Obrazy na stronie
PDF
ePub

petit, et qua devotione Romanæ Ecclesiæ facile in- A culter intelligantur, aut aliam sententiam facere

notescet. Verum in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Felix tamen est qui in tantis insidiis meretricis magnæ, et impetu bestiæ conscientiam servare potest et famam, alteram Domino, alteram proximo, utramque sibi. Nam qui ex justa causa arguitur alterutrius dispendium facere, unde solatium habeat, nisi virtute redimat quod amisit, omnino non video. Inde est quod novissimo litterarum vestrarum respondens articulo, precor altentius per ineffabilem charitatem Domini, quatenus, si de pace mea, vel per archidiaconum vestrum, vel per alium, quod quidem desidero, censueritis agendum, eam in tali forma procuretis, quæ famæ, imo conscientiæ famam integram conservantis non possit afferre dispendium. Quid enim prodesset mundum lucrari universum, et in his periclitari? Et si me videritis, quod Deus avertat! pronum ad aliquid turpitudinis, quod in mei similibus, sæpe ex infirmitate, semper autem ex culpa contingit, sublevet, quæso, me dextera vestra. Ego autem nomine turpitudinis arbitror contineri quidquid de industria præsumitur contra Dominum. Licet enim et rei familiaris angustia, et refrigescens charitas amicorum meorum, me et fratrem meum, qui mihi ex necessitate coexsulat, acrius videatur urgere, Domino tamen urgente : Mondum cedo malis, sed contra audentioribo, Qua mea me fortuna sinat. (ViRG. AEn, vi, 95.) Scio autem quod de consilio vestro nullam recipiam conditionem, quæ vel speciem habeat inhonesti. Dominus interim, quæ necessaria fuerint, sicut fecit hactenus, providebit. In ratione dati et accepti paucissimis teneor, sed abbati meo et vobis super omnes, et fere solis. EPISTOLA CXLIX. J0ANNIS SARRACEN1 AD MAG. JOANNEM DE SARESBERlA. (A. D. 4167. ) Quoniam prudentiæ vestræ sinceritatem in libris beati Dionysii perpendi delectari, librum ejus de angelica Hierarchia vestræ transtuli charitati. Fateor tamen elegantias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratione Latina exprimere nequivisse. Nam apud Græcos quædam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur ; apud Latinos autem eædem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insufficienter designantur. Ad commendationem enim alicujus personæ vel alterius rei pulchre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multæ orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulorum conjunctorum. Hujusmodi autem elegantiæ apud Latinos ne quiverunt inveniri. Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positæ transferantur, aut diffi

videantur.Eapropter,ubicongruum duxi,dictionum ordinem conservavi ; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem commutavi ; ubi vero Græcis dictionibus æquipollentes Latinas non reperi, vel locutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Græcas dictiones detorsi, vel de sensu auctoris quod potuietut potui Latinis dictionibus designavi. Sæpe autem, ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Græca posui, eas quasi unam conjunxi : non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiæ ex inopia Latinæ locutionis tractatus iste perderet, appareret. Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum B Scripturarum, in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit : singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quæstiones, et earumdem apponit solutiones. In fine vero rationes exponitfigurarum in sacris Scripturis ascriptarum. Erit autem vestræ discretionis hanc meam translationem cum translatione Joannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de ecclesiastica Hierarchia transferam poteris impetrare. EPISTOLA CL. AD ABBATEM S. EDMUNDl.

(A. D. 1166.) C Abbati Sancti Edmundi.

Super statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, præ mente jugiter habens merita sinceritatis vestræ. Si quidem nec charitas elabitur per incuriam, nec fraude subripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem nullus auferre potest : ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiæ conatus evacuabitur, eo misericorditer largiente profectum qui gratuita bonitate charitatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestræ naufragium Ecclesiæ, et exsulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus p sublevare, ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulitanimum,patientiæ perseverantiam largiatur : Hæc est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur (I Petr. ii), ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus,certiquod compatientes et conregnabunt. Nunquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem exspectet, et variis luxuriæ incitamentis inflammetgehennam ? Ridet ad hæc prudentia carnis, et perfidorum vocibus Judæorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno; sed interim, juxta vaticinium Deboræ : Nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit (Judic. v).

