Obrazy na stronie
PDF
ePub

more philosophari. Expedit conferre de moribus cum aliquo spirituali, cujus exemplo accendamini, quam inspicere et discutere litigiosos articulos sæcularum litterarum. Novit Deus, qua mente, qua devotione ista proponam. Vos accipietis ut placet. Si autem ista feceritis, vobis erit adjutor Deus, ut timeri non oporteat quid machinetur homo. Ipse novit quod in nullo mortali nobis, ut opinor, sperandum est in præsenti angustia. Audivi tamen quod rex Franciæ pro vobis sollicitaverit dominum papam, et Pontiniacensibus gratias egerit.

Francorum evocaverat, ut Purificationis festum age- A Gregorii morales libros revolvere, quam scholastico ret secum.Inde vero digrediens, regem obvium habui prope Parisios, et cum eo diu locutus sum; et licet vobis et exsulibus vestris compateretur, et hanc domini regis duritiam improbaret, minori tamen fervore loqui videbatur de causa vestra, quam consueverit. Cum autem ipsum instantius animare satagerem, respondit se quidem satis tenere diligere personam vestram, et approbare causam, sed vereri ne, si ipso suadente aliquid faceret dominus Alexander papa, unde regem Anglorum admitteret, ei de cætero imputaret Ecclesia Romana, quod propter eum tantum amicum amisisset. Et hanc causam sæpius inculcavit. Quod versans apud me attentius revolvebam, et metiebar in anímo, quid sperare possimus, cum rex Angliæ B præsens fuerit proponens multa pro se, multa contra vos, et more suo nunc minis, nunc promissis, nunc variis pactionibus faciles et fluctuantes animos sit moturus, præsertim cum allexerit sibi pincernam regis, et, quod magis est, comitem Robertum, cujus uxor, abbatis mei cognata, cum aliis munusculis trecentas ulnas telarum Remensium regi nuper transmisit in Angliam ad camisias faciendas. Est enim prudens mulier, et præter munera, quæ frequenter accipiunt maritus et ipsa, sperat, quod liberis eorum, quos multos habent, provideat rex in matrimoniis nobilium personarum. Archiepiscopus vero Remensis Robertum comitem tenerrime diligit, et liberos ejus. Unde timeo ne amicos hujusmodi, cum ad id ventum fuerit, facile C

fortuna excutiat.

Proinde consilium meum, et desiderium, et summa precum est, ut vos tota mente convertatis ad Dominum, et orationum suffragia. Quia ut in Proverbiis scriptum est: Turris fortissima nomen Domini, ad quem si quis confugerit, de omni angustia liberatur (Prov. xvi). Differte interim omnes alias occupationes, quantum poteritis, quia licet necessariæ plurimum videantur, quod suadeo præeligendum est, eo quod magis est necessarium. Prosunt quidem leges et canones, sed mihi credite, quia nunc erit his opus:

Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. (VIRG. Æn. VI, 37.) Siquidem non tam devotionem excitant, quam curiositatem. Nonne recolitis, quia in angustia populi, ut scriptum est: Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes et ministri, dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo (Joel 1). Exercitabar, inquit Propheta, et scopebam spiritum meum, in die tribulationis Deum exquirens manibus (Psal.LXXVI). Ut doceat quia spirituale exercitium et mundatrix discussio conscientiæ avertit flagellum, et impetrat misericordiam Dei. Quis a lectione legum, aut etiam canonum compunctus surgit? Plus dico: scholaris exercitatio interdum scientiam auget ad tumorem,sed devotionem aut raro aut nunquam inflammat. Mallem vos Psalmos ruminare, et beati

