Obrazy na stronie
PDF
ePub

hæreticus est, qui eis ausus fuerit refragari. Delibrorum vero auctoribus variantur opiniones licet ista prævaluerit apud Ecclesiam eos ac illis esse præscriptos, qui in singulorum titulis prænotantur. Isidorus sexto Etymologiarum libro, cap.2, rationem nominum quæ libris indita sunt, a fonte litterarum Hieronymus mutuatus exponit, et auctores eorum. Rabanus quoque in libro De ecclesiasticis officiis, quem nonnulli de sacramentis dicunt, et Cassiodorus in libro De institutione divinarum litterarum quæ ad hunc articulum pertinent, latius exsequitur. Cassiodorus enim non modo de Scripturis Canonicis et earum auctoribus disserit, sed a quibus exponantur, eleganti, ut solet, describiteloquio.

A Lamentationibus edidit. His autem omnibus vulgata non contradicit opinio. Ezechias et viri sapientes, quos in scholam virtutum et litterarum sociaverat sibi annis xv, quibus Deus prorogaverat vitam ejus, divinis de cætero vacans, in unum volumen compegerunt vaticinia Isaiæ,quæ ille in populo declamasse (quod ex verbis ejus apparet) visus est potius quam scripsisse nec repugnat quod in grandi libro scribere jussus est stylo hominis, quia liber ille jam scriptus erat, et grandis, nec ad ipsius prophetias, ut aiunt, pertinent colligendas, quæ exceptæ sunt ab auditoribus, et a præfato rege dispositæ. Iidem et Parabolas compilaverunt, ante quidem a Salomone dictatas, et silenter ab excipientibus, ut ut sit, usu vulgatas. Unde in iisdem parabolis hæ quoque sunt parabola Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Transtulisse autem dicuntur, quia quasi de loco ad locum, ab usu vulgari, et privatis fortasse schedulis singulorum, publica auctoritate traduxerunt in Canonem Scriptura

Præterea singuli Patrum librum aliquem exposi- B turi, sicut ratio exigit, de auctore et materia ejus, intentione et causa, et titulo, et si qua alia sunt quæ auditoribus, et lectoribus faciliorem intelligentiam sequentis operis præparent, in tractatibus suis præmittere consueverunt, et hæc quidem habita ratione loci, et temporis, et eorum ad quos sermo dirigitur, ut ad formam evangelicæ institutionis, familiæ Domini mensuram cibi salutaris opportune dispensent. «Nam, ut ait Palladius, magna pars prudentiæ est, consulta ratione personam illius qui scribit permetiri. » Unde ab exsecutione vulgatæ opinionis de industria stylum suspendo, ad alia transiturus, nisi forte dignatio vestra præceperit,ut et hanc diligentius exsequar.Interim certum habeat vestra discretio, quoniam Philo, eujus meminit, c Hieronymus, undecimo capitulo libri De viris illustribus, ab aliis dissentit in libro qui inscribitur: Quare quorumdam in Scripturis mutata sint nomina Hunc sequuntur Theophilus Alexandrinus in Chronicis suis, et Epiphanius Constantia Cypri episcopus in libro De viris illustribus, quod et Theodorus, qui urbano sermone libros eorum de Græco transtulit in Latinum, attestatur. Dicit enim quod et Gamaliel, ad cujus pedes Apostolus se gloriatur didicisse legem, et publica assertio Hebræorum, qui de littera legis rectius sapiunt,cum Philonis opinione concordant.

