Obrazy na stronie
PDF
ePub

sentialiter et substantialiter est Deus; et ita secun- A res sunt, sed unus Christus. » Item Boetius contra

dum quod Deus est aliquid, et secundum quod homo est aliquid. Quod autem secundum has duas naturas sit aliud et aliud, sacris auctoritatibus et solidissimis fundamentis innitur.

Eutychen et Nestorium: Si hominem Christum intelligas, idem est Deus atque homo, quoniam natura Deus est, homo assumptione, suntque in eo gemina natura, gemina substantia, quoniam homo et Deus una persona est, quoniam idem homo atque Deus. » Sed hic insurgunt qui contra nos sunt, quia dicit Boetius: Deus est Deus natura, homo assumptione, ac si dictum sit, quod Christus sit natura Deus, homo vero non natura, sed assumptione, quod non est verum. Ideo ita distinxit Boetius quod Deus est natura, et non ex assumptione, homo vero ita est natura quod assumptione. Sicut dicitur Deus est Deus natura, Salvator est gratia, quia quod Deus est, hoc est solius naturæ; quod Salvator, hoc est naturæ ita quod gratiæ. Si respondeant B ipsi: Quomodo homo Christus homo est ex natura, Deus est autem ex assumptione? Non homo Christus, id est Christus habens hominem est habens hominem ex natura et Deus ex assumptione; ino potius est Deus ex natura, homo ex assumptione. Quanto igitur verius est quod nos cum Boetio sentimus, quia homo ille homo est ex natura sua, sed Deus ex assumptione, id est quia a Deo in unitatem personæ assumptus est, et idem ipse Deus est; Deus est ex propria natura, sed homo ex assumptione, id est quia hominem assumpsit. Assumptio autem non excludit naturam, sed modum insinuat habendi naturam; qui per naturam æternam Deus est, per naturam ex tempore assumptam homo est. Ex præmissis liquido demonstratur quod Christus est aliud et aliud, et quod alia est et alia substantia unde patet quod secundum quod homo est aliquid, et secundum quod Deus est aliud. Similiter secundum quod homo est aliqua substantia, et secundum quod Deus est alia substantia. Alioquin si Christus non est aliud et aliud, Christus non est Deus et homo. Si enim Christus est Deus et non aliud, Christus est tantum Deus; item, si Christus est homo et non aliud, Christus est tantum homo; ergo si Christus est Deus et non aliud, vel homo et non aliud, Christus non est Deus et homo. Si Christus est Deus et homo, ergo Christus est Deus et aliud, et homo est et aliud; quare Christus est aliud et aliud.

CAP. X. Quod Christus est aliud et aliud. Augustinus super Joannem : « Aliud est Verbum Dei, aliud homo; sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia hominis persona, quoniam uterque Christus et una persona. » Idem ad Felicianum « Aliud Dei Filius, aliud hominis filius, sed non alius. » Item: « Dei Filius aliud de Patre, aliud de matre. » Item Leo papa : « Christus etsi unum manet ab æternitate, aliud tamen cœpit esse in tempore; quæ tamen in unitate conveniunt, nec separationem possunt habere, nec finem. » Item Augustinus De Trinitate: « Forma Dei accepit formam servi, uterque Deus, uterque homo; sed uterque Deus propter accipientem Deum, uterque homo propter acceptum hominem. »> Idem in libro De Trinitate: Cum legitur caro Verbum factum (Joan. 1), intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, uterque simul unam personam Deum et hominem ineffabilis gratiæ largitate conjunctam. » Idem super Joannem : « Utrumque novimus in Christo, et unde æqualis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo; et unus est Christus Deus et homo. » Idem super Joannem Qui credit in me, etc. (Joan. vi). « Quia homo apparebat, Deus in homine latebat, ne pu- C tarent eum hoc tantum esse quod videbant. Vult se credi talem tantum, qualis et quantus est Pater. » Idem super psalmum illum : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psal. XXIX), a Christus nec Deus tantum, nec homo est, sicut diversi hæretici dogmatizaverunt, sed verus Deus, et verus homo; non duo tamen, sed unus est Christus. » Item Augustinus in Enchiridion : « Christus Jesus Deus de Deo est, homo autem est natus de Spiritu sancto ex Maria Virgine; utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius unicus Dei Patris omnipotentis, ex quo procedit uterque unus; sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem, non duo filii Deus et homo, sed unus Dei Filius, Deus sine initio, homo a certo initio. Idem super Joannem D Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua æqualis est Patri, et humanam qua major est Pater; utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus. » Idem in libro De fide ad Petrum Firmissime tene et nullatenus dubites, Dei Verbum quod caro factum est, duas naturas inconfusibiliter permanere; unam divinam, quam habet cum Patre communem; alteram humanam secundum quam dicit: Pater major me est (Joan. xiv). » Item in libro De Trinitate : « Cum Filius sit Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo. Idem super Joannem : Anima et corpus duæ res sunt, sed unus est homo; Verbum et homo duæ

