Obrazy na stronie
PDF
ePub

factus non est, creatura non est,

etc. Idem: « Non A Non ita aliquid esse desinit ut nihil sit, sed solum

assumes nomen Dei tui in vanum. (Exod. xx). No-
men ejus non debet in vanum accipi, ut putemus
eum factum, per quem omnia facta sunt. » Item,
Ambrosius in primo libro De Trinitate: « Probe-
mus, inquit, creatum esse Dei Filium. Ubi sunt qui
creaturam Christum appellant? Nam si creatus es-
set, subditus esset vanitati. Non ergo Christus
creatura est, quia, attestante Apostolo, omnis crea-
tura subjecta est vanitati (Rom. vii). » Item
Anastasius [1. Athanasius] : « Non factus, non creatus,
sed genitus. Hanc autem contrarietatem quæ vide-
tur, facile est solvere secundum regulam illam Au-
gustini in libro De Trinitate. Quapropter, inquit,
cognita ista regula intelligendarum Scripturarum
de Filio Dei, ut intelligamus quid in eis sonet se- B
cundum formam Dei, in qua æqualis est Patri, et
quid secundum formam servi quam accepit, in qua
minor est Patre, » Non conturbamur tanquam con-
trariis ac repugnantibus inter se sanctorum libro-
rum sententiis. Nam secundum formam Dei æqualis
est Patri et Filius et Spiritus sanctus, quia neuter
eorum est creatura; secundum autem formam servi
minor est Patre; quia ipse dixit Pater major me est
(Joan. xiv). Minor est seipso, quia seipsum exinani-
vit (Matth. XII); minor Spiritu sancto, quia ipse
dixit In Spiritu Dei ejicio dæmonia (Luc. 11). Et
iterum Spiritus Domini, inquit, super me (ibid.).
Secundum formam Dei omnia per ipsum facta sunt,
secundum formam servi ipse factus est ex muliere
factus sub lege, etc. Hanc itaque,... tanquam uti-
lem regulam sequentes dicimus quia omnes aucto-
ritates, quibus affirmatur Christum creatum sive
creaturam esse, ad humanitatem ejus referendæ
sunt; quibuscunque vero hujusmodi aliqnid nega-
tur, ad divinitatem ipsius referri non dubitetur.
Unde ipse Augustinus in eodem : « Quid vero de
ipso propter quid, et quid secundum quid dicatur,
adjuvante Domino, prudens et diligens et pius.
lector intelligat. Hinc etiam Gregorius Surrexit,
non est hic (Marc. xvi): « Non est hic, inquit, per
præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per
præsentiam majestatis. Ecce et ibi erat secundum
divinitatem, et ibi non erat secundum humanita-
tem. »

Si quis ergo hanc regulam diligenter inspiciat, videbit in talibus nullam esse contrarietatem sive contradictionem. Maxime autem et auctoritates et rationes quibus probant sancti auctores sive doctores, Christum sive Dei Filium non esse creaturam contra Arianos facerent, qui dicunt Christum Filium Dei esse adoptivum, non genitum, sed factum et creatum. Magister Hugo de S. Victore istam reddit rationem quare Christus non sit creatura: «Hoc est, inquit, creaturam esse aliquid de nihilo esse, hoc est esse aliquid ex nihilo fuisse ; non autem omnis qui aliquid incipit esse non incipit, quia incipit esse aliquid. Sicut qui aliquid esse desinit, non ideo desinit, quia aliquid esse desinit.

C

D

ut id quod esse desinit, jam non sit. Sicut non sem-
per, qui aliquid esse incipit, quasi esse incipiat,
ut aliquid sit, sed ut aliquid quod prius non fuit
esse incipiat ut jam sit. Ita Christus quando esse
incoepit, nec tamen aliquid ita esse incoepit quasi
prius aliquid non fuisset; quia priusquam hoc fuit
quod aliquando esse incoepit, fuit aliquid quod
semper fuit, et nunquam cœpit. » Et circa finem
capituli subdit : « Paulus, inquit Ambrosius in libro
De Trinitate, prohihet me creaturæ servire, et
Christo admonet serviendum. Non enim Christus
fuit creatura. » Et post pauca: « Vide ergo quo-
modo Christum et factum et creatum, secundum
aliquid affirmat, quem tamen creaturam esse
gat. » In hoc capitulo venerabilis ille magister
testatur quod Christus in tempore esse coepit aliquid
quod prius non fuit, et quod Christus sit factus et
creatus. Aliam autem ab ea quam præmisimus
assignat rationem, quare Christus non sit dicendus
creatura. Sed quia idem ipse Ambrosius cujus
auctoritate nititur, sicut supra in proximo ostensum
est, alibi asserit Christum creatum esse, et Au-
gustinus et alii quilibet sancti doctores in hac
assertione conveniunt; prior illa solutio secundum
Regulam Augustini præferenda videtur.

[ocr errors]

ne

Sed adhuc objicitur: Si Chistus est aliquid creatum, ergo est aliquid posterius et minus Patre; quod est contra illud: In Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus. » Item, si Christus est aliquid creatum, est aliquid differens a Patre; in Trinitate autem nulla est differentia, nulla diversitas, sed convenientia et prima unitas. Similiter, Christus est alicujus naturæ creatæ ; ergo est posterioris et minoris naturæ quam Pater. Item, est alicujus naturæ creatæ ; ergo est alterius naturæ quam Pater. Vel sic: Natura Filii est creata, quod non Patris, ergo natura Filii est differens a natura Patris. Hæc omnia ergo et hujusmodi facile solvuntur secundum prædictam regulam Augustini Quia enim Christus geminæ naturæ est, refert quid de Deo et secundum quid dicatur. Item Ambrosius: Si Christus fuit aliquid personaliter unitum, mortuo Christo illud fuit, aut non. Si Christo mortuo fuit, cum illud non esset nisi quoddam totum anima et carne compositum, illud totum sive compositum tunc fuit. Quod si illud unicum tunc non fuit per fruitionem Dei et personalem unionem, quam habuerat, amisit. Hæc autem bona sine peccato mereri non potuit; ergo aut illud unitum peccavit, aut Deus injuste tali et tanto bono ipsum privavit. Possem hic dicere quod illud totum mirabiliter fuit in partibus separatis, sicut etiam localiter separatis, singulis hominibus, nihilominus est unus populus; et disgregatis singulis capitibus, nihilominus est unus grex; sicut et panis incisus non perit, sed in partibus suis existit; vino etiam in diversis vasis transfuso, in diversa manet illud vinum quod prius. Quid autem mirum si Christus

divulsis partibus hominis, totus homo erat, quan- A mur, magnificabimur, ostendit Propheta se unum doquidem et mortuus vivebat, et in morte, sicut ante, perfectus Deus et perfectus homo erat. Verisimilius est tamen quod secundum integritatem et totalitatem suam ad tempus esse desiit, sed in meliori statu tertia die resurrexit. Et hoc eadem justitia qua secundum bona merita nihilominus sancti, resolutis corporum et animarum vinculis, per multa etiam temporum curricula a gloria resurrectionis differuntur, quod autem totum aliquod ad tempus esse desierit, videtur Anastasius de Christo sensisse Qui, ait, maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei Filius denuo assumptum quod in morte fuit depositus, vel assumptum ideo dicit in resurrectione; tunc enim quem assumpserat in personam, assumpsit in gloriam; unde est B illud pro assumptione matutina, id est pro resurrectione mane facta. Legitur etiam super illud in Evangelio Joannis (cap. x) Ego pono animam, etc. illud Augustini : « Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima a Verbo separata, sed caro animam posuit quando exspiravit, qua redeunte, surrexit. Mors itaque ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a Verbo Dei. » Ideo forte cum dixisset « suscepit hominem,» ita exposuit, id est carnem et animam, sed separavit neutrum a Verbo Dei. Ideo forte cum dixisset

suscepit hominem, » statim subjecit, id est carnem et animam, ne hoc quod sequitur, scilicet nunquam deposuit, de composito ex carne et anima intelligeretur, quod in triduo illo non fuit, nisi tropice dicatur fuisse in partibus, quia partes ejus etsi ab invicem separatæ, in terra tamen fuerunt. Quid autem in talibus proprie, quid etiam tropice dici possit aut debeat, prudens et diligens lector intelligat. Potest etiam simplicius intelligi: Suscepit hominem, id est carnem et animam, ut hac expositione diversæ hæreses percellantur. Quidam enim dixerunt Deum tantum humanam animam accepisse, alii vero tantum humanam carnem, sed procul dubio, qui totum hominem fecit, ut totum reficeret, totum suscepit. Ideo cum dixisset Verbum suscepit hominem, ne quis nomine hominis audito, partem tantum hominis acciperet, addit : id est carnem et animam, non carnem sine anima, nec animam sine carne; quia sicut ait Augustinus: « Factus est pro nobis verus homo et plenus, in eo verus, quia veram habet humanam naturam; in eo vero plenus, quia carnem humanam suscepit et rationalem animam. Relinquitur ergo firmum illud etiam indissolubile Christum ex tempore factum et creatum esse, unde et legitur quod Christus sive homo ille non semper fuerit.

CAP. XVIII. Auctoritates quious probatur quod Christus non fuit semper.

Super illum psalmum Exaudiat te Deus (Psal. XIX) legitur auctoritas illa: «Dum ait lætabi

de Ecclesia tanto tempore ante Christum. Item Augustinus et alii sancti doctores unanimiter docent quod quædam membra caput, id est Christum præcesserunt, quædam, secuta sunt, juxta illud: El qui præibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna filio David (Marc. x1). Si antiqui justi tempore Christum præcesserunt, ante Christum fuerunt. » Item Augustinus super Joannem habuit aliquando Dei Filius . . . humanæ. Idem ipse hominis filius nondum erat homo, non semper fuit hominis filius, et postea coepit habere quod habuit Dei Filius, sed ex quo fuit, totum habuit quod Dei Filius, non semper habuit hominis filius quod fuit Dei Filius. Idem: « Sic nos electi quomodo ille clarificatus, quia priusquam mundus esset nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus." Item Haimo: Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus et Rex omnium sæculorum, scilicet præteritorum, præsentium et futurorum. Homo vero assumptus a Verbo ex eo tempore rex est futurorum ex quo assumptus est a Verbo. Nam præteritorum sæculorum non fuit rex homo ille quando erat. Item Augustinus Christus naturaliter etsi forte homo est, recens est, tamen est æternus Deus, si est homo recens, est homo qui non semper fuit. » Item Augustinus : Ex quo homo esse cœpit, ex illo est Deus. » Idem « Creavit Virginem creandus ex Virgine. Si creavit, erat, si creandus, nondum erat. » Idem: « Ita ab initio fidei suæ homo quicunque C gratia fit Christianos, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus. Homo ille non ab initio temporis, non ab initio mundi, sed ab initio suo, hominis scilicet, factus est Christus. » Ergo homo ille habuit initium terræ, quare homo ille non semper fuit.

[ocr errors]

CAP. XIX. Auctoritates quæ videntur contrariæ. Augustinus super Joannem : Quomodo de mundo per quem factus est mundus, Deus de mundo post mundum facti sunt quia prius mundus, et sic homo de mundo, prius autem Christus, deinde mundus, quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil, quia in principio erat Verbum. » Item Isidorus: « Pauliani a Paulo Samosateno D exorti sunt, qui dicunt non semper fuisse Christum, si a Maria sumpsisset exordium. »> Alibi etiam legitur: « Puer ille creavit stellas. » Et ipse Christus : Ego principium qui loquor vobis (Joan. vш).

Solutiones.

Harum contrarietatum similis est solutio ac præcedentium secundum regulam S. Augustini, ut auctoritates quæ dicunt Christum sive hominem illum non semper fuisse, ad personam illam secundum humanitatem referantur; illæ vero quæ dicunt semper fuisse de eadem persona secundum divinifatem accipiantur. Potestque dici quod aliquando hoc nomen Christus sive per hunc sermonem homo

una persona est duæ substantiæ, et duæ substantiæ sunt una persona; alioquin nec Deus factus est homo et homo Deus, nec unus Christus est Deus et homo; quod vero in hac disputatione naturam et substantiam indifferenter accipimus, quemquam movere non debet. Boetius enim contra Eutychen et Nestorium naturam quadrupliciter describit. Prima descriptio sic assignatur: Natura est earum rerum, quæ cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt, hanc ait omnes res includere quæ sunt. Secunda sic: Natura est vel quod facere vel quod pati possit. Habes, inquit, diffinitionem ejus significationis naturæ qua tantum substantiis copulatur. Qua in re substantiæ quoque reddita est diffinitio.

ille significatur persona, aliquando substantia sive A stantia humana facta est persona divina, et sic natura ipsius personæ. Quando ergo dicitur Christus sive homo ille non semper fuit, substantia illa sive natura supponitur, quando vero dicitur Chrislus sive homo ille semper fuit, non natura humana vel divina sed persona subditur. Ad explanationem etiam horum verborum Deus est homo et homo est Deus, Deus est Deus et homo, homo est homo et Deus, Deus factus est homo, et homo factus est Deus, hujusmodi consideratio non erit inutilis, utrumque enim illorum nominum Deus et homo aliquando personam, aliquando naturam sive substantiam significat. Cum ergo dicitur Deus est homo, hoc dicitur quod persona divina est substantia humana, e converso cum dicitur homo est Deus, hoc dicitur quia substantia humana est persona B divina. Cum vero dicitur Deus est Deus et homo, uni personæ duæ naturæ attribuuntur. Similiter cum dicitur homo est homo et Deus, eidem personæ eædem duæ naturæ attribuuntur. Item, cum dicitur Deus factus est homo, hoc dicitur quod persona divina facta est substantia humana. Cum vero dicitur homo factus est Deus, hoc dicitur quod substantia humana facta sit persona divina. Non tamen nego frequenter his locutionibus unionem sive habitum, sive assumptionem figurate significari. Nunc vero sequestrata paulisper hujusmodi figura, proprios liceat distinguere intellectus; quando enim factus est homo aut substantia sive natura divina facta est substantia sive humana natura, aut persona divina facta est persona quæ ipsa prius non fuerat, aut natura sive substantia divina facta est persona humana quæ non semper fuerat, aut persona divina facta est natura sive substantia humana. Similiter quando homo factus est Deus, aut quædam persona humana facta est persona divina, aut natura sive substantia humana facta est substantia divina, aut natura sive substantia humana facta est persona divina. Cum ergo impossibile sit utramque istarum naturarum sive alteram factam esse aliam, hoc enim fieri non posset, sino conversione vel confusione substantiæ, quod esset contra illud Athanasii : « Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deo, unus omnino non confusione substantiæ, sed unitate personæ. » Cum etiam impossibile sit personam divinam et personam humanam vel alteram earum esse aliam, hoc enim nullatenus fieri posset, nisi permistione quadam utraque in alteram transiret, et altera pars esse desineret. Cum etiam hæc impossibilia sint quod natura divina in Christo facta sit aliqua persona, et quod illa persona facta sit natura divina, hoc autem fieri non posset quin Christus unus et alius esset contra illud Athanasii Cum sit Deus et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Cum hæc, inquam, omnia impossibilia sint, hæc duo veræ et catholicæ fidei relinquuntur, quod persona divina facta est natura humana, sive sub

Nam si nomen naturæ substantiam monstrat, cum naturam descripsimus, substantiæ quoque est assiguata. Descriptio tertia proponitur hoc modo: Natura est motus principium secundum se, non per accidens. Hic vero, ut ipse ait, naturæ nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeæ tantum substantia naturam habere videantur. Quarta etiam subditur : Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Cum tot modis dicatur et diffiniatur natura, tam Catholici quam Nestorius secundum ultimam diffinitionem duas in Christo naturas esse constituerunt, Neque enim easdem dicunt in Deum atque in hominem differentias convenire. Ecce, teste Boetio, aliquando nomine naturæ intelligitur substantia. AuC gustinus super illum locum psalmi: Infixus sum in limo profundi et non est substantia (Psal. LXVIII). Substantia intelligitur id quod sumus a Deo : naturæ ipsæ substantiæ dicuntur, ut homo, pecus, terra, cœlum, et hujusmodi omnia; unde et in libro De Trinitate formam, id est naturam humanam, dicit esse personam Filii : « Forma, inquit, illa suscepti hominis Filii persona est, non etiam Patris. » Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo, eum misisse dictus est. Ecce formam sine dubio ita accepit, ac si diceret naturam; unde idem in libro De fide ad Petrum : « Cum de Christo audis quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere in illo formæ nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei erat, de quo natus erat. » Idem, non aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formæ servilis, id est naturæ humanæ susceptio. Utraque ergo in Christo est forma, quia utraque natura et plena est in Christo substantia divina et humana. Et hic pro eodem accepit formam et naturam sive substantiam. Hilarius quoque in libro De Trinitate ait : « Vere in forma non alia intelligentia est quam in Dei munere natura. Quod autem Christus sit divina natura, nemo catholicus negat. Quod autem sit natura humana præmissis et aliis auctoritatibus multis comprobatur; quare Christus est duæ naturæ, quia est dua

D

1083

:

JOANNIS CORNUBIENSIS EULOGIUM AD ALEXANDRUM III,

Opiniones hæreticorum.

1084

Non timent condiscipuli mei, sed timeo ego ne anathema istud involvat : « Si quis dixerit atque crediderit,» etc., quia non dicunt nec credunt aliquem hominem a Filio Dei assumptum fuisse. Hane vero distinctionem geminæ significationis sive acceptionis utriusque horum nominum Deus et homo, hæreticos omnes aut omnino latuisse aut in erroris sui periculo subterfugisse non dubito, qui vel duas personas vel unam solam substantiam sive naturam Christum esse dogmatizaverunt ; ut Nestorius, qui Christum confitens Deum esse et hominem, his duobus nominibus duas in Christo personas intelligendas esse putavit. Eutyches vero Deum factum hominem confitens, in una persona manere duas naturaз non credidit, id falso arbitratus, quod si in Christo essent duæ rationales naturæ, duæ necessario essent personæ ; quorum miseram stultitiam, stultum et miserum est tot greges scholarium, his temporibus, in hac tanta luce et gloria Christianæ fidei, sive magistrorum amore, sive qualibet alia causa blandiente, pertinaciter imitari. Me vero non metuo vel ingratitudinis vel levitatis damnari, si quæ junior accepi vel tradidi, nunc tamen senior et sanior graviori et saniori judicio immutaverim. Non est hoc culpa levitatis, nisi leves judicandi sunt omnes peccatores qui vel sero poenitent; non ingratitudinis, nisi hæc gratia debeatur magistris, ut eorum sequamur errores; cum unus sit magister noster qui in cœlis est, contra quem quidquam sentire vel cuiquam consentire non licet. CAP. XX. Conclusio ex præmissis quæ in exordio proposita sunt.

substantiæ; et est duarum naturarum, quia duas A natura vel substantia quæ assumpta est intelligerda habet, secundum Boetium, specificas sive substan- fore nemini sapientum ambigere licet. tiales differentias, divinitatem et humanitatem; et quæ secundum naturam semper a se invicem longe differunt, et contra naturam in unitatem personæ inseparabiliter conveniunt. Utrum autem proprie vel improprie Boetius specificas differentias dixerit supra diximus. Illud etiam quod ait Boetius, neque easdem in Deum et hominem differentias convenire, si utroque nomine Dei scilicet et hominis persona significetur, stare non potest. Omnia enim quæ conveniunt Christo, conveniunt personæ Dei et hominis. Una enim et eadem est persona Dei et hominis, quæ a seipsa non differt; sed his nominibus duæ substantiæ hic significantur, quibus eædem differentiæ non conveniunt. Alii vero, sicut jam B diximus, et iterare non piget, utrumque nomen personam non naturam significat, ut cum dicitur Deus passus est et similia, nihil de divinitate dicitur, sed de divina persona. Et cum dicitur, homo seipsum suscitavit et similia, nihil humanitati attribuitur, sed personæ hominis, scilicet Christi, quæ non est alia persona quam Dei; una est enim persona Dei et hominis, licet una et alia natura. Si qui mirantur quod duplicem hujusmodi significationem in his nominibus habere contendimus, quid in his dicent Deus genuit, Deus genitus est, Deus procedit, sive processit? Nonne in singulis de persona servi est ? Nonne de substantia? Sed tamen hæ tres proprietates his tribus verbis personis tantum attribuuntur, ut quidam ex illa auctoritate C Joannis Damasceni conjiciunt: Non differunt ab invicem hypostases secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates. Characteristica vero, id est determinativa sunt, id est hypostases determinant. Hic tamen non dicitur quia hæ proprietates divinæ naturæ non conveniant, sed hoc potius quod non naturam seipsa, sed personas ab invicem distinguant; hanc autem quæstionem utrum una substantia sive natura genuit et genita sit et procedat, perplexam non credit quisquis existimat quod non unus et idem Deus genuit et genitus est et procedit; vel qui e contrario sentit quod una res et eadem et gignens est in Patre, et genita in Filio, et procedens in Spiritu Sancto. Sed de his alias disputabitur, nunc ad propositum revertamur. Quid etiam de eis dicent, Deus est unus, Deus est trinus, Deus est Trinitas, Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus ? Nonne de substantia sermo est? Nonne de personis sive persona? Audiant etiam unde magis mirari possunt. Augustinus in Expositione symboli ait : « Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. » Hic sine dubio homo Jesus Christus non pro persona accipitur, sed pro substantia. Alibi vero personam potius significat, ut cum dicitur homo Jesus æqualis est Deo et coæternus Patri, et creavit omnia, et similia. Hæc de persona quam assumpsit, non de

Quoniam itaque quæ in exordio proposuimus, prout capiebant brevitas operis et parvitas opificis, auctoritatibus et rationibus roborata sunt, sanctos Patres et institutos fidei sequens audeo dicere, credere et confiteri quod Christus est aliquis homo et utique sanctissimus et beatissimus hominum ; et quod Christus secundum humanitatem est aliquid, et utique verus homo, animalis verum corpus, natura, substantia, unum totum. Et quod ipse secundum alteram naturam increatus et creator; secundum alteram et creatus et creatura. Non tantum dico simpliciter Filius D Dei est creatura, vel etiam Christus est creatura, sed hoc addito secundum humanitatem, sicut ait Apostolus: Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. 1), unde Augustinus : « Hoc dicit Apostolus ne putetur homo tantum. Dicendo namque eum factum secundum carnem, innuit esse alteram naturam secundum quam est infactus, scilicet divinam. » Ubi occurritur impietati hæreticorum, qui obtuso corde hoc capitulum intelligentes, Christum tantum hominem esse accipiunt, divinitatem vero in eo non intelligunt. Addendo enim secundum carnem, servando divinitati suam dignitatem, qua Christus Verbum Dei Patris est, per quod facta sunt omnia;

non enim est factus secundum id quod Verbum Dei A qui creatus est, Deus qui suscitavit est homo qui

est. Ideoque Apostolus cum factum diceret Christum, addidit secundum carnem, ut secundum Verbum quod est filius Dei non factum a Deo, sed natum esse monstraret.

Cum de Christo agitur, distenguendum est quid

de eo et secundum quid dicatur.

Quoties autem verba sanctorum vel ipsius Domini hujusmodi determinationes non habent, ut est illud: Pater major me est (Joan. xiv). Spiritus Do• mini super me (Luc. 1). Ab initio et ante sæcula creata sum (Eccli. xxiv). Ego Deus creavi eum (Isa. XLV). Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII), et similia; tunc recurrendum est ad præmissam Augustini auctoritatem, qua monetur distinguere cum de Christo agitur, quid de eo et secundum B quid dicatur. Ut ergo sicut a principio, ita et in fine hujus Eulogii quod de pauperie mea gratiæ vestræ destinavi, licet sim novissimus in Ecclesia, totius Ecclesiæ principem sed Patrem, judicem sed pastorem alloquor. Hoc est desiderium meum, hæc est petitio mea, ut, sicut Romani pontificatus apicem decet, generali decreto et in perpetuum valituro sublimitas vestra præcipiat omnes nos in unum de homine assumpto certa sapere. Et hoc amplius de assumptione hominis quam de assumptione vestis sentire quod Deus qui assumpsit, est homo qui assumptus est, sicut Deus qui creavit est homo

suscitatus est, et clarificavit et clarificatus est. Eadem etiam auctoritate vestra, quam nulli hominum contemnere licet omnes inviolabilis præcepti necessitatem sive spontanei, sive inviti suscipiamus, ut simul et similiter confiteamur et contra Eutychen unam personam Christi duas esse substantias, et contra Nestorium duas substantias unam personam, et contra Appellem et Manichæum Deum non in fantasia hominem apparuisse, sed vere et essentialiter hominem exstitisse, et contra Appollinarem non solum corpus, sed corpus et animam simul assumpsisse, in quibus et ex quibus perfectus homo dignoscitur, et contra Aligios Christum non modo hominem esse, sed hominem qui ex tempore coepit, et Verbum quod erat in principio, et contra Paulinos Christum Dei filium semper fuisse, non a Maria sumpsisse initium, quia idem ipse et secundum divinitatem creator fuit ante creandam Virginem. Hæc et his consentanea quælibet catholica sunt; et nisi credantur in Ecclesia, non moneri tantum, sed juberi etiam possunt. Credere namque necesse est quæ nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

Hæc conclusio est inserta petitioni, ex qua scribentis intentio plenius quam proæmio declaratur. Explicit feliciter.

JOANNIS CORNUBIENSIS

LIBELLUS

DE CANONE MYSTICI LIBAMINIS ET EJUS ORDINIBUS.

(Vide Patrologia tom. CLXXVII, col. 455, inter Append. ad Opera Hugonis Victorini.)

ANNO DOMINI MCLXXX

GUICHARDUS

LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS.

NOTITIA

(Gallia Christiana, nov. edit., tom. IV, col. 126.)

Guichardus, qui et Wicardus et Vicardus nuncupa- C electus Lugdunensis archiepiscopus adversus Dro

tur, fuit primum ordinis Cisterciensis monachus, tum abbas Pontiniacensis, ubi S. Thomam Cantuariensem archiepiscopum suscepit, habitu induit monastico, et intima cum eo amicitia conjunctus est. Demum

gonem, et quidem jam anno 1164, si Drogonis ipsius, et canonicorum Lugdunensium epistolæ ad Ludovicum regem adhibenda fides. Imo in monumentis ad histor. Burgund. a Perardo collectis

« PoprzedniaDalej »