Sed ne protendam verbum, cum ad reliqua properandum sit, et istorum proponatur opinio. Ea autem est quod Moyses Pentateuchum scripsit, etsi de fine Deuteronomii, ubi de morte ejus agitur, non conveniat, aliis asserentibus, etiam hanc particulam prophetali certitudine, sicut et illam quam de mundi creatione præmisit in capite, et quam in benedictionibus patriarcharum de futuro vaticinatus est, ab ipso Moyse fuisse conscriptam, aliis autem a Josue, aliis ab Esdra dicentibus eam fuisse appositam. Josue librum scripsit, qui denominatur ab eo. Sophithim vero, id est judices, item librum Ruth, et partem libri Regum, qui denom nantur ab ipso, scripsit Samuel, reliqua excepit David, sed tandem a Jeremia scriptus est Malachim, id est duo posteriores libri Regum. Idem librum suum cum

rum.

Inde etiam roboratur hæc traditio, quod in III Regum scriptum est (cap. vi): Locutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia, et disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum, etc. Hoc enim dixisse potius creditur, quam scripsisse. Sunt qui carmina ejus referant ad Cantica canticorum: disputationem naturalium a maximis ad minima procedentem, ad significationem eorum quæ Ecclesiastes in totius mundi concionatur auditu. Sed de his alias. Nam et Ecclesiasticum, et Cantica canticorum Canoni Scripturarum rex Jerusalem Ezechias et conscholares sui dicuntur adjecisse. Salomonis tamen auctoritate prolata, quem in his conscribendis inventorem, et quasi publicæ utilitatis præconem habuerant. Hoc tamen contra vulgatam opinionem, sed an contra veritatein dictum sit, diffiniat ille qui novit, Aggæus, Zacharias et Malachias, adhibitis xv viris, maxime fideliter Synagogæ Ezechielis oracula composuerunt. Ipse enim prædicavit visiones, et infixit memoriæ auditorum quas in terra polluta scribere noluit, ne sancta profanaret, sed præcepit ut scriberentur in terra Domini. Hic autem suspensioni alludit Psalmus, dicens: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, etc. (Psal. cxxxvi.) Et ab hac quidem opinione, vulgata non dissentit, sicut Isidorus attestatur. lidem prophetæ scripserunt Danielem. Nam Daniel et propter causam, quæ in Ezechiele reddita est, se a scriptitatione suspendit: et quia præpediebatur administrationibus publicis. lidem quoque tres prophetæ, et conscholares eorum conscripserunt librum Esther, quem vulgata opinio ab Esdra compositum asserit, librum quoque xn Prophetarum, quem vulgus ab ipsis x prophetis compositum tenet. Præfatus autem Philo cum sequentibus suis superius nominatis, memoratos tres prophetas hujus libri et præcedentium, ut dictum est, laudat auctores. Quia

