Obrazy na stronie
PDF
ePub

intelligentia, sed arbitror quod in Græca lingua A porum, quæ humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi

peritis planiora sunt. Nam de beato Hilario dicit sanctissimus Pater, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Græcis adornatur, et procul est a lectione simplicium fratrum. Alibi autem præcipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede. Quod si apud Græcos expressam habent differentiam hæc, quæ hic toties inculcata sunt, essentia, natura, genus, substantia, eam expediri, omnium arbitror interesse quamplurimum : unde vobis ad meritum et gloriam profecturum esse non dubito, profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut vestra sollicitudine reficiantur turbæ, quarum adeo in via peregrinationis hujus bonus miseretur Jesus, ut se ipsum illis quotidie velit irrogare in cibum. Nonne doctoribus improperabitur, quia parvuli petierunt panem et non fuit qui frangeret illis ? EPISTOLA CLXX. AD ENGELBERTUM PR10REM DE VALLE S. PETRI. (A. D. M 166.)

ENGELBERTo priori de Walle Sancti Petri.

Rerum subitæ mutationes solentafferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohærentia sustinenl onera, plerumque fatiscunt, et dolent se voti compotes exstitisse. Recte quidem : si enim reprobi sint, iniquitates eorum justa pœna persequitur : si præordinati ad vitam, conceptæ ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa cohærentes honoribus aut exstinguit, aut reprimit voluptates. Te quoque facile crediderim de tam subitis mutationibus aliquas concepisse molestias:sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus causis. Quis enim suspicetur te alicujus ambitionis stimulo incitatum, ut honores appeteres, ut concupisceres mollitias voluptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundano? Nam hæc omnia contempsisti ut stercora, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores,quos pretiosa paupertate mutasti, restituet; sed æternos in cœlis, qui imperatorum purpuram majestate incomparabili antecedant. llluc voluptas mollis et effeminata non habebit accessum, ubi carnem in veritate naturæ permanentem spiritualis implebit vigor, et exsultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuæ præconia, non de falsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter prædicabunt.

Hæc tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris Scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod cœpisti. Sola enim perseverentia est, quæ virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in januis. Pro illo itaque si quæ molestiæ irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et cor

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est. Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando principatus ipsius factus est superhumerum ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentalionem ipsam tuum esse profectum. EPISTOLA CLXXI. AD EUMDEM. (A. D. 1166.)

Causam exsilii mei ex relatione prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror, ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Donmino Cantuariensi, et Ecclesiæ, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exsilium patior. Mihi vero nec opes, nec amici, nee arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrocinium confugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostræ, neque nos patiafur in procella turbinis hujus aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. Exspectabamus pacem, et ecce Ecclesiam jam gravior infestat turbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestræ, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiæ, et meum, et fratris mei, et coexsulantium nobis, vestris precibus sublevetis exsilium. Jaim enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque uttentius deprecor, ut pro rege Angliæ intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiæ, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiæ aut convertat, aut conterat.

EPISTOLA CLXXII.
AD ABBATEM SANCTl MEDARDi
(A. D. 1166.)

Abbati Sancti Medardi.

Causa Christi multa commendatione non indiget, præsertim apud vos, qui et piæ devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi ? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi que evangelicam ignorat prophetiam, ex cujus veritate sententiam proferet injudicio Christus,in condemnationem impiorum,et

præelectorum salutem et glorificationem ? Et quia A Abbas Sancti Maxentii, ut asserit, ei pecuniam detes poenitentiæ dignosfructus, suscipiamus poculum A Christi. Sed quorsum hæc ? Scio enim, secundum risque videbatur liberaturus lsrael, in contemptu A aliquos esse, qui nobiscum, imo cum Domino et Ec

memoratis fratribus, ut audimus,pietas vestra compatitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis charitati vestræ immensas referimus gratias, cum præceperltis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarnm quantas poterimusactiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad præsens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut priorem eorum L. charissimum alumnum vestrum charum habeatis, et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantæ nobilitatis ecclesiam, pauperum, cum expedierit, preces præveniendo, eorum parcatis erubescentiæ, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestræ expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quidquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quidquid dicetur. Sed parum erit ad expressionem meriti vestri, cum Christo personaliter intendatur, quidquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit. EPISTOLA CLXXIII. Ad WilLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. (A. D. 1166.)

Domino Norwicensi.

Scio, Pater, quod fideles vestros sincera consuevistis charitate diligere, et devotionem et obsequia eorum acceptare et remunerare pro facultate et merito. Unde ego, quia me vobis semper fidelem exhibui et devotum, spero quod mihi compatiemini tum pro sinceritate causæ, tum pro affectione personæ. Itaque paternitati vestræ attentius commendo fratrem meum, qui magis de aliena voluntate, quam de merito suo bonis suis proscriptus est. Nec enim vobis commendarem, nisi quia domini regis pacem habet, licet plenam gratiam nondum adeptus sit ; et quia redituum meorum inhibita est solutio, ut tres marcas de præsenti festo Sancti Joannis non exigam, precor ut tres marcas quocunque nomine volueritis, sive in causam mutui, sive in aliam, ei si placet, tradi faciatis, quia hoc imputari non poterit, si homini innocenti et habenti pacem domini regis subveniatur.

EPISTOLA CLXXIV
AD J0ANNEM PICTAVlENSEM EPISCOPUM.
(A. D. || 166.)

Domino Pictaviensi.

Ad notitiam vestram arbitror pervenisse quod Gir. archidiaconns Parisiensis amicissimus mihi est, et suo et suorum merito familiarissimus, qui unum servientem suum Jordanum nomine, meis apud vos precibus desiderat et sperat promoveri.

bet, et cum eo minus amice versatur, ut diffidat de fide debitoris, nisi vestra paternitas eum esse fidelem faciat vel invitum. Precor ergo attentius ut ita justitiam servientis promoveatis, quatinus praefatum archidiaconum, cujus contemplationehas preces porrigo, vobis et vestris reddatis obnoxium,et serviens ejus, quod sibi debitum esse constiterit, vestra interveniente diligentia, si possibile est, sine difficultate consequatur et mora. EPISTOLA CLXXV. AD THOMAM CANTUARIENSEM ARchiepiscopUM. (A. D. 1166.) Thomae Cantuariensi archiepiscopo, Joan. Saresb., salutem et confortari in eo quidissipat consilia gen

B tium, et impiorum conatus evacuat et potestates

[ocr errors]

everlit. Recepi nuper litteras paternitatis vestræ, quibus præcipitis ut vobis rescribam quod mihi visum fuerit, inspectis litteris domini Saresberiensis et Joannis de Oxeneford et magistri Hervæi et domini Nicolai. Puer autem neque Joannes neque magister Hervæus, quas plurimum desiderio litteras tradidit, sed mentem Joannis ex vestris et episcopi, et capituli Saresberiensis facile est agnoscere. Electus vero Carnotensis quid vobis significaverit nescio, quia in litteris ejus nihil aliud continetur, nisi ut Vincentio credatis. Hoc ergo defuit instructioni meæ, quod plurimum appetebam, et quod scitu dignissimum est, nosse videlicet qualiter negotia vestra prosperata sint in manu magistri Hervæi et quam opem naufragio Ecclesiæ Anglicanæ sedes apostolica, pro qua patimur, decreverit impertiri; inde enim oportebit cautelam consilii informare, utjuxta parabolam evangelicam turrim quis ædificaturus sedens sumptus computet, et cum rege congressurus copias suas domirecenseat, ne magni cona minis aut ostentationis subita et inconsiderata præsumptio risui aut ruinæ turpiter exponatur. Nec hoc dixerim,quod Ecclesiam Romanam, spei nostræ fundamentum arbitrer statuendam, sed ipsum solum, super quo et illa fundata est, et in quo quælibetopera fideliter radicata convalescit ad fructum, et consummatur in gloria. Ille enim nobis sit in conscientiæ fundamento,et homo procul dubio non prævalebit, nec timere oportet vel tyrannorum minas, aut tendiculas carnaliter sapientum, aut proditorum perfidiam, aut pusillanimitatem judicis, aut avaritiam et inconstantiam eorum, qui quærunt in omnibus quæ sua sunt, carnis, non quæ Jesu Christi. Nam ut fidelissime Scriptura docet : Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum justus confugit, et de omni angustia liberatur (Prov.xviii). Quia ergo parvitatis meæ consilium quæritis, consulo nunc, quod semper, ut omnen et totam spem nostram projiciamus in eum, qui eruere nos potest a tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Quod ut juste et misericorditer velit, ponamus, monente Aggæo, corda nostra, super vias nostras, et facienhujus salutiferæ amaritudinis in lætitia de manu Domini, cujus muneribus abutentes pestifera dulcedine prosperorum, in perniciem nostram totiesexhilarati sumus. Hæc est enim gratia illius, qui ita novitbeare amicos suos, ut per multas tribulationes examinatos purgatiores et clariores et solidiores introducat ad regnum. Omnium temporum seriem percurramus, quem ab initio invenimus electorum de deliciis migrasse ad delicias, quem legimus hic floruisse et exsultasse cum mundo, et nunc in ubertate fructuum lætari et regnare cum Christo: mente autem sic exulcerata in se per pœnitentiam, per patientiam roborata, et mitigata, et erecta per spem, et sanctæ conversationis testimonia? Nihil consultius arbitror,secundum ea quæ proposita sunt, quam ut, sequendo consilium Nicolai, quem Domini Spiritum habere confido, scribatis iimperatrici, et archiepiscopo, et episcopis Normanniæ, vos semper fuisse et esse paratos obtemperare juri secundum censuram canonum, et redire ad sedem vestram, et vestra recipere et vestrorum, dummodo vobis et illis securitas procuretur, et Ecclesia in eam restituatur libertatem, in qua erat antequam ipsam iniquitatis hujus procella concuteret, eoque modestius scribendum, et conditiones censeo exigendas, quo mihi certior esse videor animos adversantium Ecclesiæ Domini sic induratos esse,ut nullam omnino conditionem admittant, uisi quæ Ecclesiæ libertatem evertat, et vestram, et omnium nostrum subruat honestatem.Scriptum tamen eatenus proderit, ut vobis sit contra malignantes episcopos in testimonium,et modestia vestra,quod plurimum expedit omnibus innotescat. Si vero, quod non spero, illi hæc regi obtulerint, et ipse conditiones admiserit, usque ad cautionem securitatis, non videtur mihi quod vos in verbo illo nimis scrupulosos esse expediat,dummodo imperatrix et archiepiscopus se interponant, et rex protestatione publica et scriptura patente vos et vestros jubeat esse securos. Quid enim si Deus hac sollicitudine vos exercitare decreverit, ul vivatis in medioinsidiantium, et obsideamini ab illis qui quærunt animam vestram ut auferant eam ? Nonne ex causa consimili Gad propheta David peregrinantem

[blocks in formation]

quod præsagit animus, quod rex eatenus non convalescet, ut de securitate agi oporteat, et quia illa robustissima columna templi dicit, quod quidquid agitis, extollentiæ est, aut iræ. Hic opinioni occurrendum estexhibitione moderationis,tam in factis et dictis, quam in gestu et habitu ; quod tamen apud Dominum non muItum prodest, nisi de arcano comscientiæ prodeat. De negotio Saresberiensi recolo, quod ex parte episcopi et ecclesiæ, de intrusione decani, audivi vobiscum, et episcoporum eircumventione, qui episcopum et Ecclesiam suo consilio induxerunt ad transgressionem apostolici mandati: et si apud homines, sicut jure cautum est, nulli patrocinabitur dolus suus, multo minus patrocinabitur apud dominum, qui disperdet labia dolosa, et prudentiam prudentum reprobabit.Et sicut mihi ab urbe significatum est, et ego vobis scripsisse me menini, dominus papa jam vestram sententiam confirmavit, imo suam vindicavit injuriam. De appellatione episcoporum quid sentiam non silebo, quia liberi esse nolunt, timeo ne perpetuetur eorum servitus, jure quidem, quia cum annus remissionis adesset, annus -videlicet gratiæ Ecclesiam in libertatem evocantis, post sex annos quibus afflicti erant, quasi in luto et latere, maluerunt, eo quod quidam eorum uxores duxerant, quarum tenentur affectione, alii juga boum plurima adunarunt, alii thesaurizabant pecuniam, nescientes tamen cui congregetur,alii aliis voluptatibus se dederunt, et premente se jugo sibi placentium vitiorum, maluerunt, inquam, in antiqua servitute teneri, et aures suas perforari subula perpetuæ servitutis, quia se profitentur moribus obedire servilibus perversarum consuetudinum,quam in libertatem spiritus velle evadere. Annon recolitis quia duæ tribus et dimidia, quæ pecora multa habebant, et possessiones plurimas, non sortitæ sunt hæreditatem in medio fratrum, id est communi terra, scilicet promissionis, sed Jordane nondum transito in Amorrhæorum finibus substiterunt? Nonne hoc in Evangelio interpretatur pius Jesus, per figuram dictionis affirmans, quia facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum? Et quidem qui ad transeundum Jordanem pigri fuerant,altare contradictionis et scandali postea erexerunt; sicut episcopi nostri, qui sub prætextu juris, formam et vigorem justitiæ conantur eludere, sed et hos ad unitatem et pietatis cultum triumphator gentium legatione missa revocabit Jesus, hoc est ad professionem legis et justitiæ cultum, ut quod rectum est coram Deo sapiant, loquantur, et faciant, et armati exhortatione Moysis, id est divinæ legis, præcedant fratres suos, donec Christo hæreditas sua, ecclesia scilicet, liberetur de manibus hostium, et post inclytos de vitiis triumphos stabiliatur in terra. Si interim Herefordensis episcopus, qui a ple

mundi, et peritia litterarum, quarum ab ignaris, vel eum ignorantibus creditur habere copiam, vos conturbatores Ecclesiæ nuncupat, ei et complicibus suis responderi poterit verbis Eliæ similiter objurgati, dicentis ad Achab : Non ego turbavi lsrael, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim (III Reg. xviii): non quod ore vestro velim, qui modestiam suadeo, hæc episcopis responderi ; sed sibi a conscientiis suis, vel ab aliquo religioso, qui corripiat eos, eo quod sint cultores Jezabel, quæ cohabitatrix, quod nomen meretricis est, interpretatur, aut fluxus vanus, quia more meretricum, quæ convivia sectantur et tabernas, se luxuriæ primum, et omni postmodum turpitudini exponentes non nisi fluxa, cum quibus et ipsi pereffluant, consectantur, ut in momento pariter evanescant cum vanitatibus suis. Vos igitur istis increpatoribus, imo detractoribus vestris quid poteritis modeste respondere? nempe quod modestissimus et sanctissimus David intorsit in negligentiam Abner,quiin patris lucernam vertitur, quando Saulem in castris dormientem custos somnolentus exposuit hostibus, ut in argumentum desidiæ lanceam regis et scyphum aquæ auferrent a capite ejus, et asportarent. Dicatur ergo Herefordiensi, quoniam ipse Saulis sui custos est, ut aiunt, et Londinensi, qui a summo pontifice eustodiam hanc, cum a sede sua migraret in aliam, noscitur accepisse : dicatur, inquam, utrique eorum : Nunquid non vir tu es, et quis alius similis tui in Israel? Quare non custodisti dominum regem tuum? Vivit Dominus, quia filii mortis estis vos, qui non custodistis Dominum vestrum, christum Domini (I Reg. xxvi). Ubi enim hasta regis justitiæ directionem significans, et scyphus aquæ, vas scilicet legis puræ, qui fuerat ad caput ejus ad refrigerium carnis et refectionem spiritus in siti sua ? Sed et illi continuo verbis Abner fidei et sollicitudini vestræ et increpationi respondebunt, dicentes: Quis es tu qui clamas, et inquietas regem ? (I Reg. xxvii.) Ac si dicant : Permittite nobiscum in contemptu manda. torum, et persecutione sanctorum dormire regem nostrum, ut eum pausantem sic in contemptu divinæ legis producamus et perducamus ad somnium mortis. Vos tamen qui reminiscimini Domini ne taceatis, et me detis silentium ei, sed exsequimini quod ait Apostolus : Argue, obsecra, increpa, opportune, importune (II Tim. iv), id est quacunque opportuna importunitate. Sub prætextu tamen appellationis omnes se de cætero tuebuntur, paratiquamlibet incurrere inobedientiam, exspectantes interim aut mortem domini papæ, quam optant, aut vestram, aut alium casum, qui eorum malitiæ patrocinetur. Rex enim a cujus excommunicati communione se unquam suspendit? nonne ei semper pontifices et clerus fere totus astiterunt adversus Dominum, et adversus Christum ejus? Credo tamen in episcopis

[ocr errors]
[ocr errors]

clesia ejus, votis et orationibus firmiter perseverant, etsi inimicis et persecutoribus Ecclesiæ corpore et verbo tenus in mu]tis communicent. Sic Jonathas cum Saule patre suo corpore versabatur, sed tota mentis sinceritate cum Davide exsulabat: sic etiam ad filii patricidæ consortium Cusai Arachitem in exsilium properantem remisit David, malens illum cum amicis Sadoc et Abiathar sacerdotihus inter inimicos utiliter commorari, quam sibi inutiliter coexsulare.Quosdam episcoporumjustitiæ Domini et vobis favere non dubito, et maximam partem cleri, etsi vel ex necessitate vel pusillanimitate dissimulant. Quis enim opinetur omnia sidera defectum pariter sustinere ? Ut ergo de cætero manum contraham, consilium, quod a me quæritis, ingenioli mei vires excedit, neque unquam ut in regem dominum vestrum anathematis, aut in innocentes regni feratis sententiam interdicti, præcipitabo consilium. Adhuc fixum est apud me, quod auribus vestris intimavi apud castrum Theodorici, nec ab illa recedo sententia. Quid illud sit, potestis meminisse, quia idem sentiebatis, hoc tamen adjicio, ut super his et aliis quæ postea emerserunt, consulatis dominum Pictaviensem, et aliorum sapientum sententias exploretis, et Hervæi, si eum interim reduxerit Dominus, habeatis consilium : sed ante omnia incumbatis precibus, et aliis exercitiis militiæ Christianæ, et agonem vestrum media sanctorum intercessione Domino commendetis, et sic procedatis ad id, quidquid illud sit, quod per organa sua, sapientes et fideles dico, docuerit. Spiritus sanctus, et quod causa vestra desiderat : credo quod et vos ipsi habetis Spiritum Domini, quia qui zelum dedit inmerito, bene merenti credendus est in necessitatis articulo consilium ministrare. Non ergo suadeo, ut secundum quod communis pater noster et dominus dicere consueverat, comsilium quod Dominus inspiraverit cordi vestro, in caligula reponatis, et aliorum minus in causa vestra vigilantium præferatis opiniones. Post festum Beati Petri dispono statim, Deo auctore, venire ad vos, et tunc ex mutua collatione multa adinvicem clarere poterunt, quæ pagina non sufficit expedire. Quid egeritis Weziliaci, archiepiscopo et Ecclesiæ Remensi a multis diebus innotuit,

D nec operæ pretium puto divulgata referre. Si tem

plariis offensus est, dissimulatione utendum arbitror, quia qua facilitate concipere, eadem aborsum facere consuevi : et cum ei nihil debeatis adhuc, non consulo, ut vos obnoxios illi reddatis in talibus. Ad hæc, si ei fuerit supplicatum, magnificabit injuriam, si dissimulatum, etiamsi qua præcessit injuria, dissimulatione poterit aboleri: via autem reconciliationis facillima erit, ut in aliquo munusculo capiatur. Video tamen templarios in curia ejus benigne recipi, et negotia eorum commode expediri. Ipse autem ad Claram-vallem profectus est, accitus, ut aiunt, a majore parte conventus in

ruinam abbatis. Fromundus, qui hoc iter ejus pro- A copiam habens,vias eorum acutissimis sepit spinis,

curaverat, obiit pridie Idus Julii et in monasterio Sancti Remigii sepultus est.

EPISTOLA CLXXVI. AD THOMAM CANTUARlENSEM. (A. D. || 166.)

Domino Cantuariensi, JoAN. Sares.

Etsi certum sit quod episcopi ad inobedientiam proni, et pastores pascentes se ipsos, qui amore quietis et luxus, et temporalium metu damnorum impio, impietatem suam annuntiare detractant, ad omnem subversionem juris, et singula præjudicia ecclesiarum, dicentes : Euge, euge ! se de cætero adversus omnia mandata vestra, et etiam apostolicas sanctiones, quatenus eis displicuerit, sub prætextu appellationis exhibitæ tueri proponant, expedire tamen arbitror, ut de vestris suffraganeis statim si fieri potest, aliquos evocetis, vel audituros domini papæ mandatum, aut vobiscum de statu Cantuariensis Ecclesiæ tractaturos, aut alia evocationis eorum causa proposita,si qua vobis et his qui vobiscum sunt, occurrerit commodior. Cum enim jam appellaverint, quod fortasse jam domino papæ significatum est, et in omnibus regi suo obtemperant, non video de cætero quare colloquium eorum oporteat evitari, sed neque regis. Credo enim quod metulaborisquem subituri sunt, etsumptuum quos verentur, et ob imminentium periculorum instantiam, et dubium causæ eventum, paci Ecclesiæ, et reconciliationi vestræ diligentiorem operam dabunt; quia nec unum eorum opinor inveniri, quem tot et tantarum incommoditatum dispendia subire non pigeat. Et si transfretaverint fortasse mediante imperatrice pax Ecclesiæ reformabitur, aut Domino propitio causa vestra in meliori calculo relinquetur. Instat enim tempus,ut aiunt, quo Aquila rupti foederis, juxta Merlini vaticinium, frenum deauratura est, quod apro ejus datur, aut modo fabricatur in sinu Armorico. Nam sicut accepi pro certo, postquam priores litteras exaraveram, in accessu Filgeriarum grave damnum perpessus est,quod adhuc deplorant apud nos amici Francorum, quorum quidam capti sunt, alii vulnerati, dum purum sitientes argentum, nitebantur strenui præ cæteris apparere.