[ocr errors]

NicoLAo de monte S. H.

Novit fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, injurias et contumelias nobis et nostris illatas a dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimæ matris suæ prorupit injurias, sponsam loquimur Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuimus eum sæpius affectu patris, fide Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris : ipse autem im persona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit, et pastorem, et ne quid de cætero veritati subtractum sit, quod Ecclesiæ periculosius, et sibi perniciosius est, illum, cujus inesse gerimus, conspuit Christum. Habeantur hæc vana, et contemnat ut solet, si Filius Dei Ecclesiæ non dicit pastoribus : Qui vos spernit me spernit, et qui tangit vos tangit pupillam oculi mei (Zach. m). Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiæ summus pontifex devotas preces porrigeret, sed non est exauditus: exhortationes adhibuit, et surdum reperit auditorem : increpationes adjecit, contemptæ sunt : tandem apostolica tuba comminationes intonuit, sed nec sic potuerunt fides et religio excitari. Ne quid autem omitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, omnem adhibuit operam et diligentiam ; sed nec ille pro sua reverentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus ; sed nec ad conspectum ejus sumus admissi, nec vestri nominis aut causæ Dei permisit fieri mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibus expressa erat et justitia Ecclesiæ, et nostræ petitionis sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, eessit incassum. Secuti eramus fidem dominæ imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delusit. Quia ergo hæc patientia nostra Ecclesiæ Dei perniciosa est, sed perniciosior illi cujus novissima fiunt in dies deteriora prioribus, nobis autem perniciosissima, quos oportebit ante tribunal Sponsi non modo de operibus propriis, sed et de sanguine ejus, et afflictione sponsæ reddere rationem: pro certo noveris, et dominæ imperatrici intimes, quod in personam ejus et terram in brevi, imo in brevissimo, vila comite, et Domino auctore, exeremus gladium Spiritus sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratæ carni, et sopito, imo fere exstincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominæ nostræ ut nos de cætero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et voluntatem suam paratos

A inveniet. Interim morientem filium pariter, et eo

B

dem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem, Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Hæc cum dolore, lacrymis, singultibus et suspiriis loquimur, tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterii inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, et in terris, matrem, patrem, sororem, præferendo, et Dominum : non est dolor sicut dolor iste : sed charitas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut hæc forti animo sufferamus. Vale, saluta et sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii et fortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientiæ et veritalis, quatenus pax ejus Ecclesiæ Dei et nobis reformetur in Domino.

[merged small][merged small][ocr errors]

Prioribus sanctæ Ecclesiæ Cantuariensis, JoANNES Saresb.

Meminisse potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis Ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo præsidet nobis, non audeam suis decessoribus coæquare, qui in Ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror. Eadem enim est, cum utrobique pro libertate et salute ecclesiæ certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et Ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi hanc Patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis Ecclesiæ, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco præsidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre Patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut cum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro justitia exsulanti alieni subveniunt, et necessitatibus ejus filii, cujus [f.quibus] honorem et gloriam thesaurizat, communicare noluerint ? Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut hæc vobis acquireret ? Ergo quia ob hanc causam Romanæ Ecclesiæ tenetur in aliquantula pecunia, supplicatipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui pœniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestræ in perpetuum. Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt ; etiam labore manuum exquisita, quæ exsulibus vestris impertiunt.

EPISTOLA CLIII.
AD MAG1STRUM R. REDONENSEM.
(A. D. M 166.)

