Obrazy na stronie
PDF
ePub

archiepiscopo.

EPISTOLA XXVII.

AD ADRIANUM PAPAM.

Domino papæ ADRIANO,

de fraternitate vestra causari, qui ex constitutione A gornensem spectat, sine mora exhibeatur et ei et sacrorum canonum, coepiscopis denuntiasse debuistis flagitiosum illum, quem epistola vestra nobis depinxit, ab ecclesia vestra ob tanti sceleris atrocitatem, anathemate condemnatum. Nos autem, licet venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi litteris fretus fuerit, et pro eo multi et magni viri, culpam aut omnino reticentes, aut minuentes supplicaverunt: ei neque communionem indulsimus, nec itineris pœnam remisimus, sed tantum terminum prorogavimus usque ad exaltationem Sanctæ Crucis, nihil eorum quæ ei injuncta fuerunt, in aliquo immutantes. Quia ergo malitia sua aut fallacia ei lucrosa esse non debet, eumdem fraternitati vestræ juxta canonicos sanctiones tractandum relinquimus, mandantes ut pro modo culpæ tanti fla- B gitii, scelus ea severitate puniatis, ut delictum ejus auctore Domino, per pœnitentiam deleatur, et cæteri vel timoris metu a similibus terreantur. Nos enim per misericordiam Domini criminum patroni esse noluimus, sed ultores, gratum habentes,quod zelum justitiæ inter barbaros retinetis, ratum habituri quidquid secundum Dominum statuetis in illos, qui crucifixum adhuc, qui in Ecclesia adorandus est, persequuntur.

EPISTOLA XXVI.

AD...

Immoderatus amor tantam mihi dedit audaciam, ut sollicitare præsumem pro meis, et amicorum meorum necessitatibus, cum sim pulvis et cinis, apostolicam majestatem: verum pro his fiducialius supplico, quos vobis, Pater amande, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ fideliores agnosco, inter quos est venerabilis Pater dominus Norwicensis, qui sicut promptiori et pleniori devotione apostolatui vestro submittitur, in Ecclesia Anglorum fructuosius famulatur. Ita manifestis calumniis sæpius affligitur, indebitis vexationibus mandatorum vestrorum occasione prosternitur, sicut ex rescriptis episcopo. rum potestis percipere. Walchelinus archidiaconus comprehensus in operibus manuum suarum, ut non modo mandatum nostrum, sed jutitiam Domini evacuet, et sacrarum constitutionum laqueos, et judicum manus effugiat, religionem vestram circumvenire nititur, sub prætextu et habitu restitutionis, cum tamen per ipsum steterit, si quid ei deest, quo minus eam habuerit. Taceo quod in redemptionem criminis multa promisit, in contemptu sedis apostolicæ ab ea reversus, plura commisit. Ad injuriam vestram venio spurium, quem ei revertenti a vobis focaria peperit, de sacratissimo nomine vestro appellari præcepit Adrianum: eamdem C reliquit pater gravidam, sed provida dispositione statutum est, ut si forte pepererit masculum appellent Beneventum, quia illic peregrinatur pater, si feminam, dicatur Adriana. O verum Romani pon tificis amicum! qui et in flagitiis ipsius habet memoriam, et de bonitate vestra, quam impune deludit, nequitiæ suæ nomen imponit! Hic est, domine, hic est, qui sanctum episcopum ea sola ratione persequitur, quia criminibus ejus episcopus adversatur. Cum videatis iniquum, cujus crimina manifesta sunt, præcedentia ad judicium, non ponetis cum eo malitiæ portionem, licet ille vos, quantum in se est, infamiæ suæ reddat participem. Cum enim, etsi non dejectus, a vobis redire debuerit, vel correctus, facta sunt semper hominis illius novissima deteriora prioribus. Dicam, Pater, dicam quod consonat voce omnium fama concelebrat, qui hunc dimittit, justitiæ inimicus est, et vitio con sensus, justitiæ, honestatis et incontinentiæ profanator. Wigorniensis episcopus, cui commissa est causa ejus, in exsecutione mandati vestri piger est, in proximo insulam egressurus. Placeat ergo vobis ei subrogare quemcunque volueritis in Anglia justitiæ amatorem, ut causa episcopi quandoque debitum finem sortiatur.

