Obrazy na stronie
PDF
ePub

gnitatem, aut quasi divinam habentem habitationen, ac non potius vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi vivificare valentis, anathema sit.

peccatis (Hebr. x). Isti sunt Judæi qui utique Christo A velut alterius,præter ipsam,conjuncti eidem per didicunt illam similitudinem improperantes. Medice, cura te ipsum (Luc. iv), ipsam carnem, scilicet tuam obnoxiam, infirmam, captivam, ut reliquæ, sub peccato. Hæc est enim distinctio : Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. 1). Et Verbum divinum, secundum istos; Sed absit hoc credere! absit, inquam, hoc sentire de carne Verbi! Dicit enim ille magnus Athanasius episcopus: Non peccavit Verbum quod aliorum peccata liberavit,ut mutatum in carnem, semetipsum pro seipso offerret, et sacrificium seipsum liberaret. Absit, non est ita; pro nobis corpus suum obtulit. Sed et ipsa divina Scriptura, et ipsa veritas contradicit et dicit: Non eget qui sanus est medico, sed qui male habent (Luc. 1). Jus

Hoc sapere edocti sumus tam a sanctis apostolis quam evangelistis et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis : Spiritus quoque sanctus a Filio sicut ex Deo Patre procedit. Processionem ergo Spiritus sancti a Filio sicut a Patre quam antiqui Græci tam aperte firmaverunt, cur posteriores negant, nisi quia in unitate schismatici sunt, et in sacramento altaris fermentarii, et in processione hæretici? Si igitur sanguis et caro Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum ob

tificati gralis per gratiam ipsius, per redemptionem B tulit Deo, emundavit conscientias nostras a peccaquæ est in Christo Jesu, quem Deus posuit propitiationem per fidem in sanguine ipsius,in quo habemus remissionem peccatorum ut sit ipse justus et justificans (Rom. 111), et redemptio et sanctificatio, medecina, liberator et libertas, sacerdos et hostia, propitiator et propitiatio, et cætera hujusmodi in divinis paginis novis et veteribus multifarie multisque modis manifesta. Alioquin si Deus medicus eguit medico, vel seipso; si medicina caro ejus, sanguis ejus quoquo modo unquam indiguit, medicina vel seipsa; si pontifex propitiatore, vel seipso; si hostia. expiatio et libertas liberatore, vel seipso; si justus, justificans, justitia indiguit unquam justificatione, vel seipsa, concidit ratio omnis, omnis pariter intellectus, simulque omnis et veritas, omnis medicina et veritas perit, etc. Fides Ephesini et Chalcedonensis concilii DCCCXxx episcoporum præscriptas opiniones evacuat.

[ocr errors]

tis (Hebr. 1x), sine qua nulla unquam prorsus facta est vel fieri potest remissio, mundatio, liberatio, non pro se offerri debuit vel potuit, patet pro certo quod caro Verbi nec in matre, sicut aiunt, nec alibi unquam debuit vel potuit mundari, ut munda vel potius mundata esset; vel liberari, ut libera vel liberata esset; nihil prorsus tale fieri potuit, nisi seipsum pro seipso offerret, hoc vere anathema est (C. 14). Item, Atheniensis iste carnem Dominicam de sanguinibus formatam dicit, quod Verbum rusticanum satis et inconveniens nequaquam in libro generationis Jesu Christi Filii Dei, filii David, filii Abraham invenitur (Matth. 1); sed nec in libris Catholicorum Patrum legitur de sanguine, vel salC tem de sanguine concepta vel formata. Quinimo cum centies et millies in sanctis tractatibus naturam de natura, corpus de corpore, substantiam de substantia, hominem de homine, carnem de carne, carnem de sanguine, carnem de matre sumptam scriberent, verbum insolens et barbarum de sanguinibus formatam vel conceptam etiam ex industria probantur vitasse, sicut Ambrosius, quodam sermone, sanguinem caret dicere. Joannes, inquit, senis mulierculæ frigido sanguine nascitur, Dominus ferventis juvenculæ flore progreditur; ille corruptibilis uteri filius, iste impolluto vulvæ flore progenitus. O vere auream linguam, et vere ecclesiasticum doctorem! Quippe legerat in Evangeliis qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis et viri (Joan. 1), maris scilicet et feminæ, ubi revera sanguines sex et quadraginta diebus coagulantur cæteri homines, sed ex Deo solus natus est. Unde dicit: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo (Joan. vin). Unde Apostolus: Secundus homo de cælo cœlestis (I Cor. xv). Unde et angelus : Quod enim in ea natum est, non de sanguinibus, sed de Spiritu sancto est (Matth. 1), et virtute Altissimi, sicut scriptum est in prophetis. Faciet Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum sine viro (Jer. xxx1), quoniam ipse Dominus dabit vobis signum, et sancta concipiet et pariet filium Emmanuel (Isa. vii), de benedictionibus antiquorum mon