K

:

CAP. XI. Quædam quæ his videntur contraria. Augustinus in Enchiridion : « Quæ bona voluntas et quæ bona opera præcesserunt, quibus mereretur ille homo fieri una persona cum Deo? Nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium præstitum est, ut singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo homo esse cœpit, non aliud cœpit esse homo quam Dei Filius, et hoc unicus, et propterea Dei Verbum; quia ab illo suscepta caro facta est utique Deus, aut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro ita sit Christus una persona Deus et homo? » Item Hilarius in libro De Trinitate: « Quæro an filius hominis idem sit et Filius Dei, et cur alius

non sit Filius hominis, et aliud Filius Dei, Verbum caro A in eadem epístolà: « Sitivit Deus ac potavit in factum. Et eum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius, requiro quis in hoc filio hominis, qui et Filius Dei est, glorificatus sit. » Hoc autem absque privilegio ita solvi posse conjicimus, ut sicut Augustinus de personis dicit tria pro tres; ita et hic aliud ponatur pro alius, quod patet in prosecutione. Augustinus etiam ita concludit sententiam : « Una persona Deus et homo, » non dicit una substantia vel una natura. Similiter accipitur illud Hilarii, vel quia non dicit Hilarius simpliciter, curn aliud non sit filius hominis, neque aliud Filius Dei, sed mox addit : « Verbum caro factum. » Non negat quin aliud sit filius hominis, aliud sit filius Dei, sed dicit quod non aliud homo Christus, aliud Deus homo. Cum enim dicitur aliud Deus, aliud homo, B differentia naturarum ostenditur, cum vero dicitur Deus homo, sive Verbum caro, ita personæ unitas exprimitur, ut utraque natura designetur; unde non est dicendum aliud filius hominis, aliud Filius Dei Verbum caro, ne præter divinam et humanam tertia natura intelligatur in Christo. Vel ideo dicitur, non est aliud Filius Dei, aliud Filius Dei hominis ; quia nihil est Filius Dei quod non sit filius hominis; nec e converso, licet Filius Dei sit unum et aliud, et filius hominis sit unum et aliud. Sicut non est alterius naturæ Filius Dei quam filius hominis ; cum tamen et filius hominis et Filius Dei sit unius et alterius naturæ. Quod vero dicitur alibi: Aliud est Filius Dei, aliud filius hominis, ita accipiendum est : aliud Filius Dei secundum quod Filius Dei, aliud est filius hominis secundum quod filius hominis, non quod aliquid sit Filius Dei quod non sit filius hominis, vel e converso. Vel ita: Aliud est Filius Dei aliud est filius hominis, id est alia est hæc natura, alia est illa. Sæpe enim essentialia pro personalibus et personalia pro essentialibus posita reperiuntur.

