Obrazy na stronie
PDF
ePub

majestati vestræ pro W. preces porrigimus suppli- A

cantes, ut quod ei misericorditer conferre dignata est bonitas vestra, fideliter conservare dignetur, et ut ipsum in petitionibus justis clementer audiatis. EPISTOLA CXXI. AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALExANDRo.

In omnibus quæ gessit bonitas vostra, nihil domino regi Anglorum gratius est beneficio quod Willelmo Cumin fideli vestro misericorditer impendistis.Hoc autem nititur evacuare frater quidam nomine A. de Cerda, utinam melioris vitæ et integrioris famæ ! et majestatem vestram levitati et inconstantiæ, quod absit! submitti desiderat.Rectius, Pater,fuerat, omnino non audireclamantem, quam gratis destituere restitutum, et absque culpa dejicere legitime possidentem. Placeat ergo dignationi vestræjuste conservare quod misericorditer contulistis, et ipsum in petitionibus justis clementer audite. De cætero episcopus Lexoviensis malleusiniquitatis est ad conterendam Ecclesiam Dei; hic in me pauperem tantam regis coacervavit indignationem, ut domino Cantuariensi et cancellario suo rex ipse denuntiaverit, me majestatem regiam minuisse, et ob hoc ab amicorum et fidelium numero excludendum. Auditis etiam litteris, quibus innocentiam meam vestra benignitas excusavit, mendosus ille et mendax dicere ausus est : « Dominus papa scripsit quod voluit, ergo domino regi refero, quod verum novi. » Provideat igitur mihi pietas vestra, et regis gratiam studeat reformare.

EPISTOLA CXXII.
AD EUMDEM.

Domino papæ.

Clericus quidam de familia Willelmi bonæ memoriæ Eboracensis archiepiscopi,nomineSymphorianus, in præsentia regis Stephani et episcoporum, et baronum Angliæ, in quodam conventu celebri Osbertum Eboracensem archidiaconum impetivit super crimine veneficii, quo prædictum archiepiscopum dicebal exstinctum, veneno sibi per archidiaconum in mensa Domini propinato, promittens constanter se hoc ferri candentis, aut aquæ ferventis, aut monomachiæ, autalio judicio probaturum. Osbertus vero constantissime crimen inficiatus, privilegio dignitatis et ordinis se non laicorum, sed ecclesiastico tantum judicio subjacere, et se illi per omnia paratum stare respondit. Datis ergo ab utrisque fidejussoribus de lite exsequenda juxta consuetudinem gentis nostræ in manu regis qui, nobis et fratribus nostris reclamantibus et renitentibus, causam hanc propter atrocitatem criminis, quia eo præsente initiata erat, ad forum suum pertinere dicebat, usque in Octavas Epiphaniæ dilata est controversia.

Interea regi Stephano serenissimus dominus noster rex Henricus successit, de cujus manibus, vix

cum summa difficultate, in manu valida, et cum indignatione regis, et omnium procerum, jam dictam causam ad examen ecclesiasticum revocavimus. Cum ergo intervenientibus multis dilationibus quæstio ex necessitate protracta esset, et actor, S. scilicet, secundum subtilitatem legum et canonum accusationem non posset implere, inspectis sacris canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum Ricardi Londoniensis, Hilarii Cicestrensis, Jocel. Saresberiensis, Roberti Exoniensis episcoporum, et aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud per totam insulam divuIgabatur, jam dicto archidiacono purgationem indiximus trium manu archidiaconorum, adhibitis secum aliis quatuor diaconis, diem præstandæ purgationis præfinientes, qua imminente accessit ad nos memoratus

B archidiaconus, dicens se malle innocentiam suam

[blocks in formation]

fixit ita que terminum Dominicam in Ramis pal- A alii instructi ad similia nequaquam audeant asde Dovera a nobis ex mandato vestro commonitus, A necessitate deserere. Supplicamus ergo dignationi

dmatum. EPISTOLA CXXIV. AD EUMDEM.

Domino papæ ALExANDRo.