enim breves erant singulorum visiones, satis visum A sed apud credulitatem Ecclesiæ vincit apostolus. Hæc est ipsis prophetis eas prædicando publicare, et sic aliis demandare scriptoribus, præsertim cum quidam eorum rustici fuerint, et pastores, aut aliis officiis dediti, litterarum fuisse credantur ignari. Librum Psalmorum composuit David, utens interdum ministerio virorum, qui in quorumdam psalmorum titulis ascribuntur. Fuerunt autem hi viri x, qui licet aliquos psalmos composuerint, quod et vulgata, quam Isidorus refert, non negat opinio, attamen omnes psalmi dicuntur esse Davidis, qui eis suam accommodavit auctoritatem, juxta quod Justinianus docet in Codice, dicens : « Omnia merita nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem, quia ex nobis eis omnis impertitur auctoritas. » Nam qui non subtiliter factum emen dat, laudabilior est eo qui primus invenit. Esdras librum composuit, qui prænotatur ab ipso, et Paralipomenon, usque ad dies suos. Reliquum vero scripserunt sapientissimi fideliter Synagogæ, quæ templum reædificavit in Hierosolymis. Moyses scripsit Job secundum istos, de quo nihil definire præsumit vulgata opinio, licet in eam partem videatur esse proclivior, ut ipse beatus Job subactis tentationibus proprium scripserit librum. De Tobia, Judith, et libro Machabæorum, qui non sunt recepti in canone, a quibus auctoribus scripti sint, nec vulgata docet opinio, nec de his sequaces Philonis faciunt mentionem ; quia tamen fidem et reli gionem ædificant, pie admissi sunt. Librum Sapientiæ composuit Philo, diciturque Pseudographus, non quia male scripserit, sed quia male inscripsit. Inscriptus enim est Sapientia Salomonis, cum a Salomone non sit editus, sed propter stylum quem induerit, et elegantiam morum, quam ei similiter informat, dicitur Salomonis. Ecclesiasticum scripsit Jesus filius Sirach, qui et ipse, styli conformitate et morum, Salomonis dicitur, sicut econtra a Latinis usu vulgato dicuntur esse quædam de libro Sapientiæ quæ non ibi, sed in Parabolis inveniri haud dubium est. Unde in Ecclesia, periocha Parabolarum quæ sic incipit: Mulierem fortem quis inveniet ? (Prov. xxx1) titulo Sapientiæ prænotatur. Hæc de numero et auctoribus librorum Veteris Testamenti, in quibus pro parte præfati auctores a vulgata opinione dissentiunt. Numerus librorum Novi Testamenti certus est, et aucto- D res, et fere nulla est altercationis quæstio. Siquidem singuli evangelista sua volumina ediderunt. Paulus suas Epistolas texuit, etsi illam quæ ad Hebræos est suspicentur aliqui fuisse Barnabæ vel Clementis. Epistolas Canonicas illi scripserunt quorum nominibus inscribuntur. De duabus tamen Epistolis Joannis novissimis quæstio est. Actus apostolorum tam fideli et salubri, quam dulci stylo, Lucas dignoscitur exarasse. Apocalypsim alii a Joanne apostolo, alii a quodam sanctissimo sacerdote Ephesino Joanne, sicut litteratorum Pater beatus Hieronymus refert, descriptam opinantur: PATROL. CXCIX.

interim de numero et auctoribus librorum Novi Testamenti dicta sint, quorum conceptionem si quis nosse desiderat, epistolam beati Hieronymi ad Paulinum de divinis libris legat, quia, ut de conscientia mea loquar, nusquam melius invenietur aut planius.

Sed quæ cura est, serenissime domine, has atque alias in investigatione auctorum discutere opiniones, cum unum omnium sanctarum Scripturarum constet esse auctorem Spiritum sanctum ? Nam beatus Gregorius in Moralibus verissime et elegantissime, cum constet libri beati Job, quem exponebat, Spiritum sanctum esse auctorem, de scriptore libri postmodum quærere, proinde haB bendum esse, ac si, cum de scriptore certum sit, de calamo, quo liber scriptus est, dubitetur. Non ergo magni faciatis si Scripturarum teneantur auctores, sed si veraciter intelligantur: imo certe si pie et fideliter impleantur. Non enim auditores legis, ut ait Apostolus, apud Dominum justi sunt, sed factores (Rom. 11). Ad hæc in illis occupari optimum est, quia, ut per fidelissimum organum suum Veritas ipsa eloquitur: Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Proinde intelligenti otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura.

C

Ad tertiam progredior quæstionem : Quidnam sit mensa solis in sabulo, quam famosissimam inter gymnosophistas scrutator veritatis, et litterarum diligentissimus persecutor Appollonius conspexit in salubo, super quo omnes consului, qui in Francia primatum videntur habere Scripturarum, sed quia eos gentilis historia latuit, non multum reprehendo, si quod non didicerant, docere nequiverunt. Quidam tamen imprudentiam suam impudentius detexerunt, id solum inepta responsione persuadentes, quod a doctoribus, quos diu et multa mercede conduxerant, nihil scire didicerunt. Historia autem hæc quam veritate refertus et litteris Hieronymus in præfatis apicibus tangit, apud Valerium Maximum reperitur in lib. m, cap. 1, titulo De moderatione. Accidit enim, ut refert, quod a piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus, quidam jactum emerat. Extracta demum magni ponderis aurea Delphica mensa, orta controversia est, illis se capturam piscium vendidisse affirmantibus, hoc econtra dicente se emisse duntaxat fortunam jactus. Audita quæstione populus civitatis, propter novitatem et magnitudinem rei, causam ad consultationem Delphici Apollinis censuit referendam. Consultus vero respondit ei dandam esse, qui omnes alios sapientia antecederet, alioquin accipienti injucundam fore et noxiam. Itaque quia Thales Milesius judicio auditorum, inter septem, quos tunc præ cæteris Græcia celebrabat, sapientissimus habebatur, denuntiaverunt ei, ut jam dictæ mensæ possessionem adiret, qui, audita consultationis forma et responso Apollinis,

5

A

prudenti humilitate, non se, sed Biam Pyrenæum, dixit Apollinis oraculo designatum. Aditus est et iste priori similiter, et in eumdem modum conditionem in Mitylenæum Pittacum transtulit; interim mensa jacente in sabulo, et propter novitatem eventus et moderationem sapientum : et quia nullus de populo præsumebat invadere aurum, quod a se tanto studio sapientissimi removebant, casum hunc non tam mirabilem quam stupendum, talium præconatrix fama longe lateque vulgavit. Mensa itaque famosissima facta est, dum ad singulos sapientum septem sic ipsius procedebat obla tio, donec ventum est ad Solonem, qui et titulum amplissimæ sapientiæ, et munus oblatum contulit in Apollinem, in quo sol colitur, quia omnia contemplatur, et cujus virtus ignea sic penetrat uni- B versa, ut ei nihil possit esse absconditum: unde et mensa solis dicta est, quam Apollonius in sabulo jacentem, dum litteras persequeretur, inspexit.

Restant adhuc duæ de quinque propositis quæstionibus absolvendæ; sed tempus respondendi deest et otium quas quidem si dignationi vestræ visum fuerit lubens aggrediar meisque connumerabo successibus, si mihi cœlitus datum fuerit honori et voluntati vestræ in aliquo inservire.

Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, Rectorem dubiæ navita puppis amat.

(OVID. De Ponto, u, 561.)

Et principem philosophiæ cultorem, et qui litteratorum honesta studia amplectitur, et fovet, litterarum possessores non amabunt? Nec inficior quin princeps illitteratus interdum reipublicæ commodus esse possit, sed ad parilitatem litteratorum si rite procedat, uterque aut nunquam conscendet, aut raro. Nam, ut vester ait Vegetius, nullus est quem oporteat aut plura, aut meliora scire, quam principem, cujus scientia potest omnibus prodesse subjectis. Nec ambigo super his quæ hic scripta sunt, diversos diversa censuros, sed assecutus sum finem meum, si placuerit vobis epistola, quæ sicut non habet unde placeat ex sui venustate, sic ex devotione scribentis non habet unde debeat displicere. Nec illorum formido judicium, qui antequam exaudiant temerariam sententiam ferunt, eo quod memini Scripturæ dicentis: Qui prius respondet quam audiat stultum se esse demonstrat, et confusione dignum (Prov. xvi). Nonne et vobis notum est genus hominum, quos Salomonis parabola tangit, asserens quod stultus non respicit verba prudentis, nisi ea dixerit quæ versantur in corde ejus ? Tunc demum credam parvitatis meæ devotionem, gloriosissime comes, non esse contemptam, si aliquid eorum quae mihi possibilia sunt, eminentia vestra, quam in tempora longa beatificet et conservet Omnipotens, dignetur injungere mihi, mandatis vestris nomnibus fideliter parituro.

C

D

EPISTOLA CXLIV.

AD MAGISTRUM GAUFRIDUM DE SANCTO EDMUNDO.

(A. D. 1166.)

JOANNES GAUFRIDO de Sancto Edmundo.

Cum in solemnitate Paschali reformandæ mihi pacis gratia Andegavum profectus essem ad regem, ipsum ante Dominici corporis perceptionem per abbatem Sancti Victoris Parisiensis, et alios religiosos, feci diligentius conveniri super pace R. filii vestri, adhibitis etiam aliis amicis, de quorum fide in curia spem conceperam pleniorem: sollicitaveram enim antea super hoc virum optimum, et suis meritis mihi reverendum, magistrum Galterium de Insula, et per ipsum alios Patres quorum fides mihi videbatur esse sincerior. Rex autem et pro Dei religione, et intercedentium reverentia, respondit benignius; audito tamen quod ad dominium Beati Edmundi res ista pertineret, Willelmum de Hastingis, per quem veritatem inquisivit, fecit acciri, ne quid per subreptionem diceretur ab ipso. Ille autem quatenus potuit et ausus est, benignius exposuit causam vestram. Præcepit ergo rex puerum ad se mitti, ut indultæ remissionis præsens reciperet litteras, quas ad regni officiales, ut de pace ipsius constaret, omnibus reportaret. Rediens itaque puerum cum festinatione, sicut Domino placuit, et nostra necessitas exigebat, ad magistrum Galterium de Insula transmisi, cujus fidem et charitatem nobis exhibitam remuneret fundator Ecclesiæ Christi, pro cujus fide et amore, sicut nobis conscientia testis est, læti, quandoquidem ita necesse est, damna, injurias, contumelias, et exsilium sustinemus, certi quoniam fidelis est Dominus, qui non tentari nos patietur supra id quod possumus, sed de ipsa tentatione profectum salutis et anteactæ vitæ purgatione eliciet. De me loquor et quibusdam aliis, quos scio in hac tribulatione congratulari, ut crebro meditentur, et dicant ei: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc. (Psal. xc.) Patimur enim per gratiam Dei, non ut adulteri aut homicidæ, non ut incendiarii aut sacrilegi, sed velut Christiani. Hanc fidem nostram insaniam reputat mundus, et constantiam fidei pertinaciam vocat, professionem veritatis et nota et nomine vanitatis inurit, cultum religionis appellatione hypocrisis aut superstitionis, aut alterius falsitatis dehonestare conatur, sed Princeps apostolorum aliter sentit et contrarium docet: Hæc est enim, ut ait, gratia apud Dominum, quia in hoc vocati estis a Christo, ut sequamini vestigia ejus. Sed et, si quid patimini propter justitiam, beati eritis (I Petr. 11). Aderit dilecte mi, in brevi, aderit arbiter conscientiarum et judex, cuique redditurus ut meruit, et tunc palam fiet quidquid modo garriat mundus, qua mente quisque vixerit. Interim, quæso, tuis, et sanctorum quos nosti, me facias precibus adjuvari, ut, si in invio sum, quod non credo, me Christus via justorum reducat ad semitam: si in via sum, me

per prospera vel adversa, ut sibi beneplacitum A
fuerit, perducat ad vitam. Si magistrum Galterium
videris, ei per te, et per amicos quantascunque
poteris gratias referas, et maxime per comitem
Gaufridum, quem diligit, et, si facultas adfuerit,
eum recipias, et ab aliis recipi facias tanquam ange-
lum Domini, quoniam et ipse, ut arbitror, Dei
minister est, et quantum licet in curia membra
Christi multipliciter consolatur. Quos puer invene-
rit adjutores, quisve sit meus status, pro parte
poterit judicare. Imputabisque fortunæ, non mihi,
quod in eum humanitatem ampliorem non potui
exercere. Utinam amicos amodo meliores inve-
niat! Ego profui quatenus tempora permittebant.
Audio magistrum Galterium juramento arctari, ut
neque litteras, neque nuntios recipiat exsulantium. B
Ex quo patet quam misera necessitas bonis viris
immineat, quos non licet mandata Dominicæ legis,
officia videlicet charitatis, implere.