u Uni igitur persona contenta ejus in Evangelio adscribimus, uni substantiæ Verbi scilicet incarnati, quia « unus est Dominus Jesus Christus » ut scriptum est (I Cor. vi). Appellatum vero ab Apostolo pontificem confessionis nostræ Jesum (Hebr.111),» ipsum esse dicimus, ex Deo secundum naturam Filium unigenitum, nec homini præter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus. Obtulit enim proprium corpus, non pro se, sed pro nobis. Nam qui pro se oblatione pro sacrificio indigeret, ab omni peccato liber est ut Deus existens. Quod si « omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. 11), » secun- D dum hoc quod peccatis ægrotavit humana natura, ipse vero non ita. Ideoque nos gloria ejus egemus. Qui autem dicunt quia seipsum tam pro se quam pro nobis obtulit,nullatenus impietatis crimen effugient, cum nihil prorsus iste deliquerit. Si quis ergo pontificem et apostolum nostrum dicit factum ipsum Dei Verbum, quando caro factum est, sed velut alterum præter ipsum simpliciter hominem ex muliere, aut qui dicit quod pro se obtulisset semetipsum oblationem, et non potius pro nobis solis; non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit, anathema sit. Si quis vero non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, et propriam ipsius Verbi Dei Patris,

tium tribus digitis appendentium terram (Isa. XL), A scripsisse retractans his verbis alloquitur Hierony

de qua orietur sicut sol veritas (Psal. LXXXIV). Ideoque et quod nascetur ex te, non hic de sanguinibus dictum est, sicut novus doctor autumat, sed ex te, ait, nascetur Sanctum sanctorum, de benedictione Dei cœli, vocabitur Filius Dei (Luc. 1). Non ergo angelus, prophetæ, apostoli, evangelista, Catholici doctores garrulitatibus scholasticorum incarnationem et conceptionem divinam expresserunt, sed divinis et reverendis propriisque eloquiis singulariter, ut dictum est, extulerunt.

[ocr errors]

mum, doctorum præcipuum : Prorsus, inquit, mi frater, non te arbitror sic legi tuos libros velle tanquam prophetarum et apostolorum, de quorum scriptis quod omni errore careant dubitare nefarium est. Alios autem ita lego, ut quantalibel sanctitate doctrinaque præpolleant non ideo verum putem,quia ipsi ita penserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat persuadere potuerunt. Ita et meos libros legi volo. Si igitur tanti viri, quos post divinas Scripturas in fide Catholica præcipue sequitur Ecclesia, tam humiliter sentiunt de sensibus et sententiis suis, quanto magis isti scholastici corrigere debent suos errores quos Catholica fides

(C. 15.) Cessent proinde novi doctores, imo novi ex veteribus hæretici, non dialectici, has profanas vocum novitates emittere, quas hactenus nec divina Scriptura docuit, nec Catholica credidit. Augustinus ille vere Catholica aliqua temere se B damnat. «

EX LIBRO QUARTO

Hujusce libri decein et octo sunt capita, in quibus disputat præsertim contra Petrum Pictavium, Lombardi discipulum :

1. De philosophis, quantum sibimet contrarii sunt et veritati.

2. De blanda et ideo mortifera Senecæ doctrina. 3. De Socrate omnium magistro.

4. Quod non debet Christianus bibere calicem, id est doctrinam Christi, et calicem dæmoniorum. 5. Quod doctrina Christiana defendi deberet cɔntra philosophos.

6. De compilatoribus qui cogunt Christianos arare simul in bove et asino.

7. De Aristotele et dialecticis verisimilia pro veris propinantibus fatuis.

·8. Quod novi, imo omnes hæretici, a philosophis et dialecticis generantur.

9. Quod sicut rerum, ita argumentorum infinita conversio, et quæ sint regulæ dialecticorum. 10. Ab hinc ponentur errores illorum, quod nullus homo vivens sit persona, et de hæresibus Joannis Damasceni.

