Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut et de Burgundia et Italia in tali necessitate A tula in primis damnata sunt: Quod non liceat confugiatur ad ipsum. Nam et Robertus de Monteforti ei pernoctavit adversus Henricum de Essexia dimicaturus. Sic ergo Domino faciente delusa est sollicitudo episcoporum regalium, quia cum venissent Pontiniacum, archiepiscopum quem appellarent non invenerunt, sed frustrati a proposito suo reversi sunt, queruli quia sua consumpserant, laboraverant, et non perfecerant.

Archiepiscopus vero cum in præfatis sanctorum memoriis triduo pernoctasset, die proxima post Ascensionem versus Veziliacum properabat, ut ibi in die Pentecostes in regem et suos anathematis sententiam daret: sed nutu divino contigit, ut dum esset in Ecclesia Reginensi, vi feria jam dictam præcedente solemnitatem, nuntiatum est ei certissime et verissime quod rex Anglorum gravis- B sima laborabat infirmitate, ut ad colloquium regio Francorum, quod multo desiderio, et magnis muneribus expetierat, accedere non potuerit, sed miserit excusatores Ricardum Pictaviensem et Ricardum de Humaz, qui causam hanc absentiæ ejus præstito juramento volebant astruere. Hac ergo ratione cum hoc per nuntium regis Francorum innotuisset archiepiscopo, in regem sententiam ferre distulit, sicut ei ante consuluerat Joannes vester suadens, ne ad pœnitentiam properaret. Joannem vero de Oxeneford, publice denuntiavit excommunicatum, et auctoritate Romani pontificis excommunicavit, ut verbis ejus utar, eo quod in hæresim damnatam inciderit, præstando imperatori sacrilegum sacramentum, et communicavit Colo- C niensi schismatico, et contra mandatum domini papæ usurpavit decanatum Saresberiensis Ecclesiæ. Has autem causa allegavit in pulpito in auditu omnium qui Vizeliaci de diversis nationibus ad diem festum convenerant. Ibidem etiam allegatis variis causis et justis, excommunicavit Ricardum Pictaviensem archidiaconum, Ricardum de Luci, Jocelinum de Baillol, Randulfum de Broc, Hugonem de Sancto Claro, et Thomam filium Bernardi, et omnes qui de cætero in possessiones et bona Cantuariensis Ecclesiæ manus extenderint, ut eis abutantur, aut eorum usus impediant, quorum necessitatibus deputata sunt. Regem vero, quem ante per litteras et nuntios secundum regulam et morem Ecclesiæ vocaverat ad satisfactionem, pu- D blicata vocatione ad fructum pœnitentiæ invitavit, comminans se in eum laturum sententiam anathematis in brevi, nisi resipuerit, et de tantis adversus Ecclesiam ausis satisfecerit: quod tamen non nisi invitus faciet, nec novi aliquem domesticorum suorum, qui ad lationem hujus sententiæ pronus sit. Præterea scriptum illud, in quo continentur pravitates malignantium adversus Ecclesiam, quas avitas consuetudines dicunt, publice condemnavit, omnes innodans anathematis vinculo, quicunque de cætero auctoritate illius scripti utentur, et nominatim de consilio Ecclesiæ Romanæ hæc capi

episcopo excommunicare aliquem, qui de rege teneat, sine licentia ipsius; Quod non liceat episcopo coercere aliquem parochianorum suorum pro perjurio vel fide læsa : Quod ad sæcularia judicia trahantur clerici: Quod laici, sive rex sive alius, causas de ecclesiis vel decimis tractent: Quod non appelletur pro causa aliqua ad sedem apostolicam, nisi regis et officialium suorum venia impetrata : Quod non liceat archiepiscopo, vel episcopo, vel aliis personis venire ad vocationem domini papæ absque licentia regis: alia quoque in hunc modum, quæ divinis legibus, et constitutionibus sanctorum Patrum inveniuntur adversa. Episcopos vero omnes absolvit a promissione, quam de scripto illo ser. vando contra institutionem ecclesiasticam fecerant.

Hoc etiam per litteras suas archiepiscopis et episcopis denuntiavit, sicut ei ab Ecclesia Romana consultum fuerat. Hæc quidem interim gessit archiepiscopus; etrex-quod ad vestram notitiam venisse non ambigo,-virum bonum magistrum Walterum de Insula misit in Angliam cum litteris a colloquio Chinonensi, ut insulanos super facta appellatione præmuniret, et portus et transitus faceret diligentius observari, et clerum ab obediendo suspenderet, cum tamen nondum facta sit appellatio, et archiepiscopus possit facile inveniri. Nec dubito quin prædicto magistro Waltero machinatio ista displiceat, cum omnibus quæ præsumuntur adversus Ecclesiam Dei, quoniam Dominum timet. Accivit etiam ad se rex dominum Cister. et alios, per quorum prudentiam, malitiam consilii sui adversus Dominum posse credit armari: scd profecto, si saperent, vel sibi et suis parcerent in hac causa, quoniam

Pœna reversura est in caput ista suum.

(OVID. A. Am. 1, 340.) De cætero dominus papa in urbe prosperatur. Cremona contra Teutonicum cum aliis octo civitatibus pro certo dicitur rebellare. Episcopus Tusculanus et Humbaldus cardinalis diem obierunt. Obiit quoque Willelmus rex Siculus, cui successerunt filii sui alter in regnum, alter in ducatum Apuliæ, et in extremis agens LX millia florinorum Joanni Neapolitano tradi fecit ad usum domini papæ. Filius quoque ejus, qui ei successit in regnum, totidem misit. Rex Francorum Cantuariensi archiepiscopo patrocinatur in omnibus, et eum magis veneratur quam fratrem : quæ autem circa Anglorum curiam innovantur, ubi rerum crebræ mutationes sunt, vobis notiora esse arbitror quam nobis. Vigeat et prosperetur in Domino paternitas vestra, et nos sanctorum orationibus studeat commendare, ut nos consolentur in omni tribulatione nostra. Revertemur autem cum ei placuerit, qui nos segregavit ad exsulandum, et pro quo, quatenus ei beneplacitum fuerit, voluntate promptissima decrevimus exsulare, et adversa pati quæ jusserit, et ad hæc perferenda roboraverit infirmitatem nostram. Det utinam sua

gratia patientiæ perseverantiam, qui indignis pro A tiorari contingat. Scripserunt enim mihi socii Pase patiendi contulit voluntatem!

Valeat pro voto et oratione mea, Ecclesia, et domus vestra tota, et omnes qui intercessionum be. neficio communicant necessitati nostræ.

EPISTOLA CXLVI.

AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1166.)

Domino Pictaviensi.

Licet apud nos fortuna novorum parens, et fama nutrix et propagatrix eventuum verorum et fictorum, nihil renovaverint relatu dignum, et quod vobis oportuerit intimari, scribendi tamen necessitatem rumor tristis invexit, ex quo post discessum boni, et utinam semper beati domini nostri, nihil omnino, quod verbis meis Dominus et conscientia g attestantur, tristius audivi vel vidi, quamvis sors mea periculis cunctis exposita sit et jactata procellis indesinentibus, ab ea die, qua Patrem nobis et dominum dispositio divina substraxit. Siquidem socii nostri, qui Parisiis moram faciunt, mihi nuper scripserunt, se a quibusdam rumigerulis accepisse, quod vos lecto decumbere compulerat ægritudo, quam non natura, vel solitus, ut fit, humanitus casus intulerat, sed malitia veneficorum, qui (nescio cujus instinctu) vobis, et cuidam viro religioso toxicum miscuerunt. Dictum est et quod vir ille religiosus ex ea causa jam obiit. Quia ergo invidiam quorumdam vobis cohabitantium a multis diebus nudieram, et aliorum noveram crudelitatem, nonnullorum etiam audax ambitio venit in mentem, timui, et timeo, et donec veritas ipsa sit certius explorata, timebo supra modum, ne diabolo et angelis ejus, qui modo fere pro libitu in Ecclesiam debacchantur, eatenus in bonos sævire concessum sit. Ante quidem timueram ne castrum Ecclesiæ vobis auferretur, ne vos bonis vestris iniqui proscriberent, ne illi qui libito coæquant licitum, compellerent et vos Ecclesiæ filiis et fidelibus coexsulare. Sed ecce, duorum timorum circa eumdem dominum et amicum major denigrat et omnino absorbet alterum, ut perinde hunc accipiam ac si animam meam pertranseat gladius, et humerus meus a junctura sua cadat, et brachium cum ossibus conteratur. Spiritui meo non erit requies, donec veritas certius innotescat. Placeat itaque dignationi vestræ, quæ circa vos sunt, sub omni celeritate mihi interim certitudinis desiderio languenti significare et si vos ipsi, quod utinam absit! huic petitioni meæ vacare non potestis, precor attentius ut magister Scholarum eam cum omni diligentia et festinatione exsequatur.

EPISTOLA CXLVII.

AD MAGISTRUM RAIMUNDUM.

(A. D. 1166.)

Magistro RAIMUNDO.

Rumor acerbissimus exulceravit, et gravissime affligit animam meam, nec erit requies donec me itteris vestris super his quæ maxime timeo cer

C

D

risienses, quod illi qui quærunt animam domini Pictaviensis, nescio quorum utentes ministerio et arte inerti et omnino exsecranda, ei venenum propinaverunt ex quo jam quidam religiosus prior, qui calicis toxicati fuerat particeps, obiit, et episcopus, ut aiunt, incidit in languorem. Timui ergo, et timeo supra modum, eo quod audivi quorumdam invidiam, et aliquem de episcopis Pictaviensibus nuper veneno peremptum. An fama hæc fideliter asserat incertum est, aliorum vero tanta crudelitas est, ut noc vicinos lateat nec remotos. Cunctis autem innotuit quam præceps et audax sit, et ignara timoris Domini, cæca ambitio, ut metus quam fiduciæ caucæ plurimæ concurrere videantur. Precor itaque, ut sub omni festinatione, quæ circa vos sunt, diligentissime perscribatis, et domino episcopo, si ægritudine, quæ absit! non præpeditur, persuadeatis, ut et ipse scribat, quæ fuerint scribenda pro tempore. Fueram rogaturus ut ipse et vos scriberetis de his quæ gesta sunt in colloquio Chinonensi, et postea, pro nobis, et contra nos, et quid videatur vobis de hoc, quod me taliter absentavit, ut nec pacem receperim cum aliis sub juramento et conditionibus oblatis, quia extunc non vidi litteras vestras; sed causa major, quæ me nunc compulit ad scribendum, omnes hujusmodi curas absorbuit, si tamen, quod unitam Dominus largiatur, cum domino episcopo rite, quod ad incolumitatem dico, agitur, tunc et ad hoc responderi gratissime acceptabo. Cæterum, quia hæc sollicitudo ad animo meo non recedit, si, quod Dominus avertat! dominum episcopum sic ægrotare contigerit, omnem, sicut vir sapiens et prudens, operam date, ut in hujusmodi periculo se exhibeat Christianum, et mortem, si necesse fuerit, tanquam Christi sacerdos exspectet, et domo disposita, naturæ munus, quod evitari non potest, patienter excipiat. Confido autem in Domino Jesu Christo, quod qui ei dedit prudentiam transeundi per bona temporalia, ei in consummatione cursus præstabit gratiam, ut cujus vita apud commensales effulsit, mors ejus etiam morituris omnibus proficiat ad exemplum: fidem devotionis et fidei nullo quis unquam argumento fidelius faciet, quam si operam dederit quis et diligentiam, ut quos in carne coexsulantes, et in Domino peregrinantes amavit, exhortatione virtutum et insignibus bonorum operum, et maxime in fine viæ promoveat transeuntes, et quasi geminæ charitatis brachiis persequatur et impellat migrantes et ascendentes ad Christum. Si vero per misericordiam Dei res circa vos lætius agitur, precor attentius, quatenus interpretem nostrum modis omnibus ad hæc inducere studeatis, ut quod de hierarchia, cujus unum librum transtulit, residuum est, ad formam suam transferat et emendet; quia id quod præmisit, his, qui illud viderunt in Francia, satis placet. Plura scripturus eram, sed festinatio non permittit.

EPISTOLA CXLVII.

AD JOANNEM PICTA VIENSEM EPISCOPUM.

(A. D. 1166.)

Domino Pictaviensi.

A Unum scio, quod justus tandem de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Gaudeo autem pacem et gratiam ejus vobis plenarie restitutam. Sed timeo, quod absit ! ne more hominis, omnibus noto, simulatoria et momentanea sit hæc pacis et gratiæ restitutio: eo quidem magis quo celebre est apud omnes incumbere consilio locustarum, quarum potestas duntaxat in linguis est et caudis earum. Quod si momentanea fuerit, certum est eam fuisse simulatam, ex ea præcipue causa, ut vel sic extorqueret obligationem fidelitatis, et nisi fallor, aliquid in eam venire opinatur, ad quod ratio fidei Christianum non sinit obligari, ut scilicet amodo his quos odisse decreverit, subtrahatis debitæ charitatis officia, et impugnetis omnes, saltem ope consilii, quos suos dixerit inimicos: et si aliter urgente religione fidei Christianæ versati fueritis cum eo, vos, sicut veteres amicos, beatæ consuevit, notam non servatæ fidelitatis in auribus nationum tentabit inurere: a suis quoque locustis conclamabitur illi, et ranas in cœno fovet, quæ flatussui pure impuro omnem incrustent sinceritatem, et juramentorum fallacia quemlibet nigrum in candida vertant. Hæc sunt membra carnium cohærentia sibi, ubi squamma adhæret squammæ, ut ne spiritus quidem incedat per eas, sed liceat eis quod voluerint opinari, et ut qui in sordibus sunt, sordescant amplius, impudicitiam mentis scurrilitate gestuum et oris turpiloquio prætextentur, quia Christiano nedum sacerdoti nil licitum est, ex obtentu

Patri misericordiarum, qui vos ad honorem suum, et Ecclesiæ utilitatem, et naufragii nostri solatium, de gravi infirmitate erexit, multiplices et omnimodas gratias ago; deinde vestræ dignationi, quæ mei sollicitudinem indesinenter et efficaciter gerens, timoris et doloris mei, de vestra ægritudine concepti, litterarum solatio mitigavit angustias. Sed quia postea, nec de plena convalescentia vestra, nec de promissa et sperata pace certioratus sum, latorem præsentium ad vos censui transmittendum, per quem mihi singula, quæ expedire noveritis, diligentius rescribi tota mentis affectione deposco: B et quidem pacem vestram desidero plurimum, nec video quibus in causa ista possitis uti instrumentis ad recuperanda vel conservanda jura Ecclesiæ vestræ, nisi his quæ Ecclesia ipsa et filii ejus ministraverint vobis, aut quæ de jure communi cæteris ecclesiis suffragantur, præsertim cum homo alienigena, et apud exteras gentes nutritus et institutus, speciales Aquitanorum consuetudines, et inaudita jura non sufficiat edocere. Unde cum vos nihil ex contingentibus omiseritis vel omittatis, si causa Ecclesiæ, filiis ejus dissimulantibus, aut prævaricantibus periclitetur, non est quod vestræ negli. gentiæ debeat imputari. Quis enim nisi parum sanæ mentis, et præceps aut hostis, consulet, ut sine rationum et virium suffragio solus contra torren- C fidelitatis, ubi charitas periclitetur, quæ vita fidei

tem, qui omnia post se trahit et subvertit, brachia incassum præsumatis erigere?Nam complacita pacis forma speciem prætendit æquitatis, et revera, si fidei sinceritate simpliciter utrinque in contrahendo geratur negotium, plenam continet æquitatem, nisi forte tempore pacis antecessorum vestrorum a parte alterutra consuetudo usurpata sit contra Dominum. Nullo enim unquam tractu temporis aut placito contrahentium continebit, ut quod contra Dei mandata scienter præsumitur, licenter, nedum juste fiat, imo ut non criminaliter commitattur.

Cæterum mihi suspecta sunt, et infidelitas quam audio gentis vestræ, et terribilitas ac malitiosa potentia, quam multi experiuntur, partis adversæ, ut non facile credam quod voluntati ejus quisquam D audeat reluctari, et fortasse cum archidiacono vestro, cujus verebatur industriam, et familiaritatem ejus ad vos habebat suspectam, exercuit inimicitias, ut cum ei reconciliatus fuerit, de cætero contra eum mutire non audeat : sed nec alii, quos hujus exemplo terruit, sed magis nostro, maxime autem, quia se talem exhibet ut videri velit sine timore Domini, et reverentia hominum. Potens est autem Deus erigere et dirigere causam vestram, imo suam in manibus vestris. Ei qui Israeli ex mandato Domini ad promissionis patriam festinanti gratiam contulit inimicorum, vestros quoque Ægyptios poterit aut placare, aut omnino subvertre.

est, et operum testimonio declaratur. Nam fides sine operibus mortua est. Illa tamen expressio, qua sibi et hæredibus suis contra omnes mortales caveri vult, quanti sit apud eum, ex litteris Teutonici tyranni, quas misit ad comitem Henricum et quas vobis transmisissem, nisi quia mihi elapsæ sunt, Domino Cantuariensi transmisisse, perspicuum est. Nam cum Joannes de Oxeneford. nomine regis Teutonico tyranno conjuraturus esset, et opem auxili et consilii sacramento promitteret contra omnes homines, excepto solo rege Francorum, ait Teutonicus per interpretem suum, sicut attestantur magni, et multi, et religiosi nostrates, de provincia dico Remensi, qui interfuerunt : «< Rollaudus hostis Ecclesiæ et imperii, homo quidem est mortalis, et omnes cardinales sui, et nullus eorum rex Francorum est: unde nullum eorum exceptum intelligo nec volo intelligi in, hac confœderatione mei et regis Anglorum; si vero ita sentitis, an aliter, publice profiteamini. » Cui Joannes : « Nos, inquit, et dominus noster ita intelligimus ut vos, et sub hoc intellectu vice regis nostri juramenta præstamus. » Quid multa? exinde adversus Dominum et Ecclesiam, sicut in ea confœderatione, processum est, quod etiam plenius adverteris ex litteris mihi nuper a Colonia transmissis, quarum vobis exscriptum mitto, in quibus rex nuntiis suis adversus Cantuariensem ituris Romam, conductum

petit, et qua devotione Romanæ Ecclesiæ facile in- A culter intelligantur, aut aliam sententiam facere notescet. Verum in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Felix tamen est qui in tantis insidiis meretricis magnæ, et impetu bestiæ conscientiam servare potest et famam, alteram Domino, alteram proximo, utramque sibi. Nam qui ex justa causa arguitur alterutrius dispendium facere, unde solatium habeat, nisi virtute redimat quod amisit, omnino non video.

Inde est quod novissimo litterarum vestrarum respondens articulo, precor attentius per ineffabilem charitatem Domini, quatenus, si de pace mea, vel per archidiaconum vestrum, vel per alium, quod quidem desidero, censueritis agendum, eam in tali forma procuretis, quæ famæ, imo conscientiæ famam integram conservantis non possit afferre dispendium. Quid enim prodesset mundum lucrari universum, et in his periclitari? Et si me videritis, quod Deus avertat! pronum ad aliquid turpitudinis, quod in mei similibus, sæpe ex infirmitate, semper autem ex culpa contingit, sublevet, quæso, me dextera vestra. Ego autem nomine turpitudinis arbitror contineri quidquid de industria præsumitur contra Dominum. Licet enim et rei familiaris angustia, et refrigescens charitas amicorum meorum, me et fratrem meum, qui mihi ex necessitate coexsulat, acrius videatur urgere, Domino tamen urgente:

Nondum cedo malis, sed contra audentioribo, Qua mea me fortuna sinal.

(VIRG. En, vi, 95.) Scio autem quod de consilio vestro nullam recipiam conditionem, quæ vel speciem habeat inhonesti. Dominus interim, quæ necessaria fuerint, sicut fecit hactenus, providebit. In ratione dati et accepti paucissimis teneor, sed abbati meo et vobis super omnes, et fere solis.

EPISTOLA CXLIX.

JOANNIS SARRACENI AD MAG. JOANNEM DE SARESBERIA.

(A. D. 1167.)

B

videantur.Eapropter, ubi congruum duxi,dictionum ordinem conservavi; alicubi vero propter faciliorem intellectum ordinem commutavi; ubi vero Græcis dictionibus æquipollentes Latinas non reperi, vel locutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Græcas dictiones detorsi, vel de sensu auctoris quod potui et ut potui Latinis dictionibus designavi. Sæpe autem, ubi duas vel tres dictiones Latinas pro una Græca posui, eas quasi unam conjunxi: non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiæ ex inopia Latinæ locutionis tractatus iste perderet, appareret. Confert autem liber iste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum Scripturarum, in quibus de factis aut dictis agitur angelorum. Nam tribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit : singulas autem hierarchias in tres ordines distribuit, et de singulis altissime disserit. Ponit autem quasdam de angelis quæstiones, et earumdem apponit solutiones. In fine vero rationes exponit figurarum in sacris Scripturis ascriptarum. Erit autem vestræ discretionis hanc meam translationem cum translatione Joannis Scoti comparare. Quod si forte commodius illo visus fuero transtulisse, ut librum quoque de ecclesiastica Hierarchia transferam poteris impetrare.

[blocks in formation]

Quoniam prudentiæ vestræ sinceritatem in libris beati Dionysii perpendi delectari, librum ejus de angelica Hierarchia vestræ transtuli charitati. Fateor tamen elegantias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratione Latina exprimere nequi- D visse. Nam apud Græcos quædam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur; apud Latinos autem eædem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insufficienter designantur. Ad commendationem enim alicujus personæ vel alterius rei pulchre articuli apud eos repetuntur, et per eosdem articulos multæ orationes sibi invicem perpolite connectuntur. Taceo de insigni constructione participiorum et infinitorum articulorum conjunctorum. Hujusmodi autem elegantiæ apud Latinos ne quiverunt inveniri. Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positæ transferantur, aut diffi

Super statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, præ mente jugiter habens merita sinceritatis vestræ. Si quidem nec charitas elabitur per incuriam, nec fraude subripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem nullus auferre potest: ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiæ conatus evacuabitur, eo misericorditer largiente profectum qui gratuita bonitate charitatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestræ naufragium Ecclesiæ, et exsulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus sublevare, ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiæ perseverantiam largiatur: Hoc est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur (I Petr. 1), ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes et conregnabunt. Nunquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem exspectet, et variis luxuriæ incitamentis inflammet gehennam? Ridet ad hæc prudentia carnis, et perfidorum vocibus Judæorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno; sed interim, juxta vaticinium Deboræ : Nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit (Judic. v).

EPISTOLA CLI.

AD NICOLAUM DE MONTE S. H [ILARII].

(A. D. 1166.)

NICOLAO de monte S. H.

A inveniet. Interim morientem filium pariter, et eodem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem, Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Hæc cum dolore, lacrymis, singultibus et suspiriis loquimur, tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterii inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, et in terris, matrem, patrem, sororem, præferendo, et Dominum non est dolor sicut dolor iste sed charitas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut hæc forti animo sufferamus. Vale, saluta et sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii et fortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientiæ et veritatis, quatenus pax ejus Ecclesiæ Dei et nobis reformetur in Domino.

B

C

Novit fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, injurias et contumelias nobis et nostris illatas a dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimæ matris suæ prorupit injurias, sponsam loquimur Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuimus eum sæpius affectu patris, fide Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris: ipse autem in persona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit, et pastorem, et ne quid de cætero veritati subtractum sit, quod Ecclesiæ periculosius, et sibi perniciosius est, illum, cujus inesse gerimus, conspuit Christum. Habeantur hæc vana, et contemnat ut solet, si Filius Dei Ecclesiæ non dicit pastoribus: Qui vos spernit me spernit, et qui tangit vos tangit pupillam oculi mei (Zach. n). Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiæ summus pontifex devotas preces porrigeret, sed non est exauditus: exhortationes adhibuit, et surdum reperit auditorem : increpationes adjecit, contemptæ sunt: tandem apostolica tuba comminationes intonuit, sed nec sic potuerunt fides et religio excitari. Ne quid autem omitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, om. nem adhibuit operam et diligentiam; sed nec ille pro sua reverentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus; sed nec ad conspectum ejus sumus admissi, nec vestri nominis aut causæ Dei permisit fieri mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibus expressa erat et justitia Ecclesiæ, et nostræ petitionis sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, cessit incassum. Secuti eramus fidem dominæ imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delusit. Quia ergo hæc patientia nostra Ecclesiæ Dei perniciosa est, sed perniciosior illi cujus novissima fiunt in dies deteriora prioribus, nobis autem perniciosissima, quos oportebit ante tribunal Sponsi non modo de operibus propriis, sed et de sanguine ejus, et D afflictione sponsæ reddere rationem: pro certo noveris, et dominæ imperatrici intimes, quod in personam ejus et terram in brevi, imo in brevissimo, vita comite, et Domino auctore, exeremus gladium Spiritus sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratæ carni, et sopito, imo fere exstincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominæ nostræ ut nos de cætero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et voluntatem suam paratos

EPISTOLA CLII.

AD WILLELMUM ET ODONEM PRIORES ECCLESIÆ CAN

TUARIENSIS.

(A. D. 1166.)

Prioribus sanctæ Ecclesiæ Cantuariensis, JOANNES Saresb.

Meminisse potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis Ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo præsidet nobis, non audeam suis decessoribus coæquare, qui in Ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror. Eadem enim est, cum utrobique pro libertate et salute ecclesiæ certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et Ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi hanc Patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis Ecclesiæ, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco præsidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre Patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut cum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro justitia exsulanti alieni subveniunt, et necessitatibus ejus filii, cujus [f.quibus] honorem et gloriam thesaurizat, communicare noluerint? Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut hæc vobis acquireret? Ergo quia ob hanc causam Romanæ Ecclesiæ tenetur in aliquantula pecunia, supplicatipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui pœniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestræ in perpetuum. Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt ; etiam labore manuum exquisita, quæ exsulibus vestris impertiunt.

« PoprzedniaDalej »