In se ipsum, teste Anania, provocat sententiam mortis, qui Spiritum sanctum, merito virtutum successionis gratia, prærogativa sedis habitantem in vobis, aliquo mendacii fuco circumvinere præsumit, præsertim cum in dispendium juris, et alterius læsionem mendax precator invigilet. Porro lator præsentium Nicolaus a venerabili fratre nostro David Menevensi episcopo, archidiaconatu, quem canonice habebat, contra omnem reverentiam juris absens spoliatus,inauditus, non conventus, occasione litterarum quas quidam, Jordanus, forte vobis incognitus, falcis precibus, non sine admiratione totius Anglicanæ Ecclesiæ a vestra clementia impetravit. Hic est, Pater optime, hic est ille publice perjurus, homicidii ex præcedenti insimulatione publica respersus infamia, quem, ob crimen falsi in apostolicis apicibus commissi, sanctus decessor vester Eugenius officio et beneficio ecclesiastico condemnavit, quaille prostratus sententia, exquisitis ignotarum gentium angulis latuit, donec prædictum patrem rebus humanis cognovit exemptum. Supplicamus itaque majestati vestræ,quatenus latoris præsentium inspecta justitia et miserabili paupertate, quod in eum enormiter factum est, misericorditer corrigatis, et eo restituto cau

sam jubeatis per legitimos tramites suo marte dis- c

cutere, si tamen decessoris vestri sententiam evacuandam esse decernitis, et homini jam damnato actionem potius deberi quam pœnam. EPISTOLA CXXV. AD EUMDEM.

Domino papæ AlexANDRo.

Cum omnes fideles sanctæ Romanæ Ecclesiæ præsidio gaudeant, ad sinum misericordiæ ejus fiducialius in necessitate confugiunt, quorum desideriis justitia suffragatur, qui sanctæ conversationis incitamento virtutes promovent proximorum. Tales esse fratres qui apnd Theochesberiam Domino devotissime famulantur, publico præconantis famæ testimonio didicimus. Pro eis ergo tam sinceras quam securas preces vestræ porrigimus majestati, quanta possumus devotione supplicantes, ut eorum justa desideria compleatis, ut exitu negotiorum facili et felici exhilarati, utriusque vitæ successus vobis præcordialius studeant ab Altissimo promereri. Inter cætera miles quidam ecclesiam, quam xl annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre sub prætextu advocationis quam adversus Ecclesiam Dei laici apud nos perniciosissime vindicant. Trahuntur ob hoc ad sedem apostolicam, ac si possent inde injuriarum reportare molestiam, ubi jura nascuntur. Sed, auctore Domino, sanctorum decessorum vestrorum vestigiis inhærendo, ita unius temeritatem retundetis, ut ejus exemplo

[ocr errors]
[ocr errors]

pirare. EPISTOLA CXXVI. AD EUMDEM.

Domino papæ AlexANDRo.

Juxta sanctitatis vestræ mandatum, nobilem virum Hugonem de Dovera diligenter commonuimus, ut monachis Sancti Bertini ecclesiam de Chilleham, quam ad jus monasterii sui, ut dicebant, pertinentem, sibi violenter, et absque judicio querebantur ablatam, restitueret. Ille autem se mandatis apostolicis et juri promisit devotissime per omnia pariturum : verum falsitatem precum, quas vobis monachi porrexerant, in multis arguebat. Primo quidem jam dictam ecclesiam ad jus monasterii non pertinere asseruit, quam nunquam ipsius, vel alicujus prædecessorum suorum assensu habuerant, præsertim cum, non assentiente, nedum reluctante fundatore, status ecclesiæ mutari non possit, aut subjici servituti. Deinde monachos nunquam suo nomine possedisse dicebat, sed cujusdam Odonis, quem famosissimus ille tyrannus et ecclesiæ nostræ gravissimus persecutor, Willelmus de Ypra, exhæredato domino fundi, utcunque in possessionem admitti impetraverat. Fraude vero collusionis intervenientis, ut eis præfatam ecclesiam cederent, monachos præfato0donicertos redditus assignasse, et hoc etiam publice notum esse asserebat, et ita mediante Simonia detentionem ecclesiæ qualemcunque habuisse, venerabili fratre nostro Rogero Eboracensi qui nunc est, tunc Cantuariensi archidiacono. Hoc ipsum apostolica auctoritate inhiBente, postremo abbatem et monachos Sancti Bertini, qui adfuerant, cum supradictus tyrannus a regno Angliæ exterminaretur, liti et detentioni quam habuerant, in perpetuum renuntiasse dicebat, ut fructus supradictæ ecclesiæ, permittente Domino, liceret asportare. Hæc quidem omnia promisit se sufficientissime probaturum. Præterea se ad majestatem vestram, ut ibi fraudem et malitiam monachorum detegeret, jam nuntios destinasse dicebat : nihilominus in nostra audientia suam paratus innocentiam et justitiam demonstrare.Cum ergo de veritate precum, ut oportebat, cognoscere volentes, monachis præfigeremus diem, ipsi se non subituros causam, nisi citra cognitionem restituerentur, responderunt. Nos ergo in præjudicium rei, et subversionem juris procedere nolentes, mandatum exspectamus, vobis in omnibus, et per omnia parituri.

