Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

A niunt. Est autem pœna duplex, cum et ipsa sentitur, et causa ignoratur. Si tamen divinæ miserationis est, ut me projustitia pati velit, gratissimum habeo, certus quoniam ita amicos beare censuerit, quia per multas tribulationes itur ad regnum. Fateor me Ecclesiæ Dei servasse fidem, et archiepiscopo meo, ut oportuit, fideliter obedisse; nec me, Domino auctore, unquam servatæ fidei autobedientiæ pœnitebit. Spero autem quod et archiepiscopus vester recto calle Patrum sequens vestigia per viam mandatorum Dei pergit ad vitam. Unde paternitati vestræ, et dominis, et fratribus vestris, quanta possum devotione, supplico, quatenus agonem nostrum Domino precibus commendetis, ut si in invio sumus, reducamur ad viam, si in via, quod utique

Nihil enim nobis aliud necessarium est, nisi ut
Domino placeat causa nostra.

EPISTOLA CLV.

AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENSEM.

(A. D. 1166.)

Diu est, amicorum amantissime, quod de statu tuo, et aliorum veterum amicorum certiorari desi. dero,eo quidem ardentius quo rarius sollicitudinem meam vel de te, vel a te certiorari contingit. De te tamen aliquid interdum audio, et hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audivi : quod unde contingat, non plane video, nisi quod te conjicio, quoniam dies mali sunt, et tu vir prudens, ex quadam siluisse cautela. Ego ut infirmitatem meam fatear in auribus tuis, et insipientiam meam amico revelem, tanquam mihi nunquam hanc potui habere cautelam, quin vellem amicorum opportunitatibus B credimus, proficiamus et perducamur ad vitam. communicare, et eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Cum ergo tibi sæpius scripserim, et tu nunquam scripseris, amplius succensa sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, ut inveteratos in quibus charitas refrigescit dictos intelligas, cum ego nec senserim, nec dixerim eos aliquod charitatis dispendium sustinere. Quis enim ego sum, ut servum judicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit? Stabit autem, Deo auctore, et mihi utique charitas officiosa est, ignara totius mali, fortis ut mors, et sinceritatem suam multis et perennibus prodit indiciis: habet hæc testimonium jugiter majus Joanne, quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. Si vacas, et licet; et id curas, per latorem præsentium, quem ad hoc misi, de statu meo et aliorum poteris certiorari, idemque aperiet tibi quomodo me de tuo facias certiorem. Noveris autem quoniam mihi licet, et ad hoc vacuus sum, et tota devotione sollicitus, ut tuis et tuorum, si quid peregrinanti dignaris injungere, mandatis libenter obediam, mihique loco magni muneris erit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. Aude ergo, amice, aude aliquid petere aut præcipere amico se et sua tota affectione animi exponenti.

EPISTOLA CLIV.

AD ROBERTUM PRIOREM MERITONENSEM.

(A. D. 1166.)

ROBERTO priori Meritoniæ.

Ubi humanum consilium deficit, ex necessitate confugitur ad divinum, quod, ut opinor, nulla via facilius aut felicius obtinetur, quam si amici Dei illud precibus studeant obtinere, quod culpa patro. cinio indigentium demeretur. Ego quidem exsulo et proscriptus sum, et quod ad hominem, alterutrius pœnæ justam causam non video, licet apud Dominum me acerbiora meruisse conscius sum, et fortassis peccatis meis exigentibus evenit, ut his et flagellis acerbioribus feriar, et tamen causam percussionis ignorem. Eo autem magis timenda judicia Dei, quo de occultiori justitia et secretiori ratione prove

[ocr errors]

