Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

nis vestræ censura præscribere dignaretur, prom- A victoriæ corona, Christo consequenter regnum attriptissima voluntate devovi. Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis injungere, et peregrinantis affectum utcunque experiri. De cætero lator præsentium in obsequio meo, et fratris nostri diutius immoratus est, et inventus usquequam fidelis. Habet autem scribendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum, quem si pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio ejus, nobis esset gratissimum, quia ei ad præsens pro voluntate nostra non possumus providere. Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat.

EPISTOLA CLXVII.

AD ROBERTUM FILIUM ÆGIDIÆ.

(A. D. 1166.)

ROBERTO filio Ægidiæ.

buit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversarios ejus, quando justitia in judicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis judicium diligit, et oculi ejus vident quia diligit æquitatem. Nam ubi amor, ibi oculus. Et hæc mihi videtur esse duarum conceptio clausarum ; tertia vero nomen Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione, ut arbitror, quo et animus suscipientis in persecutorum suorum victore, et regum Rege figatur Christo, eique cohæreat inseparabiliter, et utostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, cum schismaticus per vim et fraudem et labem C hæreticorum,nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem corrumpere, incestare pudicitiam, et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. Instat ergo ut nomen Christi de imperio deleatur: sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter permanet in æternum, et præsumentis imperium, et de falso gloriæ nomine gloriantis exinanitus est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante sæcula. Hæc omnia et plura, quæ brevitati insistens prætereo, in annulo contemplatus sum, fraternam charitatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni jure et merito amandus est et colendus? et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive efficio, et habeo in proposito, ut cum licuerit, debitum amori cultum gratanter impendam. Interim vero quantas possum gratias ago, rogans attentius, ut fraterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis.

EPISTOLA CLXVIII.

Præter eam quam affectio fraterna rememorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi occasionem sæpissime præstat transmissum mihia vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur,ut cum B [aldwinius] archidiaconus, R [ogerus] de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter do. minetur in animo mittentis. Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod B nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metalJorum custoditivum est, nonne fidem imputribilem, largam et dilatatam figurat, charitatem constantem in adversis, moderationem virtutum conservatricem in prosperis ? ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam prædixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conservare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formæ vero rotunditas perfectionis indicium est, ut mittentem doceat, in præ. fatis virtutibus eonsummatum.Gemmeus fulgor elucentis prudentiæ et scientiæ imago est. Quid, quod color ipse cœlestis rectissime innuit, quo in actibus suis præcipue tendat animus mittentis ? Ipsum vero D fidei, et charitatis indicia præferentes. Eo enim lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. Jacynthus enim, si de formæ gratia, dictionis altendamus originem, totus flos, vel universaliter florens interpretatur.Ja etenim universalem sonat, et cynthus vertitur in florem. Et ne in hujus tempestatis articulo fides vacillet, authumanis persuasionibus ratio seducatur, et superscriptio fidem. confirmat, et illuminat rationem. Nam rationem ab errore purgans eum mittit ad Christum, et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab infirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio ab errore purgatur. Et quia finis pugnæ victoria est, et fructus

RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO.

(A. D. 1166.)

Magistro RAIMUNDO Pictaviensis Ecclesiæ cancellario.

Puer meus a vobis rediens, unde sinceritati vestræ innumeras gratias ago, litteras retulit, multa

spiritu videntur esse conceptæ, ut singula verba et fere singuli apices signis fidelibus protestentur se ad amicum de sincerissimæ dilectionis adipe processisse. Sed quia in illis, sicut in domini mei episcopi scripto, plura continebantur capita negotiorum quæ sollicitudinem amantis augere poterant: utpote quod plena convalescentia ipsius, quæ nondum erat, sperabatur; et quod de pace inter ipsum et regem reformanda convenerat, et de me reconciliando mentio habita est : et in hunc modum plura,in quibus amico gessistis morem, latorem præsentium ad vos usque transmisi ut eo intermeante me de prædictis, et cæteris quæ statum vestrum contin