11. Quod in Christo natura non est persona, sed in natura persona, et quod non est Deus, et quod homo, nec humanitas facta quid.

12. Hoc nomen aliquid ponit essentiam, non personam; et hoc nomen homo prædicat de Christo habitum, de aliis subjectum quam regulam nec dialectici servant, nec theologi.

[ocr errors]

13. De alia hæresi Joannis Damasceni.
14. Solutio hæreticorum diabolica.
15. Quæ sit summa illorum.

16. De similitudine falsa qua vestitur Verbum Dei. 17. Quod anima et corpus Christi nec homo, nec hominis fuerunt.

18. Definitio de phantastico Christo dialecticorum. 19. Verissime dicunt hæretici quod Christus illorum nec Deus, nec homo, nec prorsus aliquid sil, sicut nec Manichæorum.

20. Quod isti novi hæretici ex sola Judæorum et dæmoniorum perfidia plene opprimuntur. 21. Qualis est Christus Christianorum, teste toto mundo.

22. Quid significat hoc nomen Christus. 23. Epilogatio supradictorum.

24. Quod summa gratia et congruentia homo assum

C

D

ptus naturaliter est et Deus et persona in Trinitate, quod hæreticis et novis et veteribus videtur abusio et inconveniens.

25. Quod non solum de divinitate, sed et de anima Christi dictum est: « Ego et pater unum sumus (Joan. x). » Et quod non debet dici Dominicus homo, qui Dominus est.

25. Quod ultima sententia, omnes calumniæ novorum hæreticorum apertissime exsufflantur.

Jam quæ sunt in istis capitulis notabiliora placet exponere. In primo sic habet :

« Petrus Pictavinus: Filius Dei assumpsit animam, et anima est persona, quia est rationalis essentiæ individua natura, ergo Filius Dei assumpsit personam. Sed dicunt quod anima, quandiu vivificat corpus, non est persona, id est per se una, ut alludatur origini vocabuli. Dicit Joannes Damascenus: Non est communem speciem, id est hominem accipere de Christo, sed est eam accipere de Petro. Ergo in alia significatione dicitur de Christo, quod sit homo, quam de Petro. Ergo cum Christus sit homo et Petrus sit homo, non est dandum sub una prolatione: Et Christus et Petrus est homo; vel, Christus et Petrus sunt homines. Alii dicunt, in quorum opinione est magister meus, quod potentia increata potuit deponere animam, quando vellet; quod nullus. Alii dicunt illa duo, animam scilicet et carnem, persona Verbi unita esse, ut illis duobus, veluti indumento quodam, Verbum divinum vestiretur. Nec alia ratione dicitur Deus factus homo, nisi quia veritatem carnis et sanguinis accepit, quæ in unitatem personæ sibi copulavit, non quia illa duo vel aliquæ res ex illis composita sit una persona cum Verbo, sit Verbum, sed quod, secundum eos, hoc nomen homo habitum copulat. Potest etiam hoc nomen, homo, poni in designatione persona humanæ, ut quasi quid generale notet. Nota quod, cum

vel

dicitur Christus est homo, idem est ac si dicatur Chri- A malia loquens de vero animali et picto, de quibus stus est humana natura, quod ex sequentibus patebit. Nam in prædicato prædicat habitum. Unitus est autem Filius Dei carni, mediante anima.

(C. 2.) Quæritur quid prædicet hoc nomen homo, cum dico, Deus factus est homo, an persona, an accidens. Si enim accidens, habebitur quod Deus, non secundum quod est homo, est aliquid, sed alicujus modi ; si vero prædicat personam, verum est quod Deus, secundum quod est homo, est persona, est substantia, est aliquid. Igitur, securdum diversos, diversa est intelligentia hujus prcpositionis Jesus (quod fere in omnium ore versatur) manens quod erat, assumpsit quod non erat, ad naturam debet referri, non ad personam : et ita

æquivoce dicitur hoc nomen animal; sunt tamen qui dicunt hoc nomine quid poni personam, sicut essentiam. Unde recipiunt, Christus est aliquid quod videtur, id est aliqua persona, et aliquid quod tangitur, et aliquid quod moritur.