D

Audivi quod scripseritis archiepiscopo Remensi, ut res vestras per Flandriam conduci faceret nomine suo, quasi suæ futuræ erant. Quod si verum est, miror plurimum. Præterea dicitur, quod frater Hugo de Sancto Benedicto redierit ab Anglia, et quidam alii, legatione regis nostri fungentes ad dominum papam et regem Francorum, sed quid attulerint, scire desidero. Dicitur etiam quod terræmotus nuper fuerit in Anglia circa Cantuariam, et Londoniam, et Wintoniam, sed mihi de veritate non constat. Item, dicitur quod episcopi, in quorum episcopatibus ecclesiæ vestræ sunt, in eis modo jurisdictionem exercent, eo quod clerici vestri attoniti nunc mutire non audent. Sed miror si verum est, nisi quia facile crediderim eos libenter velle irrepere quocunque modo, ut quandoque dicere possint se possedisse. Nam, ut audio, Sefridus Cicestrensis vacante Cantuariensi Ecclesia sic occupavit ecclesias illas, de quibus nunc contendit successor ejus. Et licet incredibile sit quod hoc faciant, mihi tamen bonum videtur, ut vobis prospiciatis apud dominum papam, impetratis litteris ejus patentibus, ne Cantuariensi Ecclesiæ in posterum noceat, quidquid tempestate hac adversus eam fuerit usurpatum. Sed quæ geruntur in Anglia, sæpius auditis et certius. Ideo precor ut de statu vestro et curiæ, et an abbas, quem dominus papa in Angliam transmisit, redierit adhuc, me per latorem præsentium certioretis. Præterea nolite oblivisci verbum Lugdunense, unde sollicitastis dominum Henricum Pisanum.

Valete, et reducite ad memoriam, quam impiger ad obsequium Dei fuerit decessor vester ea ipsa die qua obiit. Valeant omnes vestri. Salutat vos abbas meus, et episcopus Catalaunensis, cum quo locutus sum, ut unum de clericis vestris recipiat, quilibens acquiescit, id duntaxat petens, ut aliquem probum hominem mittatis. Recipiet tamen quemcunque miseritis. Vos autem sicubi transmiseritis aliquem, instruite eum, ut modeste se habeat, quia homines hujus regni modesti sunt.

EPISTOLA CXXXIX.

AD HENRICUM BAIOCENSEM EPISCOPUM ELECTUM
(A. D. 1165.)

Domino HENRICO electo Baiocensi episcopo.
Non parvæ temeritatis est, si quis evacuare ni-
titur consilium Domini, cujus, etsi mutetur senten-

Nam interim spes erat certior, ut ante sæpe scripsi. Non diffiteor quin ecclesiæ et archiepiscopo Cantuariensi debitam fidem servaverim, sed ex conscientia contra honorem regi debitum, aut utilitatem, me in nullo versatum esse monstrare paratus sum, aut si alicubi deliqui, sicut regi et domino condigne satisfacere, justitia dictante, si placuerit illi. Nec est quod possem cum integritate famæ et conscien. tiæ facere, quod pro recuperanda pace et gratia ejus, animo libenti non faciam. Placeat itaque vestræ dignationi me in hac parte ad honorem Dei instruere, et mihi per imperatricem et alios, ut commodius visum fuerit, pacem sub æquis conditionibus, scilicet sine turpitudine, procurare. EPISTOLA CXL.

AD THOMAM CANTUARIENSEM.

(A. D. 1165.)

THOME Cantuariensi archiepiscopo, JOANNES de Saresberia.

