Obrazy na stronie
PDF
ePub

tia, aut modum excedere videbatur, restitiei in fa- A nullus boni potest esse processus, id assecutus sum mittenda, omni occasione postposita, explanarem: A compingitur et Ruth, quoniam in diebus Judicum,

ciem. Horum mihi Deus testis est, et conscientia, et amici, et socii, qui nobiscum versati sunt. In his autem omnibus contra honorem domino regi debitum, aut utilitatem, ex proposito nihil feci, sicut dictante justitia docere paratus sum, si liberum et tutum fuerit ; aut si in aliquo invenirer obnoxius, condigne et animo libenti satisfaciam. Tractatum est hoc anno de pace mea, et obtentum est a rege, ut mihi liceret redire, si tactis sanctis jurare vellem, quod contra honorem vel utilitatem ejus non fuerim in partibus cismarinis. Retuli hoc ad dominum papam, et respondit regem et curiam interpretaturos fuisse contra ejus honorem, si quid a me factum agnosceret contra ipsius voluntatem, et dissuasit ne sub ea conditione redirem, sed exspectarem, ut ira ejus aliquantulum deferveret. Deinde sollicitaverunt me quidam, ut præstarem securitatem, quod in nulIo deinceps juvarem archiepiscopum, ut sic redirem in gratia regis. Ego autem, licet non tenear archiepiscopo ad fidelitatem ex hominio vel juramento, nec fidei obligatione, utpote qui nihil ei debeo, nisi obedientiam, quæ omni episcopo debetur a subjectis suis, quia tamen inhonestum credidi esse dominum abnegare, et renuntiare obedientiæ, quod nullus adhuc de toto regno fecit, conditionem hanc recipiendam esse non credidi. Alias autem quidquid salva conscientia et fama possem, libenter facerem. Cum hæc domino Rothomagensi, de quo multum confido, exponerem, mihi constanter auxilium repromisit. Placeat itaque vobis mihi super hæc rescribere consilium vestrum, sciastisque pro certo, quia mihi propositum est, ut non sim de cætero curialis: et hoc ipsum bene novit dominus Cantuariensis, a cujus me subtraxi consortio, sed nec fidem subtraho, uec charitatem. EPISTOLA CXLIIl. AD HENRICUM COMITEM CAMPANIÆ (A. D. M 163-66.)

Comiti HENRico.

Quod proscriptus et exsul, tantam alloquor majestatem, et publicis incumbentem utilitatibus, ad philosophantium exercitia, inculto præsertim stylo, et exsangui genere dictionis, vel ad momentum revocare ausus sum, temeritati posset ascribi, nisi

[merged small][ocr errors]

parvitatem meam supereminentis bonitatis vestræ D

exigeret contemplatio, et me ab scribendum non tam invitaret, quam cogeret mandati vestri auctoritas, cui corde, magno animo et volenti desidero in omnibus obtemperare, quæ fieri possunt in Domino. Et quidem eo me vobis obnoxium fateor, quo tam mihi, quam multis aliis, certum est me in terra vestra plurium bonorum cepisse profectum, et sub beato patre vestro, cujus memoria in benedictione est, eo quod eleemosynas ejus enarrat omnis ecclesia sanctorum, et plurimarum virtutum ejus præconia celebrat, me præ omnibus coætaneis meis, eo patrocinante, cum adhuc adolescentior essem floruisse in Francia ; et præeunte gratia sine qua