JOAN. Saresb., BALDEWINO archidiacono Exoniensi. Licet a multis retro temporibus dilectioni vestræ obnoxius tenear, tamen vestræ sinceritatis non tam frequens quam jugis sollicitudo devotionem meam sibi reddit in dies arctius obligatam. Quem enim non promereatur in adversis infatigata et indeficiens fides, cujus pectus non succendit et inflammat in periculis et conflatorio tentationum, charitas incorrupta, officiosa, et supereminens? Quod in vobis commendo, in me multum expertus sum, sed in fratre meo magis experior: nam sortem ejus mea reputo duriorem, nisi quod mea et illius ex animo sunt communia, et sic eadem conditio est. Gravius tamen exsulat, qui domi exsulat. Sic enim in civitate sua florere gloriosum est, et jucundum nobilitari in patria, ita apud suos egere, aut vilescere calamitosum est. Minoris namque erubescentiæ est apud extraneos mendicare. Nonnullus autem, imo et multus est usus adversitatis hujus, utrique nostrum, per quam et nos nobis, et mundus, et fidelius et familiarius innotescit. Tandem enim discimus, quod a multis temporibus audieramus, et scriptum est a sæculis multis : « Qui in D prosperis amicus non apparet, in adversis non latet inimicus. » Ergo, dilectissime, in procella turbinis hujus larvam quisque deposuit quam induerat, et fallaces abstersit fucos, et suum ostendit vultum facie revelata. Unde quia fidei et charitatis vestræ faciem in vestra, quæ videtur, tribulatione, eamdem quidem cernimus, sed utique clariorem et illustriorem, eam jure et merito amplius approbamus, et ut ei condigne respondeatur a nobis crebris suspiriis optamus, et maximo desiderio : et quidem interim respondemus affectu. Deus autem charitas nostræ charitati procul dubio respondebit effectu, ut juxta quod promisit, mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundat in sinum ve

strum. In qua autem conditione versetur causa A vestra, domino episcopo scripsi, et exinde quæ circa nos sunt nobis plenius innotescent: precor itaque ut peregrinationem nostram vestris et sanctorum qui apud vos sunt, orationibus adjuvetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem hujus procellæ, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, cum tentatione etiam proventum: et quidem jam cœpi, quia et devotionem contulit pro justitia patiendi, et acerbitatem mitigavit exsilii; levius enim est modo quam fuit die prima. Nunquid enim aliquid defuit nobis ? nonne enim plures babemus modo notos et familiares, et qui amorem quem profitentur, officiorum et beneficiorum exhibitione declararunt ? Afferunt ergo ad amoris comprobationem testimonium ma- В jus Joanne opera enim quæ ipsi faciunt testimonium perhibent de eis.

:

[blocks in formation]

Tibi perpaucis scripsi, quia statum meum tam ex litteris domino episcopo missis, quam ex ipsa voce latoris agnosces. Cum vero quid relatu dignum emerserit, illud tibi significare non differam. Tu vero interim consilium et voluntatem domini episcopi et m[agistri] B[aldwini] archidiaconi diligenter explora, et animum aliorum amicorum, ut ex C his, auctore Domino, aut rescribas, aut exsequaris quod maxime videbitur expedire. Nec super meo movearis exsilio, sed memento quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causam justificet, quoniam et ego confido justam esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est, sed jucunda,præsertim cumad causam respicio: nec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persecutore non opponuntur, sed peccatum punitur. Flagellum purgationis meæ gratanter excipio, si probatur patientia, spero quia proficiet ad coronam: si sic ut superbia conteratur affligor, scio quia devota humilitas conscendit ad gloriam. Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad contemptum mundi et virtutum exercitia D reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennæ stimulus, opinio brutorum hominum est merita ex eventibus esse pensanda, cum justi sint impiis in derisum et similitudinem improperii; sed exspecta modicum et. . . . etiam respectus eorum et interim non est pax impiis; et æquissimo Dei judicio persecutores justitiæ a se invicem colluduntur, prosternuntur, confringuntur et pereunt. Justus autem etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentius triumphabit. Quis speravit in Domino, et derelictus est ?quæretur ab initio temporis, sed nec in novissimo die poterit reperiri.

EPISTOLA CLVII.

AD ROGERUM DE SIDEBERIA.

(A. D. 1166.)

ROGERO de Sideberia, J., salutem, et ad optatum benedictionis fructum, omnes alio sine prævolantis, aut præcurrentis aut præpedientis obstaculo vel molestia feliciter prævenire.

Spero, dilectissime, quia desiderium meum in hac re facile adimplebitur, nisi forte Ric. de Sideberia, juvenili alacritate, diligentiæ tuæ præripiat palmam. Sed si istud in mentem ejus venerit, Deus ei tantam lætitiæ et jucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi juvenilis temeritas præripere moliebatur. Si tamen in hoc vel in aliud patrem fuerit imitatus, quod et pertinere videatur ad culpam, nos qui provectiores sumus ætate, et gradu, et similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis considerantes nos an et ipsi quandoque tentati fuerimus. Nonne enim puero indulgendum est, si semel inclinatur in nocte, cum et justus in die septies cadat? quid si incessisset iter, quo alius non fuisset ingressus si mater jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum, cur amodo sentiet pater angustias parturientis ? Ergo hactenus puniatur, ut nostrum << benedicite » usque ad præfinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impetrata, dum tamen fructus benedictionis communicet. De cætero, de honore et amore, quem mihi exhibetis, et fratri meo, vobis gratias refero. Nam quod ei fit, mihi fieri arbitror, adeo et ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera mea. EPISTOLA CLVIII.