Arguendus eram, Pater, si non conatibus meis in exsecutione mandati vestri necessitas potius quam negligentia obstetisset. Ergo quia magistrum Willelmum, ex quo a vobis discessi, videre non potui, antequam visis litteris vestris ipsum ad dom. A. per dom. archiepiscopum ad impetrandas inducias fecerim evocari. Laboravit ad hæc archiepiscopus, et ego adhibitis sociis laboravi, sed non periit in eo labor noster. Veniet itaque ad diem sibi præfixum, et forte qui nostras contempsit, si tamen necesse fuerit, preces nostras admittet. Convenimus super negotio dominum Cicestrensem, explorantes animum ejus quem procul dubio in hac re timere non oportet, quia nobis jurejurando firmavit, quod licet sibi ipsi magnam irrogaretis injuriam, nullam sibi vellet fieri ulticnem, nisi adeo enormis esset, quod salvo honore dissimulari non posset. Novit enim innocentiam vestram, et quem in se habeatis affectum. D Præcepit ergo ut vobis scriberem sibi non displicere, si mandatum domini papæ ad unguem exsequimini. Scit etia n quia necesse est vobis ut illud impleatis. Vestra quoque A. dedit in mandatis ut vobis dicat, quatenus scripto meo credatis. Scitis forte quare ipsum hoc idem scribere non decuerit. Hoc quidem vult haberi secretum. In festo Magdalenæ, de pertinentiis ecclesiæ de Celcra, quæ ad jus vestrum pertinet, ante dominum archiepiscopum litigabitur. Consulo ut ipsa die aliquis vestrorum adsit, saltem cursor cum rescriptis munimentorum vestrorum, et jus vestrum possimus protestari. Si quid est quod nuntii vestri attulerint quod ad Wi

EPISTOLA XXVIII.

AD EUMDEM.

Domino papæ ADRIANO.

Ad ostium majestatis vestræ pulsare toties erube

appellare, ut pro reverentia vestra, episcoporum
manus effugiat, et regis vel reginæ indignationem
provocet ad innocentiam conterendam.
EPISTOLA XXX.

ADRIANO papæ.

AD EUMDEM.

scerem,nisi pudorem meum et devotionis meæ sin- A manum pontificem, et regem et reginam pariter ceritas, et eminentiæ vestræ benignitas animaret, et eorum, quibus nulla ratione deesse possum, instantia me ad scribendum compelleret vel invitum. Sanctorum fratrum, quid apud Meritonam Domino famulantur, et luce bonorum operum illustrant insulam nostram, vexationibus et injuriis tanto magis compatior, quanto certius habeo eosdem a læsione omnium abstinere, et quod omnibus insulanis patet, utilitati proximorum totis viribus inservire. Ad vestrum ergo apostolatum confugere compelluntur, utlaboribus eorum manum misericordiæ porrigatis. Inter cætera ecclesiam de Effingeham, quam eis, petente domino fundi, donavit dominus Winton., et gloriosus decessor vester Eugenius, secutus ejusdem domini Wintoniensi scriptum, sub privilegio B confirmavit, in injuriam apostolicæ majestatis, et confusionem sanctorum canonum contulit memoratus episcopus cuidam publicano fere laico filio sacerdotis, qui in ea ecclesia ministraverat. Ecclesiam quoque eorum de Uppetona miles quidam dissimulante episcopo impune suis decimis spoliavit. Hoc autem, præpediente magnitudine quorumdam justitiæ detrahentium, et invalescente malitia multorum, nisi urgente mandato vestro non potuerit emendari. Placeat ergo dignationi vestræ, prædictorum fratrum causas, et personas benigne admittere, et cito remittere, quia temeritas eorum, qui in usus pauperum, ultra quam hunc, domi expendunt, moram refugit longiorem. Profecto si latores præsentium familiarius inspexeritis, multarum magna- C rumque virtutum parvum hospitiolum in altero poteritis admirari, et cum utrumque charitati vestræ commendet spiritus : alteri caro et sanguis gratiam compacabit. Prosit Meritonensibus, quod dum essetis in ecclesia Beati Rufi, bonus odor eorum ad vos usque pervenit, et quod mihi servo vestro communicare solebat inter loquendum dignatio vestra.

EPISTOLA XXIX.

AD EUMDEM.

Domino papæ ADRIANO.