EPISTOLA CXLV.

AD BARTHOLOMÆUM EPISC. EXONIENSEM.

(A. D. 1166.)

BARTHOLOMEO Exoniensi episcopo, JoAN. Saresber. Licet ex more scribentium ad amicos salutis votum pagina non prætendat, nihil tamen affectuosius est in votis, et orationibus meis, quam ut viæ vestræ jugiter prosperentur in Domino. Salutationem enim domino et Patri debitam nequaquam suspendit defectus, aut immutatio charitatis sed consulta dispensatio et officiorum, et omnium C quæ recte geruntur ratio moderatrix. Dispensationis vero causa in propatulo est, ut eam omnino non oporteat, aut paucis expediat allegari. Nam insidiis domini regis dicunt omnia plena esse, ut bonis invicem colloquendi aut scribendi tutum non possit esse commercium. Nescio quid frivolum contra innocentiam molitur iniquitas, et urgente stimulo conscientiæ incessanter pungentis et urentis, omnes suspectos habet et omnia; jure quidem et merito, quia pax impiis esse non debet, hostes suosjustitia impugnante, et prævalente. Et profecto quod timet impius, veniet super eum, justusque de angustia liberabitur, quoniam os Domini locutum est. Ad momentum turbinis adversus Ecclesiam malitia debacchatur, et adversus Dominum videntur D prævalere impii, quibus in brevi Christus, quem persequuntur, sic respondebit ad merita, ut præponderare videatur libra vindictæ, et quos potenter puniet, non tam examinare lance æquitatis, quam molis magnitudine prægravare. Non quidem quod injuriam inferat, sed quia sine mensura et modo peccantibus immensam et immoderatam ingeret pœnam. Nec opinetur quispiam me in longa tempora prophetare, licet oraculi divini sicut auctoritas, sic et fides perpetuetur, cum planum sit jam aliquatenus inchoatum esse judicium, imo exsecutioni mandari sententiam.

Nonne Teutonicus tyrannus, nominis sui fama

nuper orbem perculerat, et fere subegerat regna vicina, et etiam imperium Græcorum terrore concusserat, ut magis deditionem quam confœderationem legationibus missis videretur offerre ? sed ecce, Domino auctore, timetur minus, et qui ante tam vicinos quam remotissimos solo nutu terrebat princeps, Teutonicos suos ab injuriis cohibere non potest; qui solo verbo pacem gentibus ad arbitrium indicebat, et bella, nunc a suis et inter suos petitis et acceptis treugis gratulatur. Nam sicut ipsemet conqueritur, ex quo Latonam venit, ut regem Francorum et Gallicanam Ecclesiam separaret a fide, et in suam hæresim perverteret, ut adorarent idolum suum, successus ejus relapsi sunt, et quæ eum extulerat, in depressionem ipsius cœpit fortuna fluctuare spes autem fidelium est, quod ad honorem Dei, in brevi amplius deprimetur donec eum omnino Christus, cujus sponsam persequitur, conterat sub pedibus suis.