AD ALFREDUM DE CERDA.

(A. D. 1166.)

ALFREDO de Cerda.

Tanto dilectioni vestræ ad pleniores gratiarum teneor actiones, quanto sinceriori et ferventiori charitate mei compassionem habuistis exsilii, præsertim cum mea non præcesserint merita, licet semper adfuerit voluntas promerendi. Et quia ad præsens et meritis vestris respondere non possum, interim me ipsum obsequiis vestris promptissima voluntate devoveo, quandoque devotioni promptæ, auctore Domino, exhibiturus effectum. Deus autem proculdubio vestræ charitatis remunerabit officium, et licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse cujus manus nec inops est, nec avara, nec impotens, benignitati vestræ quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam et coagitatam et supereffluentem refundens in sinum vestrum.

EPISTOLA CLIX.

AD ROBERTUM FILIUM EGIDIE.

(A. D. 1166.)

ROBERTO filio Egidiæ.

A gratiarum mihi incipiendum est actione, nisi et conscientiam et famam velim ingratitudinis vitio deturpare. Hoc enim multipliciter promeruisti,

multum quidem in persona mea, sed maxime in A innocentiam, absque contradictione concedo me fraterculo nostro, cujus prædicaris communicare necessitatibus, et eas supportare ut tuas, et ut eis communicent alios animare. Nosti enim illud apostoli Petri: Si ut Christianus quis patitur, non erubescat, sed glorificet Dominum (I Petr. iv), hæc est enim gratia apud ipsum. Certus es autem, ut arbitror, quoniam iste noster fraterculus non patitur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut appetitor alienorum, et hoc ipsum, ut audio, per te aliis innotescit, ad consolationem quidem nostram, sed gloriam eorum et salutem, qui ei officia humanitatis impendunt. Gratias itaque interim maximas tibi agit affectus meus, dum aliud non permittit facultas exsulantis, auctore Domino, quandoque maximas exhibiturus effectu. Precor autem ut in B humanitate quam incœpisti ad fratrem meum laudabiliter perseveres, quia quod vestræ subtrahitur facultati, tibi a bonorum omnium retributore supplebitur. Valete.

EPISTOLA CLX.

AD MAG. GAUF. DE S. EDMUNDO.

(A. D. 1166.)

Magistro GAUFRIDO de Sancto Edmundo. Precor, reverendissime, ut innocentiæ meæ patrocinium præstes adversus, vel apud illos, apud quos, Deo teste, gratis periclitatur, et apud quos me ipsum posse præstare patrocinuim efficacissimum confidebam, et adhuc quidem non diffido, si tamen amicis nostris et dominis veritas innotuerit. Causa autem hæc est. Suggestum est domino Norwicensi, C et inagistro Nicolao me a Senonis scripsisse Benedicto de Bedigeham litteras adversus honorem et utilitatem, et pacem et securitatem eorum, quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiæ et nota proditoris. Exscriptum earum mihi transmisit frater meus, et ego remitto tibi. Dominum in animam meam judicem et testem invoco, quia nec ego illas scripsi, nec est in conscientia mea quis scripserit. Plus dico sub eadem adjuratione testificans, quia neque de mandato, modo, neque de conscientia aut voluntate, aut ratihabitione conceptæ aut scriptæ sunt. Adhuc amplius dicam: ita Deus reducat me in terram nativitatis meæ, et tuo et aliorum amicorum concedat frui visu, et alloquio, sicut nunquam in vita mea jam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias meminerim litteras misisse. Adjicio ad hæc quia cum potui me pro Nicolao totis viribus Benedicto opposui. Sed fortasse Benedictus ipse me litterarum laudavit auctorem. Nunquid verbo ejus credi debuit, qui sicut mihi adversario suo gratiam detrahere studuit amicorum, ita illis meum subtrahi desiderabat obsequium? Utique callide circumvenit credulos hostes suos, ut litterarum falsus citaretur auctor, et non caveretur verus, sed efficacius læderet non suspectus. Si tamen calumniator meus Benedictus, aut alius me velit arguere, procedat, et palam arguat, et nisi meam defendero