EPISTOLA CXXVII
AD EUMDEM.

Domino papæ AlexANDRo.

Licet in ore nuntiorum nostrorum, quibus merito honestatis et fidei fidem haberi oportet, posuerimus verba nostra, litterarum tamen indicio paternitati vestræ significare curavimus, qualiter in præsentia nostra processum sit in causa monachorum Sancti Bertini super ecclesia de Chilleham. Nobilisvir Hugo ut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate restitueret monachis, qui se ab eo violenter spoliatos esse conquerebantur: respondit eis nullo jure restitutionem competere, cum destitui non potuerint qui nunquam fuerant instituti. Detentionem si quidem rerum jam dictæ ecclesiæ, ex qua niti videbantur, non suo, sed nomine alieno habuisse dicedat, cujusdam scilicet Odonis, quem nos ipsi scimus memoratam ecclesiam possedisse; sed quod ei renuntiaverit, aut eam alii cesserit penitus ignoramus. Certum quoque habemus archidiaconum nostrum, qui nunc est Eboracensis archiepiscopus, appellatione interposita prohibuisse, ne monachi rebus illius ecclesiæ se immiscerent. Verumtamen, quia dies mali erant, et famosus ille tyrannus, et ecclesiæ nostræ gravissimus persecutor Willelmus de Ypra, cui jam dictus Odo adhærebat, nostris capitibus imminebat, necesse habuimus dissimulare,quando patrimonio Willelmi contempta appellatione monachi res Odonis, qui sibi prospiciebat im posterum, nomine ejus contrectare cœperunt. Præterea etiam si constaret monachos suo nomine possedisse, petitionem eorum submovebat, dicens eos possessioni et liti renuntiasse, quando eis fructus ecclesiæ asportare permisit, offerens se hoc sufficientissime probaturum. Cum ergo miles instaret, ut monachi suam fundarent intentionem, autexceptionis ejusadmitteretur probatio, monachi declinantes conflictum se citra cognitionem causæ

restitui postulabant. Ad hæc miles vestram maje- C

statem non præcepisse, ut illi instituerentur, sed restituerentur, et ex verbo restitutionis, aliis quæ in sacro rescripto vestro continebantur, causæ cognitionem nobis plenissime demandari : et quia religionem vestram, ut dicebat, falsa suggestione circumvenerant, ii in probatione procedere nolebant, se omnia ad consultationem vestram dixit relaturum, et vobis tanquam Patri et domino in omnibus pariturum. Procedente vero tempore, antequam ejus nuntius ad vos, pervenisset mandatum vestrum de coercendo milite iterastis. Nos itaque mandatis vestris debitam reverentiam et obedientiam exhibentes, licet miles se justitiæ semper offerret, et econtra momachi eventumjudicii fugerent, ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis,etiam cum periculo nostro sequestravimus, eam retinentes in manu nostra, donec vobis et rei veritas, et nobis voluntas vestra plenius innotescat. Si vero chartam nomine nostro conceptam illi protulerint, eam, ut imperfectum nostrum fateamur, a nobis vi et metu supradicti tyranni sciatis extortam. Hoc quoque et vestram non lateat majestatem,quod devotus vester Joannes thesaurarius Eboracensis, quem monachi, sæpe nominatam ecclesiam per manum laicam asserunt occupasse, nunquam ad eam manum extendit, aut causæ ejus se aliquo modo immiscuit, nisi quod fideliter astitit veteri amico, quem sine dede core, et amicorum enormi damno non poterat in