In amicorum negotiis aures clementiæ vestræ pulsare præsumo, cui forte satis esse debebit, si vel in propriis merear exaudiri: verum hanc timiditati meæ contulistis audaciam, quando me occasionem scribendi vobis ex multorum negotiis rapere præcepistis. Nunc autem quia latoris præsentium Willelmi necessitati deesse non potui, majestati vestræ quanta possum devotione, tanta mente pedibus vestris prostratus supplico, ut laboribus ejus nunc tandem debitum finem imponatis ; jam enim secundo ad sedem apostolicam adversarii sui malitia trahitur, qui ad appellandum velox, ad prosequendum tardus, sacrorum canonum non magis ignarus, quam contemptor, fautor curiæ, persecutor Ecclesiæ, suffragio sæcularium potestatum, Catholicæ unitatis robur nititur enervare. Hoc novo tergiversationis genere nostrates instruit ad Ro

D

Silentium, quod mihi indixeram, venerabilis Pater, Eliensis episcopus interrupit, qui me majestati vestræ devotionis suæ indicia compulit nuntiare. Credit enim se posse apud eminentiam vestram fidelium vestrorum testimonio et intercessione juvari, et quia devotionis suæ fidem mihi, vestra gerenti negotia, manifesta operis exhibitione monstravit : serenitati vestræ attentus supplico, ut ei gratiam illam integram conservetis, quam a benignitate vestra promeruit, antequam super capita filiorum hominum thronum vestrum Dominus exaltaret. Petit hoc ipsum dominus Cantuariensis, apud quem centum marcas sterlingorum deposui,quas ad mandatum vestrum implendum a præfato episcopo acceperam. Pronus quidem est in obsequium vestrum memoratus episcopus, sed longe pronior erit, si ei clementiæ vestræ dulcedinem porrexeritis, memor eorum quæ mihi revertenti a majestate vestra injuncta sunt. Unum eorum, quorum recepi curam, ei credidi commendandum. Ut ergo gratia vestra possit esse securior, ei, si placet, indultæ relaxationis litteras transmittatis. Valeat in ævum paternitas vestra, et utinam memoriter teneat quod omnes sciunt et in auribus vestris paucissimi profitentur, Romanum pontificem non posse diu pontificari.

EPISTOLA XXXI.

AD....

Licet silere disposuerim, negotium domini papæ quod gessi cum domino Eliensi me compulit aures apostolicas litteris onerare. Necesse ergo est ut intentionem meam vestra industria prosequatur. Cum enim negotium viriliter gestum sit, juris auctoritate quod factum est roborabitur. Centum marcas sterlingorum, sicut dominus Boso præceperat, nobis ad implendum mandatum domini papæ tradidit dominus Eliensis, decem quoque marcas pro marca auri domino Bosoni per dominum Cantuariensem et me transmittit. Agite itaque cum domino B. ut indultæ absolutionis, sicut promisit, episcopo litteras mittal. In quo itaque gravari non debet, si accepto auro verba remiserit. De cætero nihil est apud nos innovatum, nisi quod inter archiepiscopum Eboracensemet abbatem Gloucestrensem pax reformata est, archiepiscopo liti renuntiante, accepto reditu XCIV librarum. Præterea consulo, ut in itinere isto vel unius anni contrahatis societatem bonorum cum annona: cætera victualia Lond. cara sunt, quibus prope fluenta magister Rad. abundat. Cum deductis sumptibus xv millia alecium exspectant.

EPISTOLA XXXII.

AD JOANNEM THESAURARIUM CANTUARIENSEM. JOANNI thesaurario Cantuariensi.

Licet vertro sim offensus silentio, amicos tamen alloquor vel offensus. Alloquor quidem, sed alio sermone quam negligentia vestra meruerit. Fueratis etenim de immoderato silentio objurgandi, sed indignantis spiritum venerabilis Pater Rod. episcopus Sancti Andreæ cohibuit, personam suam et causam industriæ vestræ commendari desiderans: vexat eum abbas Calcoensis, Acephalorum provocatus exemplo, et per viam inobedientiæ quam Christus ignorat, quamdam libertatis imaginem apprehendens ad episcopalis auctoritatis parilitatem assurgit. Episcopi vero causam vobis Pater Cantuariensis commendat, et ego, et quem contemnere B non audebitis, humilis commendat et justus, Christus Dominus nomen illi. Silentii vestri vitium aliquatenus in episcopi causa purgabitur, dum tamen culpa præcedens continuatione sui non vertatur in crimen. Si vero amplius silueritis, non credatis vobis esse parcendum, quia qui nunc amicis non datis verba, extorquebimus vel verbera. Apud nos nihil est innovatum, nisi quod dominus Eliensis mandato domini Bosonis satisfecit, sicut illi et vobis secundo jam scripsi.