D

proditoris pœna puniendum. Quod si innocentia
mea claruerit, quæso ne antiqui amici et domini
gratiam debitam subtrahant innocenti si vero cri-
minator meus tacendo detrahere maluerit, quam
palam arguere, precor ut purgatione, quæ dominis
meis placuerit, accepta, habeatur absolutus. Nec
hoc dixerim, ut ab eis emolumentum temporale ex-
spectem, cui jam per trigenta mensium curricula
exsulanti sufficit liberalitas Christi, qui et cœli pa-
scit volatilia, et lilia vestit agrorum. Inquis ergo,
quid petis? sane quod illis magis quam mihi prosit,
antiquam et debitam in Domino charitatem: eos
enim, auctore Christo, diligam quandiu vixero, ve-
lint nolint. Quod si illi diligere noluerint diligen-
tem se, cras respondebit mihi justitia mea, si quid
in monte Dominus videbit. Sed dicit Nicolaus meus,
ut audio, quod stylus meus est: ego plane illum
meum esse non credo, Dominusque mihi testis est,
quod magis doleo, quod soliditas ejus tantæ falsitatis
admisit suspicionem facilem, quam ex jactura
quam ex multis diebus perpessus sum. Non enim
erat leviter amplectenda occasio ut ab amico disce-
deret, præsertim tempore isto. Ego, liberante me
cordium inspectore, facile evadam. Et utinam ipse
de levitate judicii adversus amicum innocentem,
non facile turpitudinis incurrat notam!
EPISTOLA CLXI

[blocks in formation]

Diu quidem a scriptitationibus quas tibi mittere consueveram continui calamum : sed eo magis fervet affectus. Nam et dolor plerumque immoderatus affectatas suspendit lacrymas, eoque magis cruciat animum in exulceratæ mentis clausus angustiis,quo diutius egrediendi et diffundendi se et prodeundi in lucem libertas denegatur. Nec hoc dixerim tanquam inundantis procellæ subactus impetu, cum philosophia docente didicerim, quod sicut male cuncta ministrat impetus, ita vigor ejus diuturnus esse non potest, impulsus turbine surgente ab insperato, subito cuncta confundit, sed in momento disparet, sed fere ante deficit quam languescat. Cum ergo figura hujus mundi pertranseat velut umbra, et momento turbinis, ut fumus evanescat in conspectu philosophantium, et magis constet ex fide Christianorum, quonam pacto in prosperis vel adversis, sapienti aliquid videbitur esse diuturnum. Quod autem momentaneum est, cujus philosophantis animum dejiciet vel extollet? Mihi itaque persuasum est quod vitare non possum æquanimiter sustinere, et ubi me conscientia non remordet, gaudere in tribulationibus et in rapina bonorum, divinæ dispensationi gratias dare. Sed licet me super injuriis et damnis illatis tristitia non absorbeat, moveor tamen quod amicos videre non licet, quod grata benevolorum colloquia subtrahuntur, quod eorum quæ mihi essent ex officio gerenda, denegatur materia et facul

torum turba concurrit, sed si quis sit quem animus meus conjicit alios præcessurum, decessoris habita collatione, perinde habetur ac si Phaeton currus paternos usurpet. Cujus ergo tam ferreum pectus est, ut continere lacrymas possit? Et profecto conceptum de promotione vestra gaudium emergens ab Ecclesiæ desolatione tristitia absorberet, nisi ethnicus animo intimaret, quia «< suis incommodis angi, non amici, sed se amantis est. » Itaque animo consolatus acquiesco, et gratias ago Deo, qui solus potens est, et splendore vestro ad gloriam suam, et aliud regnum voluit illustrare. Verum quia nunc a partibus nostris receditis, precor attentius, ut ante discessum vestrum mihi semper et ubique vestro pacem reformare studeatis, et fratri meo. Novit enim Dominus quia hanc indignationem me promeruisse non credo. Providete itaque, Pater, si placet, in quo calculo relinquitis amicos vestros. EPISTOLA CLXIII.