tia, dispositio tamen semper impletur; proinde A postquam ab Anglia recessistis, prorsus ignoro. nec fortunæ sævientis acerbitas, nec adulantis blandities compositum animum sui reddit immemorem, ut statum speret, nisi de gratia, vel casum timeat, nisi de malorum conscientia meritorum. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat, et quem mundus persequitur, clamet ad Dominum; per cujus est misericordiam liberandus, si conversus clamaverit confidenter, quia in quantum quis desperat de gratia, eo ipso gratiam demeretur. Nam quis speravit in Domino, et derelictus est? Ut vobis hæc constent, non magis potestis legere in Patrum libris, quam oculata fide conspicere in viis vestris. Nam et ego hoc video recolens annos adolescentiæ vestræ, et processus, licet se adversitatum turbines frequenter ingererent, jugiter pro- B speratos esse in Domino. Hoc fortasse sanctus, et tanta prole dignus pater vester, velut alter Jacob, præsagiebat in Spiritu sancto, qui vos sicut suum, et sibi notum Joseph, in germine virtutum succrescentium, quas videbat, amplectebatur præ cæteris, et fere usque ad invidiam fratrum se totum indulgebat ei, quem a Domino noverat præelectum, et pro aliorum salute per prospera et adversa, per infamiam et bonam famam, in principum gratiam præmittendum. Si quidem vos pro Domino et Ecclesia, pro patre et fratribus gustatis de calice isto; et etiam citra sitim vobis absynthium propinatum est et acetum ab his, qui nobis miscent et porrigunt calicem, et utinam calicem Salutaris! Gustastis, inquam, et utinam amodo subtrahatur, c ut pro voto vestro Domino possitis familiarius et quietius inhærere: si tamen sic vobis expedit, et Ecclesiæ Domini. Hæc autem, utpote conscius viarum vestrarum, quia coaluimus ab antiquo, retoxui, promotioni vestræ congaudens, et gratias agens quantas possum Deo promotionis auctori, licet meo, imo totius ecclesiæ vestræ infortunio et irreparabili jactura compatiar. Didici enim apud ethicum, quia suis incommodis graviter angi, non amici, sed se amantis est. Sed quid faciet illa quondam nobilis et gloriosa præ cæteris, nunc autem, quod sine lacrymis nequeo dicere, vilis et abjecta inter filias Jerusalem, Ecclesia Sares beriensis tanto Patre orbata? quis episcopo naufraganti porrigat dexteram? quis clerum consolabitur? Nam hinc mihi audire videor voces ejulantis cleri et populi una voce clamantium: « Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis? »> Utique inter eos quos rumigeruli substituerunt vobis, vix quisquam occurrit vobis dignus sedere in scabello pedum vestrorum : et profecto nullus, etiamsi libertas adesset, nunc mihi apparet idoneus mahis quam si sole sublato de mundo quæratur inter nunc existentes, quis impleat vices ejus. Dominus tamen potens est de lapidibus suscitare filios Abrahæ.

Sed jam a luctu publico ad causam redeo propriam, qui, in quo calculo versetur conditio mea,

D

Ex relatione latoris præsentium, et litteris quas mihi amici mei ab Anglia transmiserunt, poleritis advertere, quis Ecclesiæ status sit in regno. Mitto etiam vobis litteras, quas mihi misit episcopus Baiocensis, per nuntium meum, quem ad ipsum destinaveram, ut per ipsum certiorarer de statu fratris mei et rerum nostrarum. Rex enim ei commiserat reditus nostros, quos in Saresberiensi episcopatu habebamus. Quos autem habebamus in aliis ecclesiis partim Londoniensi commisit, partim aliis: qui tantam diligentiam adhibent, ut nihil inde possimus habere ego et frater meus, nec ali quis nomine nostro ; et sicut referunt qui de parti. bus illis redeunt, res nostræ dilapidantur omnino, ut nec ecclesiæ, nec domus reficiantur. Ego super hoc et ipsi Londoniensi scripsi, et Herefordensi, et Wigornensi, et Cicestrensi episcopis, et archidiacono Pictaviensi. Cicestrensis autem se a domini regis gratia excidisse conqueritur, et hæc verba subjungit: « Quia solus Londoniensis censetur nomine suo. » Nullus aliorum mihi respondit. Exspecto tamen ut saltem verba dent mihi veteri amico suo in reditu nuntii mei.

