti contrarium fidem habeatis. Præmetitur, et timet pericula vestra, ut vos malit cum aliis exsulare Domino, quam inutiliter, et probrose conteri mundo.

Vos utramque partem ponderate, et de consilio ejus et nostro, semper sequimini meliora, id est quæ Domino, si innotuerint vobis, magis placita fuerint. Quod si et illud ambiguum est aut occultum, fides sequenda est, quia quod non est ex ea, peccatum est. Mittit ergo vobis litteras vocationis apostolica auctoritate, præcipiens in virtute obedientiæ, et in periculo ordinis vestri, ut infra quadraginta dies a susceptione earum, omni occasione et dilatione postposita, accedatis ad ipsum, audituri mandatum domini papæ et de necessitatibus Ecclesiæ tractaturi. Vos autem, si videritis vobis expedire, mandato quidem utemini; sin autem sic

accipiatis de consensu mandantis, quasi mandatum non fuerit. Non enim vobis laqueum procuravimus, sicut alicui suorum negligens diligentia præparavit. Sed puero dedimus in mandatis ut magistro Baldwino archidiacono aut Roberto filio Ægidiæ fratri nostro tradat litteras, et postea si eas volueritis recipere vel videre, fiat pro beneplacito vestro. Hæc autem pro certo sciatis, quia nisi rex Willelmum capellanum reddiderit, in caput ejus feretur sententia anathematis, nec ei amodo parcetur in aliquo, si talia attentare præsumpserit.

C

D

patientia mentem exulcerans, doloris sui dispendio, et usu exercitii sui in virtutis compendium proficit, et ex assuetudine dissidentium ad laborum tolerantiam roboratur. Malim tamen, et si prosit, hujus impatientiæ abesse usum, dum cohabitare possumus, et mutuis frui colloquiis, consiliis instrui, et auxiliaribus officiis muniri et firmari in omnem casum. Sed quandoquidem dispositioni divinæ aliter visum est, prompta devotione ipsius pareamus arbitrio, cujus etsi possimus evitare sententiam, mutare consilium non valemus, quo diligentibus sibi omnia cooperatur in bonum, et salubri dispensatione procurat, ut omnia cedant in usum sapientiæ.

Exposuistis mihi vestra, gratias ago, sed maximas. Quæsistis consilium meum ministerio magistri Radulphi respondeo quod desidero, quod spero de misericordia Domini, quia et citra operam meam vobis Deus salubria providebit, et utinam parvitatis mes officio, fraternitati vestræ dignetur erogare quod ad honorem vestrum conferat, expediat ad utilitates et proficiat ad salutem.

Dicam ergo quod sentio, ut ex conscientia nihil subtraham veritati, ea fide et devotione vobiscum agens, qua agendum didici cum amico, et qua dominis meis placere consuevi.Noveritis itaque, quia de recessu vestro variæ fuerunt sententiæ, multis accusantibus, excusantibus paucis transitum quem fecistis. Non enim noverat multitudo quid animi haberetis, quæ vos urgeret necessitas, quatenus vobis Romanus pontifex indulsisset, quid utilitatis ex hujus vestri dispensatione consilii, provenire possit Ecclesiæ. Verum intuentur schismatis crimen, malitiam eorum ad quos transistis, periculum communicandi excommunicatis ex justa causa et juste, et quem vident damnatorum contactibus immisceri, consentire quoque opinantur errori. Ego qui causam vestram et animum aliis quibusdam familiarius novi, in parte consentio multitudini, sed dissentio in parte magna. Nam quoad schismatis condemnationem, recte sentiunt, eo quod ab initio legis datæ, quanta sit malitia criminis hujus, constat, cum schismaticos primos, Core, Dathan et

[ocr errors]

Abiron, et sequaces eorum insueta hominum morte A est enim, ut fraudulenta verborum astutia sum consumptos sacra Scriptura tradat ; eorumque periculosissimus est convictus, nisi a crimine eorum sit manifestus vita et verbo dissensus. Unde in libro Numerorum scienti etenim et docenti legem loquor-Moyses a fidelium cœtu Dathanitas et Abyronitas ejiciens ait: Recedite tabernaculis hominum impiorum,et nolite tangere quæ ad eos pertinent,ne involvamini in peccatis eorum (Num. xvi). Sed nec sacrificiis talium culpa redimitur: quod patet ex eo capitulo legis ubi Chore thurificans divini ignis incendio vastatur.