EPISTOLA XXXIII.

AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM.

WILLELMO Norwicensi episcopo.

Multorum excessibus viam aperit,qui subjectorum

A vobis plurimum conquereretur, et forte merito. Dicebat enim quod cum inter amicos vos præcipuum reputaret, solus in necessitatis articulo ab eo defecistis. Hoc autem contigit cum sub discrimine capitis adversus archidiaconum suum in summo honoris, et famæ periculo dimicaret. Urgebant mala undique, hinc auctoritas apostolica, inde majestas regis. Alterum, potestati faventes sanguini ejus undique imminebant, et, quod perniciosius reputabat, inimici hominis domestici ejus. Amicorum tunc imploravit opem, exploravit fidem, aliisque sibi pro modulo suo assistentibus,solus faciem avertis tis in die belli. Cum ergo apud vos sui omnes repulsam paterentur, tandem ipse in propria persona accessit, sed non est exauditus pro reverentia sua. Noluistis enim differre prandium, dum instantis pugnæ videretis eventum. Porro discipulus, qui Dominum cum juramento negaverat, urgente charitate, Dominum sequebatur ut videret finem. Vos autem accessistis ad mensam, dum ille, cui promittebatis amoris obsequium traheretur ad crucem. His vero de causis credidit vos illius contemnere beneficium, cui in tanta necessitate noluistis præstare subsidium. Ego vero istas et alias objectiones ejus, etsi mihi validæ viderentur, quasi aranearum fila dissolvi, et tandem homini persuasi ut vos inter fidelissimos, et amicissimos reputet. Scio enim quod juxta verbum meum operam dabitis, et diligentiam, ut ope vestra tutus sit ab æmulorum suorum insidiis. Sexaginta solidos, quos ab eo accepi, tradidi A. vestro quem oportebat

dissimulatis erroribus, ei præstat audaciam delin-rasuras distrahere, si clericorum vestrorum vellet

quendi. Tu autem in injuriam sedis apostolicæ et
contemptum nostrum graviter diceris deliquisse,
qui postquam ad nos super causa quæ vertebatur
inter Alexandrum de Draitona et Radulfum extra-
neum, appellatum fuit, in præjudicium Alexandri,
contempta auctoritate nostra, aliquid ausus es inno-
vare. Unde tibi præcipiendo mandamus, quatenus
proxima Dominica, qua cantabitur:Cantate Domino,
nostro conspectui appareas, responsurus memorato
Alexandro et R. fratri ejus, de inobedientia et con-
temptu domini papæ, et nostro, et participatione
sacrilegii, anathematis: hoc quoque provideas ne
multiplicis incontinentiæ, qua nomen tuum sinistræ
famæ rumor aspersit, quod minime optamus, reus
inveniaris. Nos enim tantos excessus præterire non D
poterimus incorrectos, ne ex negligentia officii nos-
tri gravius corripiamur ab eo, apud quem, sicut nec
munerum, ita non est acceptio personarum.
EPISTOLA XXXIV.

AD JOANNEM THESAUR. EBORAC.
JOANNI thesaurario Eboracensi.

Post discessum magistri Willelmi et Rad., quibus negotium, de quo locuti sumus, multa precum instantia commisi, Norwicum profectus sum, ibique negotium vestrum quanta oportuit devotione et fide gessi. Mea ergo instantia, et amicorum nostrorum, Joannis monachi, et magistri N., quod vobis debebatur a domino Norwicensi obtinui, licet ille de

impedire clamorem : an benefecerim, rescribetis. Præterea qualiter me cum domino Eliensi versari oporteat, rescribite; an in pondere an puri argenti pecuniam exigere debeam. A vobis namque et non aliunde mandatum accepi. Transii enim fere rem omnino non prætereundam, cum ad incolumitatem honoris et utilitatis vestræ plurimum spectaverit. Si dominus Eboracensis regem coronare vel aliquid aliud adversus Ecclesiam temeritatis instinctu moliri tentaverit in provincia nostra, nolite communicare illi, sed ausum reprimite, quia injuriarum nostrarum ultor est Dominus ultionum Cantuariensium Deus: si tamen vos aquilonares sedes nostra læsit in aliquo, satisfacere prompti sumus, dum tamen gravemini nobiscum calculum ponere.

EPISTOLA XXXV.

Præsentium attestatione notum facimus universitati vestræ, controversias, quæ inter venerabilem fratrem nostrum Ricardum Londoniensem episcopum et Henricum de Londonia vertebantur, amicabili compositione in hunc modum esse sopitas.Nobis siquidem assidentibus viris venerabilibus Roberto Lincolniensi, Willelmo Norwicensi, Gileberto Hereford., et Hilario Cicestrensi episcopis, idem Henricus in medio contendens asserebat archidiaconatum Colecestrensem, et ecclesias de Fuleham et Stubeham juste sibi competere, et ipsum episcopum teneri obnoxium ad sex libras annuatim sibi per

EPISTOLA XXXVII.

AD ·

Electio abbatis.

solvendas, et ad hæc incontinenti probanda et tes- A sentium poterit viva voce commodius aperire. tes producere, et instrumenta proferre paratus erat. Factum est itaque utriusque partis assensu, nostra interveniente auctoritate, quod Rogerum le Brun ecclesiam de Fuleham, quam tenebat, in manu episcopi sponte refutavit, et idem episcopus statim eam prædicto Henrico concessit, et inde eum investivit, hac inserta conditione, quod cum idem Rogerus ecclesiam de Stubeham morte aut sponte, vel quacunque ratione tenere desierit, Henricus eam sicut suam libere recipiet, et post ecclesiam de Fuleham episcopo Londoniensi, qui pro tempore fuerit, resignabit. Et hæc volente Rogero pro bono pacis consentiente facta sunt, ipso et decano, et capitulo ecclesiæ Beati Pauli Londoniensi præsente et annuente, unde et Henricus propter hæc memora B tis controversiis omnino renuntiavit, et episcopo plenarie reconciliatus est, ita quod episcopus et Ecclesia ejus chartis suis hanc compositionem debent confirmare. Et nos igitur ipsam auctoritate sedis apostolicæ, cujus vice fungimur, roboramus, et inconvulsam manere præcipimus.

EPISTOLA XXXVI.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Excellentissimo domino et Patri A. Dei gratia summo pontifici T. Sanctæ Cant. Ecclesiæ minister humilis S. et O. S. Do.

Apostolicæ sedis mandata filii obedientes exsequuntur: qui eis reluctantur, constat damnationis in se provocare sententiam. Nos autem ab initio promotionis vestræ, interdum cum salutis vitæque discrimine, summi pontificis amplexati sumus obedientiam, et antequam nos innocentiæ crimen subruat, desideramus vita luceque privari. Et vos quidem,sireminisci placet, obedientiæ nostræ prompta habetis experimenta. Nam decessorum vestrorum tempore, naufragium, exsilia, nuditatem, pericula mortis, sicut Ecclesia Domini novit, pro fide sanctæ Romanæ Ecclesiæ non subterfugimus, sed ex adverso principum stetimus, parati, si opus esset, pro indemnitate Ecclesiæ proprium sanguinem immolare. Vestris quidem creditoribus satisfecimus, et onus vestrum libentissime transtulimus in humeros nostros. Nunc demum onus vestrum potius portamus, quam nostrum, eo quidem gravius, quo, nisi provideritis, non modo vestram minuet auctoritatem, sed Romani pontificis, quod magis veremur, gloriam annulabit. Si quidem latorem præsentium Hugonem fidelem vestrum, juxta mandatum vestrum exigente contumacia domini Londoniensis præbenda Londoniensis Ecclesiæ investivimus. Episcopus tamen non modo nostris, sed apostolicis decrevit obviare mandatis. Vos itaque, si placet, honorem vestrum servabitis, et faciem nostram ex causa obedientiæ confundi non patiemini. Nam qui sedis apostolicæ contemnit legatum, eum videtur potius contemnere qui misit illum. Cætera, quæ ad præsentem articulum pertinent, lator præ(5) Ms. Cantabr. omittit per S. et W.

C

D

Pastorum absentia vel negligentia tantam infert ecclesiis læsionem ut quod facile, aut brevi tempore,in moribus aut rebus periit, vix magno labore, multa vigilantia, longo temporis spatio valeat instaurari. Exercitus namque, rapinæ, multiplex temporalium jactura eminent, domi grassatur hostis, imo ramorum et religionis tam propagine quam radice succisa, leo rugiens expositum invenit ubique quem devoret. Qui vero, in tanto periculo constitutus, non timet; non tam examinis quam examinatus est. Sed et illorum, qui tantis debent morbis occur rere vel mederi, periclitatur salus, nisi totam vigilantiam suam erogent in procuranda salute subditorum. Unde et nos desolationi vestræ paterno compatientes affectu, a domino nostro rege obtinuimus, ut secundum institutionem sacrorum canonum pastorem idoneum vobis præficere valeamus. Res autem celeritatem et diligentiam exigit, cum omnis mora salutis differende periculum trahat, et ecclesiæ vestræ status in eo versetur calculo, ut religiosis vestris lugendus potius quam referendus videatur. Religio perit interius, exteriora distrahuntur, diripiuntur, et defluunt; non est domi qui auxilium porrigat aut consilium. Morbus jam inveteratus est, cum diu defuerit qui hæc mala propulsare vellet et posset. Quia ergo præsentiam nostram vobis ad præsens non possumus exhibere, venerabiles fratres nostros Gauter. Conventrensem et Alf. Wigornensem, episcopos, dilectos filios vestros, per Sorensem et Winchelcumbensem (5) abbates ad vos transmittimus,in virtute obedientiæ pro auctoritate apostolica præcipientes, ut eorum consilio proxima Dominica post festum S. Joannis Baptiste eligatis vobis in abbatem, personam religiosam, litteratam, habentem bonum testimonium ab his qui foris sunt, qui, auctore Domino, præesse valeat, et prodesse. Si vero prænominatorum fratrum aliquem animo et corpore abesse contigerit, nihilominus obtineat apud vos consilium reliquorum. Scimus autem quod tam religioso, tam salubri consilio gratanter acquiescet, quisquis in vobis non quærit quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Illorum vero vocem omnino evacuamus, qui sancto Spiritui resistentes a prænominatis fratribus ad hoc destinatis, invenientur suam, et aliorum, quantum in ipsis est, impedire salutem: nec ad dominum regem se credat aliquis vestrum habere confugium, quia ei salutis vestræ dilatio molesta erit, qui vobis, ne differretur, in hac parte commisit vices suas. Valete. EPISTOLA XXXVIII. AD ADRIANUM PAPAM.

[blocks in formation]

state laudabilis, urgente necessitatis articulo, ad A
lapidem adjutorii, successorem Petri confugere co-
gitur, et sedis apostolicæ auxilium implorare, quod
illa in exhibenda justitia consuevit omnibus imper-
tiri. Causam ejus, etsi nobis ad plenum non liqueat,
justam esse confidimus: nec eum ex conscientia
credimus in læsionem alterius transgredi lineam
æquitatis. Supplicamus itaque majestati vestræ, ut
personam ejus, si placet, benigne admittatis, et
justitiam suam benignitate solita expediri præcipia-
tis. Vir enim tantus, et qui in eo versetur officio,
cum indemnitate Ecclesiæ suæ diu abesse non po-
terit. Quidquid autem est quod adversus eum, imo
contra sanctam Romanam Ecclesiam præsumptum
esse videritis, illud auctore Domino clementia ve-
stra in melius reformabit.

EPISTOLA XXXIX.

AD ALEXANDRUM PAPAN.

ALEXANDRO papæ.

B

EPISTOLA XL.
AD EUMDEM.

ALEXANDRO papæ.

Cum inter moniales de Gisam et B. archidiaconum Norwicensem super ecclesia de Nenton. controversia ageretur, Baldewinus in modum exceptionis bonorum, quæ sibi a monialibus ablata dicebat, restitutionem, antequam ad causam principalem accederem, sibi fieri postulavit. Ad hæc monialium procuratores, ecclesiam suam a Baldewino sæpe plurimum injuste vexatam querebantur, et se tergiversationes ejus sustinere non posse, cum illas in partibus suis deprehendere nemo sufficiat. Ideo ad sedem apostolicam ipsum appellaverunt, diem præfigentes purificationem beatæ Virginis Mariæ EPISTOLA XLI.