De Cantia autem nihil audivi. Verumtamen postquam puer meus a vobis reversus est, audivi quod rex Scotorum scripserat vobis, et quod obtinuerat a rege pacem vestram. Sed non potui fidem habere verbis: tum quia audio Scotorum regem non accessisse ad nostrum, tum quia negotium tam acriter inceptum video, ut non possit sine miraculo facile per litteras expediri. Præterea dicitur quod comes Flandrensis rogatu imperatricis et reginæ magnos viros misit ad regem, agens de pace vestra, et quod redierunt. Sed quid retulerint, incertum habeo. Ad hæc quidam de domesticis vestris, ut audio, ab expeditione Walliæ ad vos reversi sunt. Eapropter mihi rescribi precor, et de nuntio, quem ad vos transmisit rex Scotiæ, et de nuntiis comitis Flandrensis destinatis ad regem, et quod audistis de do

mino rege, et Wallensibus, et si quid de domino A bere præ cæteris, iterato sollicitavi scripto, sicut papa vobis innotuit, postquam venit ad montem Pessulanum.

Desidero autem de eo audire prospera, eo magis quo illi ex magna parte, inter quos moror, ei vaticinantur adversa. Dicunt enim quod Pisani et Genuenses, ac etiam Arelatenses mare ingressi sunt ex mandato Teutonici tyranni, ut ei tendant insi dias, et piraticam exerceant ; ut sine manuductione eorum nulli omnino liceat navigare in illo mari. Adjiciunt etiam quod in ecclesiam Moguntinam velit intrudere illum non Christianum, sed Antichristum, apostatam suum, qui Reginaldo successit in officio cancellariæ, et persecutione Ecclesiæ, et collisione ac strage gentium, et eversione civitatum. Dicitur enim hoc promeruisse in eo, quod Tusciam totam B Teutonicis subdidit, et Campaniam, ut Romanis nihil relictum sit, nec in agris, nec in olivetis, aut vineis, extra moenia urbis. Unde, ut aiunt, inclusus populus, et quasi affectus inedia obtinuit multis precibus, et pecunia data inducias usque ad festum S. Michaelis; tunc, nisi dominus papa interim venerit et subvenerit, recepturi Guidonem Cremensem, et in verba Teutonicorum juraturi. Et ne aliquid subtraham, asserunt nescio quas prophetissas Teutonicas vaticinatas esse, unde furor Teutonicorum potest amplius inflammari, et unde schismatici animantur. Sed profecto potens est Deus conterere superbiam Moab, valde adversus Dominum superbientis. Et arrogantia ejus major est quam fortitu1o. Unde in tanto rerum turbine nihil salubrius C arbitror, quam ut confugiamus ad clementiam Christi qui, etsi iterum crucifigitur, non occiditur, sed crucifixores suos in ultionem Columbæ faciet acerbius crucifigi. Et jam crucifigit pro parte, convocans adversus eos pestem et gladium, et alios angelos suos, per quos gloriosius punit contra eum immaniter gloriantes. Si vobis adfuerint sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ patroni, quorum memoriam haberi jugiter expedit, Deo auctore, utiliter sedabitur hæc procella, et nos feliciter ad optatum enavigabimus portum. Nec diffido quin eos habeamus propitios, si posuerimus corda nostra super vias nostras, et ita versati fuerimus in exercitio legis divinæ, ut eam non minus studeamus facere, quam audire. Nam, ut ait sapiens quidam : « Rerum experientia est magistra intelligentiæ. » Valete

EPISTOLA CXLI.

AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM.

(A. D. 1165.)

Domino Exoniensi.