Audieram hæc prius in curia Christianissimi regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo ; sed non facile rumigerulis credidi,licet aliquantulum fidem faceret dubitanti, quod comes Robertus tristitiam inde conceptam dissimulare non poterat. Dicunt etiam quod famelici saturos, etinopes copiosos rerum omnium obsident hostes,et quod obsessus obsideate longe securior est. Radulfus enim,ut perhibent, castrum suum optime præmunivit,vastavitque quidquid alimentorum in circuitu suo potuit inveniri,nec ad remotiora sine magnis copiis præambulantium progredi licet, eo quodelectissimorum militum Radulfus memoratus

et aculeis urget equos ut cadant ascensores eorum retro, et in exercitum ipsum crebras, ut loquuntur, facit irruptiones. Adjiciunt quod potentissimis Britanniæ proceribus, excepto comite Eudone, confœderatus est foedere mutuo. Nonne sic ferus singularis, aut singulari proximus aper, qui depascitur et conculcat vineam Domini, cohiberi poterit et infrenari ? Ego quidem sic illam interpretor prophetiam, exspectans ut Aquila quacunque subornatione incommoditates istas inauret: nisi forte Alexander noster Merlini cognatus, et oraculorum ejus interpres prudentior aliud sentiat. De his hactenus. De cætero pergratum mihi feceritis, si domino Lugdunensi,quem apud vos esse audio,etplurimum videre desidero, nomine meo fueritis gratulati, et quæ cirea vos diligenter rescripseritis. EPISTOLA CLXXVII. AD THESAURARIUM REMENSEM. (A. D. 1166.) Thesaurario Remensi. Vestro mallem, si cum utriusque nostrum commoditate fieri posset, desiderato frui colloquio, quam ea quæ et me dixisse justum est, et vos diligentius audire expedit, chartulæ commendare, quæ id solum eloquitur quod illi creditum est: nec ad ea quæ inter amicos utiliter ad invicem proponerentur, commode dilatatur.Cæterum hoc desiderium meum tum multiplicium et inevitabilium negotiorum instantia, tum aliquantula corporis mei infirmitas præpediunt, ut scribi necesse sit quod dici potius expediret. Meminerit itaque Dominus et amicus mens, quoniam, ut ait orator: « Primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. » Doleo quidem contigisse quod ad memoriam vestram reducere necesse est, quia vos semel decipi contigit in matricularia ad incommodum, secundo in cessione præbendæ Parisiensis, ad errorem, nec de cætero omni spiritui acquiescatis, ut in subthesauraria disponenda turpiter decipiamini. Est autem vir probus Laurentius concanonicus vester cui eam dominus archiepiscopus dare disposuit, et majore, si vocaretur a Domino, et vitio ambitionis purgaretur, dignus honore. Sed nunquid vobis conducit, et honori vestro, ut domini vestri collateralem eligaD tis in ministerium vestrum, imo intrudi patiamini, ut|non tam vobis quam alteri debeat quod ministrabit ? Nunquid de thesaurario subthesaurarius esse vultis ? nonne satius est vos officialium vestrorum esse custodem, quam vobis et illis cum incommoditate custodem alium deputari ? Vos de cætero videte quid egeritis, ego pro fide et affectione quam habeo ad vos, et pro reverentia venerandi et pii patris nostri beati Samsonis, hoc vobis quem video in multis labefactatum, propono, ut memineritis vestri et nostri, qui vobis semper fideles exstitimus: ne, quod absit ! probabiliter dici possit, nos vitio ingratitudinis laborare. Cum autem redieritis, non displicebit nobis, si feceritis de ministerio vestro

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »