Obrazy na stronie
PDF
ePub

trahaiunde exsulantes, in eo, et in nobis despicia- A appellationis prætextu malitiam suam nituntur comus inferiora, et compatiamur miseris, qui modo circa sarcinulas Ecclesiæ et nostras diripiendas inutiliter occupantur.

EPISTOLA CLXXX.

AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM.

(A. D. 1166.)

Magistro RADULFO Nigro, JOAN. Saresb. Excusationem qua diuturnitatem silentii purgare studuistis, sicut probabilis est, ita probatam habeo et acceptam, sciens dilectioni vestræ nequaquam diligentiam defuisse, sed ipsi diligentiæ non astitisse fortunam. Eo autem de diligentia clarius liquet, quod post diuturnam et odiosam mihi moram charitatis vestræ sedulitas ad instructionem meam compegit omnia, quæ ex opinione vestra vobis obesse poterunt B vel prodesse. Et licet quædam eorum per alios ante cognoverim, nullus tamen sic speciatim universa peregit, et singula. Fuerunt autem omnia vera [al., bona] quæ audistis, licet plurima falsa esse non ambigam.Quid aliud sine salutis dispendio facere possum, quam quod ex testimonio conscientiæ præscribit ratio, et ipsa officii mei necessitas inexorata compellit. Nonne cum ad domini regis curiam accessissem, in omni humilitate offerens quamcunque satisfaetionem, jura permitterent, vel voluntas sua mihi indiceret, honestate incolumi, exclusus sum a forma pacis, quæ tunc magistro Philippo oblata est et allata ? Quidnam erat ulterius faciendum? Nunquid possessiones mihi pro lege Domini violenter et crudeliter ablatæ? quod secure protestor coram Do- C mino qui, velit nolit mundus, judicaturus est causam istam, tam turpi erant commercio redimendæ, ut jurarem me observaturum consuetudines quas lex Domini condemnat, et omnem archiepiscopo meo obedientiam abjurarem? Possent hæc ad subversionem fidei meæ sufficere, sed tamen ulterius processum est in ea, quæ etiam ab adversariis honestius essent tacita quam expressa. Non utique in regem ista refundo, sed in eos qui se animum ejus plenius nosse dicebant, erantque, utjactitabant, interpretes voluntatis ejus. Ipse enim me audiente non dixit quod aut meam, aut ipsius dedeceat honestatem, in eoque solo ipsum possum arguere,quod cum responsum flagitarem, de dispendio rerum et temporis conquerens, sic detorquebat verbum, ut tam majestati è et honestati suæ quam meæ necessitati esset usquequaque inutile. Sciens ergo et prudens, pro instantia temporis ab eo diverti, ut innocentiæ, necessitati et verecundiæ meæ prospicerem, imo et causæ Domini; reversurus tamen Domino propitio, si quando, quod spero, mihi cum indemnitate conscientiæ et famæ recta apparuerit pacis via, alioquin, ante mihi mortem inferat temporalem pius Jesus, quam ipsum pro pace vel gratia hominis recuperanda scienter offendam.

Sed tu multas proponis difficultates; primo quod Ecclesia Anglorum in arcum pravum conversa calcaneum erigit adversus Dominum, et episcopi sub

lorare et evacuare sententiam, qua de sedis apostolicæ judicio emanavit. Sed profecto, si Dominus nobiscum est, imo quia per misericordiam suam nobiscum est, pro se patientibus proscriptis; quia ei in causa ista ex conscientia nostra decrevimus famulari usque ad mortem, plures nobiscum sunt, quam cum illis, certumque est amodo quod episcopis imminet labor et dolor, nisi salubriori consilio acquiescentes, pacem Ecclesiæ, quam non prodendam,sed custodiendam susceperunt, citius studeant reformare. Rex in imperatore confidit, et in captione domini papæ, quam ei vaticinantur prophetæ Baal, falsa videntes et stulta, quia non loquuntur a Domino; sed ita Achab deceptum esse memineris, et dum speraret victoriam, hostium gladiis corruisse. Sapiens interim audiat a Catone :

In morte alterius spem tu tibi ponere noli, præsertim innocentis et Domini, cujus diem prævenire, vel voto, parricidii instar est; sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus ejus. Cum econtra Teutonici tyranni et hæresiarchæ sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimulare non possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses,qui stipendiarii ejus fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt.

Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos,non tam ipsum lædit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quæ eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia præsens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim vidi. Tentabo utique, ut consulitis,archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiæ possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, cum hoc ab anno præterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum. De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter præcise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiæ plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumæo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum or. dinem debacchatur. In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et cum effuderitis cor vestrum in conspectu ejus, sequimini quod Dominus inspi

rabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis A dit, et virtutum nullos, garrulus utique potest esse, contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, quatenus permittit sinceritas charitatis, tota mente veneror et amplector; persuadete, ut juxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subjiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunæ blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor. Nam quantumcunque dissimulet, novit sententiam pastoris, justa sit an injusta, timendam esse. Quid multa ? si potest Loth esse in Sodomis, Joseph in aula Pharaonis, Chusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Jezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico: et cum injusti simul dispereant, salus justorum exspectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum. Iter et actus tuos dirigat Dominus.

EPISTOLA CLXXXI

AD EUMDEM.

(A. D. 1166.)

Magistro RADULFO Nigro.

et vanus, sed procul dubio non dialecticus, imonec philosophus est. Ut tamen a generalibus ad specialia transeam, quod archidiaconi Pictaviensis, dum excommunicatus est, quidquid tibi offeratur, detrectas inire consortium, laudo, quod Dominum homini, temporalibus æterna prætulisti; sed, ut sine præjudicio loquar sententiæ verioris, et canonum reverentia salva sit, distinctionem in participatione cum excommunicatis censeo admittendam. Nam qui malitiæ eorum communicat, se ipsum quoque anathematis obligatione condemnat. Cæterum in his quatuor, quorum cautio specialis videtur, in osculo scilicet et mensa, oratione et salutatione, personarum et rerum multiplex, ut arbitror, differentia attendenda est. Aliter enim hæc B pofessionem perfectionis habentes, aliter imperfecti declinant, aliter qui necessitate urgentur, aliter expediti. Nam perfectus nulli unquam excommunicato communicat, nec ei in verbi commercio, quin ei denuntiet culpam, quare ipsum oporteat evitari : quanto magis ergo in mensa vel in ecclesia, et similibus? Unde Elisæus a rege Juda super exitu expeditionis conventus, et Joram rege Israel, quem noverat esse idololatram, respondit: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem (IV Reg. 1).

C

Ecce quia propheta, in perfectionis gradu constitutus, ob alterius reverentiam, necessarium quod quærebatur, divinæ voluntatis, quamvis idololatræ culpa, ut oportuit, denuntiata, revelavit arcanum. Naaman vero Syrus, etsi curatus a lepra, et verum Dominum agnoscens et confitens, nullum perfectionis gradum assecutus, de sancta terra duorum burdonum onus deferens secum, ab eodem Eliseo obtinuit, ut ei orationibus Domini sui, quod ex necessitate officii cogebatur, liceret assistere, et Dei gratiam non demereri. Ait enim : Quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero cum eo in eodem loco, precor ut ignoscat mihi Dominus servo suo pro hac re (IV Reg. v). Dixitque Eliseus: Vade in pace (ibid.). Patet hinc quatenus imperfectos urget interdum reverentia publicæ potestatis. Ex quibus quod tibi ausim suadere, colligo, ut