A. R. Redonensi.

Diu est, amicorum amantissime, quod de statu tuo, et aliorum veterum amicorum certiorari desidero,eo quidem ardentius quo rarius sollicitudinem meam vel de te, vel a te certiorari contingit. De te tamen aliquid interdum audio, et hoc beneficio intermeantium, sed a te nihil unquam audivi : quod unde contingat, non plane video, nisi quod te conjicio, quoniam dies mali sunt, et tu vir prudens, ex quadam siluisse cautela. Ego utinfirmitatem meam fatear in auribus tuis, et insipientiam meam amico revelem, tanquam mihi nunquam hanc potui habere cautelam, quin vellem amicorum opportunitatibus communicare, et eorum pro modulo meo gerere sollicitudinem. Cum ergo tibi sæpius scripserim, et tu nunquam scripseris, amplius succensa sollicitudo nequit ulterius cohiberi, quin per proprium inquirat nuntium, quis tuus vel veterum sit status amicorum, nec sic veteres dixisse arbitreris, ut inveteratos in quibus charitas refrigescit dictos intelligas, cum ego nec senserim, nec dixerim eos aliquod charitatis dispendium sustinere. Quis enim ego sum, ut servum judicem alienum, qui Domino suo stat aut cadit ? Stabit autem, Deo auctore, et mihi utique charitas officiosa est, ignara totius mali, fortis ut mors, et sinceritatem suam multis et perennibus prodit indiciis:habet hæc testimonium jugiter majus Joanne, quod ei perhibent tam opera quam fructus operum. Si vacas, et licet ; et id curas, per latorem præsentium, quem ad hoc misi, de statu meo et aliorum poteris certiorari, idemque aperiet tibi quomodo me de tuo facias certiorem. Noveris autem quoniam mihi licet, et ad hoc vacuus sum, et tota devotione sollicitus, ut tuis et tuorum, si quid peregrinanti dignaris injungere, mandatis libenter obediam, mihique loco magni muneriserit, si me aliquo obsequio tui, mandato tuo contigerit occupari. Aude ergo, amice, aude aliquid petere aut præcipere amico se et sua tota affectione animi exponenti.

EPISTOLA CLIV.
AD ROBERTUM PRIOREM MER1TONENSEM.
(A. D. 1166.)

RoBERTo priori Meritoniæ.

Ubi humanum consilium deficit, ex necessitate confugitur ad divinum, quod, ut opinor, nulla via facilius aut felicius obtinetur, quam si amici Dei illud precibus studeant obtinere, quod culpa patro. cinio indigentium demeretur. Ego quidem exsulo et proscriptus sum, et quod ad hominem, alterutrius pœnæ justam causam non video, licet apud Dominum me acerbiora meruisse conscius sum, et fortassis peccatis meis exigentibus evenit, ut his et flagellis acerbioribus feriar,et tamen causam percussionis ignorem. Eo autem magis timendajudicia Dei, quo de occultiori justitia et secretiori ratione prove

A niunt. Est autem pœna duplex, cum etipsa sentitur,

et causa ignoratur. Si tamen divinæ miserationis est, ut me projustitia pati velit, gratissimum habeo, certus quoniam ita amicos beare censuerit, quia per multas tribulationesitur ad regnum. Fateor me Ecclesiæ Dei servasse fidem, et archiepiscopo meo, ut oportuit, fideliter obedisse; nec me, Domino auctore, unquam servatæ fidei autobedientiæ pœnitebit. Spero autem quod et archiepiscopus vester recto calle Patrum sequens vestigia per viam mandatorum Dei pergit ad vitam. Unde paternitati vestræ, et dominis, et fratribus vestris, quanta possum devotione, supplico,quatenus agonem nostrum Domino precibus commendetis, ut si in invio sumus, reducamur ad viam, si in via, quod utique

p credimus, proficiamus et perducamur ad vitam.

Nihil enim nobis aliud necessarium est, nisi ut Domino placeat causa nostra.

EPISTOLA CLV. AD BALDWINUM ARCHID. EXONlENSEM. (A. D. 1 166.)

JoAN. Saresb., BALDEwiNoarchidiacono Exoniensi.

Licet a multis retro temporibus dilectioni vestræ obnoxius tenear, tamen vestræ sinceritatis non tam frequens quam jugis sollicitudo devotionem meam sibi reddit in dies arctius obligatam. Quem enim non promereatur in adversis infatigata et indeficiens fides, cujus pectus non succendit et inflammat in periculis et conflatorio fentationum, charitas incorrupta, officiosa, et supereminens ? Quod in vobis commendo, in me multum expertus sum, sed in fratre meo magis experior : nam sortem ejus mea reputo duriorem, nisi quod mea et illius ex animo sunt communia, et sic eadem conditio est. Gravius tamen exsulat, qui domi exsulat. Sic enim in civitate sua florere gloriosum est, et jucundum nobilitari in patria, ita apud suos egere, aut vilescere calamitosum est. Minoris namque erubescentiæ est apud extraneos mendicare. Nonnullus autem, imo et multus est usus adversitatis hujus, utrique nostrum, per quam et nos nobis, et mundus, et fidelius et familiarius innotescit. Tandem enim discimus, quod a multis temporibus audieramus, et scriptum est a sæculis multis : « Qui in

[blocks in formation]

strum. In qua autem conditione versetur causa vestra, domino episcopo scripsi, et exinde quæ circa nos sunt nobis plenius innotescent: precor itaque ut peregrinationem nostram vestris et sanctorum qui apud vos sunt, orationibus adjuvetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem hujus procellæ, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, cum tentatione etiam proventum : et quidem jam cœpi, quia et devotionem contulit pro justitia patiendi, et acerbitatem mitigavit exsilii; levius enim est modo quam fuit die prima. Nunquid enim aliquid defuit nobis ? nonne enim plures babemus modo notos et familiares, et qui amorem quem profitentur, officiorum et beneficiorum exhibitione declararunt ? Afferunt ergo ad amoris comprobationem testimonium majus Joanne : opera enim quæ ipsi faciunt testimonium perhibent de eis.

[merged small][ocr errors]

R. fratri suo. Tibi perpaucis scripsi, quia statum meum tam ex litteris domino episcopo missis, quam ex ipsa voce latoris agnosces. Cum vero quid relatu dignum emerserit, illud tibi significare non differam. Tu vero interim consilium et voluntatem domini episcopi et m[agistri] B[aldwini] archidiaconi diligenter explora, et animum aliorum amicorum, ut ex his, auctore Domino, aut rescribas, aut exsequaris quod maxime videbitur expedire. Nec super meo movearis exsilio, sed memento quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causam justificet, quoniam et ego confido justam esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est,sedjucunda,præsertim cumad causam respicio: nec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persecutore non opponuntur, sed peccatum punitur. Flagellum purgationis meæ gratanter excipio, si probatur patientia, spero quia proficiet ad coronam : si sic ut superbia conteratur affligor, scio quia devota humilitas conscendit ad gloriam. Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad coutemptum mundi et virtutum exercitia reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennæ stimulus, opinio brutorum hominum est merita ex eventibus esse pensanda, cum justisint impiis in derisum et similitudinem improperii; sed exspecta modicum et. . . . etiam respectus eorum et interim non est pax impiis; et æquissimo Dei judicio persecutores justitiæ a se invicem colluduntur, prosternuntur, confringuntur et pereunt. Justus autem etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentius triumphabit. Quis speravit in Domino, et derelictus est? quæretur ab initio temporis, sed nec in novissimo die poterit reperiri.

A

EPISTOLA CLVII.
AD ROGERUM DE S1DEBERlA.
(A. D. { 166.)

RoGERo de Sideberia, J., salutem, et ad optatum benedictionis fructum, omnes alio sine prævolantis, aut præcurrentis aut præpedientis obstaculo vel molestia feliciter prævenire.

Spero, dilectissime, quia desiderium meum in hac re facilc adimplebitur, nisi forte Ric. de Sideberia, juvenili alacritate, diligentiæ tuæ præripiat palmam. Sed si istud in mentem ejus venerit, Deus ei tantam lætitiæ et jucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi juvenilis temeritas præripere moliebatur. Si tamen in hoc vel in aliud patrem fuerit imitatus, quod et pertinere videatur ad culpam, nos qui provectiores sumus ætate, et gradu, et similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis : considerantes nos an et ipsi quandoque tentati fuerimus. Nonne enim puero indulgendum est, si semel inclinatur in nocte, cum et justus in die septies cadat? quid si incessisset iter, quo alius non fuisset ingressus: si mater jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum, cur amodo sentiet pater angustias parturientis ? Ergo hactenus puniatur, ut nostrum « benedicite » usque ad præfinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impetrata, dum tamen fructus benedictionis communicet. De cætero, de honore et amore, quem mihi exhibetis, et fratri meo, vobis gratias refero. Nam quod ei fit, mihi fieri arbitror, adeo et ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera mea.

EPISTOLA CLVIII.
AD ALFREDUM DE CERDA.
(A. D. 1166.)

ALFREDO de Cerda.

Tanto dilectioni vestræ ad pleniores gratiarum teneor actiones, quanto sinceriori et ferventiori charitate mei compassionem habuistis exsilii, præsertim cum mea non præcesserint merita, licet semper adfuerit voluntas promerendi. Et quia ad præsens et meritis vestris respondere non possum, interim me ipsum obsequiis vestris promptissima voluntate devoveo, quandoque devotioni promptæ, auctore Domino, exhibiturus effectum. Deus autem D proculdubio vestræ charitatisremunerabitofficium, et licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse cujus manus nec inops est, nec avara, nec impotens, benignitati vestræ quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam et coagitatam et supereffluentem refundens in sinum vestrum.

EPISTOLA CLIX.
AD ROBERTUM FILlUM AEGIDIÆ.
(A. D. { {66.)

RomeRTo filio Egidiæ.

A gratiarum mihi incipiendum est actione, nisi et conscientiam et famam velim ingratitudinis vitio deturpare. Hoc enim multipliciter promeruisti,

[ocr errors]
[ocr errors]

multum quidem in persona mea, sed maxime in A innocentiam, absque contradictione concedo me

fraterculo nostro, cujus prædicaris communicare necessitatibus, et eas supportare ut tuas, et ut eis communicent alios animare. Nosti enim illud apostoli Petri: Si ut Christianus quis patitur, non erubescat, sed glorificet Dominum (I Petr. iv), hæc est enim gratia apud ipsum. Certus es autem, ut arbitror, quoniam iste noster fraterculus non patitur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut appetitor alienorum, et hoc ipsum, ut audio, per te aliis innotescit, ad consolationem quidem nostram, sed gloriam eorum et salutem, qui ei officia humanitatis impendunt. Gratias itaque interim maximas tibi agit affectus meus, dum aliud non permittit facultas exsulantis, auctore Domino, quandoque maximas exhibiturus effectu. Precor autem ut in humanitate quam incœpisti ad fratrem meum laudabiliter perseveres, quia quod vestræ subtrahitur facultati, tibi a bonorum omnium retributore supplebitur. Valete. EPISTOLA CLX. AD MAG. GAUF. DE S. eDMUNDO. (A. D. A 166.)

Magistro GAUFRmdo de Sancto Edmundo.

Precor, reverendissime, ut innocentiæ meæ patrocinium præstes adversus, vel apud illos, apud quos, Deo teste, gratis periclitatur, et apud quos me ipsum posse præstare patrocinuim efficacissimum confidebam, et adhuc quidem non diffido, si tamen amicis nostris et dominis veritas innotuerit. Causa autem hæc est. Suggestum est domino Norwicensi, et imagistro Nicolao me a Senonis scripsisse Benedicto de Bedigeham litteras adversus honorem et utilitatem, et pacem et securitatem eorum, quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiæ et nota proditoris. Exscriptum earum mihi transmisit frater meus, et ego remitto tibi. Dominum in animam meam judicem et testem invoco, quia nec ego illas scripsi, nec est in conscientia mea quis scripserit. Plus dico sub eadem adjuratione testificans, quia neque de mandato, modo, neque de conscientia aut voluntate,aut ratihabitione conceptæ aut scriptæ sunt. Adhuc amplius dicam: ita Deus reducat me in terram nativitatis meæ, et tuo et aliorum amicorum concedat frui visu, et alloquio, sicut nunquam in vita mea jam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias meminerim litteras misisse. Adjicio ad hæc quia cum potui me pro Nicolao totis viribus Benedicto opposui. Sed fortasse Benedictus ipse me litterarum laudavit auctorem. Nunquid verbo ejus credi debuit, qui sicut mihi adversario suo gratiam detrahere studuit amicorum, ita illis meum subtrahi desiderabat obsequium ? Utique callide circumvenit credulos hostes suos, ut litterarum falsus citaretur auctor, et non caveretur werus, sed efficacius læderet non suspectus. Si famen calumniator meus Benedictus, aut alius me velit arguere, procedat, et palam arguat, et nisi meam defendero

[merged small][ocr errors]

proditoris pœna puniendum. Quod si innocentia mea claruerit, quæso ne antiqui amici et domini gratiam debitam subtrahant innocenti : si vero criminator meus tacendo detrahere maluerit, quam palam arguere, precor ut purgatione, quæ dominis meis placuerit, accepta, habeatur absolutus. Nec hoc dixerim, ut ab eis emolumentum temporale exspectem, cui jam per trigenta mensium curricula exsulanti sufficit liberalitas Christi, qui et coeli pascit volatilia, et lilia vestit agrorum. Inquis ergo, quid petis ? sane quod illis magis quam mihi prosit, antiquam et debitam in Domino charitatem : eos enim, auctore Christo, diligam quandiu vixero, velint nolint. Quod si illi diligere noluerint diligentem se, cras respondebit mihi justitia mea, si quid in monte Dominus videbit. Sed dicit Nicolaus meus, ut audio, quod stylus meus est: ego plane illum meum esse non credo, Dominusque mihi testis est, quod magis doleo,quod soliditas ejus tantæ falsitatis admisit suspicionem facilem, quam ex jactura quam ex multis diebus perpessus sum. Non enim erat leviter amplectenda occasio ut ab amico discederet, præsertim tempore isto. Ego, liberante me cordium inspectore, facile evadam. Et utinam ipse de levitate judicii adversus amicum innocentem, non facile turpitudinis incurrat notam ! EPISTOLA CLXI AD MAGISTRUM NICOLAUM (A. D. I 166.)

Magistro NicoLAo.

Diu quidem a scriptitationibus quas tibi mittere consueveram continui calamum : sed eo magis fervet affectus. Nam et dolor plerumque immoderatus affectatas suspendit lacrymas, eoque magis cruciat animum in exulceratæ mentis clausus angustiis,quo diutius egrediendi et diffundendi se et prodeundi in lucem libertas denegatur. Nec hoc dixerim tanquam inundantis procellæ subactus impetu, cum philosophia docente didicerim, quod sicut male cuncta ministrat impetus, ita vigor ejus diuturnus esse non potest, impulsus turbine surgente ab insperato, subito cuncta confundit, sed in momento disparet, sed fere ante deficit quam languescat. Cum ergo figura hujus mundi pertranseat velut umbra, et momento turbinis, ut fumus evanescat in conspectu philosophantium, et magis constet ex fide Christianorum, quonam pacto in prosperis vel adversis, sapientialiquid videbitur esse diuturnum. Quod autem momentaneum est,cujus philosophantis animum dejiciet vel extollet ? Mihi itaque persuasum est quod vitare non possum æquanimiter sustinere, et ubi me conscientia non remordet, gaudere in tribulationibus et in rapina bonorum, divinæ dispensationi gratias dare. Sed licet me super injuriis et damnis illatis tristitia non absorbeat, moveor tamen quod amicos videre non licet, quod grata benevolorum colloquia subtrahuntur, quod eorum quæ mihi essent ex officio gerenda, denegatur materia et facul

« PoprzedniaDalej »