vestræ quatenus ea moderatione quod placebit super hoc præcipiatis, ut monachi, si quid juris habent, id ita consequantur, ne nos indignationem domini regis, et persecutionem omnium procerum, qui scandalizati sunt in hoc verbo, incurramus, precamur ut fidelem vestrum, dilectum filium vestrum Joannem thesaurarium Eboracensem, cui vitiosa monachorum suggestione aliquatenus lætitiam excussistis, debitæ consolationis beneficio exhilaretis. EPISTOLA CXXV III. AD WILLELMUM EP1SC. NORW. (A. D. 1156.) Episcopo Norwicensi.

B Nuntios nostros a domino rege redeuntes sanos nobis referebantur, semper essent deteriora priori- A tuæ famam correctione celere studueris reformare. sam sic ab aliis decidi jubeatis, utnobis omnis su- A torum veritate plenius cognoscere volebamus,causa

recepimus, promittentes in adventu regis, optatum petitionibus nostris effectum. In omnibus enim consilio domini archiepiscopi acquiescet, et honori, et utilitati Ecclesiæ tota mentis intentione studiosius invigilabit. Verum interim scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere, quoniam fratris gratia male sarta nequidquam colit, sed obhoc perniciosissime scissa est, quod domino regi frater totam hæreditatem paternam, nominatim terram, cujus ei possessionem vis major abstulit, noluit abjurare, cum tamen et munitiones regi cedere, et obsides dare paratus esset, ut terram quam dono patris habuerat, recuperaret. Profeetus ergo ad regem Francorum, comitis Theobaldi fretus auxilio, Francos sollicitat in dispendia nostra, et jugulos eorum divitiis nostris, viribus, et potestati tentat opponere. Agit forte ut vel sic fortuna possit gravius promereri, quomodo regem et gentemFrancorum, favente justitia, det in manibus nostris. Implebimus in eo mensuram Patrum nostrorum, si tamen eorum sorte voluerimus esse contenti. Sed profecto majus est quod nobis restituto Wernone fortuna promittit. Speratum colloquium nobis subtraxerunt Franci consilio comitis Theobaldi. Dominus rex ab Andegavis et Pictavia rediens ad nos transmittet qui summam rerum gerant, et absentes ipsius damna commissa sibi juris administratione compensent. EPISTOLA CXXIX AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ AlExANDRo.

Habent a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana Ecclesia, Domino auctore, salus est omnium Ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavenseum episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram. Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem præfati Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima ejus,prout bus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum ejus ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit majestatem, sed an absolutionis vestræ meruerit gratiam ignoramus. Apostolicas tarnem litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus præcipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo justitiam exhibere. Deinde, paucis diebus elapsis, adversariiejus nobis vestræ beatitudinis apices attulerunt, præcipientes

causam fine debito sine appellationis subterfugio B

terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra præsentia juxta mandatum apostolicum convocatis, prædicti Roberti petitionibus adversarii ejus crimina multa in modum exceptionis, opposuerunt, in quibus etiam conveniebant eum super crimine læsæ majestatis, dicentes eum commisisse falsum in litteris vestris quas proferebat. Vobis quidem, et fratribus vestris qui aderant obstiti, dissimilitudinem, et litteras quas de industria fecisse visus est; omnino suspectas, et ideo, ut nobis visum est, ad celsitudinis vestræ examen remittendas. lpse vero constanter se causam a vobis accepisse dicebat, et omnium quæ continentur in litteris, Romanum pontificem c laudabat auctorem. Unde habito fratrum nostrorum consilio, accepta ab eo juratoria cautione quo vestro stabit mandato, easdem vobis transmittimus per dilectum filium vestrum Rad. Landavensem archidiaconum, rogantes ut eum in justis postulationibus suis audiatis, et miserias Landav. Ecclesiæ, quas vobis exponet, oculis propitiationis vestræ respiciatis. Præterea nobis, si placet, rescribite, qua animadversione feriendi sunt corruptores litterarum vestrarum. Difficile enim est ad singula hujus modi quæ emergunt, majestatis vestræ consilium exspectare. EPISTOLA CXXX. AD ABBATISSAM. Negligentiæ tuæ,ut interim sic dicatur,multiplices ,