ALEXANDRO papæ.

AD EUMDEM.

Ecclesia Morinensis his qui eam impugnant, sancto episcopo Milone, Patre optimo, destitutam, maternum semper impendit affectum, et in necessitatibus suis multa pietatis solatia dignoscitur contulisse ipsi autem pro nobis mala retribuunt, et quærentes quæ sua sunt, matrem suam scindere moliuntur. Inde est quod sanctitatis vestræ genibus provoluti, quanta devotione possumus, supplicamus, ut gratia vestra quæ consuevit punire ingratos, sinum clementiæ dignis et bene merentibus aperire, Ecclesiam Morinensem clementer respiciat et conatus manifestæ ambitionis evacuet. Dextera siquidem apostolica teneras plantationes gratiæ suæ beneficiis irrigare consuevit, ut proficiant et omnem, ne marcescant aut deficiant, concussionis molestiam amovere : quod quidem, si placet, tanto justius facietis, quanto fiducialius speratur quod venerabilis frater noster Milo, qui sancto Miloni in episcopatus successit sedem, in sanctitatem quoque succedet et virtutem.

Excellentiæ sanctitatis vestræ eos tutius commendare præsumimus, quos fide et charitate illustres, vita et moribus novimus regulariter esse institutos. Placeat itaque successori beati Petri, injuriis et vexationibus pauperum fratrum, in ecclesia Sanctæ Osidæ virginis in habitu regulari devotum Domino famulatum exhibentium, apostolica dignum aucto. ritate adhibere remedium. Ecclesia quidem illa luce bonorum operum et religionis, integritate vitæ, ac conversationis sanctitate, totam insulam nostram irradiat, et ecclesiam, quæ apud nos est, in tantum charitatis adornat exemplis, ut eam merito maje- C stati apostolicæ debeam commendare. Lator horum, Abel nomine, ecclesiæ illius abbas, a venerabili fratre nostro Ricardo Lond. episcopo, sumptibus. vexationibus fatigatus, ad auxilium misericordiæ vestræ confugere necesse habuit. In causam namque a præfato episcopo tractus est super quibusdam ecclesiis ad ecclesiam suam donatione Ricardi bonæ memoriæ Lond. episcopi, fundatoris ejusdem ecclesiæ, qui quartus ante eum in ecclesia Beati Pauli militavit, devolutis : chartam quoque illustris regis Henrici primi, et confirmationem bonæ, jucundæ recordationis Rad. Cant. archiepiscopi eis de ecclesiis in testimonium donationis collocatam, auctoritas Calixti papæ, qui tunc temporis sanctæ Romanæ Ecclesiæ feliciter præsidebat, suo privilegio dignum duxit roborare. Genibus itaque maje- D statis vestræ provoluti, pro fratribus jam dictæ ecclesiæ et cum eis supplicamus attentius, ut abbatem illorum ad auxilium misericordiæ vestræ confugientem benigne, si placet, admittatis, et quod tandiu possederunt, auctoritate apostolica robora. tum de cætero qui et possideant, ut orationibus ex debito pro Romano pontifice faciendis expeditis, negotiis suis liberius, et affectuosius valeant invigilare. Chartas autem, quarum rescripta vobis signata mittimus, vidimus, manibus nostris tractavimus.

EPISTOLA XLII.

AD EUMDem.

Domino papæ ALEXANDRO.

Quanti me faciunt, qui se meis precibus apud majestatem vestram confidunt posse juvari ! utinam mihi fiat secundum verba eorum ! Et quidem apud vos fiducialiter ago, non de meorum conscientia meritorum, sed de vestra benignitate præsumens, semper reminiscens cum gaudio et exsultatione, quæ processerunt de labiis vestris, quando Ferentini arcam futurorum, annulum proprium mihi contulistis, et balteum. Ab illo ergo die speravi semper in his, scio per misericordiam Domini vestram, quoniam non confundar. Extunc lator præsentium amicus mihi exstitit, licet bonæ memoriæ Henrico Eboracensi archiepiscopo, qui me persequebatur, ut scitis, adhæserit his diebus, unde ei debeo gratias ampliores. Vobis pro eo supplicatur a magnis viris, et talibus, ut magni reputare debeam, si vestigia eorum mihi liceat adorare. At certus sum quod quanticunque sint, nullus eorum

« PoprzedniaDalej »