Post recessum domini papæ nulla apud nos relatu digna emerserunt, nec de curia imperatoris aliquid certum est, ideoque ab eorum quæ publica dicuntur relatione desisto, et propriis incumbo negotiis. Promisit mihi Pictav. archid., ut ante jam scripis, quod reconciliationi meæ operam daret, sed, quatenus profecerit, non respondit. Nunc autem eum et episcopum Londoniensem qui regis gratiam dicitur ha

D

vobis lator præsentium poterit indicare. Si vero alicubi in præsentia vestra de pace mea actum fuerit, ad eam, quæso, formam per vos et alios laboretis, quæ nec perfidiæ maculam, nec turpitudinis irroget notam, alioquin malo perpetuo exsulare. Si enim exigeretur a me, ut abnegarem archiepiscopum meum, quod nullus suorum fecit adhuc, nec aliquis de tota Anglia: absit ut acquiescam tantæ turpitudini primus, aut ultimus! Servavi quidem debitam fidem venerando meo archiepiscopo, sed ex conscientia mea, salvo honore regis, contra quem si quis dixerit me esse versatum, ubi hoc excusare nequivero, ad honorem et beneplacitum ejus, dictante justitia, paratus sum emendare. Novit enim cordium inspector, et verbum judex et operum, quod sæpius et asperius quam aliquis mortalium corripuerim dominum archiepiscopum de his, in quibus ab initio dominum regem et suos, zelo quodam inconsultius visus est ad amaritudinem provocasse, cum pro loco, et tempore, et personis, multa fuerint dispensanda. Credo autem indubitanter quia et mihi saltem cras respondebit justitia mea per misericordiam Domini, et procul dubio domino Cantuariensi, quod ad litteraturam et mo. res, plurimum profuit exsilium istud, et aliquantulum mihi ipsi, ut dispositioni divinæ gratias habeam. Nollem quidem expromittere quod Cantuariensi de cætero non servirem, et tamen mihi Deus testis est quod ex proposito vestro ero de cætero curialis. Si vero mihi Dominus redeundi viam ape. ruerit, rescribite, si placet, an me redire oporteat cum cibis et tota sarcina. Nam si hoc fuerit, plures equi necessarii erunt, et plura quæ ad præsens de

sunt.

EPISTOLA CXLII.

AD MAGISTRUM HUNFRIDUM BOVI.

(A. D. 1165.)

Magistro HUNfrido Bovi.

A sapiente quærendum esse consilium, Scripturarum monita docent, et fidem amicorum in angu stiis comprobandam ; et qua quis erga alium moveatur affectione, articulus necessitatis examinat. Cum vero minus dubito de sapientia vestra, quam litterarum copia, tum rerum experientia comparastis, tum, quod primum est, suscepistis ex gratia; nec de ea apud vos quam natura et virtus vestra multis probata mihi pollicentur, charitate diffido. Inde est quod a vobis in hujus meæ necessitatis articulo consilium petens, precor attentius, quatenus mihi per nuntium, quem ad dominum Baiocensem direxi, super statu meo rescribatis, quod salva honestate sine qua nihil expediens arbitror, maxime videbitur expedire. Ut autem de consilio dando plenius instruamini, causa mea hæc est.

Ecclesiæ et archiepiscopo Cantuariensi debitam servavi fidem, et ei ubi justitia et modestia videbantur adesse, et in Anglia, et in partibus cismarinis fideliter astiti. Sicubi vero aut exorbitare a justi