unde mihi exinde post Deum et bonorum notitia, et mundi prospera, quibus in patria mea supra et conterraneis meis abundavi, ut publice notum est, prævenerunt: mihique facile persuaserim,quoniam credibile est tanti Patris meritis acquisitum, ut hæredem relinqueret, qui ipsum, licet optimus fuerit, in virtutum cultu et magnificentia operum anteiret. Sed quid hæredem dico relictum, cum omnes liberos tales reliquerit, ut quilibet eorum merito probitatis, non tam optimi comitis decedentis repræsentare videatur imaginem, quam regis instar esse ; verum juxta constitutionem Altissimi in primogenito bona dupliciaresederunt, et qui fratres præcessit tempore, eos bis antecessit, sicut amplitudine rerum, ita et eximiarum splendore virtutum. Inter alias vero duæ præ cæteris radiant, liberalitas insignis, quam tolus mundus prædicat, et excellens humilitas, quam ago divinarum litterarum propositis quæstionibus ad recreationem in angustiis exsilii mei lætus experior; quas cum mihi Albericus Remensis, quem cognominant de Porta Veneris, quæ vulgo Valesia dicitur, nomine vestro, adhibitis aliquot litteratis viris proposuisset, ut verum, do mine fatear, obstupui nec quærenti potui habere, fidem, donec venerabilem virum fidelissimum et devotissimum vobis abbatem Sancti Remigii adduceret, qui et ipsas proponeret questiones, et ad eas cum multa precum instautia, pro amore vestro et suo, peteret responderi, pro certo asserens vobis in vita nihil esse jucundius, quam cum litteratis viris, et de litteris habere sermonem, adjecitque in aure familiariter, vos inde sæpissime imperitæ multitudinis offensam contrahere, quia vos a studendi exercitio nequeunt revocare, et pro arbitrio suo negotiorum et tumultuum procellis immergere.0pinantur enim omne tempus effluxisse superflue, quod non aut in curialibus nugis, aut in tumultuantis malitiæ voragine, aut causarum turbinibus exercetur. Nesciunt quod philosophia paucis est contenta judicibus, officiique sui sinceritatem vulgari arbitrio committere dedignatur. Mihi itaque pro vobis complacuit, ut propositas exciperem quæstiones, et eis, habita ratione temporis etinevitabilium necessitatum, responderem, etsi non pro voto, certe pro tempore. Quæsitum vero est quem credam numerum esse librorum Veteris et Novi Testamenti, et quos auctores eorum, quid Hieronymus in epistola ad Paulinum presbyterum de omnibus libris divinæ pagellæ ascripta dicat mensam solis a philosopho Apollonio litteras persequente visam in sabulo: quid item Virgilii centonas, et Homeri centonas in eadem dicat epistola : postremo ubi scriptum sit, et quo tendat, quod legitur, et usurpatur, a plurimis, quia deiformiora sunt ea quæ non sunt, quam ea quæ sunt : hoc quoque precibus insertum est, ut hæc omnia rationum suarum subnixa fundamentis auctoritatumque testimoniis diligenteret cito in schedula vobis trans quod quam difficile sit, aut potius impossibile, facile perpendit prudentia vestra, cujus acutissimum ingenium, linguam ad dicenda omnia expeditam, capacissimam et tenacissimam memoriam ætas nostra stupet et veneratur. Nam, ut ait Apuleius in libro De Deo Socratis, laudem celeritatis et diligentiæ nullus assequitur, sed et grandium librorum graves materiæ in eamdem schedulam nulla unquam diligentia compinguntur. Nam de primis duabus quæstionibus, de numero scilicet librorum et auctoribus eorem, Cassiodorus elegantem composuit librum ; sed quia in hac parte fides mea discutitur, mea vel aliorum non multum interesse arbitror, quid credatur : sic enim hoc credatur, am aliter, hæreticus est, qui eis ausus fuerit refragari. De librorum vero auctoribus variantur opiniones licet ista prævaluerit apud Ecclesiam eos ac illis esse præscriptos, qui in singulorum titulis prænotantur. Isidorus sexto Etymologiarum libro, cap.2, rationem nominum quæ libris indita sunt, a fonte litterarum Hieronymus mutuatus exponit, et auctores eorum. Rabanus quoque in libro De ecclesiasticis officiis, quem nonnulli de sacramentis dicunt, et Cassiodorus in libro De institutione divinarum litterarum quæ ad hunc articulum pertinent, latius exsequitur. Cassiodorus enim non modo de Scripturis Canonicis et earum auctoribus disserit, sed a quibus exponantur, eleganti, ut solet, describiteloquio. Præterea singuli Patrum librum aliquem exposituri, sicut ratio exigit, de auctore et materia ejus, intentione et causa, et titulo, et si qua alia sunt quæ auditoribus, et lectoribus faciliorem intelligentiam sequentis operis præparent, in tractatibus suis præmittere consueverunt, et hæc quidem habita ratione loci, et temporis, et eorum ad quos sermo dirigitur, ut ad formam evangelicæ institutionis, familiæ Domini mensuram cibi salutaris opportune dispensent. « Nam, ut ait Palladius, magna purs prudentiæ est, consulta ratione personam illius qui scribit permetiri. » Unde ab exsecutione vulgatæ opinionis de industria stylum suspendo, ad alia transiturus, nisi forte dignatio vestra præceperit,ut et hanc diligentius exsequar.Interim certum habeat vestra discretio, quoniam Philo, eujus meminit, Hieronymus, undecimo capitulo libri De viris illustribus, ab aliis dissentit in libro qui inscribitur : Quare quorumdam in Scripturis mutata sint nomina Hunc sequuntur Theophilus Alexandrinus in Chronicis suis, et Epiphanius Constantiæ Cypri episcopusin libro De viris illustribus, quod et Theodorus, qui urbano sermone libros eorum de Græco transtulit in Latinum, attestatur. Dicit enim quod et Gamaliel, ad cujus pedes Apostolus se gloriatur didicisse legem, et publica assertio Hebræorum, qui delitteralegis rectius sapiunt,cum Philonis opinione concordant. Sed ne protendam verbum, cum ad reliqua properandum sit, et istorum proponatur opinio. Ea autem est quod Moyses Pentateuchum scripsit, etsi de fine Deuteronomii, ubi de morte ejus agitur, non conveniat, aliis asserentibus, etiam hanc particulam prophetali certitudine, sicut et illam quam de mundi creatione præmisit in capite, et quam in benedictionibus patriarcharum de futuro vaticinatus est, ab ipso Moyse fuisse conscriptam, aliis autem a Josue, aliis ab Esdra dicenlibus eam fuisse appositam. Josue librum scripsit, qui denominatur ab eo. Sophithim vero, id est judices, item librum Ruth, et partem libri Regum, qui denom nantur ab ipso, scripsit Samuel, reliqua excepit David, sed tandem a Jeremia scriptus est Malachim, id est duo posteriores libri Regum. Idem librum suum cum

nullum salutis affert dispendium. In eo autem quod B

nec obest, nec prodest, aut in alterutro parum momenti affert acrius litigare : nonne idem est ac si de lana caprina inter amicos acerbius contendatur ? Proinde magis fidem arbitror impugnare, si quis id de quo non constat, pervicacius statuat, quam si a temeraria definitione abstinens, id unde Patres dissentire videt, et quod plene investigare non potest, relinquat incertum. 0pinio tamen in alteram partem potest et debet esse proclivior, ut quod omnibus, aut pluribus, aut maxime notis atque præcipuis, aut unicuique probato artifici secundum propriam videtur facultatem, facilius admittatur, nisi ratio manifesta, aut probabilior in his quæ rationi subjecta sunt, oppositum doceat esse verum : rationi vero subjectainserui, propter illos articulos, qui omnem omnino transcendunt rationem, in quibus stulta esse præelegit Ecclesia, ut in insipientia fidei apprebenderet Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, quam cum philosophis gentium, qui dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, et evanuerunt in cogitationibus suis, ut darentur in sensum reprobum, ber superbam professionem sapientiæ Dei sapientia et virtute destitui. Quia ergo de numero librorum diversas et multiplices Patrum lego sententias, catholicæ Ecclesiæ doctorem Hieronymum sequens,quem in construendo litteræ fundamento probatissimum habeo, sicut constat esse xxu litteras Hebræorum, sic xxii libros Veteris Testamenti in tribus distinctos ordinibus indubitanter credo. Et primusquidem ordo Pentateuchum continet, quinque scilicet libros Moysi sic pro sacramentorum varietate divisos, et si continuam de historia constet esse materiam. Hi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, Deuteronomium. Secundus ordo continet prophetias, et octo libris expletur, qui quare præ cæteris dicantur prophetiæ, cum aliqui eorum nudam referre videantur historiam, et alii prophetiam texentes, sicut Daniel, liberque Psalmorum, in propheticis non censeantur operibus, nec in quæstione propositum est, nec temporis, aut schedæ angustia nunc patitur explicare, sed nec instantia portitoris. In his ergo numerantur Josue, liber Judicum, cui

facta narratur historia, itemque Samuel, qui in duobus primis Regum voluminibus, et Malachim, quiin duobus sequentibus expletur, quos sequuntur voluminibus singulis, Isaias, Jeremias, Ezechiel, liber xii prophetarum in hagiographis consistit. Tertius ordo continens Job, Psalterium, Eccles. Cantica canticorum, Danielem, Pavalipomenon, Esdram et Esther. Et sic colliguntur in summa xxii libri Veteris Testamenti, licet nonnulli librum Ruth et Lamentationes Jeremiæ, in hagiographorum mumero censeant supputandos, ut in xxiv summa omnium dilatetur. Et hæc quidem inveniuntur in prologo libri Regum, quem beatus Hieronymus vocat galeatum principem omnium Scripturarum, quæ ab ipso de fonte Hebræorum manaverunt ad intelligentiam Latinorum. Liber vero Sapientiæ, et Ecclesiasticus, Judith, Tobias et Pastor, ut idem Pater asserit, non reputantur in Canone, sed meque Machabæorum liber, qui in duo volumina scinditur, quorum primum Hebræam redolet eloquentiam, alterum Græcam, quod stylus ipse convincit, ille autem qui Pastor inscribitur, an alicubi sit nescio, sed certum est quod Hieronymus et Beda illum se vidisse et legisse testantur. His adduntur Novi Testamenti octo volumina, scilicet Evangelium Matthæi, Marci, Lucæ, Joannis, Epistolæ Pauli xv uno volumine comprehensæ, licet sit vulgata, et fere omnium communis opinio non esse nisi xiv, decem ad Ecclesias, quatuor ad personas : si tamen illa

C quæ ad Hebræos est, connumeramda est Epistolis

Pauli, quod in præfatione ejus astruere videtur doctorum doctor Hieronymus, illorum dissolvens argutias, qui eam Pauli non esse contendebant. Cæterum, quinta decima est illa quæ Ecclesiæ Laodieensium scribitur, et licet, ut ait Hieronymus, ab omnibus explodatur, tamen ab Apostolo scripta est : neque sententia hæc de aliorum præsumitur opinione, sed ipsius apostoli testimonio roboratur. Meminit enim ipsius in Epistola ad Colossenses his verbis: Cum lecta fuerit apud vos haec epistola, facile ut in Laodicensium Ecclesia legatur, et ea quæ Laodicensium est legatur vobis (Col. iv) Sequuntur Epistolæ Canonicæ vii in uno volumine, deinde Actus apostolorum in alio, et tandem Apocalypsis. Et

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

A Lamentationibus edidit. His autem omnibus vulgafa

non contradicit opinio. Ezechias et viri sapientes, quos in scholam virtutum et litterarum sociaverat sibi annisxv, quibus Deus prorogaverat vitam ejus, divinis de cætero vacans, in unum volumem compegerunt vaticinia Isaiæ,quæ ille in populo declamasse (quod ex verbis ejus apparet) visus est potius quam scripsisse : nec repugnat quod in grandi libro scribere jussus est stylo hominis, quia liber ille jam scriptus erat, et grandis, nec ad ipsius prophetias, ut aiunt, pertinent colligendas, quæ exceptæ sunt ab auditoribus, et a præfato rege dispositæ. Iidem et Parabolas compilaverunt, ante quidem a Salomone dictatas, et silenter ab excipientibus, ut ut sit, usu vulgatas. Unde in iisdem parabolis hæ quoque sunt parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Transtulisse autem dicuntur, quia quasi de loco ad locum, ab usu vulgari, et privatis fortasse schedulis singulorum, publica auctoritate traduxerunt in Canonem Soripturarum. Inde etiam roboratur hæc traditio, quod in III Regum scriptum est (cap. vi) : Locutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia, et disputavita cedro Libani usque ad hyssopum, etc. Hoc enim dixisse potius creditur, quam scripsisse. Sunt qui carmina ejus referant ad Cantica canticorum : disputationem naturalium a maximis ad minima procedentem, ad significationem eorum quæ Ecclesiastes in totius mundi concionatur auditu. Sed de his alias. Nam et Ecclesiasticum, et Cantica canticorum Canoni Scripturarum rex Jerusalem Ezechias et conscholares sui dicuntur adjecisse. Salomonis tamen auctoritate prolata, quem in his conscribendis inventorem, et quasi publicæ utilitatis præconem habuerant.Hoc tamen contra vulgatam opinionem, sed an contra veritatein dictum sit, diffiniat ille qui novit, Aggæus, Zacharias et Malachias, adhibitis xv viris, maxime fideliter Synagogæ Ezechielis oracula composuerunt. Ipse enim prædicavit visiones, et infixit memoriæ auditorum quas in terra polluta scribere noluit, ne sancta profanaret, sed præcepit ut scriberentur in terra Domini. Hic autem suspensioni alludit Psalmus, dicens: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, etc. (Psal. cxxxvi.) Et ab hac quidem opinione, vulgata non dissentit, sicut Isidorus attestatur. lidem prophetæ scripserunt Danielem. Nam Daniel et propter causam, quæ in Ezechiele reddita est, se a scriptitatione suspendit: et quia præpediebatur administrationibus publicis. lidem quoque tres prophetæ, et conscholares eorum conscripserunt librum Esther, quem vulgata opinio ab Esdra compositum asserit, librum quoque xii Prophetarum, quem vulgus ab ipsis xii prophetis compositum tenet. Præfatus autem Philo cum sequentibus suis superius nominatis, memoratos tres prophetas hujus libri et præcedentium, ut dictum est, laudat auctores. Quia

edim breves erant singulorum visiones, satis visum A sedapud credulitatem Ecclesiæ vincitapostolus.Hæc

est ipsis prophetis eas prædicando publicare, et sic aliis demandare scriptoribus, præsertim cum quidam eorum rustici fuerint, et pastores, aut aliis officiis dediti, litterarum fuisse credantur ignari. Librum Psalmorum composuit David, utens interdum ministerio virorum, qui in quorumdam psalmorum titulis ascribuntur. Fuerunt autem hi virix, qui licet aliquos psalmos composuerint, quod et vulgata, quam Isidorus refert, non negat opinio, attamen omnes psalmi dicuntur esse Davidis, qui eis suam accommodavit auctoritatem, juxta quod Justinianus docet in Codice, dicens : « Omnia merita nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem, quia ex nobis eis omnis impertitur

interim de numero et auctoribus librorum Novi Testamenti dicta sint, quorum conceptionem si quis nosse desiderat, epistolam beati Hieronymi ad Paulinum de divinis libris legat, quia, ut de conscientia mea loquar, nusquam melius invenietur aut planius. Sed quæ cura est, serenissime domine, has atque alias in investigatione auctorum discutere opiniones, cum unum omnium sanctarum Scripturarum constet esse auctorem Spiritum sanctum ? Nam beatus Gregorius in Moralibus verissime et elegantissime, cum constet libri beati Job, quem exponebat, Spiritum sanctum esse auctorem, de scriptore libri postmodum quærere, proinde ha

auctoritas. » Nam qui non subtiliter factum emen B bendum esse, ac si, cum de scriptore certum sit,

dat, laudabilior est eo qui primus invenit. Esdras librum composuit, qui prænotatur ab ipso, et Paralipomenon, usque ad dies suos. Reliquum vero scripserunt sapientissimi fideliter Synagogæ, quæ templum reædificavit in Hierosolymis. Moyses scripsit Job secundum istos, de quo nihil definire præsumit vulgata opinio, licet in eam partem videatur esse proclivior, ut ipse beatus Job subactis tentationibus proprium scripserit librum. De Tobia, Judith, et libro Machabæorum, qui non sunt recepti in canone, a quibus auctoribus scripti sint, nec vulgata docet opinio, nec de his sequaces Philoais faciunt mentionem ; quia tamen fidem et reli. gionem ædificant, pie admissi sunt. Librum Sapientiæ composuit Philo, diciturque Pseudographus, non quia male scripserit, sed quia male inscripsit. Inscriptus enim est Sapientia Salomonis, cum a Salomone non sit editus, sed propter stylum quem induerit, et elegantiam morum, quam ei similiter informat, dicitur Salomonis. Ecclesiasticum scripsit Jesus filius Sirach, qui et ipse, styli conformitate et lmorum, Salomonis dicitur, sicut econtra a Latinis usu vulgato dicuntur esse quædam de libro Sapientiæ quæ non ibi, sed in Parabolis inveniri haud dubium est. Unde in Ecclesia, periocha Parabolarum quæ sic incipit: Mulierem fortem quis inveniet ? (Prov. xxxi) titulo Sapientiæ prænotatur. Hæc de numero et auctoribus librorum Veteris Testamenti, in quibus pro parte præ

fati auctores a vulgata opinione dissentiunt. Numerus librorum Novi Testamenti certus est, et auctores, et fere nulla est altercationis quæstio. Siquidem singuli evangelistæ sua volumina ediderunt. Paulus suas Epistolas texuit, etsi illam quæ ad Hebræos est suspicentur aliqui fuisse Barnabæ vel Clementis. Epistolas Canonicas illi scripserunt quorum nominibus inscribuntur. De duabus tamen Epistolis Joannis novissimis quæstio est. Actus apostolorum tam fideli et salubri, quam dulci stylo, Lucas dignoscitur exarasse. Apocalypsim alii a Joanne apostolo, alii a quodam sanctissimo sacerdote Ephesino Joanne, sicut litteratorum Pater beatus Hieronymus refert, descriptam opinantur:

PATRol. CXCIX.

de calamo, quo liber scriptus est, dubitetur. Non ergo magni faciatis si Scripturarum teneantur auctores, sed si veraciter intelligantur : imo certe si pie et fideliter impleantur. Non enim auditores legis, ut ait Apostolus, apud Dominum justi sunt, sed factores (Rom. 11). Ad hæc in illis occupari optimum est, quia, ut per fidelissimum organum suum Veritas ipsa eloquitur : Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Proinde intelligenti otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura. Ad tertiam progredior quæstionem : Quidnam sit mensa solis in sabulo, quam famosissimam inter gymnosophistas scrutator veritatis, et litterarum diligentissimus persecutor Appollonius conspexit in salubo, super quo omnes consului, qui in Francia primatum videntur habere Scripturarum, sed qnia eos gentilis historia latuit, non multum reprehendo, si quod non didicerant, docere nequiverunt. Quidam tamen imprudentiam suam impudentius detexerunt, id solum inepta responsione persuadentes, quod a doctoribus, quos diu et multa mercede conduxerant, nihil scire didicerunt. Historia autem hæc quam veritate refertus et litteris Hieronymus in præfatis apicibus tangit, apud Valerium Maximum reperitur in lib. iii, cap. !, titulo De moderatione. Accidit enim, ut refert, quod a piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus, quidam jactum emerat. Extracta demum magni ponderis aurea Delphica mensa, orta controversia est, illis se capturam piscium vendidisse affirmantibus, hoc econtra dicente se emisse duntaxat fortunam jactus. Audita quæstione populus civitatis, propter novitatem et magnitudinem rei, causam ad consultationem Delphici Apollinis censuit referendam. Consultus vero respondit ei dandam esse, qui omnes alios sapientia antecederet, alioquin accipienti injucundam fore et noxiam. Itaque quia Thales Milesius judicio auditorum, inter septem, quos tunc præ cæteris Græcia celebrabat, sapientissimus habebatur, denuntiaverunt ei, ut jam dictæ mensæ possessionem adiret, qui, audita consultationis forma et responso Apollinis,

[ocr errors]

prudenti humilitate, non se, sed Biam Pyrenæum, dixit Apollinis oraculo designatum. Aditus est et iste priori similiter, et in eumdem modum conditionem in Mitylenæum Pittacum transtulit; interim mensa jacente in sabulo, et propter novitatem eventus et moderationem sapientum : et quia nullus de populo præsumebat invadere aurum, quod a se tanto studio sapientissimi removebant, casum hunc non tam mirabilem quam stupendum, talium præconatrix fama longe lateque vulgavit. Mensa itaque famosissima facta est, dum ad singulos sapientum septem sic ipsius procedebat oblatio, donec ventum est ad Solonem, qui et titulum amplissimæ sapientiæ, et munus oblatum contulit in Apollinem, in quo sol colitur, quia omnia contemplatur, et cujus virtus ignea sic penetrat universa, ut ei nihil possit esse absconditum : unde et mensa solis dicta est, quam Apollonius in sabulo jacentem, dum litteras persequeretur, inspexit. Restant adhuc duæ de quinque propositis quæstionibus absolvendæ; sed tempus respondendi deest et otium : quas quidem si dignationi vestræ visum fuerit lubens aggrediar meisque connumerabo successibus, si mihi cœlitus datum fuerit honori et voluntati vestræ in aliquo inservire.

Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, Rectorem dubiæ navita puppis amat.

(0vid. De Ponto, 11, 561.)

Et principem philosophiæ cultorem, et qui litteratorum honesta studia amplectitur, et fovet, litterarum possessores non amabunt ? Nec inficior quin princeps illitteratus interdum reipublicæ commodus esse possit, sed ad parilitatem litteratorum si rite procedat, uterque aut nunquam conscendet, aut raro. Nam, ut vester ait Vegetius, nullus est quem oporteat aut plura, aut meliora scire, quam principem, cujus scientia potest omnibus prodesse subjectis. Nec ambigo super his quæ hic scripta sunt, diversos diversa censuros, sed assecutus sum finem meum, si placuerit vobis epistola, quæ sicut non habet unde placeat ex sui venustate, sic ex devotione scribentis non habet unde debeat displicere. Nec illorum formido judicium, qui antequam exaudiant temerariam sententiam ferunt, eo quod memini Scripturæ dicentis : Qui prius respondet quam audiat stultum se esse demonstrat, et confusione dignum (Prov. xviii). Nonne et vobis motum est genus hominum, quos Salomonis parabola tangit, asserens quod stultus non respicit verba prudentis, nisi ea dixerit quæ versantur in corde ejus ? Tunc demum credam parvitatis meæ devotionem, gloriosissime comes,non esse contemptam,si aliquid eorum que mihi possibilia sunt, eminentia vestra, quam in tempora longa beatificet et conservet 0mnipotens, dignetur injungere mihi, mandatis vestris nomnibus fideliter parituro.

EPISTOLA CXLIV.
AD MAGlSTRUM GAUFRIDUM DE SANCTO EDMUNDO.
(A. D. 1166.)

JoANNES GAUFRiDo de Sancto Edmundo.

Cum in solemnitate Paschali reformandæ mihi pacis gratia Andegavum profectus essem ad regem, ipsum ante Dominici corporis perceptionem per abbatem Sancti Victoris Parisiensis, et alios religiosos, feci diligentius conveniri super pace R. filii vestri, adhibitis etiam aliis amicis, de quorum fide in curia spem conceperam pleniorem : sollicitaveram enim antea super hoc virum optimulm, et suis meritis mihi reverendum, magistrum Galterium de Insula, et per ipsum alios Patres quorum fides mihi videbatur esse sincerior. Rex autem et

B pro Dei religione, et intercedentium reverentia, re

spondit benignius;audito tamen quod ad dominium Beati Edmundi res ista pertineret, Willelmum de Hastingis, per quem veritatem inquisivit, fecit acciri, ne quid per subreptionem diceretur ab ipso. Ille autem quatenus potuit et ausus est, benignius exposuit causam vestram. Præcepit ergo rex puerum ad se mitti, ut indultæ remissionis præsens reciperet litteras, quas ad regni officiales, ut de pace ipsius constaret, omnibus reportaret. Rediens itaque puerum cum festinatione, sicut Domino placuit, et nostra necessitas exigebat, ad magistrum Galterium de Insula transmisi, cujus fidem et charitatem nobis exhibitam remuneret fundator Ecclesiæ Christi, pro cujus fide et amore, sicut nobis conscientia testis est, læti, quandoquidem ita necesse est, damna, injurias, contumelias, et exsilium sustinemus, certi quoniam fidelis est Dominus, qui non tentari nos patietur supra id quod possumus, sed de ipsa tentatione profectum salutis et anteactæ vitæ purgatione eliciet. De me loquor et quibusdam aliis, quos scio in hac tribulatione congratulari, ut crebro meditentur, et dicant ei : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc. (Psal. xciii.) Patimur enim per gratiam Dei, non ut adulteri aut homicidæ, non ut incendiarii aut sacrilegi, sed velut Christiani. Hanc fidem nostram insaniam reputat mundus, et constantiam fidei pertinaciam vocat, professionem veritatis et nota et nomine vanitatis inurit, cultum religionis appellatione hypocrisis aut

D superstitionis, aut alterius falsitatis dehonestare

conatur, sed Princeps apostolorum aliter sentit et contrarium docet : Hæc est enim, ut ait, gratia apud Dominum, quia in hoc vocati estis a Christo, ut sequamini vestigia ejus. Sed et, si quid patimini propter justitiam, beati eritis (I Petr. ii). Aderit dilecte mi, in brevi, aderit arbiter conscientiarum et judex, cuique redditurus ut meruit, et tunc palam fiet quidquid modo garriat mundus, qua mente quisque vixerit. Interim, quæso, tuis, et sanctorum quos nosti, me facias precibus adjuvari, ut, si in invio sum, quod non credo, me Christus via justorum reducat ad semitam : si in via sum, me

« PoprzedniaDalej »