tas: super his, inquam, moveor, moveor, inquam, A moram geram; cum cogito de successore, competisuper his; sed super afflictione Ecclesiæ longe amplius moveor, et in turbatione amicorum, quam continuis fere diebus audio, concutiuntur omnia viscera mea; verum nulla doloris causa valentior aut violentior est quam hæc, quoniam vis turbinis bujus quorumdam mentibus,de quibus confidebam, et qui videbantur aliquid esse, excussit, ut operum testimonio convincitur, charitatem. Et hoc est, amieissime, quod in auribus tuis, quem illis dissimilem opinor, deploro, quod colorem optimum video immutatum, et argentum fidelium versum esse in scoriam. Quæris fortasse unde ista conjiciam. Ad quod ego Ex eo hæc non conjicio, sed convinco, quod cum multos amicos habuerim in prosperis constitutus, vix unus et alter inventi sunt, qui in adversis, B utcredunt, positum, aut velint aut audeant salutare: verumtamen si salutationis mihi impertitæ spes iis damnosa erat futura, malo, dum tamen charitas non periclitetur, ut a periculosis desistant, quam occasione mei periclitentur. Sed fortasse meas recipere litteras criminosum est, et sic potero cohiberi ne scribam, verum Domino auctore, ut amicos, et etiam minus diligentes, aut omnino adversos non diligam, nullus poterit inhibere. Sed de his hactenus.

De cætero precor, ut fratrem meum, qui et si non plena gratiam, quam nunquam demeruit, pacem tamen domini regis adeptus est, habeas commendatum, et domino meo episcopo Norwicensi commendes : et quoniam mihi tres marcas de præ c senti festo Sancti Joannis reddere non auderet, precor ut eas quocunque voluerit nomine transferat in fratrem meum, quia quidquid ei boni fecerit, gratius acceptabo, quam si mihi in propria persona esset exhibitum.

EPISTOLA CLXII.

AD HENRICUM BAJOCENSEM ELECTUM

(A. D. 1166.)

Domino HENRIGO electo Baiocensi. Gaudeam magis an doleam de verbo isto quod factum est de nobis a Domino, fere incertum est, etiam mihi diutius deliberanti. Cum enim subvectionem vestram præsertim de bonis meritis procedentem intueor, divinæ dispensationi congratulor, et virtutibus quas a primæva ætate vestra velut in altero patriarcha Jacob succrescentes et proficientes amplectebatur, et ut omnino nescirent defectum, eas continuæ orationis et quotidianæ benedictionis auxilio roborabat. Sed cum ex alio latere illa, quæ quondam fuit inclyta Saresberiensis Ecclesia velut orbata suo sole se menti ingerit, et clerus occurrens mestus lacrymabili voce ingeminat: Pater mipater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. 11), cur nos deseris, aut cui nos desolatos relinquis? et in hunc modum plura multiplicans, quæ facilius est cogitare, quam scribere; lacrymas continere non possum quin lugeam cum lugentibus, et participatione doloris matris meæ Saresberiensis Ecclesiæ,

D

AD ROBERTUM PRIOREM MERITONENSEM.

Priori Meritonæ.

(A. D.1166.)

Gratias ago vobis, quod, sicut ex litteris vestris, et plurimorum relatione didici, mei sollicitudinem geritis, et spero quod per misericordiam Dei mihi proderit sollicitudo vestra. Credo jam profuisse, et vestris et amicorum ascribo precibus, quod mihi prospere cesserunt omnes dies peregrinationis meæ. Et quia me vestrum semper et ubique reputo, precor attentius, ut pro me intercedatis ad Dominum, ne me supra id quod possum tentari patiatur, sed cum tentatione proventum faciam: quando, et quomodo sibi visum est, si tamen hoc visum fuerit, me reducat in terram nativitatis meæ sine dispendio conscientiæ et famæ, et conceptam indignationem domini regis, qui me, Domino et conscientia teste, gratis diu persecutus est,et adhuc persequitur, mitiget. Parcat illi Deus, et non sinat ut procella turbinis hujus ab animo meo excutiat charitatem. Confido autem quod dominus Londoniensis et archidiaconus Pictaviensis, si opportunitatem viderint, agent de pace mea. Nec diffido de Ricardo de Luci. Precor itaque ut et vos, si opportunitatem videritis, istos pro me sollicitetis, quatenus tamen ecclesiæ vestræ non credideritis obfuturum. Si autem homines interpellare tutum non fuerit, Dominum quæso, devotius exoretis, ut gressus meos dirigat in semitis suis; potens enim est ubique locorum mihi patriam facere, et quidquid aufertur domi, peregre salubriter compensare.

EPISTOLA CLXIV

AD RICARDUM ARCHID. PICTAVIENSEM.