Nonne et apud vos jam judicium exercetur adversus tortores Ecclesiæ ? Intuemini quantus erat rex Anglorum, cum parvulus videretur in oculis suis et ad Ecclesiam Dei vel speciem fidei et reverentiæ prætendebat, et plane videbatis eum in nullo frustratum conatu. Sagitta ejus retrorsum non abiit, clypeus ejus non declinavit in bello, et hasta ejus non est aversa: super prædam accumbebat ut leo, ut nullus eum excitare præsumeret; vel visu terrebat hostes, vicini se inclinabant obsequiis, remoti principes amicitias expetebant; colebatur a suis, honorabatur ab extraneis, prædicabatur a cunctis, a bonis diligebatur, sed maxime a clero qui eum colebat supra vires, pro viribus venerabatur et unanimi proposito diligebat super amorem mulierum. Quid multa? Rerum expetibilium omnium abundantia, quod ad humanum judicium, fruebatur, sublato timore et sollicitudine, nisi quam non necessitas, aut ratio, sed voluntas, aut impetusingerebat. Sed quo fine hæc universa Dei dona conclusit, si tamen sine pœnitentia et satisfactione substiterit in finibus istis ? Ut singularum ecclesiarum, quas ante per ignorantiam, ut putabatur, aut sui juris prætextu læserat, injurias taceamus, Tolosam bello aggressurus, omnibus contra antiquum morem et debitam libertatem indixit ecclesiis, ut pro arbitrio ejus, satraparum suorum conferrent in censum, nec permisit ut ecclesiæ saltem proceribus coæquarentur in hac contributione vel magis exactione tam indebita quam injusta. Nam ecclesiæ in deteriori calculo vertebantur, utpote quæ rebus suis aut honore videbantur indignæ. Sed quem successum attulit hæc pecuniarum immensitas, tantis exactionibus et injuriis acquisita? nonne projecta est in saccum pertusum, ut hosti suscipienti proficeret, et effundenti non modo esset inutilis, sed damnosa? Nunquid non ab ea die fortuna ejus retrorsum cessit, et successuum ubertas emarcuit ?

Sed dicet aliquis, quoniam hæc indictio census et

ecclesiarum vexatio, in cancellarium ejus, qui nunc, A pœnitentiam revertatur, et magis pio utatur consiaut archiepiscopatur, ut credo, aut archiepiscopari contendit, ut æmuli mentiuntur, penitus retorquenda est, qui regem tunc ad omnia pro arbitrio impellebat, et hæc sicut alia multa mala induxit. Quod etsi ego falsum esse noverim, utpote qui eum scio tunc non auctoritatem præstitisse libidini sed obsecundationem necessitati, tamen quia eum ministrum iniquitatis fuisse non ambigo, jure optimo taliter arbitror puniendum, ut eo potissimum puniatur auctore, puem in talibus Domino bonorum omnium auctori præferebat, eique sit vice versa in pœnam, quem habebat et laudabat suæ perversitatis auctorem. Nam in sapientium corde et ore celebre est illud Sapientiæ: Quoniam per quæ peccat quis, per hæc et punitur (Sap.x1). Sic Cain primus homi- B cida occisus est; Chanaan servitutem ingerens aliis, perpetua servitute damnatur; Pharao in aquis submersus est cum potentatu suo, quibus Hebræos submerserat innocentes. Patent in hunc modum quamplurima ; sed esto, nunc pœnitentiam agit agnoscit et confitetur culpam, et, si cum Saulo quandoque Ecclesiam impugnavit, nunc pro ea cum Paulo ponere paratus est et animam suam.

Quis ergo negabit judicium jam cœpisse a domo Domini, cum jam principes populi in patibulis suspendantur ad solem, ut justitia Dei in conspectu gentium reveletur ? Nonne enim principes populi sunt hi duo, quorum alter dispensat spiritualia, alter temporalia administrat : Nonne lex dispensationis et ministerii hujus, manibus istorum tractanda committitur ? Hi enim sunt duo cherubim, quorum alis lex et propitiatorium adumbratur, se mutuo respicientia, versis tamen vultibus in propitiatorium, quia sic sibi invicem debent aspectu mutuo complacere, ut legem Dei in arca pectoris jugiter inspiciant et venerentur, nec pro se, ad invicem, ob aliam causam admittant, unde propitiationem Dei debeant demereri. Non enim licet a propitiatorio vultus avertere. Si ergo in his suis angelis reperit Deus pravitatem, eamque puniat, quis subditorum causas apud Altissimumjam ventilari diffidit, aut esse ventilatas ? Circumferat quis oculos mentis et intueatur quot et quales adversarios ei Dominus suscitaverit, ex quo adversus Dominum in depressione Ecclesiæ erexit calcaneum suum, et plane mirabitur, et si prudens est venerabitur judicium Domini, qui non imperatores, non reges, non principes nationum, ut ipsum domaret, elegit, sed extremos hominum Britones, Nivicollinos primo, et postea illos ad contradictionem et solemne certamen animavit, qui vestigia pedum ejus consueverant adorare, et hæc quidem, ut non glorietur omnis caro, sed nomen Domini sit benedictum in sæcula. Sic ad puniendam ingratitudinem Salomonis recedentis a Domino, non tam principes erexit, quam latrunculos et servos et abjectos. Nec suspicetur quispiam ut amodo prosperetur conditio ejus, nisi Domino propitiante per