excusare nitantur errorem, redarguit eos conscientia sua, male de eis vobis respondet vestra, non dico quoad dispensationem vestram, sed quoad temeritatem eorum. Terra clamat adversus eos, et exspectatur ut cœli propediem revelent iniquitatem eorum. Licet enim nondum reveletur omnino, tamen jam enervari et exinaniri cœpit potestas eorum, et fastus evanescit in fumum. Quis enim similis erat Frederico in filiis hominum, antequam in tyrannum verteretur ex principe, et ex catholico imperatore schismaticus et hæreticus fieret ? Non dico quod in articulis fidei, ne recte credatur, inducat errorem, sed quia in sinceritate ecclesiastici ordinis procedere non sinat veritatem. Ille sa

scissuram sentit imperii. Sic et rex Anglorum, qui vicinis principibus terrorem incusserat, ex quo calcaneum erexit adversus Ecclesiam, et eam conatus est subjicere servituti, ab inermibus hominibus expugnatur, ut adjacentium nationum opem cogatur implorare, et adversus Dominum intumescens, illico manifesta virium suarum et suorum sensit dispendia. Plurima, ut scripsistis, machinatur adhuc, sed profecto, aut Spiritus sanctus, quod nec profanus credit, fallax, et falsus est, aut convertetur dolus ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. vn). In laqueis enim suis comprehenduntur iniqui, et qui fratri foveam parat, incidit in eam prior. An non meministis Scripturæ dicentis, quia : Semperjurgia quærit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum? (Prov. XVII.)

Cæterum societas corporalis salutis dispendium non ingerit illis, qui ab impiis pietate dissentiunt, et errores aliorum, tam operum dissimilitudine, quam verborum increpatione cor- B cerdotium scidit adversus Dominum, et a Domino ripiunt. Sic in quarto Regum Eliseus regis Israel idololatriam detestatur, et ei oraculum prophetiæ non subtrahit, sed quis sit, quidve passurus ex merito palam loquitur, et proverbium nullum dicit. Sic itaque potestati defert, sic pro reverentia alterius respondet alteri, ut non religio jacturam faciat, sed zelus exprimat charitatem. Ait enim: Quid mihi et tibi, rex Israel? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, ne attendiisem quidem te, nec respexissem (IV Reg. 11). Eorum vero sacrificiis periculosissime, et ut opinor, non sine salutis detrimento communicatur, quod ex canonum lectione plenius, ut nostis, patet. Nam et Naaman Syrus ministerio Elisei curatus a lepra, domini sui et regis Syriæ, publicis orationibus interesse non audet nisi venia impetrata, nisi onus duorum burdonum, cui instet et sedeat, asportet in idolium de terra sancta, nisi propheticis orationibus hunc purget excessum, dicens : Quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, adoravero Deum verum in eodem loco, ora, quæso, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (IV Reg. v). Si ergo tantum timuit gentilis, ignarus legis, quantum timere debet philosophus Christianus, doctor legis? Porro qui inter tales veritatis assertor est, cultor justitiæ, divini præco judicii, aliorum non inquinatur attactu. Sic enim Lot Domino placet in Sodomis, Joseph in domo Pharaonis, p Moyses inter Æthiopes, Cusai in consiliis Absalon, Abdias in consortio Achab et Jezabel, Daniel a Domino dirigitur et diligitur in Babylone.

Meum itaque consilium est et desiderium, ut inter schismaticos et hæreticos fidem prædicetis, et pacem, ea sapientia et moderatione, quæ prosit Ecclesiæ, pro cujus fortasse utilitate et salute personam vestram Dominus ad hos barbaros destinavit. Apostolus omnibus omnia factus est, ut lucrifaciat universos, et per infamiam et bonam famam, et quacunque potest occasione, Christum annuntiat. Sic et vos, si potestis, apud imperatorem ; quia potestis, apud Coloniensem annuntiate Christum. Non PATROL. CXCIX.

C

Misi litteras vestras domino Cantuariensi, sed quia nuntium vestrum ultra festum sancti Remigii non potui retinere, responsum ejus nondum acceperam. Certum quidem est quod officiositati vestræ plurimas habet gratias, quas et aget, auctore Domino, accepto tempore opportuno. Hoc autem de statu ipsius nobis indubitanter constet, quoniam pluris est quod in virtutibus et litteris acquisivit, quam quod ei regis et malignantium sibi extorsit improbitas. Confirmatus est ei de novo primatus, et archiepiscopo Eboracensi injunctum ut eum agnoscat primatem suum exhibitione obedientiæ. Idem est et legatus totius Angliæ excepto episcopatu Eboracensi, qui ideo interim huic nostræ jurisdictioni subtrahitur, quia archiepiscopus Eboracensis legatus est Scotiæ, nec solet Ecclesia Romana alicujus legati Ecclesiam tempore legationis indulta, alteri legato subjicere ratione legationis: sed nec subtrahit quidem, si alio jure subjecta est.

Quærit rex noster, ut Willelmus Papiensis, et alius cardinalis mittantur legati, sperans ut causam hanc ad ipsius diffiniant voluntatem. Ipse vero, ut voluntas sua procedat, multis et magnis procuravit injuriis, et rapinis. Unde mihi commodum videretur ut, si fieri posset, Coloniensem induceretis, quatenus sub consilii specie et amoris, regem statue

7

EPISTOLA CLXXXVI.

