Obrazy na stronie
PDF
ePub

prætendentes paupertatem se priorem in præsentia A jam dictum archidiaconum, quem videlicet laicis episcopi Morinorum ad audientiam vestram appellasse, et festum Sancti Lucæ terminum suæ appellationi fecisse allegarunt, et eamdem coram nobis appellationem renovaverunt.

EPISTOLA X.

AD EUMDEM.

Domino papæ Adriano.

C

Clerici quatuor, a judicio venerabilis fratris nostri episcopi Londoniensis a priore Rumiliac, per appellationem tracti, in nostra præsentia constiterunt, a quibus idem prior se querebatur nuper spoliatum quadam capella ecclesiæ suæ de Reia absque judicio, quam annis 60 et eo amplius quiete inconcusse possederat. Ad cujus rei probationem his allegationibus utebatur, primo quia sacerdotes B illi qui ad memoriam hujus ætatis poterant pervenire, ambas pariter nomine monasterii Rumiliacensis possederant; tum quia ad advocationem ejusdem domini æqualiter utraque pertinere videbatur, et quia eamdem capellam in parochia de Reia sitam esse asserebant. Postremo quia corpora defunctorum ad capellam pertinentium ex jure et consuetudine in sæpe dicta ecclesia sepeliebantur. Contra hæc illi, eo quod sibi de mandato, ut dicebant, non constaret, cautionem de rato a memorato priore exigebant. Prior vero hanc cautionem exigi non oportere asserebat,cum de mandato constaret, tam ex litteris abbatis Cluniacencis et conventus Rumiliacensis, quam ex apicibus domini Morinensis episcopi. Præterea dilatoriam hanc exceptionem in initio oportuerat eos opposuisse in auditorio domini Londoniensis, ex abundanti tamen ne causam diutius possent more suo protrahere præfati laici, nobis idoneos fidejussores dedit. Adversarii vero de legum subtilitate nitentes aliam satisdationem sibi fieri exigebant, eo quod si pro se lata foret sententia, post tempora nostra captiosum illud futurum esset, si denuo monachi litem movere tentarent, maxime cum iidem laici sæpius a diversis personis se litibus et sumptibus super hac eadem causa vexatos esse quererentur. Prior vero sufficere debere contendebat, quod judici fides facta foret. Quibus in hunc modum contendentibus, nos interlocuti sumus, nihil tale ab Ecclesia Romana ad nos usque emanasse, nec meminisse nos aliquid hujusmodi in decretis expressum, et D contra consuetudinem regni Anglorum esse quod postularent. Unde præfati viri, accepta occasione, audientiam vestram appellarunt, diem præfinientes Octavas Pentecostes. Cum ergo causam integram ut oportuit majestati vestræ reservaremus definiendam, prior se admodum gravatum esse conquestus est, quod de transmarinis partibus ad nos sæpius veniens, nec per nos, nec per dominum Lond. aliquam sit justitiam assecutus, quod ab Ailwardo archiepiscopo sæpe injuste in hac causa vexatus sit, et quod nunc tandem justitia sua interventu appellationis fere in annum differretur,

patrocinantem, per quem, ut dicebat, hæc mala sibi proveniebant, ad sedem apostolicam appellavit, diem præfigens in Octavas Beati Martini. EPISTOLA XI.

AD EUMDEM.

Domino papæ ADRIANO.

Alanus de N. ecclesiam illam, qua se injuste spoliatum esse dicebat, officii nostri auctoritate sibi restitui postulabat, præsente A. ejusdem ecclesiæ possessore, cui diem respondendi A. post multas citationes peremtorium præfixeramus. Alanus vero petitionem A. exceptione rei judicatæ submovere nitebatur, dicens eum a possessione jam dictæ ecclesiæ cecidisse, judicio venerabilis fratris nostri Ricardi London. episcopi, tum archidiaconi, lata sententia pro Ernardo decessore; et super hoc litteras domini episcopi hoc attestantes in medium proferebat. Econtra A. sententiam illam, si lata fuit ei suffragari non posse respondit, cum res inter alios acta vel judicata aliis prodesse non debeat vel obesse. Et licet merito posset de sententiæ iniquitate causari, qua absens nec contumax condemnatus est, cum aliquantulo causæ suæ dispendio, propter reverentiam episcopi sui domini Londoniensis, cujus ad præsens sibi quantum fuit nolebat attentare sententiam, omisse judicio possessorio petitorium instituit, asserens ecclesiam suam esse, et se personam ejus a tempore Mauricii bonæ memoriæ Londoniensis episcopi exstitisse, et se hoc tempore Gilberti piæ recordationis episcopi Lond. legitimorum assertione testium canonice comprobasse, plures producens testes, quos eidem judicio interfuisse dicebat. Cum ergo ex mandato nostro testes examinassent venerabiles fratres nostri, Rogerius Eboracensis archiepiscopus, Hilarius Cicestrensis, Robertus Lincolniensis episcopi, et alii prudentes viri, quibus injunxeramus, eos concordes in omnibus invenissent, et nos audito testimonio causam fine debito terminare disponeremus, Ernaldus sententiam nostram interposita appellatione prævenit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur: Quasi modo geniti. Nos ergo ut oportuit majestati apostolicæ deferentes, causam terminandam sanctitati vestræ integram reservavimus. EPISTOLA XII.

ADRIANO papæ.

AD EUMDEM.

Inter Ricardum clericum et Rad. Mansellum, super ecclesia de Presteberia controversia diutius agitata est. Cum vero venerabilis frater noster Walterus Conventrensis episcopus post multas citationes eam tandem debito fine terminare disponeret: Ricardus, utpote qui præfatam ecclesiam sibi, utpote violenter et sine judicio destitutus, restitui postulabat, probationes quibus se contra Rad. abundare dicebat, in synodo Cestrensi ab episcopo exactæ sunt. Producti sunt itaque septem testes, qui, sicut ex testimonio episcopi præfati

consilium haberemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus, nostris Roberto Lincol. Willelmo Norwic. Hilar. Cicestr. episcopis, Londoniensem episcopum, ejusque conventum a petitione Walt. absolvimus, eo quod adversus eos nullas afferret probationes. Porro quoniam duo viri prænominati ex confessione sua quacunque aliquomodo teneri videbantur, ad emendicatum pro paupere decur. rentes suffragium, sacramentum eis detulimus, ut se ex parte episcopi et capituli nihil Waltero denuntiasse et promisisse innuerent, qui cum propositis sacrosanctis evangeliis jurare parati assisterent, Walterus in appellationem prorupit adversus Londoniensem episcopum, et ejus decanum, et sæpedictos Hug. archid. et magistrum A. personæ tamen decani deferens, ut per procuratorem appellationem istam prosequatur, senectuti et invaletudini ejus parcens. Diem autem ejus præfinivit octavas B. Andreæ apostoli. Sed quia auctoritate apostolici mandati omnis in hac causa inhibita fuerat appellatio, ad ulteriora procedentes accepto sacramento a memoratis viris, eosdem omnino absolvimus.

accepimus, Ricardum in præfata ecclesia canonice A quid promisisse asserebat. Deinde cum super his institutum, et sine judicio ejectum jurejurando firmaverunt. Intervenientibus verò precibus domini regis causa, antequam sententia ferretur, sortita est dilationem. Unde memoratus Ricardus nostram audientiam appellavit : illis autem die præfixa conspectui nostro astantibus, Ricardus restitutionem jam dictæ ecclesiæ petens, querimoniam instauravit, producens tres testes, qui sicut in foro episcopi, ita et in audientia nostra eum canonice institutum, et sine judicio ejectum asserebant. Ad hæc Rad. quod in præsentia episcopi gestum est sibi non debere obesse respondit, cum et ipse ante dilationem meruerit, et illo absente sæpedicti Ric. ab episcopo inciviliter sit recepta probatio.Illis ergo instantibus, ut a nobis eo præsente et audiente eorum probatio B reciperetur,Rad. duobus testium crimina in modum exceptionis opposuit, alterum, scilicet sacerdotem, dicens infamem reumque homicidii, et falsificationis monetæ, multisque latrociniis involutum : alterum vero Andream acolytum esse asseruit homicidam tertium vero reliquit intactum. Ad hæc quoque crimina comprobanda dilationem sibi petiit indulgeri. Nos itaque ne non malitiæ sed, justitiæ causa dilationem petere videretur, ab eo legitimam exegimus cautionem, qua nobis fidem faceret, se non animo malignandi, aut frustratoriæ dilationis causa eam postulare. Cum vero a nobis dilationis spatium ultra canonicam et legitimam definitionem, quam ei offerebamus, obtinere non posset, ad vestram præsentiam appellavit a pridie Kal. Aprilis C præfixa Dominica, qua cantabitur: Ad te levavi (Psal. cxx11). Actor vero de temporis prolixitate causatus terminum coarctavit diem Pentecostes. EPISTOLA XIII.

AD EUMDEM.

ADRIANO papæ. Litteras sanctitatis vestræ debita cum veneratione suscepimus, quibus continebatur ut tam domino Londoniensi quam capitulo ejusdem Ecclesiæ, itemque Waltero sacerdote ante nostram præsentiam, evocatis, controversiam quæ inter eos vertebatur, appellatione remota fine canonico terminaremus. Partibus itaque e regione constitutis, cum Walterus proponeret duos de præcipuis illius Ecclesiæ viris, H. archidiaconum, et magistrum Albe- D ricum, ambos ex parte capituli sibi denuntiasse, alterum autem, videlicet magistrum A., ex parte episcopi sibi dixisse, ut in sacerdotem ordinaretur, altario B. Pauli sicut unus ex aliis ministraturus, non solum dominus Londoniensis verum et universum capitulum se id mandasse constanter sunt inficiati. Duo quoque memorati viri pro se respondentes idem diffitebantur, fatentes tamen quod ex proprio motu animi magistrum Walterum tanquam amicum super ordinatione convenerint, interrogaverint, consuluerint, ut ad ordinem presbyteratus accederet dicentes hoc placere capitulo : nihil tamen istorum ex parte capituli se dixisse, aut ali

ADRIANO papæ.

EPISTOLA XIV.
AD EUMDEM.

Sanctitatem vestram circa plurima novimus occupatam, utpote quæ sola inter homines totius Ecclesiæ Dei incolumitati semper invigilat. Oportet itaque qui ad aures vestras accedit sermonem ferre abbreviatum noster autem voce quidem brevis est, sed toto dilatatus affectu, eoque magis quod ad Ecclesiæ Anglorum utilitatem proficit, et gloriam nominis vestri. Venerabilis frater noster Nigellus Eliensis episcopus in explendo mandato vestro super revocandis illis quæ bellica tempestas Ecclesiæ suæ extorserat, laborat ad sanguinem, et nihil veretur, dum Ecclesiæ sibi commissæ prospiciat, et vestræ satisfaciat voluntati. Laboribus quidem ejus, sumptibus et doloribus, qui ei viciniamur, omnes compatimur, et tanto amplius quia adversus eum nondum quievit indignatio vestra, sed in cervicem apostolica manus extenta est. Verumtamen ut auris paterna quod dici credimus expedire, patienter admittat, ei mandatum vestrum non debuit esse captiosum, sed ex quo in exsequendo obediens inventus est et fidelis, ipsum vestro auxilio oportuerat roborari. Fiat ergo, si placet, quod patrem, quod Romanum decet pontificem, ut jam dictus episcopus auxilium vestrum inveniat in tribulatione, quam pro exsecutione mandati vestri humiliter portare videtur. Restituite ei, si placet, gratiam vestram, et adversus hostes Ecclesiæ fortius dimicabit. Ei namque ad bestias pugnandum est. Quis unquam suum suspendit athletam, ut fortius dimicaret? Pugnam episcopo indixistis, et manus ejus tenetis alligatas. Majestatis itaque vestræ pedibus provoluti supplicamus, ut, soluto episcopo, in eos

qui contra episcopum et nos ipsos, imo, quod ma- A remus, ut rem nobis manifestius aperiret, ad exajus est, contra apostolicas sanctiones bona Ecclesiæ ausu sacrilego detinere præsumunt, debitæ animadversionis pœna retorqueatur, et apostolici nominis contemptores vestris stimulis urgeantur ad viam, ad quam, arcu quam gladio, facilius et felicius reducantur.

ADRIANO papæ.

EPISTOLA XV.

AD EUMDEM.

Sanctitatis vestræ mandatum nuper accepimus,ut quod de ortu et nativitate venerabilis viri Gauterii canonici Sancti Rufi ex diligenti inquisitione nobis innotuerit, majestati vestræ significare non differamus. Res autem, quam quæritis, apud nos multa quæstione non indiget, cum luceat per se ipsam adeo, ut præ nobilitate majorum, claritas totius cognationis latere non possit. Præfatus namque Gauterius, sicut pro certo novimus, filius fuit illustris militis, de matre nobili, legitimo susceptus matrimonio, et nobilem nostrum W. de Braiosa vicina sanguinis cognatione contingit. Porro in episcopatu Cicestrensi diutius honestissime conversatus est, et claritatem quam a majoribus contraxit propriæ virtutis titulo decoravit, et semper in omnibus apud nos incessit sine querela. Hæc quidem de eo, nobis et venerabili fratri nostro Cicestrensi episcopo, et aliis convicinis, celebri totius provinciæ testimonio nota sunt.

ADRIANO papæ.

EPISTOLA XVI.

AD EUMDEM.

In causa quæ inter G. latorem horum et Gregorium quemdam vertebatur, in præsentiam nostram per appellationem tracta, hoc modo processum est. Aug. filius Gregorii et procurator asserebat domi. num suum ecclesiam de Becles possedisse, eaque absque ordine judiciario spoliatum, laicos quosdam et unum clericum,quem iste inimicum suum causatus est, in suæ assertionis testimonium producebat. Econtra Gaufridus Gregorium possedisse inficians, dicebat, post tempora illa, de quibus Aug. loquebatur, Bald. quemdam per abbatem Beati Edmundi, et conventum domino Norwicensi ad præfatam ecclesiam in plena synodo fuisse repræsentatum,cumque dominus Norwicensis, utrum eadem ecclesia vaca ret, diligenter disquisisset, habito tractatu cum fratribus capituli eam vacare respondit archidiaconus cæteris attestantibus in publica audientia, et ita introductum B. memorabat, cui etiste se successisse referebat, ingressus sui satis idonea proferens instrumenta. Aug. vero testes suos audiri instanter postulabat. Deinde Gaufridus Gregorium per procuratorem semper litigare, nunquam sui copiam facere, cum tamen sanus et prope esset, querebatur, adjiciens, si personam ejus videret, ipsum talem esse ostensurum, quod nec hanc ecclesiam nec aliam possidere posset.Hujusmodi loquebatur quasi crimen aliquod vellet intentare. Porro cum exige

men apostolicæ sedis Gregor. appellavit, ibi dicturus ea quæ in Anglia non audebat exprimere, eo quod regis sit ministerialis. Appellationi autem diem præfinivit Dominicam qua cantabitur : Quasi modo geniti.

ADRIANO papæ.

EPISTOLA XVII.

AD EUMDEM.

Super ecclesia de Bolteford inter Alexandruın Malambestiam, et Rogerum presbyterum controversia diutius agitata est: tandem cum Alexander auctoritate episcopi Lincolniensis in jam dictæ ecclesiæ possessionem propter contumaciam Rogerii esset inductus, et restitutionem fructuum præceptoB rum a memorato Rogerio peteret, Rogerius ad nostram audientiam appellavit. Cum ergo causas appellationis, præsente adversario, Rogerius allegaret se ab episcopo Lincolniensi in eo contra rationem juris gravatum asseruit, quod absens, inauditus, et indefensus, spoliatus est, contumacia sibi imposita, cum nulla unquam vocationem judicis contumaciter neglexisset. Præterea si contumax exstitisset, possessionem suam intra annum venienti et parato satisdare judicio sisti sibi restituendam esse dicebat de jure legum, et canonum, et sanctæ Ecclesiæ Romanæ consuetudine, vestigia cujus, utjustum est, Anglorum Ecclesia imitatur. Illo itaque ut satisdationem reciperemus instante, restitutionem possessionis petente, Alexander, præfigens Dominicam C proximam post octavas Paschæ, vestram audientiam appellavit,qui per misericordiam Domini finem causæ debitum imponetis.

ADRIANO papæ.

EPISTOLA XVIII.

AD EUMDEM.

Cum inter priorem de Pritelewella, et Robertum quemdam controversia super ecclesia Wacheringiis, quadam collusione, ut de eadem ecclesia Ricardo de Ambli præjudicium fieret, verteretur, absente eo et non citato, Ricardus de Ambli, qui præfatæ ecclesiæ fuerat possessor, per ejusdem prioris concessionem, reclamantibus quibusdam clericis Ricardi, iterum atque iterum absentiam ejus, prætendentibus et eum non citatum objicientibus, dominus D Londoniensis, nihilominus pro Ricardo sententiam tulit adversus priorem, qui sic vinci victoriam reputavit. Deinde cum incontinenti facta appellatione, a clericis Ricardi de Ambli ad nostram præsentiam, dominus Londoniensis sententiam suam, misso quodam sacerdote Willelmo, niteretur exsecutioni mandare, clerici Ricardi Robertum non admiserunt, nec injuriose restiterunt, sicut postmodum sacerdos confessus est, sed adversariorum manus vi moderatissima repulerunt. Quamobrem dominus Londoniensis, audita querimonia Roberti, quod in se manus violentas clerici de Ambli injecissent, eos denuntiavit excommunicatos; G. scilicet sacerdotem, S. A. quos licet hujus criminis [reos] crede

tione legitimorum testium, quod post edictum magisterium exercuerat, sed Joannes diem recipere recusavit, dicens se jam in procinctu Romani itineris esse. vos autem, auctore Domino, litigiis eorum finem debitum imponetis.

remus, sæpenumero mandavimus domino Londo- A Jordanus se die præfixa probaturum dicebat, asserniensi quatenus eos pro non excommunicatis haberet, ut fuerunt die appellationis ad nos factæ, aut saltem accepto sacramento ab eis quod juri parerent, absolveret. Quod cum facere distulisset, ab eis sacramentum, quod judicio ecclesiastico parerent, accepimus, die sibi præfinito, adversariis in probatione deficientibus, et audita reorum purgatione, ab objecto sibi crimine os absolvimus. EPISTOLA XIX.

ADRIANO papæ.

AD EUMDEM.

Causa quæ vertebatur inter magistrum Jord. Fantasma et magistrum Joannem Joichel., clericos domini Wintoniensis, super Winton. tandem translata est ad audientiam nostram. Auditis ergo alle- B gationibus magistri Jord. et instrumentis diligenter inspectis, memorato Joanni vestra et nostra auctoritate inhibuimus, ne contra voluntatem Jord. scholas regere præsumeret in præfata civitate. Die vero sequenti in nostra præsentia constiterunt, multa in se proponentes ad invicem : Jordanus, siquidem jamdictum Joannem contra religionem fidei in prædicta civitate sibi scholas usurpasse, et damna plurima intulisse dicebat, officio nostro sibi super his satisfieri postulans. Econtra Joannes se judicio. synodi super fidei læsione innocentiam suam purgasse asserebat, et magistrum Jordanum, cui similis purgatio adjudicata est, quoniam super fidei læsione similiter fueratim petitus, omnino defecisse dicebat, petens ut urgeremus vel ad purgationem ex judicio C præstandam, vel ad implendam pactionem quæ fide interposita dicebatur fuisse roborata. Illis itaque sic altercantibus, Joannes vestram audientiam appellavit, dicens se ostensurum quod sæpedictus Jordanus religionem fidei et sacramenti temeraverat, diem præfigens nativitatem Beati Joannis. Cum vero Jord. prolixitatem temporis causaretur, eo quod ab initio Decembris usque ad finem Junii terminum prorogasset, eam sæpefatus Joannes in festum Beati Michaelis protelavit. Nos autem quæstionem criminum vestræ reservantes discretioni, quia de jure scholarum magistri Jordani constabat, communicato fratrum nostrorum Cicestrensis, Herefordensis, et Wigornensis episcoporum consilio, domino Wintoniensi dedimus in mandatis, ne præfatum Jordanum

super scholis pateretur a Joanne ulterius fatigari:

et si eum inveniret vestræ et nostræ auctoritatis contemptorem, ipsum publice denuntiaret anathematis vinculo innodatum. Postmodum vero elapsis paucis diebus in nostram præsentiam redierunt, Jordano veterem querelam innovante. Dicebat enim Joannem post interdictum usurpasse scholas, et in sententiam anathematis incidisse. Joannes vero hoc constantissime inficiatus est, paratus incontinenti tactis sacrosanctis evangeliis jurare, quod post prohibitionem nostram a magisterio destiterat. Econtra

D

ADRIANO papæ.

EPISTOLA XX. AD EUMDEM.

In causa quæ vertitur inter Willelmum filium Godefridi, et Willelmum Lichefeldensis ecclesiæ canonicum, super ecclesia de Salawa quam sanctitas vestra venerabili fratri nostro Gauterio Conventrensi episcopo delegavit, ad nostram audientiam appellatum est, eo quod Willelmus filius G. curiam, episcopi suspectum haberet ut dicebat episcopo tum ei omnem juxta mandatum vestrum justitiam offerentem. Cum ergo jamdictus Willelmus resistente adversario in præsentia nostra suam proponeret actionem, eidem Willelmus Lichesfeldensis fori præscriptionem opposuit, appellationem ad nos factam asserens non tenere, eo quod a judice delegato nisi ad elegantem appellari non liceat. Alter itaque Willelmus statim ad sedem apostolicam appellavit, diem præfigens Kalendas Maias. EPISTOLA XXI.

ADRIANO papæ.

AD EUMDEM.

Cum inter Robertum Winegotum, et Willelmum de Sturministra super quibusdam parochianis et decimis sedente Adelelmo archidiacono Dorsetæ controversia verteretur, Robertus potente ea sibi pestitui, eo quod aliquando sibi adjudicata et resignata fuissent, quod et testibus se probare paratum asserebat, prædictus Willelmus, adversus quem ut possessorem petebatur, ad nostram audientiam appellavit. Cum itaque nostro se conspectui ambo præsentassent, eo quod Willelmus, licet appellaverit, minime instructus venerat, ad venerabilem fratrem nostrum Jocelinum Saresberiensem diocesanum eorum episcopum causam duximus remittendam, qui cumin synodo sua de causa sufficienter cognovisset, ita et ut ad pronuntiandum accingeretur, sæpedictus W. secundo auditorium appellavit. Cum autem die appellationi præfixa in præsentia nostra ambo litigaturi consisterent, sæpedictus Robertus, petitione sua semper præfatis parochianis et decimis exposita, tres testes produxit sacerdotes, jurare paratos se præsentes adfuisse cum ordine judiciario adjudicatum fuerat Roberto jus parochiale quod petebat, cum decimis. Quibus diligenter examinatis, et satis concordibus inventis, cum jam post suscepta testium juramenta pronuntiaturi essemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris, Hilario Cicestrensi, Gilberto Herefordensi, et Ricardo Londinensi episcopis, sæpedictus Willelmus absque ullius gravaminis allegatione, tertio, contra (2)

(2) Edit. et ms., tertio quam. Contra e conjectura dedi.

juris formam ut nobis visum est, ad consisto- A admittit? ut de aliis taceatur qui tamen apud vos rii vestri excellentiam appellavit, terminum appellationi præfigens Dominicam qua cantabitur : Lætare Jerusalem. Robertus vero terminum coarctavit, diem præfigens Epiphaniam. EPISTOLA XXII.

ADRIANO papæ.

AD EUMDEM.

Controversiam, quæ inter Robertum quemdam, et Ricardum de Ambly vertebatur, super ecclesia de Wacheringiis, serenitas vestra nobis decidendam delegavit. Partibus itaque e regione constitutis,cum assiderent nobis venerabiles fratris nostri, Ricardus Londoniensis et Hilarius Cicestrensis episcopi, Robertus memoratam ecclesiam petebat, quam sibi in curia Londoniensi adjudicatam asserebat. Econ. tra Ricardus quadam collusione adversus monachos de Pritelewella dictatum esse judicium allegabat, se vero ecclesiæ possessorem nunquam citatum, nullam inter se et Robertum latam fuisse sententiam constanter asseverans, quod et ipse Londoniensis episcopus palam nobis omnibus confessus est. Robertus itaque ad hæc nihil respondens, audientiam vestram appellavit, diem constituens Oct. B.Andres. EPISTOLA XXIII.

AD ALFREDUM EPISCOPUM WIGORNENSEM (3). ALFREDO Wigorn. episcopo.

Super prudentia vestra satis admirari non possumus, quæ, nostro, et fratrum nostrorum consilio postposito vel contempto, in se videtur provocare indignationem superiorum fere omnium potestatum. Summus pontifex, serenissimus princeps, illustris regina, a fraternitate vestra modicum quid exspectant, in quo honestati et indemnitati vestræ, quam utilitati eorum, magis prospectum erit. Certe si rem grandem eorum quilibet peteret sigillatim, jure optimo debuerat exaudiri. De nobis et fratribus nostris taceatur ad præsens, quos, si placuisset, non oportebat in consilio vestro locum tenere novissimum. Vereor, dilectissime frater, vereor ne consiliarii vestri consilium insipiens et inutile dederint, dum nobis omnibus apud vos præferri studuerint. Omnes consulunt in commune, ut juxta principum voluntatem magistro Salomoni cedant ecclesiæ, quæ in transactionem Godefridi et Willelmi venisse dicuntur. Nonne fuerat eorum tam laudabilis non mo

B

C

do acceptanda, sed prævenienda voluntas? Honestum D et litteratum virum vestris volunt obsequiis mancipare, et dum liberalitatis vestræ munus implebitis, id agere ne fiant irrita quæ de labiis episcopi processerunt. Fuerat sane contemplatione litterarum et morum, et jure societatis antiquæ asciscendus, id etiam nemine postulante. Nonne indignus est, in opportunitatibus suis, fratrum consilio, qui illud tam leviter aspernatur ? Nonne preces illius merentur excludi, qui tam piam voluntatem principum non

[blocks in formation]

plurimum posse debent ex merito, voluntas domini papæ pleniori benignitate interpretanda erat. Vulgo dici solet et acceptum fideliter, verum est, quia summi pontificis voluntas decretum est: et ne in jure constituendo causarumque discissionibus duntaxat obtinere credatur, faciendi necessitatem, cum innotuerit, amantium devotioni solet indicere. Sed forte dicetis hoc demeruisse magistrum S. qui adversus innocentiam vestram reginæ animum concitavit: quid hoc aliud est quam reginam, quæ eum vobis audientibus excusavit, ream mendacii facere? Et quia voluntatem domini papæ vobis innotuisse non ambigimus, fraternitati vestræ præsentium significatione præcipimus, ut eam impleatis, prohibentes ne quid contra eam super ejusdem ecclesiis innovetur; præcipimus etiam ut nobis faciatis copiam litterarum, quas G. archid. super hoc attulit. Novit discretio vestra quid eum sequatur, qui scit et non facit Domini voluntatem.

EPISTOLA XXIV.

AD REGEM HENRICUM (4).

Regi Anglorum.

Sicut clementioris famæ beneficio nobis innotuit, virtus vestra semper in Domino prosperatur, qui successus vestro adjectis successibus cumulare non desinit, et in tanto prosperorum cursu, vestri et sui dedit habere notitiam. Et quidem quæ apud nos sunt, tanta pacis et quietis lætitia perfruuntur, ut bellicæ tempestatis, et cladis publicæ, totamque præcedentium malorum seriem regni vestri felicitas præter opinionem popularem demulceat, vel omnino absorbeat. Digitus Dei est hic, qui in manu pueri sui domini mei regis aurea reformat sæcula, et omnium auctore Domino molestiarum a commissis vobis nationibus et linguis, propulsavit incursum. Tantæ tamen felicitati derogatur in uno, quod, languentibus desideriis, diutius destituimur corporali præsentia vestra, qui majestatis, et virtutis vestræ beneficiis indesinenter affluimus. Scimus quid loquamur, qui et ex abundantia cordis loquimur, et pro regni vestri incolumitate ætatem ex parte transegimus in laboribus et ærumnis. Verumtamen quia, urgente amoris fide, non possumus pro vobis non esse solliciti, beatitudini vestræ, quam in longa et felicia tempora protendat Dominus, supplicamus, ut per latorem præsentium ea quæ circa vos sunt nobis significare dignemini. Certo quidem certius est, quod ab incolumitate vestra, non modo totius insulæ, quæ vobis votis felicibus salutem precatur, salus pendet, sed omnium etiam circumjacentium nationum.

EPISTOLA XXV.

AD EPISCOPUM DUNELMENSEM.

H. episcopo Dunelmensi.

Juxta relationem vestram habemus quod possimus

(4) In persona Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi.

« PoprzedniaDalej »