(C. 13.) Cum Christus secundum humanam naturam mortuus sit, quæritur an in morte ipsius separata sit divinitas a carne et anima. Quod videtur. Ait enim Joannes Damascenus: Tantæ simplicitatis est divina natura, ut corpori formato de limo terræ non congruerit uniri,nisi mediante rationali creatura. Cum ergo tum separata fuerit anima a carne, videtur quod divinitas separata sit a carne, cum mediante anima esset ei unita; nam ablato

ad naturam ut non dicatur natura esse persona, sed B medio solvuntur extrema. Nam etiam quando vivein natura persona, etc.

"

Objicitur quod Christus, secundum quod est, homo est; ergo secundum quod est homo, est aliquid; vel, aliquis habet aliquid, ergo aliquid et ita, Deus vel aliud habet aliud. Ergo secundum quod est homo, est Deus: quod nemo dicit. Non enim humanitas facit eum quid, nisi quasi per violentiam, si, ut quidam dicunt, huic nomini aliquid imponamus significationem aliam quam substantiæ, ut secundum quod est homo, est aliquid, id est alicujus modi, vel alicujus naturæ. Item, habet auctoritas: quod ex te nascetur sanctum,vocabitur Filius Dei (Luc. 1): ergo aliquid quod natum est ex Virgine, illud est Deus. Ergo Deus est aliquid quod est natum de Virgine. Ideo dixerunt quidam C quod nomina convenientia Christo secundum humanitatem, in masculino ad hypostasim referantur, in neutra ad essentiam Dei. Unde recipiunt : Christus est passibilis, mortalis, temporalis, visibilis, sed non est passibile, vel mortale, vel temporale. Non tamen recipiunt: Nihil est Christus quod sit visibile, quia plus removetur per hanc dictionem nil, quam ponatur per hoc nomen aliquid. Nam hoc nomen aliquid ponit essentiam, non personam. Hoc nomen nil removet et personam et essentiam. Unde instant huic argumentationi: Christus non est aliquid quod sit visibile, ergo Christus nihil est quod sit visibile; nam idem estac si concluderetur: Non est essentia velpersona quæ sit visibilis: quod falsum est pro persona.

bat, non erat aliquid ex anima illa et carne. Imo si fuisset aliquid compositum ex illis, illud esse desierat in morte, quia illa mors nihil aliud fuit nisi separatio corporis ab anima.

(C. 14.) Ad solutionem prædictarum objectionum oportet scire qua ratione Christus dicatur homo et qua cæteri homines; nam dissimilitudo est in dicto. Petrus sive alius dicitur homo propter duo, et quia habet animam et corpus, et quia habet ea unita. Non enim, si essent separata, vere diceretur, Petrus est homo. Sed Christus non dicitur homo propter hæc duo, sed propter hoc unum solum, quia unitus est Filius animæ et corpori. Si tamen objiciatur de proprietatibus quæ insunt secundum compositionem quæ est ex anima et corpore, cujusmodi scilicet locutio, risibilitas; de quarum numero videntur esse mors temporalis et vita et mortalitas, difficile est videre quomodo assignentur Christo. Cum enim dicitur, Christus locutus est, diciturne secundum compositum ex anima et corpore sicut in reliquis hominibus? non, quia nihil componebatur ex anima illa et corpore. Diciturne secundum anian secundum corpus? Quorum utrumque constat esse falsum, quia neutrum illorum fuit subjectum locutionis Christi. Diciturne secundum naturam divinam? non, quia illa nullius accidentis fuit subjectum. Ergo cum nec secundum divinam naturam, nec secundum humanam dicatur de Christo quod locutus fuerit, fleverit, pro hujusmodi

mam

Item, regula est dialecticorum, quod nomen D quomodo hoc dicitur de illo? Christus ex quanta æquivoce dictum de aliquibus falsam facit propositionem in qua de illis sub una dicitur prolatione, ut, latrabileet marina bellua sunt canes. Non enim una prolatione duas potest tenere significationes. Eadem ratione cum dissimiliter dicatur homo de Christo et Petro, non videtur dandum Et Petrus et Christus est homo. Nam de Petro substantia prædicat, de Christo habitus. Imo videtur dandum," solus Christus est homo, cum illi soli conveniat hoc nomen homo in ea significatione in qua dicitur de ipso. Sed theologi hanc rationem non semper observant, quia nec etiam dialectici, ut Aristoteles in libri. Prædicam, ait, si quis ea vocet ani

charitate pro nobis dignatus est nasci, tanta dignatus est pati, ergo tantum meruit hoc opere nobis quantum illo, vel neutro illorum nobis meruit. Ergo tantum meruit nascendo quantum et patiendo; ergo nihil meruit vel sibi vel nobis aliquo opere, quod non meruit quolibet alio opere. Sufficiat ergo mihi principium dubitationis dedisse, licet solutionem non sit mihi facile tradere. Redimere nihil aliud est quam a peccato liberare: quotidie liberat, ergo quotidie redimit ; ergo Christus non fuit sufficiens hostia. Quod similiter probat Paulus de exsecratione carnalium hostiarum. Creditur Christus secundum quod homo redemit, id est, pretium dedit et a

peccato liberavit, falsum est. Christus est « mediator A nis filius dici possit, non plus quam tunica Petri

Dei et hominum (I Tim. 11); » ergo nec est Deus, nec est homo. Natura medii est ut neutrum extremorum sit. Quidquid enim habuit illud corpus in se, non dici potest habuisse Filius Dei propter unionem ejus ad illud. Inde non recipitur continuatio inter Filium Dei et corpus, cum tamen corpus illud non esset Deus, nec pars Dei, sed ei unitum ; et ita, mortuus est Christus et non est mortuus secundum alteram et alteram naturam.

potest dici Petrus aut filius Joannæ; est enim tantum accidens. Inde, inquiunt, non recipitur continuatio inter Filium Dei et corpus, non plus quam inter coloratum et colorem qui nihil colorati est, sicut et corpus nihil est, quoniam non vivit per se. Nihil ergo compositum ex his duobus, id est anima et corpore, quoniam, ut aiunt, inter se nunquam unita fuerunt: Humanitatis, inquiunt, non facit eum quid, nisi quasi per violentiam nec ipsa aliquid est, sed aliqua. Igitur hac ratione aliqua virgo nunquam fuit mater alicujus filii, sed tantum corpus nescio quod sine anima concepit et abortivit. Horreo prosequi cætera monstra. Etiam in morte, inquiunt, verus homo fuit, quia semper servavit

corpus; qua manente non poterat dici vere non esse homo.

«Eia! prudens lector, summam fidei illorum collige, Petrus sive alius dicitur homo propter duo, et quia habet animam et corpus, et quia habet ea unita. Non enim, si essent separata, vere diceretur : Petrus est homo, vere omnino concedimus, adeo ut nec in morte aliud sit, sicut probatum est et totus B unionem illam quæ erat divinitatis ad animam et mundus canit: Omnes homines resurgere habent in corporibus suis. Non dicitur omnes animæ, vel omnes mortui, sed omnes homines. Alioquin ad adventum Christi, nullus est qui resurgat. Omnis igitur qui aliter est homo, non vere dicitur homo, ergo nec homo, quia falsus homo. Sed Christus, inquit, non hac assignatione vel specie hominis, seu propter hæc duo dicitur homo, sed propter unum solum, quia unitus est Filius animæ et corpori. Nec exigitur quod anima corpori uniatur, sed istis duobus velut quodam indumento Verbum Dei vestitur; anima tamen et corpus inter se non sunt unita. Non est igitur homo, nec quidquam hominis habens secundum tantum quamdam animam non hominis, et quoddam corpus non hominis portans. Per animam et corpus non hominem, inquit, intelligimus, sed tantum humanam naturam qua vestitur Christus, id est Filius Dei: Verbum Dei, scilicet per hæc nomina non utramque naturam sed solum divinam, sicut Nestorius, ponentes seorsum ; verbi gratia legitur: Cum audisset Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare (Joan. xx1); sic, inquiunt, Verbum caro factum, id est, vestitum-habitu inventus ut homo (Philipp. 11) — habitavil in nobis (Joan. 1); et misit se in mare magnum; illic animalia, argumenta, quorum non est nec numerus, nec exitus. Ita tunica Petri, quamvis ejus natura in persona adhæreat, conjungatur, copuletur, uniatur. Sic lumbare adhæret homini, cum nec natura, nec persona, nec pars, prorsus aliquid Petri est, nec etiam Petrus dici potest, sicut nec Petrus potest tunica dici, quam, licet portet et nullo modo vivificet, informat tamen vestitam, ipse ab ea tunicatus. Sicut albedine albus vere dicitur filius Joannæ, quod nullatenus tunica potest nec aliquid subsistens ex illa, et Petrus potest componi. Similitudo inducta et falsitatis mater est, ait Augustinus, et intelligendæ veritatis magistra. Sic ergo, inquiunt, humana natura Christo unita, nihil amplius quam vestitum, id est incarnatum ostendit. Ipsa vero nihil est Christi, adeo ut nec Christus, nec Omnipotens, nec Rex sæculorum, nec Dominus, nec Deus, nec Dei Filius, nec Virgi

«Vere poterat dici non esse homo, si illa duo inter se unita aut homo, aut hominis fuissent. Cum vero inter se nunquam unita fuerint, per hæc nec homo nec hominis sunt, nec divinitas unquam, aut corpori pro anima, aut animæ pro mente, vel ratione, vel voluntate, sicut quædam hæreses dixerunt et ab Ecclesia pulsæ sunt. Manifestum est quod illa unione quæ erat divinitatis ad animam et corpus, nunquam potuit Christus esse homo, quia illa duo distincta nec homo, nec divinitatis nec hominis unquam exstiterunt. Ergo ex præmissis talis probatur hujus Christi definitio: Christus est non Filius, id est, Verbum divinum, humana phantasia C non natura vestitum, habens quoddam corpus non hominis quod nunquam vixit,nec aliquid cum anima vel per animam gessit,habens quamdam animam quæ nunquam vita humana vixit, nec quidquam cum corpore vel corpus gessit. Ne putes falsam definitionem, audi illorum confessionem. Quis nos, inquiunt, certificabit de illis quæ leguntur in Evangeliis, quomodo assignentur Christo; cum nec secundum animam nec secundum corpus, nec secundum compositum ex anima et corpore,sicut in cæteris hominibus, quidquam fecerit? Ergo cum nec secundum divinam naturam, nec secundum humanam dicatur de Christo quod locutus fuerit, vel fleverit, et hujusmodi, quomodo hoc dicitur de illo? Quid manifestius quæritur? Omni veritate Evangeliorum privatos propria confessione se produnt. Unde quis jam non videat quoniam verissime dicunt Christum suum non esse aliquid secundum quod homo ? Imo, ut supradicta hæresis veraciter asserit, nec Deus nec homo, quippe nec secundum naturam divinam, nec secundum humanam in Evangelio locutus sit quidquam vel fecerit: Rogo, quis audivit unquam tale Verbum Dei, aut quis vidit huic simile monstrum ? an in principio Verbum caro factum, dentes, palatum, arterias, linguam, pedes, manus et cætera membra non habuit quibus posset loqui, moveri et agere ? Habuit plane. Cur igitur nihil egerit, audi necessariam causam Nihil fuit compositum, inquiunt

D

nec secundum utrumque, et expressius infers non secundum naturam divinam,nec secundum humanam naturam quidquam fecisse, nec illi aliquid de Evangelio assignas. Procul dubio secundum hoc asseris nihil fuisse, id est nec animam, nec corpus, nec utrumque, nec divinam, nec humanam naturam habuisse. Ergo nec Deus, nec homo, nec Christus est, quia nihil Dei, nihil hominis, nihil Christi asseris habuisse vel egisse. Sic cum dicis Christum mortem sustinuisse, statimque infers illam mortem nec in anima, nec in corpore, nec in utroque, et expressius nec in divinam naturam nec in humanam naturam fuisse, procul dubio negas illum mortuum, quia non nisi in aliquo illorum, mori potuit. Sed sicut illum nihil illorum, id est nec animam, nec corpus nec utrumque nec divinam nec humanam naturam vel esse vel abuisse, evidentissimis verborum complexionibus asseris sic consequenter in eo qui prorsus nihil est, nullam mortem invenis.

ex anima illa et corpore, et neutrum illorum fuit A stum nec secundum corpus, nec secundum animam, subjectum locutionis et operationis Christi; quia nunquam inter se unita fuerunt. Corpus autem nulli animæ unitum semper mortuum est, nec loqui, nec ambulare, nec prorsus aliquid agere valet. Sic anima nulli corpori unita non loquitur, nec aliquid humanitus agere potest; et ita neutrum nec homo nec aliquid hominis ac per hoc nec humana natura dici potest. Anima rationalis non est nisi hominis, sicut nec corpus humanum. Mors, inquit, quam sustinuit Christus in anima non fuit, quia nec in ea fuerat vita humana; nec in corpore fuit, quia corpus non est aliquid quod non moveatur. Et tunc cum nihil mortuum sit nisi Christus, et Christus non est corpus,non potest dici mortuum. In persona Verbi non fuit illa mors, nec in composita ex anima et corpore, quia nil ibi fuit compositum. Per animam et corpus non intelligimus nisi humanam naturam;divina enim natura quæ est Christus non moritur. Humana etiam natura humana non moritur, quia humana natura non est Christus. Hæc verba Petri. Quid amplius quæritur? Patet jam quod sicuti. Manichæi fabulis suis, sic et isti suis regulis Aristotelicis utrique pari vanitate fabricaverunt sibi Christum phantasticum, qui nec Deus nec homo sit, nec secundum divinam naturam nec secundum humanam quidquam gesserit, vel fecerit, vel mortuus sit.

Languentes circa quæstiones et pugnas verborum vel fabularum, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. 1). Non C sufficio, ait, explicare hujusmodi argutias. Remove, inquam, a sacra pagina, aufer argumenta ubi est fides. Imo, et auctoritate Patris et Filii et Spiritus sancti, excommunicamus hujusmodi Christum ab omni Ecclesia. Amen. Sitque maledictus omni genere maledictionis. Etiam respondebit omnis populus Christianus atque Catholicus. Amen, fiat, fiat; quia et secundum quod homo et secundum quod Deus et secundum utrumque prorsus nihil est. Etiam sicut hoc nomen nihil nihil significat, sic vocabula, quæ dicis, Christus anima, corpus, in eo quod intelligis, imo fingis, nihil significant. Quare a temetipso non vides quod verum est. Si corpus tantum haberes, quid esses, si anima tantum, quid? si vero neutrum, esses ne aliquid? vel aliquis? sic Christus tuus nec Deus est nec homo, cum totum aufers quidquid Dei est et hominis.

« Dicis autem: Christus assumpsit et univit sibi animam et corpus. Qui hæc audit, putat te dicere quod Christus verum hominem assumpserit. Sed de corpore quid absolute dicis? Corpus Christi nec Christus est, nec Deus, nec pars ejus. Cum vero de utroque sic dicis, per animam et corpus Christi non intelligimus nisi humanam naturam; statimque infers: Humana autem natura nec est Christus, totius hominis et humanæ naturæ veritatem a Christo, nullo dubitante removes. Non est igitur homo, quia nihil est hominis. Sic eum absolute pronuntias Chri

Sed quia negare mortuum Christum non audes, vanissimis fabulis Manichæus tergiversaris; et cum sit dialectica bene disputandi scientia, sicuti Augustinus suam incœpit : Disputatur enim, ait de verbis, revera tu tantum nudis vocabulis, et fallis imperitos et falleris ipse hæreticus, omni rerum veritate privatus et a vero Christo alienus. Qui veluti coluber tortuosus et anguis luridus et cæcus, dum lubricis anfractibus in labyrintho sententiaram tuarum hac atque illac horribilis dilaberis, tamen velis nolis, propriis verbis teipsum damnandum et conculcandum apertissime prodis. Similibus fabulis Manichæi Christum suum, licet negent de femina natum, locutum, passum et mortuum hominem, quia non audent nec possunt negare, omnia illum per magiam simulasse dicunt. Sed mille et mille Catholicorum et divinarum Scripturarum auctoritatibus obruuntur tales doctores.

«De Petro Abæ lardosanctus Bernardus ad papam Innocentium: Imo, inquit, ita sacramentum Incarnationis irridet, sicut novus evangelista quem habemus in Francia. Isti absolute: Christus secundum quod homo non est aliquid. Habuit etiam ille in Romana curia clericos suos, habent et isti forte sequaces, sed Catholica veritas undique nos premit, et D sola Judaica perfidia cum dæmonibus nos obruit dicendo: Tu es Christus et sanctus Dei (Marc. 1); et: Tu homo cum sis, facis teipsum Deum (Joan. x). Ecce Judæi astruunt hominem, et tu dicis nihil esse. Si ergo nihil crucifixerunt, et tu sis veridicus; sin autem, quod nec paganus negat, aliquid et aliquem hominem crucifigendo occiderunt, tu Judæo et dæmone deterior convinceris procul dubio, et omnis qui tibi assentit. Nullus enim ullis argumentis crucifigitur, ergo aliquis, ac per hoc aliquid crucifixus est. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. 11), quoniam Deus et homo una est persona Christus, vita et invincibilis veritas. Os nostrum patet ad vos, o phan

« PoprzedniaDalej »