Fides et devotio tua testimonium habent majus Joanne, quæ non verborum strepitu, sed operum exhibitione clarescunt. Nam et Jesus veritas, cujus utinam sic imitatores simus, sicut sumus et professores, attestationem operum Joannis testimonio præfert, non hoc quidem condemnans at reprobum, sed id tanquam probabilius sui innocentia censuit præferendum. Siquidem opera cujusque testimonium perhibent de eo : et arbor, nec ex sui proceritate et robore, nec ex ramorum multitudine et venustate, nec ex ubertate foliorum, et condensitate, sed ex fructuum utilitate pensatur. Cum ergo tu nihil omiseris ex contingentibus, et fidei tuæ et devotionis fructus, etsi non pro voto, plane pro tempore præcesserit, et speretur cur ad allegationes charitatis astruendæ oratio tua progreditur? Sieam vis esse fidelibus commeudatam, acta agis; si infidelibus, nihil. Unus autem, et singulariter unus est, cui eam desidero commendari, sed D si præfatus archidiaconus tuum vult habere connon tam allegationum ornatu, et phantasmatibus dictionum, quam charitatis sinceritate et vitæ continentis, et affectuosæ orationis instantia, et quidem ex his locis tibi arbitror provenisse, ut amico nostro Hugoni responderes id, quod etsi imperitis rerum videatur afferre dispendium, conscientiæ tamen et salutis procul dubio compendium adfert. Unde et studiis tuis congratulor, quem agnosco ex signis perspicuis in urbe garrula et ventosa, ut pace scholarium dictum sit, non tam inutilium argumentationem locos inquirere, quam virtutum. Nam qui argumentorum multiplices locos et sedes cre

sortium, accedas ad ipsum exploraturus quatenus apud ipsum possis proficere, et ei quod fides exigit, familiariter, et in aure denunties, ut meminerit se Christianum esse, et sententiam qua innodatus est vereatur, et præ omnibus mortalibus timeat illum, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Utinam cum rege, et tam isto, quam aliis omnibus excommunicatis sint aliqui viri timentes Dominum, qui eos familiariter et amice statuant contra faciem suam, et revocent ab impietatibus suis. Quod si ille te, quia Christianus es, vocare destiterit, Christus, quem in te odit, dispendium hoc facil

lime et felicissime, nisi merita tua præpediant, po- A revertemini. De clericis vero ducendis, hoc consuterit compensare. Salus enim justorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribula tionis.

EPISTOLA CLXXXII.

AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

(A. D. 1166.)

Domino THOME Cantuariensi.

Ea fere omnia quæ mihi vestra significavit dignatio, fama divulgante audieram, sed auctoritate nominis vestri facta sunt certiora; ea ergo non tanquam certa sed velut audita per litteras meas significavi domino Pictaviensi, adjectis iis quæ de Angliæ statu audieram, rogans attentius ut vobis super hæc consilium daret. Ex quo vero per litteras vestras certioratus sum, illico cum amicis

vestris, de quorum sinceritate non dubito, adhibito B
magistro Philippo, contuli super negotio vestro,
nulli tamen ostendens transmissarum vobis exem-
pla litterarum. Et licet, ut præscripseratis, singu-
latim convenerim amicos nostros, abbatem scilicet
Sancti Remigii, et magistrum Fulconem et magi.
strum Radulfum, omnes tamen non modo in eum-
dem sensum, sed fere in eadem verba convenerunt.
In summa ergo nullus eorum inventus est, qui
domini papæ consilio adversetur, omnesque unani-
miter approbant consilium quod vobis dedit Nico-
laus xenodochus Rothom., licet nec de litteris, nec
de consilio ejus audierint aliquid. Attendenda enim
est instantia temporis, conditio Ecclesiæ Romanæ,
necessitas regni Anglici, periculum non modo sedis
vestræ, sed commissarum vobis et ecclesiarum et C
animarum, quibus si vel occurrere, vel subvenire
potueritis, vix tanti debetis facere animam vestram,
ut non pro salute ipsius animæ, et liberatione Ec-
clesiæ naufragantis, accedatis ad colloquia perse-
entorum, et experiamini quid per humilitatem
vestram dignetur efficere pius Jesus, qui post ascen-
sionis suæ gloriam protestatus est, sicut in litteris
invenitur authenticis, se adhuc paratum esse mori
pro humilibus, et crucis ignominiam sustinere,
præsertim cum illi qui vos persecuti sunt, et Chri-
stum in vobis, dicantur aliquantulum a regis gratia
excidisse et in ea conditione versari, ut eos jam
tædeat vitæ meæ. An verus sit, nescio, sed rumor
apud nos publicus est, sive autem ita sit, sive non,
certo certius est, quia procul dubio Christus trium- D
phabit, et reddet unicuique non modo juxta opera
sua, sed et voluntati consummatæ perfecti operis
attribuet coronam.