C

D

lio. Nam, ut propheta loquitur: In diebus et regionibus nostris inventi sunt stulti principes Taneos, qui regi suo consilium dederunt insipiens (Isa. XIX). Urunt eum jundique sollicitudines, sed bellum quod adversus Christum et Ecclesiam exercet, ulterius prægravat, et ei videtur inextricabilis labyrinthus et exsecrabilis labor. Accitis ergo nuper ad colloquium Chinonense magnatibus suis cum familiaribus, qui rerum malarum industriam habere dignoscuntur et usum, et sapientes sunt ut dictent et faciant mala, studiosius inquisivit, cum promissis, minis, et obtestatione quamplurima, quonam consilio sibi utendum esset adversus Ecclesiam, de Cantuariensi archiepiscopo gravissime conquerens, non sine gemitibus et suspiriis multis: et ut tunc præsentes postea retulerunt, lacrymatus est, dicens quod idem Cantuariensis ei corpus et animam pariter auferret: tandem dixit quod omnes proditores erant, qui eum adhibita opera et diligentia ab unius hominis infestatione nolebant expedire. Ad hæc dominus Rothomagensis aliquantulum excanduit, corripiens eum, mitius tamen more suo in spiritu lenitatis, cum causa Dei magis exigeret, severitatem et auctoritatem pontificis morbo languentis, rationis et fidei fuisse adhibitam. Erat autem dolor acerbior, urgente metu, quem conceperat ex litteris quas jamdictus Cantuariensis illi et matri suæ transmiserat. Earum exemplum vobis transmittitur. Timebatur quidem, et merito, ne in terram ejus interdicti, et in personam anathematis sententia citissime ferretur, ex auctoritate et mandato summi pontificis. Cum igitur his angustiis premerentur, Lexoviensis episcopus unicum dixit esse remedium, imminentem sententiam appellationis obstaculo præpedire : et ita nescio quo pacto, nisi quia veritas ventilata plus pollet, et justitia, quo magis concutitur, eo magis convalescit, dum rex per avitas consuetudines appellationum jus evacuare conatur, magis confirmat, dum ipsemet pro capite suo ad appellandi refugium cogitur evolare.

Ab illo ergo concilio egressi sunt a facie domini et regis sui Lexoviensis et Sagiensis episcopi, ad sæpedictum Cantuariensem properantes, ut appellatione interposita usque ad Octavas Paschæ suspenderent sententiam ejus. Rothomagensis quoque cum eis profectus est, non quidem appellaturus, ut ait, sed de pace quam desiderabat tractaturus. Archiepiscopus vero noster in procinctu ferendæ sententiæ constitutus, iter arripuerat ad urbem Suessionum, orationis causa ut beatæ Virgini, cujus ibi memoria celebris est, et beato Drausio, ad quem confugiunt pugnaturi, et beato Gregorio Anglicanæ Ecclesiæ fundatori, qui in eadem urbe requiescit, agonem suum precibus commendaret. Estautem beatus Drausius gloriosissimus confessor, qui, sicut Franci et Lotharingi credunt, pugiles, qui ad memoriam ejus pernoctant, reddit invictos,

« PoprzedniaDalej »