Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod præsagit animus, quod rex eatenus non convalescet, ut de securitate agi oporteat, et quia illa robustissima columna templi dicit, quod quidquid agitis, extollentiæ est, aut iræ. Hic opinioni occurrendum estexhibitione moderationis, tam in factis et dictis, quam in gestu et habitu; quod tamen apud Dominum non multum prodest, nisi de arcano conscientiæ prodeat.

De negotio Saresberiensi recolo, quod ex parte episcopi et ecclesiæ, de intrusione decani, audivi vobiscum, et episcoporum circumventione, qui episcopum et Ecclesiam suo consilio induxerunt ad transgressionem apostolici mandati: et si apud homines, sicut jure cautum est, nulli patrocinabitur dolus suus, multo minus patrocinabitur apud dominum, qui disperdet labia dolosa, et prudentiam prudentum reprobabit. Et sicut mihi ab urbe significatum est, et ego vobis scripsisse me menini, dominus papa jam vestram sententiam confirmavit, imo suam vindicavit injuriam.

tes pœnitentiæ dignos fructus, suscipiamus poculum A Christi. Sed quorsum hæc? Scio enim, secundum hujus salutiferæ amaritudinis in lætitia de manu Domini, cujus muneribus abutentes pestifera dulcedine prosperorum, in perniciem nostram toties exhilarati sumus. Hæc est enim gratia illius, qui ita novit beare amicos suos, ut per multas tribulationes examinatos purgatiores et clariores et solidiores introducat ad regnum. Omnium temporum seriem percurramus, quem ab initio invenimus electorum de deliciis migrasse ad delicias, quem legimus hic floruisse et exsultasse cum mundo, et nunc in ubertate fructuum lætari et regnare cum Christo: mente autem sic exulcerata in se per pœnitentiam, per patientiam roborata, et mitigata, et erecta per spem, et sanctæ conversationis testimonia? Nihil consultius arbitror,secundum ea quæ proposita sunt, B quam ut, sequendo consilium Nicolai, quem Domini Spiritum habere confido, scribatis imperatrici, et archiepiscopo, et episcopis Normanniæ, vos semper fuisse et esse paratos obtemperare juri secundum censuram canonum, et redire ad sedem vestram, et vestra recipere et vestrorum, dummodo vobis et illis securitas procuretur, et Ecclesia in eam restituatur libertatem, in qua erat antequam ipsam iniquitatis hujus procella concuteret, eoque modestius scribendum, et conditiones censeo exigendas, quo mihi certior esse videor animos adversantium Ecclesiæ Domini sic induratos esse, ut nullam omnino conditionem admittant, nisi quæ Ecclesiæ liberta. tem evertat, et vestram, et omnium nostrum subruat honestatem. Scriptum tamen eatenus proderit, C ut vobis sit contra malignantes episcopos in testimonium,et modestia vestra,quod plurimum expedit omnibus innotescat.

Si vero, quod non spero, illi hæc regi obtulerint, et ipse conditiones admiserit, usque ad cautionem securitatis, non videtur mihi quod vos in verbo illo nimis scrupulosos esse expediat,dummodo imperatrix et archiepiscopus se interponant, et rex protestatione publica et scriptura patente vos et vestros jubeat esse securos. Quid enim si Deus hac sollicitudine vos exercitare decreverit, ut vivatis in medio insidiantium, et obsideamini ab illis qui quærunt animam vestram ut auferant eam ? Nonne ex causa consimili Gad propheta David peregrinantem a facie Saulis redire monuit, et compulit in Judæam, ut ei inimicorum insidiæ ad exercitia virtutum proficerent, et meritorum insignia sic clarius. radiarent?

Sed arguet quis fortasse temeritatem hujus con. silii, caput vestrum hostilibus gladiis objectantis, dicetque commodius esse et cautius, exspectare ut peregeritis pœnitentiam, quia ex conscientia peccatorum nondum apti estis martyrio. Ad quod ego: Nemo non aptus est, nisi qui non vult pati pro fide et operibus fidei, parvulus sit an adultus, Judæus an Gentilis, Christianus an infidelis, vir an mulier, non refert. Nam quicunque pro justitia patitur, martyr est, id est testis justitiæ, assertor causæ

D

De appellatione episcoporum quid sentiam non silebo, quia liberi esse nolunt, timeo ne perpetuetur eorum servitus, jure quidem, quia cum annus remissionis adesset, annus videlicet gratiæ Ecclesiam in libertatem evocantis, post sex annos quibus afflicti erant, quasi in luto et latere, maluerunt, eo quod quidam eorum uxores duxerant, quarum tenentur affectione, alii juga boum plurima adunarunt, alii thesaurizabant pecuniam, nescientes tamen cui congregetur, alii aliis voluptatibus se dederunt, et premente se jugo sibi placentium vitiorum, maluerunt, inquam, in antiqua servitute teneri, et aures suas perforari subula perpetuæ servitutis, quia se profitentur moribus obedire servilibus perversarum consuetudinum,quam in libertatem spiritus velle evadere. Annon recolitis quia duæ tribus et dimidia, quæ pecora multa habebant, et possessiones plurimas, non sortitæ sunt hæreditatem in medio fratrum, id est communi terra, scilicet promissionis, sed Jordane nondum transito in Amorrhæorum finibus substiterunt? Nonne hoc in Evangelio interpretatur pius Jesus, per figuram dictionis affirmans, quia facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum? Et quidem qui ad transeundum Jordanem pigri fuerant,altare contradictionis et scandali postea erexerunt; sicut episcopi nostri, qui sub prætextu juris, formam et vigorem justitiæ conantur eludere, sed et hos ad unitatem et pietatis cultum triumphator gentium legatione missa revocabit Jesus, hoc est ad professionem legis et justitiæ cultum, ut quod rectum est coram Deo sapiant, loquantur, et faciant, et armati exhortatione Moysis, id est divinæ legis, præcedant fratres suos, donec Christo hæreditas sua, ecclesia scilicet, liberetur de manibus hostium, et post inclytos de vitiis triumphos stabiliatur in terra.

Si interim Herefordensis episcopus, qui a ple

clesia ejus, votis et orationibus firmiter perseverant, etsi inimicis et persecutoribus Ecclesiæ corpore et verbo tenus in multis communicent. Sic Jonathas cum Saule patre suo corpore versabatur, sed tota mentis sinceritate cum Davide exsulabat: sic etiam ad filii patricidæ consortium Cusai Arachitem in exsilium properantem remisit David, malens illum cum amicis Sadoc et Abiathar sacerdotibus inter inimicos utiliter commorari, quam sibi inutiliter coexsulare. Quosdam episcoporum justitiæ Domini et vobis favere non dubito, et maximam partem cleri, etsi vel ex necessitate vel pusillanimitate dissimulant. Quis enim opinetur omnia sidera defectum pariter sustinere ?

risque videbatur liberaturus Israel, in contemptu A aliquos esse, qui nobiscum, imo cum Domino et Ecmundi, et peritia litterarum, quarum ab ignaris, vel eum ignorantibus creditur habere copiam, vos conturbatores Ecclesiæ nuncupat, ei et complicibus suis responderi poterit verbis Eliæ similiter objurgati, dicentis ad Achab : Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim (III Reg. xviii) : non quod ore vestro velim, qui modestiam suadeo, hæc episcopis responderi; sed sibi a conscientiis suis, vel ab aliquo religioso, qui corripiat eos, eo quod sint cultores Jezabel, quæ cohabitatrix, quod nomen meretricis est, interpretatur, aut fluxus vanus, quia more meretricum, quæ convivia sectantur et tabernas, se luxuriæ primum, et omni postmodum turpitudini exponentes non nisi fluxa, cum B quibus et ipsi pereffluant, consectantur, ut in momento pariter evanescant cum vanitatibus suis. Vos igitur istis increpatoribus, imo detractoribus vestris quid poteritis modeste respondere? nempe quod modestissimus et sanctissimus David intorsit in negligentiam Abner,qui in patris lucernam vertitur, quando Saulem in castris dormientem custos somnolentus exposuit hostibus, ut in argumentum desidiæ lanceam regis et scyphum aquæ auferrent a capite ejus, et asportarent. Dicatur ergo Herefordiensi, quoniam ipse Saulis sui custos est, ut aiunt, et Londinensi, qui a summo pontifice custodiam hanc, cum a sede sua migraret in aliam, noscitur accepisse : dicatur, inquam, utrique eorum: Nunquid non vir tu es, et quis alius similis tui C in Israel? Quare non custodisti dominum regem tuum? Vivit Dominus, quia filii mortis estis vos, quinon custodistis Dominum vestrum,christum Domini (I Reg. xxv1). Ubi enim hasta regis justitiæ directionem significans, et scyphus aquæ, vas scilicet legis puræ, qui fuerat ad caput ejus ad refrigerium carnis et refectionem spiritus in siti sua? Sed et illi continuo verbis Abner fidei et sollicitudini vestræ et increpationi respondebunt, dicentes: Quis es tu qui clamas, et inquietas regem? (I Reg. xxvII.) Ac si dicant: Permittite nobiscum in contemptu manda. torum, et persecutione sanctorum dormire regem nostrum, ut eum pausantem sic in contemptu divinæ legis producamus et perducamus ad somnium mortis.

Vos tamen qui reminiscimini Dominine taceatis, et ne detis silentium ei, sed exsequimini quod ait Apostolus: Argue, obsecra, increpa, opportune, importune (II Tim. iv), id est quacunque opportuna importunitate. Sub prætextu tamen appellationis omnes se de cætero tuebuntur, parati quamlibet incurrere inobedientiam, exspectantes interim aut mortem domini papæ, quam optant, aut vestram, aut alium casum, qui eorum malitiæ patrocinetur. Rex enim a cujus excommunicati communione se unquam suspendit? nonne ei semper pontifices et clerus fere totus astiterunt adversus Dominum, et adversus Christum ejus? Credo tamen in episcopis

D

Ut ergo de cætero manum contraham, consilium, quod a me quæritis, ingenioli mei vires excedit, neque unquam ut in regem dominum vestrum anathematis, aut in innocentes regni feratis sententiam interdicti, præcipitabo consilium. Adhuc fixum est apud me, quod auribus vestris intimavi apud castrum Theodorici, nec ab illa recedo sententia. Quid illud sit, potestis meminisse, quia idem sentiebatis, hoc tamen adjicio, ut super his et aliis quæ postea emerserunt, consulatis dominum Pictaviensem, et aliorum sapientum sententias exploretis, et Hervæi, si eum interim reduxerit Dominus, habeatis consilium sed ante omnia incumbatis precibus, et aliis exercitiis militiæ Christianæ, et agonem vestrum media sanctorum intercessione Domino commendetis, et sic procedatis ad id, quidquid illud sit, quod per organa sua, sapientes et fideles dico, docuerit. Spiritus sanctus, et quod causa vestra desiderat : credo quod et vos ipsi habetis Spiritum Domini, quia qui zelum dedit immerito, bene merenti credendus est in necessitatis articulo consilium ministrare. Non ergo suadeo, ut secundum quod communis pater noster et dominus dicere consueverat, consilium quod Dominus inspiraverit cordi vestro, in caligula reponatis, et aliorum minus in causa vestra vigilantium præferatis opiniones.

Post festum Beati Petri dispono statim, Deo auctore, venire ad vos, et tunc ex mutua collatione multa adinvicem clarere poterunt, quæ pagina non sufficit expedire. Quid egeritis Veziliaci, archiepiscopo et Ecclesiæ Remensi a multis diebus innotuit, nec operæ pretium puto divulgata referre. Si templariis offensus est, dissimulatione utendum arbitror, quia qua facilitate concipere, eadem aborsum facere consuevi: et cum ei nihil debeatis adhuc, non consulo, ut vos obnoxios illi reddatis in talibus. Ad hæc, si ei fuerit supplicatum, magnificabit injuriam, si dissimulatum, etiamsi qua præcessit injuria, dissimulatione poterit aboleri: via autem reconciliationis facillima erit, ut in aliquo munusculo capiatur. Video tamen templarios in curia ejus benigne recipi, et negotia eorum commode expediri. Ipse autem ad Claram-vallem profectus est, accitus, ut aiunt, a majore parte conventus in

ruinam abbatis. Fromundus, qui hoc iter ejus pro- A copiam habens, vias eorum acutissimis sepit spinis, curaverat, obiit pridie Idus Julii et in monasterio

Sancti Remigii sepultus est.

EPISTOLA CLXXVI.

AD THOMAM CANTUARIENSEM.

(A. D. 1166.)

B

Domino Cantuariensi, JOAN. Sares. Etsi certum sit quod episcopi ad inobedientiam proni, et pastores pascentes se ipsos, qui amore quietis et luxus, et temporalium metu damnorum impio, impietatem suam annuntiare detractant, ad omnem subversionem juris, et singula præjudicia ecclesiarum, dicentes: Euge, euge! se de cætero adversus omnia mandata vestra, et etiam apostolicas sanctiones, quatenus eis displicuerit, sub prætextu appellationis exhibitæ tueri proponant, expedire tamen arbitror, ut de vestris suffraganeis statim si fieri potest, aliquos evocetis, vel audituros. domini papæ mandatum, aut vobiscum de statu Cantuariensis Ecclesiæ tractaturos, aut alia evocationis eorum causa proposita,si qua vobis et his qui vobiscum sunt, occurrerit commodior. Cum enim jam appellaverint, quod fortasse jam domino papæ significatum est, et in omnibus regi suo obtemperant, non video de cætero quare colloquium eorum oporteat evitari, sed neque regis. Credo enim quod metulaboris quem subituri sunt, et sumptuum quos verentur, et ob imminentium periculorum instantiam, et dubium causæ eventum, paci Ecclesiæ, et reconciliationi vestræ diligentiorem operam dabunt; C quia nec unum eorum opinor inveniri, quem tot et tantarum incommoditatum dispendia subire non pigeat. Et si transfretaverint fortasse mediante imperatrice pax Ecclesiæ reformabitur, aut Domino propitio causa vestra in meliori calculo relinquetur. Instat enim tempus, ut aiunt, quo Aquila rupti fœderis, juxta Merlini vaticinium, frenum deauratura est, quod apro ejus datur, aut modo fabricatur in sinu Armorico. Nam sicut accepi pro certo, postquam priores litteras exaraveram, in accessu Filgeriarum grave damnum perpessus est,quod adhuc deplorant apud nos amici Francorum, quorum quidam capti sunt, alii vulnerati, dum purum sitientes argentum, nitebantur strenui præ cæteris apparere.

Audieram hæc prius in curia Christianissimi regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo; sed non facile rumigerulis credidi,licet aliquantulum fidem faceret dubitanti, quod comes Robertus tristitiam inde conceptam dissimulare non poterat. Dicunt etiam quod famelici saturos, et inopes copiosos rerum omnium obsident hostes, et quod obsessus obsidente longe securior est. Radulfus enim,ut perhibent, castrum suum optime præmunivit, vastavitque quidquid alimentorum in circuitu suo potuit inveniri,nec ad remotiora sine magnis copiis præambulantium progredi licet, eo quod electissimorum militum Radulfus memoratus

et aculeis urget equos ut cadant ascensores eorum retro, et in exercitum ipsum crebras, ut loquuntur, facit irruptiones. Adjiciunt quod potentissimis Britanniæ proceribus, excepto comite Eudone, confœderatus est fœdere mutuo. Nonne sic ferus singularis, aut singulari proximus aper, qui depascitur et conculcat vineam Domini, cohiberi poterit et infrenari? Ego quidem sic illam interpretor prophetiam, exspectans ut Aquila quacunque subornatione incommoditates istas inauret : nisi forte Alexander noster Merlini cognatus, et oraculorum ejus inter. pres prudentior aliud sentiat. De his hactenus. De cætero pergratum mihi feceritis, si domino Lugdunensi, quem apud vos esse audio,et plurimum videre desidero, nomine meo fueritis gratulati, et quæ circa vos diligenter rescripseritis.

EPISTOLA CLXXVII.

AD THESAURARIUM REMENSEM,

(A. D. 1166.)

Thesaurario Remensi.

Vestro mallem, si cum utriusque nostrum commoditate fieri posset, desiderato frui colloquio, quam ea quæ et me dixisse justum est, et vos diligentius audire expedit, chartulæ commendare, quæ id solum eloquitur quod illi creditum est: nec ad ea quæ inter amicos utiliter ad invicem proponerentur, commode dilatatur. Cæterum hoc desiderium meum tum multiplicium et inevitabilium negotiorum instantia, tum aliquantula corporis mei infirmitas præpediunt, ut scribi necesse sit quod dici potius expediret. Meminerit itaque Dominus et amicus. meus, quoniam, ut ait orator: « Primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. »> Doleo quidem contigisse quod ad memoriam vestram reducere necesse est, quia vos semel decipi contigit in matricularia ad incommodum, secundo in cessione præbendæ Parisiensis, ad errorem, nec de cætero omni spiritui acquiescatis, ut in subthesauraria disponenda turpiter decipiamini. Est autem vir probus Laurentius concanonicus vester cui eam dominus archiepiscopus dare disposuit, et majore, si vocaretur a Domino, et vitio ambitionis purgaretur, dignus honore. Sed nunquid vobis conducit, et honori vestro, ut domini vestri collateralem eligaD tis in ministerium vestrum, imo intrudi patiamini, ut non tam vobis quam alteri debeat quod ministrabit? Nunquid de thesaurario subthesaurarius esse vultis ? nonne satius est vos officialium vestrorum esse custodem, quam vobis et illis cum incommo. ditate custodem alium deputari? Vos de cætero videte quid egeritis, ego pro fide et affectione quam habeo ad vos, et pro reverentia venerandi et pii patris nostri beati Samsonis, hoc vobis quem video in multis labefactatum, propono, ut memineritis vestri et nostri, qui vobis semper fideles exstitimus: ne, quod absit! probabiliter dici possit, nos vitio ingratitudinis laborare. Cum autem redieritis, non displicebit nobis, si feceritis de ministerio vestro

quod vestram deceat, et nostram non dedeceat ho. A decani sui, inficiantis omnino se juramentum aliquod nestatem. Nam in his quæ honori vestro conducent, nos beneplaciti vestri, quod poterimus, habebitis adjutores. Ad hoc invitat fides, suadet affectio, sed Samson ille compellit, cujus memoria in benedictione est.

EPISTOLA CLXXVIII.

AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM EPISCOPUM

(A. D. 1166.)

Domino Exoniensi.

Me causa duplex inpræsentiarum impulit ad scribendum, tum ne præter consuetudinem sine litteris abire patiar aliquem ad vos de mea conscientia proficiscentem, tum utamicis, quorum voluntati satisfieri par est, morem geram. Voluerunt enim latorem præsentium a Devonia oriundum, ut asserit, etsi в credi possit eum ab ulterioribus convicaneis vestris circa montem Beati Archangeli in sinu Armorico traxisse originem, paternitati vestræ, meæ parvitatis officio commendari, utpote quem in pago Remensi per annos laudabiliter et sine querela perhibent conversatum. Illis itaque satisfaciens pietati vestræ tam securas, quam sinceras porrigo preces, cum pridem et rerum experientia et condicto mihi sicut et multis constet discretionem vestram legis, quæ inter amicos, tam equitatis suasu quam decreto philosophantium sancita est, non esse ignarum. Ea autem est, ut melius nostis, ut honestas precum sit moderatrix, et in his duntaxat audiantur amici, quibus illa non adversatur. Præscribit enim ratio, ne ex causa amicitiæ illicita petantur, aut fiant. Quia ergo amicorum gratia amicum apud patrem et Dominum commendare suscepi, precor, ut contemplatione Domini, et mearum interventu precum, eum, si expetierit, audiatis, in his quæ necessitati ejus et honestati vestræ discretio dictaverit expedire. Et si forte eum de conscientia vestra ad nos redire contigerit, me super statu vestro, et amicorum, acceptis saltem publicorum rumorum litteris poterit certiorare. De meo autem statu ad præsens parcius scribo, non quia aliquid meorum a vobis velim esse absconditum, sed quia recolo me per Fulconem nuperrime omnia plenissime nuntiasse. Nam si quid deerat paginæ, grandiori portitoris officio et diligentia, ratus sum esse supplendum.

Quod ad publicum vero statum, hæc postea multorum assertione vulgata sunt Anglorum, scilicet omnes episcopos ex mandato regis convenisse, et ne sententia, quam dominus papa dictaverat, locum haberet, appellasse contra archiepiscopum suum, qui pro salute eorum et libertate Ecclesiæ facultates permittit raptoribus, fortunam periculis, famam ludibrio, et capu hostilibus gladiis, si res exegerit, objectare non dolet, non formidat, non erubescit, aut timet. Venerunt ad eum nuper clerici duo, sicut mihi pro certo relatum est, ab eo qui tunc erat Pontiniaci, hæc publicantes et appellantes : unus ex parte domini Saresberiensis, alter ex parte

C

D

præstitisse imperatori, vel Reginaldo Coloniensi schismatico in aliquo communicasse. Idem etiam confitens se clericum familiarem de mensa magistri Joannis de Oxenefordia qui clericus regis est, se regis ad archiepiscopum verbum habere dixit, appellans ex parte et nomine regis, et mandato ejus, ut aiebat, eumdem archiepiscopum ac audientiam domini papæ Alexandri, et per eum appellabat, diem præfigens qua cantabitur: Ego sum pastor bonus (Joan. x1). Archiepiscopus vero ei in hæc verba respondit : « Tu cum ignotus nobis sis, nec mandatum, nec litteras regis habeas, et ex commu. nione domini tui Joannis de Oxenefordia quem excommunicatum esse constat, per litteras domini papæ excommunicatus sis, appellantis officium implere non potes. Nos autem mandatum apostolicum exsequemur, et Domino auctore implebimus. » Quid autem animi ad Saresberiensem habeat scire volens, ad eum proprium nuntium destinavi, qui mentem ejus familiarius exploraret. Cæterum factum istud episcoporum tota Francia miratur, dicens, eos oportuisse convenire, ut tractarent de salute regis sui, quem sicut imperatorem ex causa schismatis, ita propter clerum et Ecclesiam, quam collidit,quotidie labefactari conspiciunt. Oportebat quoque eos de liberatione Ecclesiæ et pace sollicitari, et operam dare et diligentiam, quomodo reformaretur pax clero, non quomodo se et sua, sumptibus, laboribus et periculis exponerent, et famam suam deturpantes,inposterum Ecclesiam subjicerent servituti. Rem quoque mirabilem, si tamen vera est, omnes qui audiunt, pariter admirantur. Quod scilicet episcopus Herefordensis vir litteratus et mundi contemptor habitus, in archiepiscopum suum et consecratorem invehitur, dicens eum turbatorem rerum, quia Ecclesiæ vindicat libertatem. Nonne sic præpositi filiorum Israel, in Moysen et Aaron divinæ legis exsecutores culpam refuderunt, quod flagellabantur ab exactoribus, negatis paleis quæ debebantur de jure ? nonne ministris Domini improperabatur, quod præpositorum nomina fetere fecerant coram rege et servis suis? Illi tamen, etsi queruli et murmuratores, tamen secuti sunt Moysen. Et utinam hi qui modo queruntur et murmurant, Domini sequantur legem. Quod si fecerint, convenient hinc regem, inde archiepiscopum, et quem in culpa viderint, palam arguent, et e diverso stabunt nec consensu aut dissimulatione alienæ iniquitatis, contactu immunditiæ polluen

tur.

EPISTOLA CLXXIX.

AD RICARDUM FRATREM SUUM. (A. D. 1166.)

RICARDO fratri suo.

In te, omnium moriturorum dulcissime, plane videbor injurius, si 'cuiquam a peregrinatione mea scripsero, subticens tibi, quem super statu meo,cum Domino amabili matre nostra, non ambigo præ cœ

teris mortalibus esse sollicitum. Licet enim inter- A habitus simulatione præeminent, periclitetur innocen

tia ejus. Nam et duces qui in Israel officio principabantur et merito, Moyses videlicet et Aaron, ad aquas contradictionis impetu multitudinis lapsi sunt, ut terræ promissionis demererentur introitum. Apud nos vero fama vulgavit, Anglorum episcopos jam sæpius eonvenisse, ut deliberent et decernant quid facto opus sit. Sed quid, quæso, vere decernent, nisi seturbari et timere, et utrumque supra modum? quid decernent, nisi quod cedere maluerunt impudenter, quam injuriam viriliter propulsare? quid decernent vere, nisi quod iniquitas dominetur, et ipsi peccantibus non annuntiant vitam suam, nec viam Domini ostendunt?

Nec hoc dixerim, quod eum velim aut suadeam

dum desit materia vel occasio scribendorum, hoc ipsum tibi scribendum arbitror, scribendi occasionem et materiam defuisse. Quod autem domino episcopo scripsi tibi pariter innotescet, sicut ea quæ tibi scripta sunt, sinceritati ejus poteris præsentare. Volo enim ut ei in omnibus acquiescas quæ ad te pertinebunt, et consilium ejus præferas meo, tum quia nobis sapientior est, tum quia eum uberiorem gratiam Domini habere confido, et nos quos semper dilexit charitate sincera, sicut auctoritate, sic et meritis antecedit. Quod autem ei scribendum fuerat, nisi deficientis protocolli brevitas obstitisset, ei meo nomine suaderi desidero, et utinam Spiritus sanctus persuadeat, qui in necessitatis articulo sperantes in se, solatio consilii destitutos esse non sinit.Hoc B « dirigere brachia contra torrentem,» aut ut se autem est, ut in hoc conflictu potestatis et juris ea moderatione incedat, prævia lege, duce gratia, juvante ratione, ut nec temeritatis reus videri debeat adversus potestatem quam Deum ordinavit, nec metu potestatis, aut amore rerum evanescentium iniquitati consentiat in depressionem Ecclesiæ, et in perniciem tam præsentium quam futurorum, non modo desertor officii et professionis prævaricator, sed etiam impugnator justitiæ habeatur. Sed dices fortasse, quod mihi, sicut cuique facilius est dictu, facienda præscribere, quam factu quæ præscripta fuerint adimplere. Nam et liber vorandus dulcescit in ore prophetæ, sed ad interiora transmissus amarescit. Orator quoque in arte dicendi docet, quia in artem præcepta tradere, et de arte dicere facillimum est, sed ex arte difficillimum, id est quæ præceperis observare mandata. Nusquam vero difficilius quam in arte vivendi. Illa siquidem ars artium est, et sicut utilitate, sic et difficultate incomparabiliter alias transcendit universas. Illud quoque comici nostri adjicies, quia, omnes cum valemus, Recta consilia ægrotis damus ;

(TERENT. Andr. II, 1.)

tu autem si hic sis, aliter sentias. Ad quod ego replicabo, quoniam licet hanc auream mediocritatem, quam præscribo, servare non noverim, aut non quæram, lyricum tamen licenter imitabor:

......

fungens vice cotis, acutum

Reddere quæ ferrum valet exsors ipsa secandi. (HORAT. Ars poet., 304.)

Non equidem hanc sollicitudinem gero, quod de tanto, et de tam sincero patre (Dominus scit) sinistram aliquam suspicionem conceperim, sed quia in periculis amici charitas non sollicitari non potest. Novi enim præpotentium persecutorum instantiam, et debilitatem Ecclesiæ, licet dominus papa jam plurimum convalescat et confortetur in Domino: novi etpusillanimitatem hinc quorumdam episcoporum, inde aliorum invidiam, ut nihil sit quod magis verear quam ne in falsis fratribus et in his qui videbantur aliquid esse, et auctoritate gradus, et litterarum et (13) Epist. famil., 1x, 10.

multitudini imprudenter opponat et ecclesiam suam exponat periculis et ærumnis, sed ut imitetur quod bonos fecisse legimus, Cusai Arachitem, qui consilium et militiam Achitophel moderatione adhibita studuit dissipare, et in eo etiam fidelius cum Absalone versatus est, quod ei materiam peccandi sustulit, et patricidii præclusit occasionem. Nunquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his, quæ adversus Domini justitiam præsumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego nunquam domino et amico reputabo fideclem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitæ dispendium afferat: nisi forte Sauli fidelem putes fuisse Idumæum Doeth, qui sacerdotes Domini gladio, quo se ipsum transfossurus erat, occidit, et Achitophel fuit necessarius Absaloni, quo suadente palam in uxorem patris commisit incestum et parricidium committere disponebat. Dicitur (et utinam falsum sit!) dominum Londoniensem et illum meum amicum episcopum Cicestrensem ministros iniquitatis armare adversus Ecclesiam, et Cantuariensis archiepiscopi sitire sanguinem, et id agere, ut ei nunquam reditus pateat. Nunquid timent ne feritas mansuescat, aut, ut a Cicerone usurpatum est (13"), ne refrigeat hasta Cæsaris, aut gladius hebetetur? Sed ego quod non plurimi fabulam puto. Neque enim tanti sacerdotes sapientes sunt, ut faciant mala, præsertim cum ipsi noverint, quoniam si iniquitas prævaluerit,

D

Pæna reversura est in caput ista suum. (OVID. A. Am. I, 340.) Neque enim eos latere potest quomodo de rhamno in regem sublimata ignis egressus est, qui devorat cedros Libani. Vale, et officiose saluta quos noveris salutandos, sed affectu præcipuo matrem. Impetra nobis orationum suffragia, ne nos a via sua patiatur Dominus aberrare, sed pro beneplacito suo, sive per prospera, sive per adversa, triumphatis affectionibus carnis et vitiis omnibus eo deducat et per

« PoprzedniaDalej »