Item Hieronymus in epistola illa: Cogitis me, o Paula et Eustochium, ait : « Altitudinem tanti mysterii diligenter intelligere et videre non potuerunt, qui autem duos filios, certe aut aliud Christum quam Dei Filium æstimavere. » Hic videtur Hieronymus cum illis sentire qui dixerunt, quod Christus nihil aliud est quam Deus, nihil aliud quam Dei Filius, et ita non est Christus aliud et aliud. Possumus et hic dicere quod genus pro genere posuit; unde et quidam libri planius alium non aliud, vel quia hæc auctoritas duas hæreses percutit unam illorum qui dicunt duas personas velut duas naturas esse in Christo, et ideo asserunt duos esse filios, alium Dei Filium, alium hominis filium, alteram illorum qui Christum tantum creaturam credunt esse. Illud sic intelligendum videtur. Aliud Christum quam Dei Filium existimavere. Aliud omnino quam Dei Filium, id est disparatum, sed hoc solummodo quod non est Dei Filius; creaturam enim tantum et non Dei Filium putaverunt ; contra quos illud pervulgatum est, Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Item

utero Virginis sine sui corruptione misceri atque uniri, ut unus esset Christus Deus et homo; ut una esset persona, unaque substantia; » ubi notandum quod multi hodie corrupte legunt pro subsistentia substantia, cum ipse Hieronymus sic accipiat substantiam sicut Græci hypostasim ; substantiam vero sive essentiam, sicut illi usiam, quod ex ipsa lectioné totius epistolæ cuilibet legenti manifestum est. Verumtamen si quis librorum multitudini credendum existimat quod Hieronymus ita scripserit, una persona unaque substantia, substantiam pro subsistentia, id est pro persona, secundum Græci sermonis idioma incunctanter accipiat ; unde Augustinus in quinto libro De Trinitate: « Plerique nostrorum, qui Græco tractant eloquio, dicere consueverunt mian usian tres hypostases, quod est Latine unam essentiam tres substantias. Sed quia nostra loquendi consuetudo jam obtinuit, ut hoc intelligatur cum dicimus essentiam quod intelligitur cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam et tres substantias, sed unam essentiam, vel substantiam, tres autem personas. » Item in VII : « Loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo modo possemus, dictum est a Græcis una essentia et tres substantiæ, id est una usia, tres hypostases. Aliter enim Græci accipiunt substantiam quam Latini. A Latinis enim dictum est una essentia vel substantia, tres personæ. Quia non aliter in sermone nostro. Id est Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Quod si Hieronymus C unam solam in Christo substantiam assereret, id est naturam sive essentiam, non modo aliis catholicis, sed et sibi contrarius esset. Ait enim in Expositione fidei Catholica: « Sic confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas et integras esse substantias, id est Deitatis et humanitatis, quæ ex anima continetur et corpore. Cui auctoritati miror magistrum Petrum Lombardum istud subscripsisse.

Ecce hic aperte ostendit humanitatis nomine animam et corpus intelligi. Errant igitur qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam, a qua homo nominatur significari contendunt. Hoc vero, si Hieronymus sentiret, non duas diceret, sed tres substantias. Humanitatis D ením quam dixit ex anima contineri et corpore, si non esset aliqua natura, id est substantialis proprietas, sed substantia, vel corpus est, vel anima, cum ex his, ut aiunt, in Christo aliquid constare non possit, sed nec corpus, nec anima ex corpore continetur et anima; unde dicimus hanc auctoritatem potius intelligendam sic: Confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas et integras esse substantias, id est deitatis et humanitatis, hoc est Dei et hominis, qui homo ex anima continetur et corpore. Vel aliter duas substantias, id est duas naturas, id est deitatis et humanitatis intransitive, id est quæ sunt deitas et

B

humanitas quæ humanitas continetur ex anima A prædicatores scilicet per totum mundum mittens. et corpore, id est ex natura animæ et ex natura corporis; humanitas enim est natura composita ex natura corporis et ex natura animæ. Quæ est autem illa substantia, quam magister Petrus dicit humanitatis nomine significari? qua enim ratione animam magis quam corpus, aut corpus magis quam animam significat? Quare humanitas Christi non est aliquid, sed aliqua? Item, cum dicitur, humanitas Christi est anima, humanitas Christi est corpus, humanitas Christi est corpus et anima: idem est corpus quod anima, et idem est corpus quod corpus et anima. Sed hæ locutiones veræ sunt, et in eis idem supponitur. Et idem est anima quod corpus et anima. Sed humanitas Christi est unum numero; ergo, si ipsa est anima, non est corpus; et, si ipsa est corpus, non est anima. Item, humanitas Christi est sola una substantia, ergo ipsa non est anima et corpus; quod si aliud hic subditur, humanitas Christi est corpus, aliud hic humanitas Christi est anima, et non est una humanitas, nec unum aliquid quod sit corpus Christi et anima, vel ex illis constans, potius dicendum esset Christus trium naturarum quam duarum, tres enim sunt naturæ natura divina, natura animæ, natura corporis, et dicendus esset trinæ substantiæ potius quam geminæ. Errant ergo potius qui nomine humanitatis substantialem proprietatem a qua homo nominatur, significari negant; sed sicut prædiximus, vel in scriptis suis vel in disputationibus asseruisse magister Petrus credebatur, postea nobis non asserenda, sed studiosius disserenda reliquit vel discutienda. Est ergo Christus aliud et aliud, et alia et alia substantia, alioquin si tantum esset divina substantia, non esset animalis nec corpus.

CAP. XII. Auctoritates quibus probatur quod
Christus est animal et corpus.

[ocr errors]

Quod autem Christus sit animal dicit Beda super Marcum Aliud non manufactum ædificabo (Marc. XIV). « Dominus dixit: Suscitabo vivum animal, significans et spirans templum. » Item, quod sit corpus, id est corporea substantia, dicit Hieronymus super alium locum in Evangelio Matthæi: Et descendens Petrus de navicula, etc. (Matth. XIV). . Ecce Petrus super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum unum corpus esse, etsi super aquas ambulat. Item, tristitiam sic assumpsit quomodo et carnem Christus voluntate non necessitate; fuit enim tristis, ut Evangelium dicit. Si enim tristis non fuit, cum Evangelium dicat: Tristis est anima usque ad mortem (Matth. xxvi), ergo quando dicit: Dormivit Jesus (Matth. vIII), non dormivit; vel cum dicitur manducasse (Marc. 11), non manducavit. Et ita nihil sanum relinquitur, ut etiam dicatur quia corpus non erat Christus. Item super Lucam : Corpus Christi granum sinapis (Luc. xvi), quia accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit, expandit ramos,

Hic autem corpus Christi non videtur accipiendum de parte hominis, quæ cum anima constituit hominem. Illa enim non misit prædicatores, sed illud totum, illa scilicet corporea substantia quæ est quoddam totum suum compositum, quod est Christus. Nemo autem sanctis doctoribus insultet propter illud documentum Aristotelis: Latent autem quandoque totum in partes ponentes, ut animal corpus sensibile. Nullo enim modo pars de toto prædicatur; quare non erit corpus genus animalis, eo quod pars est. Hic enim garriunt multi quod nullus homo sit corpus, ac si melius ista intelligant quam Porphyrius et Boetius et alii omnes sive interpretes Aristotelis, sive expositores nec attendunt quod corpus multipliciter accipitur. Aliquando enim significat quamdam continuam quantitatem, aliquando idem quod corporea substantia, aliquando partem animalis, quæ cum anima constituit animal, aliquando cadaver, aliquando collectionem quamdam, ut, cum dicitur: populus est unum corpus. Contra illos loquitur Aristoteles qui partem animalis dicebant genus animalis. Fuerunt qui dicerent quod animal nihil aliud esset quam corpus animalis. Alii vero dicebant quod animal nihil aliud esset quam anima animalis; unde usquecunque non est quis, cui erat contraria sententia corpus cujusque hoc est... utique, sicut ab eruditis accepimus, apud Græcos manifestum est quod in illa definitione corpus sensibile, prout eam reprehendit Aristoteles, in uno vocabulo non solum omC nium corporum, sed pars animalis intelligenda sit. Quod vero Christus secundum humanitatem sit quoddam totum, tam auctoritatibus quam rationibus probatur.

CAP. XIII. Quod Christus sit aliquid totum sive compositum.

Augustinus super Joannem : « Dominus Jesus Christus toturn quod videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur. Num totum hoc ipse est? Ipse est quidem, sed non totus. Illud quod viderunt Judæi, non hoc totus Christus. Et quid est ? In principio erat Verbum (Joan. 1). » Idem in eodem: « Quia homo constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo; non enim partem deteriorem suscepisD set, et partem meliorem deseruisset. Pars quippe hominis melior est anima, quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus, inquam ? Verbum et homo. Quid Verbum et homo? Verbum, anima et caro ? » Item, Joannes Chrysostomus :

Quia ergo pueri communicaverunt 'carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, id est pueris, quia factus est puer constans ex carne et anima. » Item Augustinus super Joannem : « Verbum caro factum est, id est Deus homo factus est in anima rationali et carne. Usus namque Scripturæ est aliquando per solam animam totum significare hominem, aliquando per solam carnem. Per solam animam, ut Descendit Jacob in Egyptum in LXX

animabus (Gen. XLVI), per solam carnem, ut Isaias A duabus substantiis fieret una persona; atque per

(cap. L) Et videbit caro salutare Dei. Sic ergo dictum est, Verbum caro factum est, quasi diceretur Deus homo factus est. » Idem: Accedit homo ad Deum et fit una persona, ut non sit semideus, quasi ex parte Dei Deus, et ex parte hominis homo, sed totus Deus et totus homo. » Item Hilarius: « Homini acquirebatur ut Deus esset, nunquid divinitati ejus? nunquid animæ vel carni? non utique, sed homini constanti ex utroque. » Idem : « Christum non ambigimus esse Deum Verbum, neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus. Hieronymus in Expositione catholicæ fidei : « Sed confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas et integras esse substantias, id est deitatis et humanitatis, quæ ex anima continetur et corpore. Item Anastasius [. Athanasius]: «Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum et liberatum tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat. » Idem : « Perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens. »

»

[ocr errors]

B

CAP. XIV. Rationes quibus idem probatur. Christus habet corpus humanum, illud constat ex partibus suis; ergo illæ partes sunt partes Christi, vel alicujus quod est Christus. Item, Christus habet membra humana, caput, brachia, etc.; illa sunt membra Christi, ergo sunt partes Christi. Item, cum Christus sit homo, aut est homo habens partes, aut non habens; si nullas habet partes, cum naturale sit homini habere partes, Christus caret C partibus; si caret omnibus partibus hominis, caret corpore et anima, quod absit! Item, aliqua est statura Christi, quæ non est, nec esse potest rei simplicis ergo Christus est aliqua res composita. Item, Christus major est secundum tres dimensiones corporis aliquo composito; ergo aut aliquod simplex secundum has tres dimensiones majus est aliquo composito, aut Christus est aliquod compositum. Item, si Christus sine incremento membrorum suorum non crevit, sine incremento partium suarum non crevit; ergo aliqua pars ejus crevit, ergo erat aliquod totum, sive aliquod compositum. Mira autem hebetudo hominum qui non attendunt, quod non aliquis, non digitus hominis possit esse, quin sit aliquod compositum ; quanto ininus totus homo D et integer potest esse, quin sit aliquod compositum : nec nos præterit Christum aliter dici totum sive compositum.

CAP. XV. Rationes ad idem.

Augustinus in libro Sententiarum Prosperi : « Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus unus sit Deus et verus sit homo. » Idem in libro De Trinitate: « Ex utraque substantia divinitatis et humanitatis unus atque idem est Deus, Dei et hominis Filius Jesus Christus, ut Deus verus, ita et homo verus. » Item :

[ocr errors][merged small]

hoc constat ex tribus, Deo, anima et carne. »> Item
Joannes Damascenus: « In Domino nostro Jesu
Christo duas naturas cognoscimus, unam autem
hypostasim, ex utraque compositam. Incarnatus
est ergo Christus ex Virgine assumens primitias
nostræ massæ, ut ipsa exstiterit carnis hypostasis
quæ Dei Verbi hypostasis, et composita facta fuerit,
quæ prius simplex Verbi hypostasis; composita vero
ex duabus perfectis naturis, deitate et humanitate. »
Idem Confitemur has duas naturas unitas invi-
cem in unam hypostasim compositam Filii Dei. »
Idem: « Ex deitate et humanitate Deum perfectum
et hominem perfectum, eumdem et esse et dici ex
duabus et in duabus naturis confitemur. » Item
Augustinus: "Sicut est Christus veritas, ut dum
totum accipias, verum est Verbum, vera anima,
vera caro, verus Deus, verus homo. » Idem: «Non
tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam
rationalis hominis anima, atque hoc totum, et
Deus propter Deum, et homo propter hominem. »
Item Boetius in libro contra Eutychen et Nesto-
rium « Si Dei atque hominis diversa substantia
est, unumque in utrisque Christi nomen, non di-
versarum conjunctio substantiarum unam credimur
fecisse personam; æquivocum est nomen Christi,
et nulla potest diffinitione concludi. Quibus autem
Scripturis nunquam Christi nomen generatur ?
Quid novi per adventum Salvatoris effectum est ?
Nam catholicis et fidei veritas et raritas miraculi
constat; quam enim magnum est, quamque novum,
quod semel, et nullo alio sæculo possit evenire,
ut ea quæ solus Deus est natura, cum humana,
quæ ab ea diversissima erat, conveniret, atque
ita ex distantibus naturis una fieret copulatione
persona. Secundum vero Nestorii sententiam

quid contigit novi? Servat, inquit, proprias divi-
nitas humanitasque personas; quando enim non
fuit divinitatis propria humanitatisque persona?
quando vero non erit ? » Et post pauca : « Quod
si nulla ex homine atque Deo una persona con-
juncta est, ergo
sanctos, scilicet ho-
mines.

[ocr errors]

omnes

Epilogatio præcedentium.

In his, ut dixi, longe aliter accipitur totum, sive compositum quam supra. Ibi enim dicitur Christum esse totum, et constare et compositum esse, sicut ex partibus, et hoc secundum humanitatem solam ; hic vero non sicut ex partibus, sed sicut ex naturis, quod non significat hic alicujus rei integralem constitutionem, sicut frequentius, sed diversarum naturarum personalem solummodo unionem. Quod Augustinus dedit intelligere in illa auctoritate : « Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine. Mox enim subjecit : «Cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo,» ac si diceret, hoc ideo dicimus, quia una persona Christi est duarum naturarum. Nunc quia illi, adversus quos nobis est sermo, impium putant et hæreticum, quicunque

[ocr errors]

qualibet ratione dixerit Christum factum esse vel A omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss.n),

creatum, vel creaturam aliquam; super his sanctorum patienter audiant testimonia, omni exceptione et contradictione majora.

CAP. XVI. Auctoritates ad idem. Apostolus: Qui factus est ei ex semine David (Rom. 1). Item: Factum ex muliere (Gal. 1v). Item: Inducite novum hominem qui secundum Deum creatus est (Eph. iv), quod Haimo de Christo exponit. Item Haimo: « Non de Verbo loquitur Apostolus, sed de homine qui non erat antequam esset factus. » Leo in sermone illo Exsultemus in Domino : « Nativitatem, inquit, pueri in salutem humani generis procreati. Augustinus contra Maximianum : « Deus Domini nostri Jesu Christi Christus secun

[ocr errors]

dum hominem de Virgine natus est, ut non solum illi Pater esset qui eum genuit, sed etiam ejus Deus esset quem de ventre matris hominem creavit. >> Idem super Joannem : « Quomodo creavit Mariam et creatus est per Mariam; sic dedit baptismum Joanni, et post baptizatus est a Joanne. In eodem magna misericordia Domini nostri Jesu Christi factum eum esse in tempore propter nos, per quem facta sunt tempora, factum esse inter omnia per quem facta sunt omnia, factum eum esse quod fecit; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Hieronymus super Jeremiam: Creavit Deus novum super terram (Jer. xxx1), Nota, inquit, quod nativitas Salvatoris et conceptio Dei dicitur creatio in libro Sapientiæ. Primum omnium creata est (Eccli. 1), quod sic exponitur:

»

[ocr errors]
[ocr errors]

creata secundum humanitatem in consilio Dei Patris, scilicet pro salute humani generis prædestinata est incarnari. » Ubi mox subditur: « Notandum autem quod propter unitatem personæ aliquando Christus dicitur genitus, aliquando creatus. Augustinus De Trinitate: Est ergo Deus, id est divina essentia vel Trinitas caput Christi secundum quod homo; quia divinitas, utpote creatrix, caput est creaturæ assumptæ. Hac interpretatione non pietas Filii minuitur, sed misericordia prædicatur. Item super hæc verba Apostoli: Attendite vobis ne quis seducat vos per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. 11). Augustinus : Tradiderunt namque philosophi Deum non posse fieri creaturam, hominem non posse nasci de Virgine, vel mortuum reviviscere. » Leo in alia homilia : « O mira et exquisita propago! O nova et incredita conjunctio! Deus qui est et qui erat creator, fit creatura, qui immensus est capitur, divites constituens pauper efficitur, in corpore vestitur. Item Augustinus in libro De Trinitate: Factum quippe creaturam per quem omnis creatura facta est, omnem creaturam testem habere oportebat. » Item De Trinitate : « Pertinebat ad justitiam bonitatemque Creatoris, ut per eamdem creaturam rationalem superaretur diabolus, quam se superasse gaudebat, et de ipso genere venientem, quod genus origine vitiata per iram tenebat universum. » Idem: In ipso habitat

n

B

C

[ocr errors]

« omnis, id est omni modo habitandi, ut etiam personaliter sit unita, quod non est in alia creatură. » Idem « Pater major me est (Joan. xvi). Non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum Patrem præferebat; quæ tota sine dubio agnoscitur forma servi, quoniam servit tota creatura Creatori. » Idem in libro De Trinitate: Qui in me credit, non in me credit (Joan. vi). « Quomodo in ipsum ? quomodo non in ipsum ? quomodo tantum contrarium sibique adversum potest intelligi ? Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit spes nostra in creatura; sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret. « Hie ronymus super Marcum : « Mansit super eum Spiritus, hoc est unctio Christi secundum carnem, de qua dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, etc. (Psal. XLIV), oleum non potest esse sub aqua, nec creator sub creatura. Ecce comparat hic Hieronymus spiritum oleo, hominem Christum aquæ; unde vult ostendere convenienter dictum, mansit super eum Spiritus, non sub ea ; quia sicut non potest oleum esse sub aqua, ita nec Spiritus creator sub Christo creatura. Item Augustinus in Sermone De physicis : « Non te offendat quod ait factum, cum confiteamur natum; factum enim non confitemur nisi hominem. Deus autem semper faciens est. Fieri nescit, ut sit, sed fit, ut aliquid alicui, sicut dicitur: Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX). Quando factus est, qui nunfactus est, ut esset homo; ut qui creator semper quam factus est? Dominus autem Jesus Christus erat, creatura esset; manens Deus, factus est homo, ut fieret quod non erat, ut non periret quod erat. Factum ergo dicit propter susceptionem creaturæ. » Idem super Joannem ; « Cum tradiderit regnum Deo et Patri, Deo creatori suo in quantum est homo, et Patri suo in quantum est Deus. » Item Isaias (cap. XLV): Rorate, cæli, desuper, etc., usque Ego Dominus creavi eum. Item Augustinus : Unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV); « ex Græco patet et ita intelligendum. O Deus, Deus tuus, id est creator tuus. » Idem: « Et pro eis sanctifico meipsum (Joan. xvi), id est ego me hominem sanctifico, in me Verbo quod est ab initio creationis suæ, quando Verbum caro factum est. >>

D CAP. XVII. Auctoritates quæ videntur esse con

trariæ.

Hæ omnes auctoritates manifeste declarant quod Christus sit factus, sive creatus, sive creatura; licet aliqua Scripturarum testimonia, si facie tenus inspecta, contrarietatem quamdam prætendant. Augustinus: «Non est creatura per quem facta est omnis creatura.» Item : « In principio erat Verbum (Joan. 1), non in principio fecit Verbum quomodo coelum et terram. Ecce quia non est creatura. » Item in primo libro De Trinitate : Omnia per ipsum facta sunt (ibid.). Liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia; et, si

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »