Obrazy na stronie
PDF
ePub

vestræ quatenus ea moderatione quod placebit super hoc præcipiatis, ut monachi, si quid juris habent, id ita consequantur, ne nos indignationem domini regis, et persecutionem omnium procerum, qui scandalizati sunt in hoc verbo, incurramus, precamur ut fidelem vestrum, dilectum filium vestrum Joannem thesaurarium Eboracensem, cui vitiosa monachorum suggestione aliquatenus lætitiam excussistis, debitæ consolationis beneficio exhilaretis.

EPISTOLA CXXVIII.

AD WILLELMUM EPISC. NORW.

(A. D. 1156.)

Episcopo Norwicensi.

Nuntios nostros a domino rege redeuntes sanos recepimus, promittentes in adventu regis, optatum petitionibus nostris effectum. In omnibus enim consilio domini archiepiscopi acquiescet, et honori, et utilitati Ecclesiæ tota mentis intentione studiosius invigilabit. Verum interim scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere, quoniam fratris gratia male sarta nequidquam colit, sed ob hoc perniciosissime scissa est, quod domino regi frater totam hæreditatem paternam, nominatim terram, cujus ei possessionem vis major abstulit, noluit abjurare, cum tamen et munitiones regi cedere, et obsides dare paratus esset, ut terram quam dono patris habuerat, recuperaret. Profectus ergo ad regem Francorum, comitis Theobaldi fretus auxilio, Francos sollicitat in dispendia nostra, et jugulos eorum divitiis nostris, viribus, et potestati tentat opponere. Agit forte ut vel sic fortuna possit gravius promereri, quomodo regem et gentem Francorum, favente justitia, det in manibus nostris. Implebimus in eo mensuram Patrum nostrorum,si tamen eorum sorte voluerimus esse contenti. Sed profecto majus est quod nobis restituto Vernone fortuna promittit. Speratum colloquium nobis subtraxerunt Franci consilio comitis Theobaldi. Dominus rex ab Andegavis et Pictavia rediens ad nos transmittet qui summam rerum gerant, et absentes ipsius damna commissa sibi juris administratione compensent.

de Dovera a nobis ex mandato vestro commonitus, A necessitate deserere. Supplicamus ergo dignation i ut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate restitueret monachis, qui se ab eo violenter spoliatos esse conquerebantur: respondit eis nullo jure restitutionem competere, cum destitui non potuerint qui nunquam fuerant instituti. Detentionem si quidem rerum jam dictæ ecclesiæ, ex qua niti videbantur, non suo, sed nomine alieno habuisse dicedat, cujusdam scilicet Odonis, quem nos ipsi scimus memoratam ecclesiam possedisse; sed quod ei renuntiaverit, aut eam alii cesserit penitus ignoramus. Certum quoque habemus archidiaconum nostrum, qui nunc est Eboracensis archiepiscopus, appellatione interposita prohibuisse, ne monachi rebus illius ecclesiæ se immiscerent. Verumtamen, quia dies mali erant, et famosus ille tyrannus, et B ecclesiæ nostræ gravissimus persecutor Willelmus de Ypra, cui jam dictus Odo adhærebat, nostris capitibus imminebat, necesse habuimus dissimulare,quando patrimonio Willelmi contempta appellatione monachi res Odonis, qui sibi prospiciebat in posterum, nomine ejus contrectare cœperunt. Præterea etiam si constaret monachos suo nomine possedisse, petitionem eorum submovebat, dicens eos possessioni et liti renuntiasse, quando eis fructus ecclesiæ asportare permisit, offerens se hoc sufficientissime probaturum. Cum ergo miles instaret, ut monachi suam fundarent intentionem, aut exceptionis ejus admitteretur probatio, monachi declinantes conflictum se citra cognitionem causæ restitui postulabant. Ad hæc miles vestram maje- C statem non præcepisse, ut illi instituerentur, sed restituerentur, et ex verbo restitutionis, aliis quæ in sacro rescripto vestro continebantur, causæ cognitionem nobis plenissime demandari: et quia religionem vestram, ut dicebat, falsa suggestione circumvenerant, ii in probatione procedere nolebant, se omnia ad consultationem vestram dixit relaturum, et vobis tanquam Patri et domino in omnibus pariturum. Procedente vero tempore, antequam ejus nuntius ad vos, pervenisset mandatum vestrum de coercendo milite iterastis. Nos itaque mandatis vestris debitam reverentiam et obedien. tiam exhibentes, licet miles se justitiæ semper offerret, et econtra monachi eventum judicii fugerent, ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis,etiam cum periculo nostro sequestravimus, eam retinentes in manu nostra, donec vobis et rei veritas, et nobis voluntas vestra plenius innotescat. Si vero chartam nomine nostro conceptam illi protulerint, eam, ut imperfectum nostrum fateamur, a nobis vi et metu supradicti tyranni sciatis extortam. Hoc quoque et vestram non lateat majestatem,quod devotus vester Joannes thesaurarius Eboracensis, quem monachi, sæpe nominatam ecclesiam per manum laicam asserunt occupasse, nunquam ad eam manum extendit, aut causæ ejus se aliquo modo immiscuit, nisi quod fideliter astitit veteri amico, quem sine dede core, et amicorum enormi damno non poterat in

D

EPISTOLA CXXIX

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ Alexandro.

Habent a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana Ecclesia, Domino auctore, salus est omnium Ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavensem episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram. Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem præfali Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima ejus, prout

Apostolicum namque mandatum et increpationes suscepimus, quæ nobis indicunt non esse parcendum, si tibi ulterius pepercerimus in erroribus tuis. Proinde in virtute obedientiæ tibi præcipiendo mandamus, ut præfatum Hugonem a familiaritate et conversatione domus tuæ amoveas infra septimum diem a susceptione præsentium litterarum, et ad. ministrationes ecclesiæ tuæ gerere non permittas, ne, si adversus hæc venire præsumpseris, te domini papæ auctoritate sentias condemnatam. Vale. EPISTOLA CXXXI.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

nobis referebantur, semper essent deteriora priori- A tuæ famam correctione celere studueris reformare. bus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum ejus ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit majestatem, sed an absolutionis vestræ meruerit gratiam ignoramus. Apostolicas tainen litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus præcipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo justitiam exhibere. Deinde, paucis diebus elapsis, adversarii ejus nobis vestræ beatitudinis apices attulerunt, præcipientes causam fine debito sine appellationis subterfugio B terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra præsentia juxta mandatum apostolicum convocatis, prædicti Roberti petitionibus adversarii ejus crimina multa in modum exceptionis, opposuerunt, in quibus etiam conveniebant eum super crimine læsæ majestatis, dicentes eum commisisse falsum in litteris vestris quas proferebat. Vobis quidem, et fratribus vestris qui aderant obstiti, dissimilitudinem, et litteras quas de industria fecisse visus est; omnino suspectas, et ideo, ut nobis visum est, ad celsitudinis vestræ examen remittendas. Ipse vero constanter se causam a vobis accepisse dicebat, et omnium quæ continentur in litteris, Romanum pontificem c laudabat auctorem. Unde habito fratrum nostrorum consilio, accepta ab eo juratoria cautione quo vestro stabit mandato, easdem vobis transmittimus per dilectum filium vestrum Rad. Landavensem archidiaconum, rogantes ut eum in justis postula. tionibus suis audiatis, et miserias Landav. Ecclesiæ, quas vobis exponet, oculis propitiationis vestræ respiciatis. Præterea nobis, si placet, rescribite, qua animadversione feriendi sunt corruptores litterarum vestrarum. Difficile enim est ad singula hujusmodi quæ emergunt, majestatis vestræ consilium exspectare.

EPISTOLA CXXX.

AD ABBATISSAM.

Negligentiæ tuæ, ut interim sic dicatur, multiplices et graves excessus ulterius dissimulare non possumus, cum ad aures Romani pontificis delicta tua pervenerint, et adversus innocentiam vestram sanctæ Romanæ Ecclesiæ provocent indignationem. Te quidem sæpe monuimus, et a famosa familiaritate et cohabitatione Hugonis officialis, toti qui tuæ. religioni est in offensionem et scandalum, modis omnibus abstineres, cum ex mandato Domini etiam pes vel oculus sit ob hujusmodi causam projiciendus. Hucusque contemptum vestrum, utcunque portamus, adhuc de periculo animæ tuæ et famæ dolemus, et te profecto sine mora dolere faciemus, nisi vitam tuam in melius commutaveris, et domus

[ocr errors]

Ut de his, quæ a nobis ad majestatis vestræ examen transeunt, possitis commodius judicare, sanctitati vestræ gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Danteheia,et Raginaldum de Ledescumba hujusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr. nomine jam dicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat. Porro jam dictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia præfati procuratoris nomine, Osmundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem. Cum itaque memoratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui posside. bat, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est in ecclesiam de Renteberia. Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam præsidio judicis cum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui jam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar. episcopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per O. possedisse dicebat. Ad hæc Raginalnus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat, sed minus instructum venisse,cum instrumentis et testibus abundaret unde ei circiter quorum [quatuor?] spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret, duximus indulgendum. Quo fere elapso, sæpedictus Raginaldus nobis apparuit dicens securiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibinostra auctoritas in aliquo obesse videretur: ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreæ examinationi causæ præscripsit. Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes ut, servata utriusque justitia, cau

sam sic ab aliis decidi jubeatis, ut nobis omnis su- A torum veritate plenius cognoscere volebamus,causa spicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur.

EPISTOLA CXXXII.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

in alium diem differenda videbatur. Igitur sæpedictus R. causam appellationis suspendi non debere allegans, ad apostolicæ sedis audientiam appellavit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur: Lætare Jerusalem.

EPISTOLA CXXXIII.

AD THOMAM PRÆPOSITUM CELLENSEM.

THOME præposito Cellensi.

Suscepimus olim mandatum felicis recordationis papæ Eugenii, ut inter monachos de Croilanda, et Haldenum quemdam super ecclesia de Sutertona, et decimis quibusdam causam decideremus.Igitur idem mandatum exsequentes super præfato negotio, etdiligenter cognoscentes, præfatam ecclesiam monachis

Ecclesiam de Wacheringeriis Ricardus de Ambly nomine monachorum quorumdam, de quorum jure esse dignoscitur, asserit se possidere: eam quidam Rad.apud Londoniensem episcopum a præfatis monachis petivit, Ricardo de Ambly nec præsente, neque citato. Verumtamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, confessione adversariorum, et quibusdam motus instrumentis, jam dictam ecclesiam, volentibus ita forsan monachis, Rad. adjudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambly adessent, quorum alter se gestorem nego- B adjudicavimus cum ablatorum plena restitutione, tiorum Ricardi asseverabat. Ambo vero publice pro. testabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere condemnari:a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die præfinito comparuerunt Ricardus et Rad. cum monachis sibi faventibus. Cum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad. duo instrumenta quæ apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestæ turpitudinis præditum est, alterum falsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad. repetebat ecclesiam sibi adjudicatam. Porro quia prior monachorum aberat, qui de causa nos diligentius instruere poterat, quia etiam de instrumen

quæ ad æstimationem xv marcarum fuit idoneorum testium sacramento probata. Monachis ergo frequenter restitutionem exigentibus,et easdem decimas in præsentia domini Lincolniensis, tandem Haldenus ad nostram audientiam appellavit, cumque ambæ partes ante nos consisterent, cœpit Haldenus causam diu definitam super ecclesia Sutertona instaurare. Porro cum monachi in petitione sua perseverarent, xv marcas sibi adjudicatas cum quibusdam decimis exigentes, Haldenus, asserens se non debere super his respondere, ad audientiam sedis apostolicæ appellavit, diem præfigens Dominicam qua cantabitur: Quasi modo geniti.

Hucusque epistolæ quas Joannes scripsit dum adhuc esset in Anglia; sequuntur epistolæ quas scripsit post annum Domini 1164, cum in Francia una cum sancto Thoma exsularet.

EPISTOLA CXXXIV.

AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Venerabili patri et domino charissimo THOME, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus JOANNES Saresberiensis, salutem et felices ad vota successus.

C vertens, Domino misericorditer iter meum in omni bus prosperante, non longe a strata publica obvium habui quem quærebam. Utenim more divitum, quos oblectat hoc nugandi genus, in avibus cœli luderet, fluvios, stagna, paludes, et scaturigines fontium peragrans circuibat. Gavisus est se invenisse hominem, a quo fideliter audiret Angliæ statum, et ego magis, quia eum mihi Deus obtulerat; ita ut sine multo viæ dispendio mandatum vestrum exsequerer. De rege et proceribus multa percunctatus est, sed ego temperavi responsum, ut me nec de mendacio conscientia reprehendat, nec temeritatem meam in his, quæ ad regem spectant, quisquam possit arguere. Vestras vero angustias audiens vobis compassus est, auxiliumque promittit. Naves etenim procurabit, si hoc necessitas vestra exegerit, et ipseante, ut oportet præmoneatur. Si vero ad hoc vos tempestas impulerit, præmittite ante aut Philippum emptorem ve strum, qui et comitis auctoritate utatur, et cum nautis et vectoribus, prout expedierit, contrahat. Sic a comite recedens, die sequenti Noviomum veni. Et nescio quo præpetis et inquietæ famæ præconio calamitas Anglorum, ecclesiarumque vexatio, quocunque veniebam, fuerat divulgata ut ibi multa audirem gesta in conventu Londoniensi et Wintonien,

Ex quo partes attigi Cismarinas, visus sum mihi sensisse lenioris auræ temperiem, et de tumescentibus procellis tempestatum cum gaudio miratus sum rerum ubique copiam, quietemque lætitiam populorum. Egredientem vero de navi servientes comitis Gisnensis ex mandato ejus, procurante Ernulphonepote ipsius, honorifice susceperunt, et mihi et meis domum et terram comitis pro vestra reverentia exponentes, liberum ab omni consuetudinis onere perduxerunt fere usque ad sanctum Audomarum. Quo cum venissem, procurante quodam Marsilio mona- D cho, qui apud Chilleham et Trulegam morari consuevit, in domo S. Bertini honestissime receptus sum. Et patenter intellexi, quod ecclesia illa ad honorem Cantuariensis Ecclesiæ et vestrum exposita est. Et si placet, tam comiti quam monachis, oblata vobis opportunitate, gratias referatis. Exinde cum venissem Atrebatum, comitem Philippum apud Exclusam castrum, aquo tyrannus Yprensis tam longa obsidione exclusus est, esse audivi. Illuc itaque di

oderunt, sed tamen quod ad illos, quieto et alio somno dormire potest.

Et quia Remensem adire non potui litteras meas ad abbatem S. Remigii amicissimum mihi direxi, ut in hac parte suppleat vices meas. Cæterum mihi videtur esse consilium, ut per aliquem monachum Boxleiæ, aliumve nuntium fidelem litteras vestras cum aliquo munusculo transmittatis ad dominum Remensem, contrahatisque cum eo familiaritatem, quia ille, quisquis sit in persona, magnus est in regno Franciæ, et in Ecclesia Romana multum potest, tum pro rege, tum pro eminentia ecclesiæ suæ. Ad Ecclesiam Romanam nondum ascendi, declinans, quantum possum, ne suspicio probabilis contra me concipi debeat. Et hoc ipsum, sicut ex litteris domini Pictaviensis accepi, domino papæ et curiæ satis innotuit. Receptis autem litteris vestris, illico scripsi domino Henrico, et Willelmo Papiensi, et satis explanavi, in quantam perniciem Ecclesiæ Romanæ tendant hæc, si processum habuerint, quæ contra vos præsumuntur. Distuli autem illuc ire, quia de transitu abbatis Sancti Augustini, aut episcopi Lexoviensis nihil certum erat ; et si ad curiam venerint, nobis per magistrum Henricum, qui ibi moratur, cito poterit innotescere.

si, quæ in Anglia nunquam audieram. Et quidem A esse. » Regem nostrum Franci timent pariter te pleraque, ut fit, majora et pejora veris referebantur. Ego autem hæc omnia, quæ per ora populi volitabant, studiosissime dissimulabam:sed nec simulanti prospera plene credebatur, nec adversa dissimulanti. Quodque miremini,comes Suessionensis ea die,qua Noviomi eram,omnes articulos Londoniensis, nescio conciliabuli aut disciliabuli dicam, decano ita seriatim exposuit, ac si interfuisset omnibus præsens, non modo his quæ in palatio gesta sunt, sed quæ secretissime ab his vel ab illis dicta sunt in conclavi. Nec facile crediderim, quin ibi sive de suis sive de nostratibus cautos exploratores habuerint Galli. Decanus autem Noviomensis, vir integerrimæ fidei, concussionem vestram non sine multo dolore audierat: et se ad vos recipiendum præparat, non в modo sua omnia expositurus pro vobis, sed pro Cantuariensi Ecclesia, si oportuerit, se ipsum positurus. Decreverat autem transire ad curiam, sed quia de statu vestro incertus est et sollicifus, donec certioretur, domi exspectat. Ibi a quibusdam pro certo accepi regem Francorum esse Lauduni, et prope eum dominum Remensem ejus exspectare colloquium. Eos ergo adire proposui.Sed propter guerras, quas comes de Rocceio et alii quidam proceres adversus dominum Remensem exercebant,a proposito revocatus iter Parisios deflexi. Ubi cum viderem victualium copiam, lætitiam populi, reverentiam cleri, et totius ecclesiæ majestatem et gloriam, et varias occupationes philosophantium admirans velut illam scalam Jacob, cujus summitas cœlum tan- c gebat, eratque via ascendentium et descendentium angelorum, lætæ peregrinationis urgente stimulo coactus sum profiteri, quod vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam (Gen. xxvii). Illud quoque poeticum ad mentem rediit :

Felix exsilium, cui locus iste datur. Evolutis autem paucis diebus in conducendo hospitio,et sarcinolis componendis, regem Francorum adii, eique ex ordine exposui causam vestram. Quid multa?Compatitur, promittit auxilium, et pro vobis domino papæ se scripsisse asseruit, et iterum, si oportuerit, scripturum, et acturum quod poterit viva voce. Cum vero eum ex parte filiæ suæ, quam nuper sanam videram, quando a domino regina licentiam accepi, salutassem, respondit sibi gratissimum esse, si illa jam ab angelis accepta esset in D paradiso. Cui cum ego subjungerem, quia istud per misericordiam Dei quandoque veniet, sed ante multis gentibus lætitiam dabit, respondit rex : « Hoc quidem Deo possibile est, sed longe verisimilius, quod multorum futura sit causa malorum. Sed absit ab illa quod paternus præsagit animus! Quia vix, inquit, spero ut ab ea possit aliquid boni

(13) Hæc intellige de quibusdam curialibus, varia circa res ecclesiasticas munera explentibus, quos interdum, utpote homines, vesana potest inficere cupiditas, quin beati Petri successor vel cathedra incorruptæ sanctitatis detrimentum patiantur. Joan

Verum quid tibi tunc possimus, non clare video. Contra vos enim faciunt multa, pauca pro vobis. Venient enim magni viri,divites in effusione pecuniæ,quam nunquam Roma contempsit (13):eruntque non modo sua, sed domini regis, quem curia in nullo audebit offendere, auctoritate freti. Ad hæc muniti erunt privilegiis Ecclesiæ Romanæ, quæ in hujusmodi causis nunquam cuicunque episcopo detulit aut raro. Dominus papa in causa hac nobis semper est adversatus, et adhuc non cessat reprehendere, quod fecit pro nobis Cantuariensis Ecclesiæ amator Adrianus cujus mater apud vos algore torquetur et inedia. Nos humiles, inopes, immuniti, nunquid poterimus verba dare Romanis ? At illi pridem suum comicum audierunt, ut non emant spera pretio.

Sed scribitis, ut tandem, si alia via non patuerit, promittamus ducentas marcas. At certe pars adversa, antequam frustretur, trecentas dabit aut quadringentas.

Nec, si muneribus certas, concedet Iolas. (VIRG., Ecl. 11, 52.) Et ego respondeo pro Romanis, quod pro amore domini regis, et reverentia nuntiorum mallent plus recipere, quam sperare minus. Facit autem pro vobis, quod pro libertate Ecclesiæ tribulamini, sed honestatem causæ nostræ extenuantes excusatores regis, et æmuli vestri, hoc temeritati quam libertati magis ascribere conabuntur. Et ut eis citius

nes tamen Saresberiensis, nimio casæ quam suscepit studio indulgens, vix, dum hæc et sequentescriberet, reverentiæ summo pontifici debitæ mia moriam habuisse videtur.

EDIT. PATROL.

credatur, ipsi domino papæ, quia venas hujus su- A longe semper amicissimus, cujus omnia tam pro

surrii jam audiit auris mea (Job. 1v), dabunt spem veniendi in Angliam, dicentque regii filii dilatam coronationem, ut manu apostolica consecretur, et sciatis ad hoc promptos esse Romanos. Jam enim quidam nobis insultant, dicentes dominum papam ad Cantuariensem Ecclesiam accessurum, ut moveat candelabrum vestrum, ibique aliquandiu sedeat. Nec tamen credo quod dominus papa istud adhuc conceperit. Nam, ut audio, multam ejus pro constantia vestra habetis gratiam. Sed unum pro. cul dubio scio, quia Lexoviensis, si venerit, nihil asserere verebitur. Notus enim mihi est, et in talibus expertus sum ejus fallacias. De abbate quis dubitat? Postmodo scripsit mihi episcopus Pictaviensis, quod adversus abbatem Sancti Augustini nihil potuerat impetrare, et si plurimam dedisset operam. lbimus tamen illuc, auctore Deo, quoniam ita præcipitis, et quid possimus, experiemur. Sed si frustra, nobis imputari non debet, quoniam, ut ait ethicus:

Non est in medico semper relevetur ut æger:
Interdum docta plus valet arte malum.
(OVID. De Pont. 1, 3, 17.)
EPISTOLA CXXXV.

AD GUIDONEM CATALAUNENSEM EPISCOPUM.

GUIDONI Catalaunensi episcopo. Gratias ago paternitati vestræ, quæ me in oblatæ consolationis gratia dignata est prævenire: et quidem tanto me vestra benignitas ad obsequium suum amplius animavit, quanto liberalitas vestra non modo ex relatione amici vestri abbatis Sancti Remigii, verum ipsa operis exhibitione fidelius innotescit. Esset autem laudabile apud homines, et magni meriti apud Deum, in ulnis misericordiæ venientem excipere peregrinum ; sed longe gloriosius et procul dubio remunerabilius est exsulem, imo pro Domino, et libertate Ecclesiæ exsulantem ad honorum participium invitare. Quid ergo ad hæc respondebo domino meo? Sed profecto charitati vestræ respondebit Altissimus, qui non modo opera manuum, sed uberi retributione in electis suis bonam remunerat voluntatem. Is, serenissime Pater, is super vos aperiet oculos misericordiæ suæ, quia vos in me apertos oculos habuistis. Ego vero, quam cito potero expediri, veniam ad vos gaudens, si mihi unquam divinitus collatum fuerit ut vestræ valeam obsequi voluntati. EPISTOLA CXXXVI.

AD HUGONEM ABBATEM S. AMANDI.

Amicorum fidem articulus necessitatis examinat, et qua quisque moveatur ad alium affectione convin cit. Nobis autem, qui jampridem totum animum devovimus obsequio vestro, devotumque, Domino auctore, inviolabiliter conservamus, gravis et onerosa incumbit necessitas, quam vestra gratia, de qua plurimum confidimus, speramus, et petimus sublevari. Nam quod fortasse mirabimini, addicti sumus exsilio, et in eo jugi sollicitamur et torquemur angustia. Si quidem clericus quidam nobis

spera, quam adversa a multis retro temporibus nostra sunt, litterarum eruditione et morum honestate, tanto cunctis probatior, quanto notior, ab Anglia exsulat apud nos, et nos domi nostræ exsulamus cum illo. Sustinet enim indignationem regis Angliæ, non suo quidem merito, ut de nostra et ipsius loquamur conscientia, sed quia domino suo Cantuariensi archiepiscopo, ut oportuit, servivit. Is est magister Joannes de Saresberia,bonum testimonium habens in partibus cisinarinis et transmarinis. Ut ergo a nobis ipsis tam proprii quam futuri exsilii amoveatis angustias, dilectioni vestræ attentius supplicamus, ut eum interventu comitis Flandrensis et vestro, reconcilietis regi Anglorum, et sicut B videritis expedire, ei litteras regis patentes perquiratis, quibus secure redeat, et suis in pace fruatur bonis. Sciatisque pro certo quia nos in nulla re magis poteritis promereri, nec est quod dissimuletis, quia constat pluribus, potestatem vobis esse collatam, si voluntas adfuerit.

EPISTOLA CXXXII.

AD MILONEM EPISCOPUM MORINORUM.
Domino Morinensi.

Tentatio fidem probat, et affectio mentis ex operibus fidelissime innotescit, et quidem cum tota Cantuariensis, imo Anglorum Ecclesia fidem vestram experta sit, et probatam jure æquissimo prædicet charitatem, eo quod Patris nostri et domini primus omnium naufragium excepistis, et paterne C recepistis exsules suos, et eis non modo exposuistis, sed et communicastis bona vestra ad libitum suum supra vires vestras; sed tamen infra animum libertate nobili generosum. Ego tamen ad gratiarum actionem spiritualius teneor, quem in magistro Ricardo cognato meo spiritualiter recepistis, et amplæ miserationis impendistis solatium, et quia tantæ humanitati ut deceret respondere non possum, desidero ut quod eis fecistis et facitis, vobis retribuatur a Domino, qui potens est, et mensuram bonam, et coagulatam et supereffluentem reddat, et superfundat in benefacientium sinus. Ego autem totum id quod possum, obsequio vestro libens devoveo, acturus Deo gratias, si misericorditer dederit, ut possim vobis officiosus esse in aliquo. EPISTOLA CXXXVIII.

D

AD THOMAM CANTUARIENSEM.

(A. D. 1165.)

Cum dominum papam nuper sollicitarem, et ani. marem, et viam, quam mihi videbar intellexisse, ad pacem sibi et nobis reformandam, studiosius intimarem, respondit se spem concepisse pacis ex verbis imperatoris, quæ per abbatem Sanctæ Mariæ de Voto tunc transmiserat, promittens regem Angliæ facile posse induci ad quæcunque vellet dominus papa, si ipse reges, ut diu petitum est, vellet confœderare. Ad quod quia dominus papa pronus est, et rex Francorum facilis inclinari, de colloquio suo et regum certus esse videbatur ; et jam regem

« PoprzedniaDalej »