Perfectorum amicorum, a quibus ego et magister Philippus non dissentimus, consilium est, ut si vos imperatrix vocaverit, ad ipsam ducente Rothomagensi archiepiscopo secure accedatis et si ibi boni aliquid audieritis, agatis gratias Domino, et ita per omnia incedatis, ut modestia vestra omnibus innotescat. Si vero, quod absit! secus acciderit, redeunte præfato archiepiscopo in terram peregrinationis vestræ, cum honestate et securitate

lunt, ut non multitudinem ducatis, sed paucos, providos et discretos, si quos tamen habetis tales, quorum possitis inniti consilio, si opus fuerit, et sub prætextu eorum qui defuerint, si hoc necessitasexegerit,dilationem possitis commode impetrare. Ego autem me ad hoc opus non ingero, sed nec refugio quidem, si me decreveritis, itineris vestri, et laboris, et sortis fore consortem. Nam in omnes hujusmodi casus paratus sum, auctore Domino, pro fidelitate Ecclesiæ et vestra: si tamen placuerit ut vobis occurram, me tanti temporis spatio præmunite, ut ad locum et diem, quem præscripseritis, commode valeam pervenire. Nam

... in me mora non erit ulla,

(VIRG.) licet multas domi pro tempore necessarias habeam occupationes, tum ex instantia abbatis mei, tum ex præsentia Gir. archidiaconi, quorum desideriis sicut vobis, deesse non possum.

EPISTOLA CLXXXIII.

AD EUMDEM.

(A. D. 1166.)

THOME Cantuariensi, JOANNES Saresb. Litteras, quas ad consolationem vestram et sublevationem Ecclesiæ, post longum tandem exsilium et proscriptionem vestri, et vestrorum omnium, vobis patri suo, filii Cantuariensis Ecclesiæ, fratres, et coepiscopi vestri nuper transmiserunt, diligentius relegens, nihil probabilius ex earum inspectione potui opinari, quam eas consilio Achitophel, quem credibile est in perniciem fidelium ab inferis rediisse, per manum Doeth Idumæi, sitientis adhuc sanguinem sacerdotum, et quærentis, et insatiabiliter persequentis animam Christi, qui in electorum fide et charitate vivit, fuisse dictatas. Sic enim pervertunt omnia, ut cuivis vel parum intelligenti perspicuum sit, mentem earum longe esse ab opinione communi. Sed a veritate longius distat namque omnes blanditiæ, et exquisiti colores eo tendunt, ut sub appellationis prætextu jure videatur subvertendus esse viculus sacerdotum, Nobe, qui vertitur in latratum, significatque pastorum Ecclesiæ diligentem custodiam, ut post hanc conspirationem eorum quisquam in grege Domini audeat vigilare, et luporum imminentium, prædicationis officio propulsare furorem.