AD ABBATEM SANCTI EDMUNDI.

ret contra faciem suam, et causæ difficultates osten-A
deret. Quo enim jure, qua ratione, qua lege vel ca.
none, cogetur Cantuariensis causam ingredi spo-
liatus post appellationem ? nonne ei debent antea
universa restitui, et pax integra reformari, et cæ.
tera quæ canones in hac parte diligentius explorati
præscribunt? utique plusquam x millia macarum
ei et suis ablata sunt postea, nec citra restitutio-
nem earum jure aliquo cogi potest, ut respondeat,
etiam si quid competeret his qui eum persequun-
tur. Campus hic orationis discretioni vestræ latius
patet, ut, si fieri potest, quoniam rationes melius
nostis, ei per Coloniensem persuadeatis, ut desi-
stat ab injuriis et rapinis, et intentionis suæ in
usus adversariorum non multiplicet exceptiones.
Hoc ipsum nuper aggressus est episcopus Cicestren- B
sis intimans regi, quod Cantuariensem juvaret plus
quam aliquis hominum : quærenti modum respon-
dit: Quia causam ejus crebris, et eisdem multis
et magnis justificatis injuriis, et justitiam vestram,
si qua fuerat, suffocastis: datis ei etiam consilium
et auxilium, aut meliores, aut de melioribus cleri-
cis, quos habebatis in terra vestra, quos cogitis ei
coexsulare, nec permittitis ut revertantur. » Motus
est rex ad ista, et sollicitudinem suspiriis prote-
status est, sed conceptæ indignationis vehementia
non permisit ut saperet.

Ad hæc, quia regem Francorum amicum quan-
doque habuistis, et nescitis quid pariat ventura
dies, consulerem ut eum aliquibus, aut placaretis,
si recessu vestro offensus est, aut magis alliceretis C
munusculis, si in veteri amicitia perseverat. Nihil
autem est unde ipsum adeo, et totam Gallicanam
Ecclesiam, imo et Romanam, vobis conciliare pos-
sitis, quam si audierint vos, quod philosophum de-
cet, imo Christianum, in utroque jure peritum, ve-
ritati quod debetis testimonium reddere, et hone-
stati non opes Cresi nec aliquas præferre delicias.
Si enim ethicus et ethnicus laudabiliter ad littera-
rum commendationem dixit, quia

vatis avarus

Haud temere est animus, nonne philosophum doctorem honestatis, præconem Evangelii pudebit, si a mundana supellectili opprimatur, quem gentilis poeta contempsit? Spero autem in Domino, quod devotioni vestræ dabit op. D portunitatem, ut vel in consiliis et in inquisitionibus, vel alio modo, prout expedire novit, possitis cum indemnitate vestra, in auribus principum, ad vestram et illorum salutem, pro veritate facere verbum, et spiritus patris vestri promovebit illud. Nec retardet vos, si in Ecclesia Romana videtis aliquid reprehensibile, qui meministis in Evangelio mandatum esse fidelibus, ut non imitentur opera sedentium in cathedra Moysi, sed doctrinam eorum operibus impleant. Valete, et mei semper memoris vestri, quam amicum decet, habeatis memoriam.

(A. D. 1166.)

Abbati Sancti Edmundi, JOANNES de Saresberia. Ciceronem in epistola ad Marcellum scripsisse memini, quia sapientis judicio refert plurimum cui quis obligetur, et honesti viri prægravatur animus, quoties eum, aut rei familiaris augustia, aut articulus temporis illi constituit debitorem, quem ratio honestatis aut morum titulus coli prohibet, et amari. Et hoc quidem, ut arbitror, eleganter, et vere dictum est, quod si fideliter exaudiatur, nec a naturæ consortibus vinculum subtrahit charitatis, nec contemplatione naturalis consortii, erroris quoque participatione confœderat moribus dissidentes. Bene igitur cum his agitur, qui in ratione dati et accepti beneficii viris honestis solummodo obligantur, quorum, ut de testimonio conscientiæ loquar, unus ego sum, quem divina indignatio in diuturna procella tempestatis hujus emergentis ab Aquilone contra Ecclesiam non permisit esse, ex causa liberalitas mihi aut meis exhibitæ, multorum debitorem. Cum tamen ante obsequiis et beneficiis promeruerim multos: si quidem jam exsilii mei quartus agitur annus, et tertius proscriptionis, nec possum nisi'de paucorum fide amicorum, vel pauca et parva ad animum reducere monumenta.Nam plurimi in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis:

Dat pænas laudata fides, cum sustinet illos Quos fortuna premit. Fatis accede, deisque, Et cole felices, miseros fuge, sidera terris Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto. Nulla fides nunquam miseros elegit amicos. Hæc profecto est prudentia carnis, Domino procul dubio inimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Præscribit enim quoniam utile et honestum se prædicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod non et alterius exigat rationem. Hoc utriusque Testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiæ doctores prædicant, quoniam quæ inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animæ suæ detrimentum conquirat ? Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem (veram enim non habent) ponunt et deponunt ad arbitrium fortunæ, qui ut qualitercunque vivant, vivendi, quæ penes solam virtutem sunt, abjiciunt causas. Expertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra præcipuum de

« PoprzedniaDalej »