(A. D. 1166.) RICARDO archidiacono Pictaviensi. Meminisse potest vestra discretio in qua spe a vobis discesserim, quando me sinceritas vestra quadam reconciliationis et pacis via præostensa exhilaravit et quia mihi nondum innotuit quatenus

convaluerit fidei vestræ promissio, quæso vel nunc, A ad Dominum, quoniam et mihi die crastina erit same, quem incerta spe fecistis non sine temporis rerumque dispendio gravi hactenus fluctuare, a dubitationis hunc ambiguo absolvatis, ut de cætero semper vester sim et vestrorum. Nam si redire tutum fuerit, paratus sum domino regi condigne satisfacere, ubicunque non potero meam innocentiam excusare. Vos fortasse ab hujus verbi tractatu militares tumultus hactenus præpedierunt, aut domesticus hostis, et cui, si decretum fuerit, nunquam habebo pacem. Non enim ante nocuit quam fidem et amicitiam pollicitus est, et multam promotionem. Nunc autem obsecro mihi significetis, quatenus me sperare oporteat, et qua via incedendum sit, si alia nunc placet, quam quæ prius ostensa est: et si aliquo modo mihi redeundum fuerit, providete, ut per B Cantiam secure transire possim, memineritisque minarum, et verbi quod vobis exposui Parisiis. EPISTOLA CLXV.

AD RICARDUM FRATREM SUUM.

(A. D. 1166.)

RICARDO fratri suo.

Si affectum aut preces a tua salutatione suspenderem, mihi salutis propriæ, quæ sine tua esse non potest, merito videre gaudia præclusisse. Cum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non prætenderit, non facit hoc defectus charitatis, aut meæ pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuæ. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua Virgo puerpera, cujus incorruptissimam c mentem esse et fuisse non ambigo, filium suum sincerissima charitate cupiebat esse salutatum. Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem, quæ mihi a serenissimo rege Angliæ oblata dicitur esse, non recepi, præsertim cum litteratores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam. Memineris autem eam sub ea mihi fuisse conditione oblatam, qua Nave, qui vertitur in serpentem, princeps filiorum Amon, qui coangustans ac comprimens est, aut populus mæroris, in confœderatione volebat recipere habitatores Jabes, quæ dicitur exsiccata, in Galaad, aculeo videlicet testimonii. Inquit enim in Scriptura: Feriam vobiscum fœdus, si eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium universis filiis, et finibus Israel (I Reg. x1). Potueram namque recipere quæ mihi, ut opinor, per injuriam auferuntur, si æterna vellem usquequa postponere, et libertatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimo arctare juramento. In suo sensu quisque abundat. Ergo dextrum oculum in cœlestium contemplatione, et fide invisibilium, et futurorum spe occupari non dubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et ad momentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt,et Domino auctore, poterunt in fidei suæ sinceritate salvari. Ego, prout exigebatur, sine dispendio salutis et famæ, petitam non possem præstare cautionem. Spero itaque conversus

D

lus, cum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique respondente justitia vel injuria sua. Licet enim hacdierum hebdomada premat meas cum Ammonitis suis, populo scilicet mæroris, et filiis gehennæ, cum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. Consolare ergo dilecte mi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus eorum invenietur, quia impii ut fumus evanescent. Quod si interim hæc angit exspectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me, a facie tribulantis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis charitatis venientem excipiam, habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei quam meorum custodem et præceptorem, et si dici sustines, affectione patrem. Cætera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus soles, non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana Ecclesia coexsulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuos et domesticos fidei compromissæ ! Quod si necessitas urgeat, licet præsentes habeas fratres, nullum me humaniorem invenies, quia nullus sanguine gravior est, sed nec charitate, ut arbitror. Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur. EPISTOLA CLXVI.

AD NICOLAUM DE SIGILLO.

NICOLAO de Sigillo.

Erat, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia Dei archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse præclusam. Nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad injurias proni sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus. Qui in eis præstantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, sed non faciunt. Hæc et similia solebat in miserrima conditione hominum vestræ pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amicis vestris agendum est gratias Deo et domino Lincolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad salutem, inenarrabili salvandorum corona decoratum, sed et superiorem consequatur aureolam, quæ sicut martyrio laureatos, et virginitate vernantes, sic prædicationis officio coruscantes insignit. A Domino quidem factum est istud, qui oculos cæcitatis vestræ aperuit, et patefacta ve. ritate in causa archidiaconorum perniciosam fecit mutare sententiam. Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro judicio absoluti, credo me non minorem quam ipsos concepisse de vestra promotione lætitiam, quia ubicunque locorum sim, me ad honorem et obsequium vestrum, in quibusdiscretio.

« PoprzedniaDalej »