Ait Salomon in Proverbiis, quia melior est finis orationis quam principium (Eccle. vn); sed profecto finis hujus principio deterior est; si quidem in initio salutem optant, profitentur obedientiam, et utinam utrumque fideliter, ut contra prohibitionem Domini non loquantur bona cum proximo, et mala sint in cordibus eorum: subinde amaras, sed unde gratias agendum est Deo. Falsas, et quas captivus a piratis consuevit « porrecto audire jugulo, »subtexunt historias, quibus justificant causam impii, et dicunt bonum malum, et malum bonum, unde tandem per consequentiam rationis videantur in

Qua autem impudentia dixerunt, et, ne verba in ventos evanescerent, scripserunt, quod omnibus falsum esse innotuit, « quia rex, » quem impatientissimum esse nullus ambigit, « gratum habet cum corripitur, et dulce putat obsequium cum monetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum?» — « Si quid,» inquiunt, ac si dubium sit eis illum deliquisse in Dominum, qui Ecclesiæ libertatem impugnat, avitas perversitates Evangelio Christi præfert et sanctionibus Patrum; et, ut de vobis taceam et clericis quos injuste proscripsit, qui mulierculas et parvulos in cunis innocentes omni solatio destitutos, non tam crudeli sententia quam insania compulit exsulare; qui schismatis furorem jam fere sopitum excitavit et roboravit, et resuscitata procella, quæ jam plurimum detumuerat navem apostolicam, quantum in ipso est, cum Christo submersit, imo et adhuc mergit. Quidnam quæso ducunt in crimine, qui hoc esse innocentiam gloriantur ? aut nunquid hæc probationibus indigent, quæ mundus agnovit, quæ in suis doloribus et tormentis indesinenter sentit Ecclesia, quæ quotidianis rerum experimentis luce clarius patent. Sed, si corripi dulce putat obsequium,planum est eos amplioris esse perfidiæ, qui dominum suum, cujus obsequio corpus devoverunt et animam, tam enormiter patiuntur errare. Sane impletum est in eis hodie propheticum illud: Quasi vulpes in deserto prophetæ tui Israel (Ezech. X111), cum ad subversionem Ecclesiæ, qui prophetarum in ea locum tenent, dolositatis suæ multiplices laqueos texant, dulce salutationis præmittentes eloquium, devotam profitentes obedientiam, auxilium et consilium promittentes, ut transeuntes per nubeculas rationum, et verbis legitimis abutentes in dispendium legis, tandem inferant: Reus est mortis, crucifige, crucifige eum, neque nobis reservetis hunc, sed Barrabam ! (Luc. xx111).

ferre: « Reus est mortis, qui contradicit Cæsari. » A Non Bibulo quidquam nuper, sed Cæsare gestum est Nonne ille, quem præfiguravit Achitophel, Judas Nam bibulo gestum consule nil memini. proditor non modo Judæis in nece Christi, sed et (SUET. Cæs.,19.) scribis nostris et Pharisæis proditionis et parricidii relinquens exemplum, ad Christum sic accessit, humili salutatione honorans Dominum et magistrum, dicens Ave, Rabbi (Matth. xxv), ei quem verbo prodebat, et osculo; et subinde cum gladiis et fustibus militum, quibus isti freti sunt, fugatis discipulis et dispersis, trusit ad principes sacerdotum, ut illic argueretur, et a falsis convinceretur testibus, paternas, quæ etavorum sunt, evacuare leges, et leges Cæsaris impugnare, quia suam Domino imaginem, deducta ratione Cæsaris, docebat esse reddendam, ut reus videretur impietatis, quia obloquebatur, reclamabat, imo repugnabat iniquitati. B Dicunt hæc, sed qua conscientia, viderit Dominus et judicet. Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed semper paratum Domino satisfacere confidenter dicimus et prædicamus. Nunquid non facies meretricis facta est eis, et frons adamante durior, ut non erubescant confidenter, ut aiunt, prædicare innocentiam hominis, cujus malitiam et iniquitates novit, prædicat et detestatur Christianus orbis ? Convenerunt eum, ut dicitur, episcopi London. et Hereford. quibus se, ut aiunt, ad omnem justitiam obtulit. Nonne episcopus Lond. ille est, qui primus in Anglia scidit Ecclesiæ unitatem, quod omnes noverunt, et archiepiscopandi, quod plurimi suspicantur, ambitione tractus, totius hujus discordiæ fomes imprimis exstitit, et incentor? Nonne stylus ipse convincit Achitophel et Doech, quorum spiritu plenus est, in hac epistola expressisse, communicatis his quæ fingere potuit ex spiritu suo, qui neutro eorum in talibus, rerum experientia comprobatur inferior. Nam et loquela ejus ipsum manifestum facit. Nec curo de mendaciis quæ super introitu vestro interserere ausus est, quia præsens audivi, et vidi. Solus ille verbum electionis vestræ gratum non habuit, qui præ cæteris omnibus, quod ex multis claruit et claret indiciis, ut in sedem vestram induceretur aspiravit: non tamen diu obloqui ausus est,aliis arguentibus ambitionem et impudentiam ejus. Quidquid ergo haberet animi, quem de conscientia, judicat Dominus, inprimis eligentium fuit, et electioni factæ fere omnibus plus applausit. Quid dicam de Herefordiensi nisi quod aliquandiu, etsi non magni, stetit tamen alicujus nominis umbra, antequam sciretur quis esset : nunc autem sub obtentu ejus, qui litteratus creditur ab his qui litteras ignorant, aut ipsum, suam volunt impii militiam procurare, ut videatur consentaneum rationi quidquid litteratus, et antiquus dierum episcopus approbaverit. Ergo istis duobus respondere, vel sententiæ eorum acquiescere, est transire omnino in sententiam Londoniensis, ac si in Cæsarem computaretur et Bibulum. Ethici si quidem meministis.

C

Ecce quam salutem patri desiderant, qua fidei devotione debitam adimplent obedientiam, qua diligentia pacem inter regnum et sacerdotium cupiunt reformari. Et quidem hæc tam vobis, quam omnibus causam et historiam proscriptionis nostræ inD telligentibus dicta esse non dubito ex abundanti, sed impietatis et doli, impudentiæ et falsitatis attendens cumulum, profecto nec animum nec calamum potui continere; nam et :

Si natura negat, facit indignatio versum, (JUVEN., 1, 79.) adversus malitiam et impudentiam eorum, quo

rum.

Omne in præcipiti vitium stetit, (ID., ibid. 147.) ut nequitiæ eorum vix aliquid possit addere, aut etiam excogitare, quamlibet subtilis, et in malis. inveniendis arguta posteritas. Sed quid in his mo

[merged small][ocr errors]

ror? Retribuat eis Deus, et plane, nisi veritas ipsa, A firmetis fidem, et omnium provocetis affectum, crequod possibile est, vertatur in falsitatem, retribuet abundanter facientibus et foventibus nequitiam istam. Vos autem, ut mihi visum est, litteris et malitiæ eorum prudentissime, et elegantissime respondistis, et argutias eorum diu excogitatas, et elaboratas, velut aranearum cassiculos, validissimis rationibus dissolvistis. Et licet grandius cula sit epistola, quæ tamen necessaria sola exsequitur, vellem tamen hoc circa unum articulum, qui et verus et notus est, diligentius institisse; scilicet, ut ostenderetis patientiam, quam diu in silentio habuistis, et sollicitudinem,quam paci reformandæ adhibuistis, regem sæpius cum omni humilitate revocando per litteras et nuntios domini papæ, per vestros, per matrem suam, cui credi debuisset, per episcopos transma- B rinos et cismarinos, per fratres Templi et Hospitalis, per regem et optimates regni Francorum, et tandem in propria persona accessistis ad colloquium ejus, et sustinuistis repulsam.