tia, aut modum excedere videbatur, restiti ei in fa- A nullus boni potest esse processus, id assecutus sum ciem. Horum mihi Deus testis est, et conscientia, et amici, et socii, qui nobiscum versati sunt. In his autem omnibus contra honorem domino regi debitum, aut utilitatem, ex proposito nihil feci, sicut dictante justitia docere paratus sum, si liberum et tutum fuerit; aut si in aliquo invenirer obnoxius, condigne et animo libenti satisfaciam. Tractatum est hoc anno de pace mea, et obtentum est a rege, ut mihi liceret redire, si tactis sanctis jurare vellem, quod contra honorem vel utilitatem ejus non fuerim in partibus cismarinis. Retuli hoc ad dominum papam, et respondit regem et curiam interpretaturos fuisse contra ejus honorem, si quid a me factum agnosceret contra ipsius voluntatem, et dissuasit ne sub ea conditione redirem, sed exspe- B ctarem, ut ira ejus aliquantulum deferveret. Deinde sollicitaverunt me quidam, ut præstarem securitatem, quod in nullo deinceps juvarem archiepiscopum, ut sic redirem in gratia regis. Ego autem, licet non tenear archiepiscopo ad fidelitatem ex hominio vel juramento, nec fidei obligatione, utpote qui nihil ei debeo, nisi obedientiam, quæ omni epi. scopo debetur a subjectis suis, quia tamen inhonestum credidi esse dominum abnegare, et renuntiare obedientiæ, quod nullus adhuc de toto regno fecit, conditionem hanc recipiendam esse non credidi. Alias autem quidquid salva conscientia et fama possem, libenter facerem. Cum hæc domino Rothomagensi, de quo multum confido, exponerem, mihi constanter auxilium repromisit. Placeat itaque vo- C bis mihi super hæc rescribere consilium vestrum, sciastisque pro certo, quia mihi propositum est, ut non sim de cætero curialis : et hoc ipsum bene novit dominus Cantuariensis, a cujus me subtraxi consortio, sed nec fidem subtraho, nec charitatem. EPISTOLA CXLIII.

[blocks in formation]

Quod proscriptus et exsul, tantam alloquor majestatem, et publicis incumbentem utilitatibus, ad philosophantium exercitia, inculto præsertim stylo, et exsangui genere dictionis, vel ad momentum revocare ausus sum, temeritati posset ascribi, nisi parvitatem meam supereminentis bonitatis vestræ exigeret contemplatio, et me ab scribendum non tam invitaret, quam cogeret mandati vestri auctoritas, cui corde, magno animo et volenti desidero in omnibus obtemperare, quæ fieri possunt in Domino. Et quidem eo me vobis obnoxium fateor, quo tam mihi, quam multis aliis, certum est me in terra vestra plurium bonorum cepisse profectum, et sub beato patre vestro, cujus memoria in benedictione est, eo quod eleemosynas ejus enarrat omnis ecclesia sanctorum, et plurimarum virtutum ejus præconia celebrat, me præ omnibus coetaneis meis, eo patrocinante, cum adhuc adolescentior essem floruisse in Francia; et præeunte gratia sine qua

D

unde mihi exinde post Deum et bonorum notitia, et mundi prospera, quibus in patria mea supra et conterraneis meis abundavi, ut publice notum est, prævenerunt: mihique facile persuaserim,quoniam credibile est tanti Patris meritis acquisitum, ut hæredem relinqueret, qui ipsum, licet optimus fuerit, in virtutum cultu et magnificentia operum anteiret. Sed quid hæredem dico relictum, cum omnes liberos tales reliquerit, ut quilibet eorum merito probitatis, non tam optimi comitis decedentis repræsentare videatur imaginem, quam regis instar esse ; verum juxta constitutionem Altissimi in primogenito bona duplicia resederunt, et qui fratres præcessit tempore, eos bis antecessit, sicut amplitudine rerum, ita et eximiarum splendore virtutum. Inter alias vero duæ præ cæteris radiant, liberalitas insignis, quam totus mundus prædicat, et excellens humilitas, quam ago divinarum litterarum propositis quæstionibus ad recreationem in angustiis exsilii mei lætus experior; quas cum mihi Albericus Remensis, quem cognominant de Porta Veneris, quæ vulgo Valesia dicitur, nomine vestro, adhibitis aliquot litteratis viris proposuisset, ut verum, do mine fatear, obstupui nec quærenti potui habere, fidem, donec venerabilem virum fidelissimum et devotissimum vobis abbatem Sancti Remigii adduceret, qui et ipsas proponeret questiones, et ad eas cum multa precum instautia, pro amore vestro et suo, peteret responderi, pro certo asserens vobis in vita nihil esse jucundius, quam cum litteratis viris, et de litteris habere sermonem, adjecitque in aure familiariter, vos inde sæpissime imperitæ multitudinis offensam contrahere, quia vos a studendi exercitio nequeunt revocare, et pro arbitrio suo negotiorum et tumultuum procellis immergere. Opinantur enim omne tempus effluxisse superflue, quod non aut in curialibus nugis, aut in tumultuantis malitiæ voragine, aut causarum turbinibus exercetur. Nesciunt quod philosophia paucis est contenta judicibus, officiique sui sinceritatem vulgari arbitrio committere dedignatur.

Mihi itaque pro vobis complacuit, ut propositas exciperem quæstiones, et eis, habita ratione temporis et inevitabilium necessitatum, responderem, etsi non pro voto, certe pro tempore. Quæsitum vero est quem credam numerum esse librorum Veteris et Novi Testamenti, et quos auctores eorum, quid Hieronymus in epistola ad Paulinum presbyterum de omnibus libris divinæ pagellæ ascripta dicat mensam solis a philosopho Apollonio litteras persequente visam in sabulo: quid item Virgilii centonas, et Homeri centonas in eadem dicat epistola : postremo ubi scriptum sit, et quo tendat, quod legitur, et usurpatur, a plurimis, quia deiformiora sunt ea quæ non sunt, quam ea quæ sunt : hoc quoque precibus insertum est, ut hæc omnia rationum suarum subnixa fundamentis auctoritatumque testimoniis diligenter et cito in schedula vobis trans

mittenda, omni occasione postposita, explanarem: A compingitur et Ruth, quoniam in diebus Judicum, quod quam difficile sit, aut potius impossibile, facile facta narratur historia, itemque Samuel, qui in perpendit prudentia vestra, cujus acutissimum in- duobus primis Regum voluminibus, et Malachim, genium, linguam ad dicenda omnia expeditam, qui in duobus sequentibus expletur, quos sequuntur capacissimam et tenacissimam memoriam ætas no- voluminibus singulis, Isaias, Jeremias, Ezechiel, stra stupet et veneratur. Nam, ut ait Apuleius in liber x prophetarum in hagiographis consistit. libro De Deo Socratis, laudem celeritatis et diligen- Tertius ordo continens Job, Psalterium, Eccles. tiæ nullus assequitur, sed et grandium librorum Cantica canticorum, Danielem, Paralipomenon, graves materiæ in eamdem schedulam nulla unquam Esdram et Esther. Et sic colliguntur in summaxxu diligentia compinguntur. Nam de primis duabus libri Veteris Testamenti, licet nonnulli librum Ruth quæstionibus, de numero scilicet librorum et aucto- et Lamentationes Jeremiæ, in hagiographorum nuribus eorem, Cassiodorus elegantem composuit li- mero censeant supputandos, ut in xxiv summa ombrum; sed quia in hac parte fides mea discutitur, nium dilatetur. Et haec quidem inveniuntur in promea vel aliorum non multum interesse arbitror, logo libri Regum, quem beatus Hieronymus vocat quid credatur: sic enim hoc credatur, an aliter, galeatum principem omnium Scripturarum, quæ ab nullum salutis affert dispendium. In eo autem quod B ipso de fonte Hebræorum manaverunt ad intellinec obest, nec prodest, aut in alterutro parum mo- gentiam Latinorum. Liber vero Sapientiæ, et Ecmenti affert acrius litigare : nonne idem est ac si de clesiasticus, Judith, Tobias et Pastor, ut idem Pater lana caprina inter amicos acerbius contendatur? asserit, non reputantur in Canone, sed neque MaProinde magis fidem arbitror impugnare, si quis chabæorum liber, qui in duo volumina scinditur, id de quo non constat, pervicacius statuat, quam quorum primum Hebræam redolet eloquentiam, sia temeraria definitione abstinens, id unde Patres alterum Græcam, quod stylus ipse convincit, ille dissentire videt, et quod plene investigare non po- autem qui Pastor inscribitur, an alicubi sit nescio, test, relinquat incertum. Opinio tamen in alteram sed certum est quod Hieronymus et Beda illum se partem potest et debet esse proclivior, ut quod om- vidisse et legisse testantur. His adduntur Novi Tenibus, aut pluribus, aut maxime notis atque præ- stamenti octo volumina, scilicet Evangelium Matcipuis, aut unicuique probato artifici secundum thæi, Marci, Lucæ, Joannis, Epistolæ Pauli xv uno propriam videtur facultatem, facilius admittatur, volumine comprehensæ, licet sit vulgata, et fere nisi ratio manifesta, aut probabilior in his quæ ra- omnium communis opinio non esse nisi xiv, decem tioni subjecta sunt, oppositum doceat esse verum: ad Ecclesias, quatuor ad personas si tamen illa rationi vero subjecta inserui, propter illos articulos, C quæ ad Hebræos est, connumeranda est Epistolis qui omnem omnino transcendunt rationem, in qui- Pauli, quod in præfatione ejus astruere videtur bus stulta esse præelegit Ecclesia, ut in insipientia doctorum doctor Hieronymus, illorumi dissolvens fidei apprehenderet Christum, Dei virtutem et Dei argutias, qui eam Pauli non esse contendebant. sapientiam, quam cum philosophis gentium, qui di. Cæterum, quinta decima est illa quæ Ecclesiæ Laocentes se esse sapientes stulti facti sunt, et evanue- dicensium scribitur, et licet, ut ait Hieronymus, runt in cogitationibus suis, ut darentur in sensum ab omnibus explodatur, tamen ab Apostolo scripta reprobum, ber superbam professionem sapientiæ est neque sententia hæc de aliorum præsumitur Dei sapientia et virtute destitui. opinione, sed ipsius apostoli testimonio roboratur. Meminit enim ipsius in Epistola ad Colossenses his verbis: Cum lecta fuerit apud vos hæc epistola, facile ut in Laodicensium Ecclesia legatur, et ea quæ Laodicensium est legatur vobis (Col. iv) Sequuntur Epistolæ Canonicæ vn in uno volumine, deinde Actus apostolorum in alio, et tandem Apocalypsis. Et hunc quidem numerum esse librorum, qui in sacrarum Scripturarum canonem admittuntur, celebris apud Ecclesiam, et indubitata traditio est, quæ tanta apud omnes vigent auctoritate ut contradictionis aut dubietatis locum sanis mentibus non relinquant, quia conscriptæ sunt digito Dei. Jure ergo et merito cavetur, et condemnatur ut reprobus, qui in morum verborumque commercio, præsertim in foro fidelium, hujus divini eloquii passim et publice non admittit argentum, quod igne Spiritus sancti examinatum est, purgatum ab omni fæce terrena et macula purgatur septuplum. Istis ergo secure fides incumbatet illis, quæ hinc probatum et debitum accipiunt firmamentum, quoniam infidelis et

Quia ergo de numero librorum diversas et multiplices Patrum lego sententias, catholicæ Ecclesiæ doctorem Hieronymum sequens, quem in construendo litteræ fundamento probatissimum habeo, sicut constat esse xxu litteras Hebræorum, sic xx11 libros Veteris Testamenti in tribus distinctos ordinibus indubitanter credo. Et primus quidem ordo Pentateuchum continet, quinque scilicet libros Moysi sic pro sacramentorum varietate divisos, et si continuam de historia constet esse materiam. Hi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, Deuteronomium. Secundus ordo continet prophetias, et octo libris expletur, qui quare præ cæteris dicantur prophetiæ, cum aliqui eorum nudam referre videantur historiam, et alii prophetiam texentes, sicut Daniel, liberque Psalmorum, in propheticis non censeantur operibus, nec in quæstione propositum est, nec temporis, aut scheda angustia nunc patitur explicare, sed nec instantia portitoris. In his ergo numerantur Josue, liber Judicum, cui

D

« PoprzedniaDalej »