tur et præstatur, ubi nec Domini, nec legis, nec ordinis salvandi licet fieri mentionem ? sed et de consuetudinibus reprobis, et legibus ignotis, aut repugnantibus legi Domini, servandis, quis sacramentum præstat, nisi alienus a fide et omnium sacramentorum contemptor? sane temerarium nimis, et omnino præcipitem, et præcipitantem se in mille damnationis laqueos reputarem, qui se ad observantiam sacrorum canonum, aut certe ipsius Evangelii custodiam juramento præstito obligaret, nisi forte eo major sit qui suæ conscius infirmitatis, et testis nostræ humilitatis, confitetur, quia in multis offendimus omnes. Si de præteritis agatur, non nego, me Cantuariensi archiepiscopo, sicut domino et patri meo, debitum et devotum præstitisse obsequium et utinam efficacius præstitissem, nec unquam Domino propitio ab hoc pro quacunque utilitate et damno deducar, ut dominum meum, quicunque sit, abjurando vel abnegando, maculem vitam meam, imo et memoriam nominis et gentis meæ coram Deo et hominibus.

gunt, aut publicum, per litteras vestras si placet A salutis proscriptione, quæ ab aliis ut audio, exigireddatis certiorem. Obtemperans autem vestro consilio, de industria talem misi, qui nulli sit apud vos, aut paucis notus, et mihi et meis in omnibus fidelis inventus est. Injunctum est illi, ut apud dominum episcopum gerat negotium M. Galteri clerici domini Remensis, pro recuperandis libris quos idem Galterus magistro Petro Eliæ commendaverat. De quibus vobiscum locutus sum apud Andegavim et commonitorium dedi. Ipsum itaque tanquam puerum de domo Remensis archiepiscopi tractare poteritis, ut tempus exposcet, sed ut cito remittatur, exigit continuæ sollicitudinis stimulus animæ meæ quietem denegans, donec aliquid certius do præmissis agnoscam. Si vero, quod plurimum desidero, ad honorem Dei et Ecclesiæ pax B domino episcopo reformata est et completa, quæ sperabatur implenda, qualiter in electione juratorum processum sit, et in quibus finibus causa steterit, mihi diligentius recurrentibus litteris vestris placeat significare. Nam quid timuerim, imo quid timeam, in omnibus articulis oblatæ conditionis perspicuum erit ex litteris, quas domino episcopo misi. Neminem tamen arbitror sapientem, qui dis. suadeat pacem, quæ fieri potest in Domino, et ante himerinum diem, honestati non derogat: fiat utinam pax cum salute conscientiæ, et integritate famæ in mentanea, horum tamen neutrum in vobis est. Nam alterum ab adversario, alterum a Domino pendet. Quomodo autem ille, cum quo vobis negotium geritur, amicos et contrahentes secum beare consueverit, ex quo ei in omnibus voluntatibus suis, etiam cum dispendio famæ et conscientiæ non acquiescunt, multis patet exemplis. Ex quo longe periculosius, quam inconsiderati homines opinentur, esse arbitror aliquando ad promissiones ejus jacturam facere conscientiæ et honestatis, quæ si semel lædantur, facile nequeunt reparari. Nam quæ in alterutro fiunt vulnera, fere lethalia sunt, ut tamen fere magis ex infirmitate carnis dictum accipiatur, quam ex judicio rationis, Hac enim judice perniciosiora sunt, quam illa, quæ corporis et animæ compagem solvunt, ethnico nedum Christiano dicenti :

Summum crede nefas animam præferre pudori,
Et propter vitam vivendi perdere causas,
(Juv., vii, 83.)

Unde tota mentis affectione deposco, ut si de pace
mea actum fnerit, ea provideatur forma, in qua
non offendatur Deus et honestas, quam non audeo
dicere ego, sed Deus mihi hactenus integram con-
servavit, illæsa quoque in posterum apud homines.
conservetur et si forte talis potuerit inveniri,
agam gratias Domino et vobis, et omnibus, qui ad
hoc operam dederint. Si vero de juramentis actum
fuerit, novit dominus meus episcopus duam subtili
reverentia in tallbus tenear. Nunquid ergo jurare
possem in ea præscriptione verborum, aut potius

C

Cæterum sicut a pluribus accepi, nisi hæc et prædicta fecero, pacem mihi reformari aut impossibile aut difficillimum est. Ad hoc itaque proficiat,si placet, vigilantia domini episcopi, et vestra, ut si de reconciliatione mea actum fuerit, iniquæ et periculosæ conditiones amoveantur: et ego in omnibus quæ sine periculo salutis et famæ fieri possunt, domini episcopi, et vestrum, quod ab eo non dis. crepat, consilium sequar: sed nec proficisci vellem ad curiam pacem facturus, nisi aliquatenus præcognita forma ejus. Nam rei familiaris angustia, et negotiatio litterarum, quæ mihi solatium pariter, et subsidium præbet, nec magnos sumptus facere, nec diu abesse patiuntur. Facultas enim solito magis tenuis est, sed onera non decrescunt. Rarescunt autem auxilia, etsi ab initio rarissima fuerint. In profectione versus Andegavim, et Paschalibus colloquiis regum, tredecim libras expendi, et duas amisi equitaturus, ut de laboribus, molestiis, et curiarum tædiis taceatur, quodque magis piget, cuncta cesserunt incassum. Nam labor periit et impensa,nec vellem si fieri posset occupationum et rerum humile subire dispendium. Status meus vobis ex parte per nuntium innotescet. Idem enim est D fere qui fuit. De causa Cantuariensis non despero, quia ipse pœnitentiam agens super commissis in curia, de Domino non desperat, nec ponit, ut opinor, carnem brachium suum. Credo autem quod Dominus adhuc supremum remedium differt, quia nondum est omni humano auxilio destitutus. Vocat me magister Girardus, ut salva fide Ecclesiæ Romanæ Coloniam transeam, sed auctore pio Jesu, pro nullo questu ponam cum schismaticis ad subversionem domus Domini, schismatis portionem. Ipsum tamen Girardum nequaquam schismaticum reputo, quia fidei ejus perspicua patent indicia ex litteris ejus, quarum rescriptum domino episcopo

Omne solum forti patria est,

(OVID.)

mitto, suppresso tamen auctoris nomine, ne et illi, A tate, quod philosophia dictat, experior, quia
et aliis noceat, si fuerit divulgatum. Non dubito
quin mihi compateremini, si constaret in qua sol-
licitudine versatur animus meus, nec tamen Domino
teste, pro me, licet apud duricordes habitem, quan-
tum pro amicis sollicitor, quia mihi quoad me,
sufficeret commercium litterarum, nisi urgerent et
alii quorum oportet me necessitudinibus communi-
care. Si nescitis, Belgica secunda, quæ modo Re-
morum dicitur, in antiquis historiis provincia Du-
ricordium appellatur, licet habita contemplatione
quorumdam, possit et Mollicordium appellari. Ne-
que enim duricordiam archiepiscopi et suorum
quisquam, familiarius accedens, probabiliter ar-
guere poterit. Sed quis quæso nostratum et vete-
rum amicorum de gente Duricordium non convin- B
citur esse? Dicam, quod fortasse non creditis, sed
certe verum est. Filius magistri Gaufredi mihi
coexsulavit mensibus octo, sed cum ad eum nuntius
meus ab episcopo Norwicensi et abbate Sancti Ed-
mundi divertisset, profecto nec unas ad me litteru-
las potuit impetrare. Scit tamen Dominus, quia
nihil ab aliquo eorum petii, in eoque mihi bene
actum est, quod nondum ab initio proscriptionis
meæ erubescentiam sustinui de repulsa. Ex his et
præcedentibus patet via rationi, sed in litteras ex
affectione totus defluerem, nisi modestia et multi-
plicitas occupationum,quibus id tantillum subripui,
compellerent, ut dicam ex animo. Valete!

EPISTOLA CLXIX.

AD MAGISTRUM JOANNEM SARRACENUM.

(A. D. 1166.)