Cæterum, quia episcopi nostri scribunt, et confidenter prædicant eum ad omnem justitiam et debi. tam satisfactionem esse paratum, et etiam satisdare volentem, si ratio exegerit; mihi et quibusdam aliis amicis vestris videtur consilium, ut evocetis episcopos, et nominatim illos qui litteras signa. verunt, et Saresberiensem qui de injusta suspensione conqueritur, et Wigorniensem qui est principium generationis vestræ in Domino, et si qui alii sunt, quo.. rum utilem credatis esse præsentiam, et experiamini an fida sit testificatio, prædicatio, et scriptura eorum. Vocati autem in virtute obedientiæ fortasse non venient, licet inobedientiam nulla unquam appellatio tuetur. Sed causa vestra liquidior erit, si falsitas et malitia eorum fuerit revelata. Non tamen arbitror omnes episcopos, sicut nec personas in diœcesibus constitutas, quas fallax claudit inscriptio, huic malitiæ consentire, cum certum sit, aut saltem videatur esse probabile, in tanta ecclesia XVI episcopatuum adhuc inveniri vel illos x, quorum contemplatione interim Dominus insulæ parcit, ne cum sororibus suis, quarum imitatur luxuriam et impietatem, funditus deleatur. Licet enim aliqui plus justo taceant, et quacunque consideratione dissimulent credo tamen aliquos in episcopis, et multas personas de puritate fidei et conscientia bonorum operum sperare et exspectare regnum Dei. Nam et Joseph fidelis inventus est in domo Pharaouis, Loth justus mansit in Sodomis, Chusai in consiliis Absalon utiliter versatus est, Daniel innocenter præfuit in Babylone, Abdias in consortio Achab et Jezabel, dissimulans cum dolore, quæ emendare non poterat. Prophetas Domini in atriis latitantes salubriter exhibens, clementiam Dei et gratiam prophetiæ patientia longa promeruit.

:

Unde commodum arbitror, ut si chaos quod internos,et patriam nostram firmatum est, permiserit, banc epistolam vestram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium

C

D

bris etiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritu mansuetudinis et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor et meminerint conditionis suæ : et in omnibus promoveatis, ne quid vestrum arrogantiæ aut immoderationis prætendat imaginem. Ad hæc accepi ab his qui Herefordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis, laudis avarus erat, et tantus amator gloriæ, quantus pecuniæ videbatur esse contemptor. Putatur itaque quod nihil illum magis movere posset, quam si eum magistri scholarum et viri religiosi, utpote prior Sancti Victoris et similes, quos in Gallia familiares habuerat, socordiam ejus, qui sperabatur redempturus Israel, suis litteris excitarent et animarent, ut nunc ostendat episcopum, quem in scholas depingere consuevit, at a se propellens vitia quæ in aliis arguebat, amissam redimat famam. Idem etiam de Wigorniensi consulitur, ego tamen nec de ipsis bene spero, nec de rege Francorum, quod, sicut cætera, in aure dictum sit, cum ad suprema necessitatis articulum ventum fuerit, præsumo supra modum, nec de Ecclesia Romana, cujus mores et necessitates nobis innotuerunt, multum confido. Utique dominus papa vir sanctus et justus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed ejus sunt tot et tantæ necessitates, tanta aviditas et improbitas Romanorum, ut interdum utatur licentia potestatis, procuretque, ex dispensatione, quod reipublicæ dicitur expedire, et si non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat exspectari, et cum eo ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, sequantur retributiones: vereor enim angustias temporis, et circumstantias nostras, et aliorum. Nostris, imo Christi et Ecclesiæ adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniores erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus, illi in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis intentione confugiamus ad Dominum, ut a præsentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suæ circumdet nos veritas ejus. EPISTOLA CLXXXIV.

AD BARTHOLOMEUM EXONIENSEM EPISCOPUM

(A. D. 1167.)

Domino BARTHOLOMEO Exoniensi episcopo, Joan. Sares.

Multa quidem scribenda essent, sed angustia temporis et necessariarum tumultus occupationum cogunt, ut ea perstringam potius quam exponam. Recepi nuper, auctore Domino, fratrem meum benignitati et liberalitati vestræ congratulantem in plurimis, et me præter plurimam, quam habebam ad vos, devotionem, longe devotiorem fecit, et ma

« PoprzedniaDalej »