Magistro JOANNI Sarraceno.

quod ad animum in adversis erigendum, et Christiano mundus totus exsilium est, dum peregrinatur a Domino, ut nunquam prosperis extollatur. Cessent ergo de ludibriis fortunæ querelæ de reliquo, dum nos, quatenus licet a quæstionibus philosophicis non cessemus, indulgeamus persecutoribus nostris, nescientibus fortasse quid faciunt; et prælatis ecclesiarum non vestratibus, sed nostratibus dico, qui, quod Caio Cassio Cicero in epistola ad eumdem Cassium improperat, jam a multo tempore virtuti et officio suo nuntium remiserunt, nec cum eis agant deliniti divitiis et illecebris voluptatum. Exspecto a gratia vestra residuum hierarchiæ transferri, ut vestro beneficio, vobis ad æternam gloriam, Francis suis beatus Dionysius plenius innotescat. Utinam detur mihi locus ad pedes vestros ut cum Maria sedente secus pedes Christi, quem in corde vestro habitare confido, cœlestis oraculi verba et veræ philosophiæ sententias excipiam ab ore vestro. Sed hoc desiderium meum impedit indignatio regis Anglorum, cui ille, qui corda regum dirigit, tribuat si placet intellectum, ut sapiat quæ Dei sunt. Interim quod possum dignationis vestræ genibus provolutus, precibus et litteris pulso supplicans, ut in explananda translatione beati Dionysii me vestra sinceritas dignetur audire. Ad hoc nuper in libro Beati Ambrosii de IncarC natione Verbi obstaculum reperi, quod nullus magistrorum nostrorum sufficit amovere, quia Græcæ linguæ expertes sunt. Hæc autem sunt verba Ambrosii facientia quæstionem. Ousian ita Latinus interpretatus est, ut substantiam diceret. Ousia autem Domini cum dicitur, quid aliud significat nisi Dominum semper esse? Quod litteræ ipsæ exprimunt, quamvis divine ousia ai acta ai, hoc est cum sit semper, ousia dicitur, unius litteræ mutato ordine propter sonum et competentiam decoremque sermonis. Ergo ousia, quod semper sit Dominus, significat. Sic quidem Ambrosius colligit, sed ratio inferentiæ vobis plenius liquet et Græcis, mihi vero et mei similibus nubeculosior est. Hilarius autem in lib. De synodis similiter de essentia ratiocinatur, ut Ambrosius De ousia: fortasse quia idem est essentia quod ousia. Et quidem verba Hilarii hæc sunt: Essentia est res quæ vel est, vel ex quibus est, qui in eo quod maneat subsistit. Dicitur autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit ; proprie autem essentia idcirco dicta est, quia semper est. Quæ idcirco etiam substantia est, quia res quæ est necesse est subsistat in sese. Quidquid autem subsistit sine dubio in genere vel in natura vel in substantia manet. Cum ergo essentiam dicimus significare naturam, vel genus vel substantiam, intelligimus ejus rei quæ in his omnibus semper esse subsistat. Horum verborum Hilarii subtilissima speculatio est, difficilis

Litteræ dilectionis vestræ, super quibus, quoad vixero, gratiæ vobis habendæ sunt et agendæ, philosophum et Christianum pariter redolent, et multiplici et patenti protestantur indicio, quod de abundanti virtutum et litterarum promptuario processerunt. Sed nec orator illis cudendis defuit, aut condendis, qui quod ratio philosophica, et Christianæ religionis professio suggerebat, efficacissime persuasit. Viguit enim per gratiam dictio apposita ad persuasionem, et eatenus cepit et profecit in me, ut de cætero pigeat, si forte ex infirmitate D contigerit acerbitatem exsilii nominare, et omnino pudeat nominasse. Nam licet exsilii quartus, et proscriptionis meæ tertius agatur annus, jam turbine fortunæ minus in dies concutior aut moveor damnis, profecto sciens nunquam in meis fuisse bonis quæ tam facile inimicus extorsit: et fortasse rectius amicum dixerim, qui oculos meos phantasticis fortunæ ludibriis præstrictos aperuit, et excussis curialibus nugis, et illecebris voluptatum, me in viam virtutis impulit, et philosophantium cœtibus aggregavit. Longe ergo liberior, quam cum mundana supellectile et sarcinulis fortuitorum premerer, læta quidem conditione, ne dicam pauperPATROL. CXCIX.

6

videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine
patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est. Et
quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia
rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam,
et totius humani generis in ligno portavit onera,
quando principatus ipsius factus est super humerum
ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non
patietur tentari supra id quod potes, sed faciet ten-
tationem ipsam tuum esse profectum.
EPISTOLA CLXXI.

intelligentia, sed arbitror quod in Græca lingua A porum, quæ humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi peritis planiora sunt. Nam de beato Hilario dicit sanctissimus Pater, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Græcis adornatur, et procul est a lectione simplicium fra. trum. Alibi autem præcipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede. Quod si apud Græcos expressam habent differentiam hæc, quæ hic toties inculcata sunt, essentia, natura, genus, substantia, eam expediri, omnium arbitror interesse quamplu. rimum: unde vobis ad meritum et gloriam profecturum esse non dubito, profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut vestra sollicitudine reficiantur turbæ, quarum adeo in via peregrinationis hujus bonus B miseretur Jesus, ut se ipsum illis quotidie velit irrogare in cibum. Nonne doctoribus improperabitur, quia parvuli petierunt panem et non fuit qui frangeret illis?

EPISTOLA CLXX.

AD ENGELBERTUM PRIOREM DE VALLE S. PETRI.

(A. D. 1166.)

ENGELBERTO priori de Valle Sancti Petri.

Rerum subitæ mutationes solent afferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohærentia sustinent onera, plerumque fatiscunt, et dolent se voti compotes exstitisse. Recte quidem : si enim reprobi sint, iniquitates eorum justa pœna persequitur: si præordinati ad vitam, conceptæ ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa C cohærentes honoribus aut exstinguit, aut reprimit voluptates. Te quoque facile crediderim de tam subitis mutationibus aliquas concepisse molestias:sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus causis. Quis enim suspicetur te alicujus ambitionis stimulo incitatum, ut honores appeteres, ut concupisceres mollitias voluptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundano? Nam hæc omnia contempsisti ut stercora, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores,quos pretiosa paupertate mutasti, restituet; sed æternos in coelis, qui imperatorum purpuram majestate incomparabili antecedant. Illuc voluptas mollis et effeminata non habebit accessum, ubi carnem in veritate naturæ permanentem spiritualis D implebit vigor, et exsultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuæ præconia, non de falsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter prædicabunt.

Hæc tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris Scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod cœpisti. Sola enim perseverentia est, quæ virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in januis. Pro illo itaque si quæ molestiæ irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et cor

AD EUMDEM.

(A. D. 1166.)

Causam exsilii mei ex relatione prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror, ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Domino Cantuariensi, et Ecclesiæ, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exsilium patior. Mihi vero necopes, nec amici, nec arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrocinium confugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostræ, neque nos patiatur in procella turbinis hujus aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. Exspectabamus pacem, et ecce Ecclesiam jam gravior infestat lurbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestræ, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiæ, et meum, et fratris mei, et coexsulantium nobis, vestris precibus sublevetis exsilium. Jain enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque attentius deprecor, ut pro rege Angliæ intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiæ, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiæ aut convertat, aut conterat. EPISTOLA CLXXII.

AD ABBATEM SANCTI MEDARDI

(A. D. 1166.)

Abbati Sancti Medardi.

Causa Christi multa commendatione non indiget, præsertim apud vos, qui et piæ devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi que evangelicam ignorat prophetiam, ex cujus veritate sententiam proferet in judicio Christus, in condemnationem impiorum,et

Abbas Sancti Maxentii, ut asserit, ei pecuniam debet, et cum eo minus amice versatur, ut diffidat de fide debitoris, nisi vestra paternitas eum esse fidelem faciat vel invitum. Precor ergo attentius ut ita justitiam servientis promoveatis, quatinus præfatum archidiaconum, cujus contemplatione has preces porrigo, vobis et vestris reddatis obnoxium,et serviens ejus, quod sibi debitum esse constiterit, vestra interveniente diligentia, si possibile est, sine difficultate consequatur et mora.

EPISTOLA CLXXV.

AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

(A. D. 1166.)

præelectorum salutem et glorificationem? Et quia A memoratis fratribus, ut audimus, pietas vestra com. patitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis charitati vestræ immensas referimus gratias, cum præceperltis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarnm quantas poterimus actiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad præsens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut priorem eorum L. charissimum alumnum vestrum charum habeatis, et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantæ nobilitatis ecclesiam, pauperum, cum в tium, et impiorum conatus evacuat et potestates expedierit, preces præveniendo, eorum parcatis erubescentiæ, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestræ expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quidquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quidquid dicetur. Sed parum erit ad expressionem meriti vestri, cum Christo personaliter intendatur, quidquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit.

EPISTOLA CLXXIII.

AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1166.)

Domino Norwicensi.

C

Scio, Pater, quod fideles vestros sincera consuevistis charitate diligere, et devotionem et obsequia eorum acceptare et remunerare pro facultate et merito. Unde ego, quia me vobis semper fidelem exhibui et devotum, spero quod mihi compatiemini tum pro sinceritate causæ, tum pro affectione personæ. Itaque paternitati vestræ attentius commendo fratrem meum, qui magis de aliena voluntate, quam de merito suo bonis suis proscriptus est. Nec enim vobis commendarem, nisi quia domini regis pacem habet, licet plenam gratiam nondum adeptus sit; et quia redituum meorum inhibita est solutio, ut tres marcas de præsenti festo Sancti Joannis non exigam, precor ut tres marcas quocunque nomine vo- p lueritis, sive in causam mutui, sive in aliam, ei si placet, tradi faciatis, quia hoc imputari non poterit, si homini innocenti et habenti pacem domini regis subveniatur.

EPISTOLA CLXXIV

AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1166.)

Domino Pictaviensi.

Ad notitiam vestram arbitror pervenisse quod Gir. archidiaconns Parisiensis amicissimus mihi est, et suo et suorum merito familiarissimus, qui unum servientem suum Jordanum nomine, meis apud vos precibus desiderat et sperat promoveri.

THOME Cantuariensi archiepiscopo, JoAN. Saresb., salutem et confortari in eo qui dissipat consilia gen

evertit.

Recepi nuper litteras paternitatis vestræ, quibus præcipitis ut vobis rescribam quod mihi visum fuerit, inspectis litteris domini Saresberiensis et Joannis de Oxeneford et magistri Hervæi et domini Nicolai. Puer autem neque Joannes neque magister Hervæus, quas plurimum desiderio litteras tradidit, sed mentem Joannis ex vestris et episcopi, et capituli Saresberiensis facile est agnoscere. Electus vero Carnotensis quid vobis significaverit nescio, quia in litteris ejus nihil aliud continetur, nisi ut Vincentio credatis. Hoc ergo defuit instructioni meæ, quod plurimum appetebam, et quod scitu dignissimum est, nosse videlicet qualiter negotia vestra prosperata sint in manu magistri Hervæi et quam opem naufragio Ecclesiæ Anglicanæ sedes apostolica, pro qua patimur, decreverit impertiri; inde enim oportebit cautelam consilii informare, utjuxta parabolam evangelicam turrim quis ædificaturus sedens sumptus computet, et cum rege congressurus copias suas domi recenseat, ne magni conaminis aut ostentationis subita et inconsiderata præsumptio risui aut ruinæ turpiter exponatur.

Nec hoc dixerim,quod Ecclesiam Romanam, spei nostræ fundamentum arbitrer statuendam, sed ipsum solum, super quo et illa fundata est, et in quo quælibet opera fideliter radicata convalescit ad fructum, et consummatur in gloria. Ille enim nobis sit in conscientiæ fundamento,et homo procul dubio non prævalebit, nec timere oportet vel tyrannorum minas, aut tendiculas carnaliter sapientum, aut proditorum perfidiam, aut pusillanimitatem judicis, aut avaritiam et inconstantiam eorum, qui quærunt in omnibus quæ sua sunt, carnis, non quæ Jesu Christi. Nam ut fidelissime Scriptura docet: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum justus confugit, et de omni angustia liberatur (Prov. xvIII). Quia ergo parvitatis meæ consilium quæritis, consulo nunc, quod semper, ut omnen et totam spem nostram projiciamus in eum, qui eruere nos potest a tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Quod ut juste et misericorditer velit, ponamus, monente Aggæo, corda nostra, super vias nostras, et facien

« PoprzedniaDalej »