et graves excessus ulterius dissimulare non possumus, cum ad aures Romani pontificis delicta tua pervenerint, et adversus innocentiam vestram sanctæ Romanæ Ecclesiæ provocent indignationem. Te quidem sæpe monuilnus, et a famosa familiaritate et cohabitatione Hugonis officialis, toti qui tuæ. religioni est in offensionem et scandalum, modis omnibus abstineres, cum ex mandato Dominieliam pes vel oculus sit ob hujusmodi causam projiciendus. Hucusque contemptum vestrum, utcunque portamus, adbuc de periculo animæ tuæ et famæ dolemus, et te profecto sine mora dolere faciemus, nisi vitam tuam in melius commutaveris, et domus

Apostolicum namque mandatum et increpationes suscepimus, quæ nobis indicunt non esse parcendum, si tibi ulterius pepercerimus in erroribus tuis. Proindein virtute obedientiæ tibi præcipiendo mandamus, ut præfatum Hugonem a familiaritate et conversatione domus tuæ amoveas infra septimum diem a susceptione præsentium litterarum, et administrationes ecclesiæ tuæ gerere non permittas, ne, si adversus hæc venire præsumpseris, te domini papæ auctoritate sentias condemnatam. Wale. EPISTOLA CXXXI. AD ALEXANDRUM PAPAM. Domino papæ AlexANDRo. Ut de his, quæ a nobis ad majestatis vestræ examen transeunt, possitis commodius judicare, sanctitati vestræ gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Danteheia,et Raginaldum de Ledescumba hujusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr. nomine jam dicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat. Porro jam dictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia præfati procuratoris nomine, 0smundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem.Cum itaque memoratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui possidehaf, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est in ecclesiam de Renteberia. Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, a supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam præsidio judicis cum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui jam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar. episeopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per 0. possedisse dicebat. Ad hæc Raginalnus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat,sed minus instructum venisse,cum instrumentis et testibus abundaret unde ei circiter quorum [quatuor?] spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret,duximusindulgendum.Quo fere elapso,sæpedictus Raginaldus nobis apparuit dicens securiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibi nostra auctoritas in aliquo obesse videretur : ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreæ examinationi causæ præscripsit. Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes ut, servata utriusque justitia, causpicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur. EPISTOLA CXXXII. Ad ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALExANDRo.

Ecclesiam de Wacheringeriis Ricardus de Ambly nomine monachorum quorumdam, de quorum jure esse dignoscitur, asserit se possidere : eam quidam Rad.apud Londoniensem episcopum a præfatis monachis petivit, Ricardo de Ambly nec præsente, neque citato. Verumtamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, confessione adversariorum, et quibusdam motus instrumentis, jam dictam ecclesiam, volentibus ita forsan monachis, Rad. adjudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambly adessent, quorum alter se gestorem negotiorum Ricardi asseverabat. Ambo vero publice protestabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere condemnari:a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die præfinito comparuerunt Ricardus et Rad. cum monachis sibi faventibus. Cum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad. duoinstrumenta quæ apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestæ turpitudinis præditum est, alterum falsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad. repetebat ecclesiam sibi adjudicatam. Porro quia prior monachorum aberat, qui de causa nos diligentius instruere poterat, quia etiam de instrumen

B

in alium diem differenda videbatur. Igitur sæpedictus R. causam appellationis suspendinon debere allegans, ad apostolicæ sedis audientiam appellavit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur: Lætare Jerusalem.

EPISTOLA CXXXIlI.
AD THOMAM PRAEPOSlTUM CELLENSEM.
ThoMae præposito Cellensi.

Suscepimus olim mandatum felicis recordationis papæ Eugenii, ut inter monachos de Croilanda, et Haldenum quemdam super ecclesia de Sutertona, et decimis quibusdam causam decideremus.Igitur idem mandatum exsequentes super præfato negotio, etdiligenter cognoscentes, præfatam ecclesiam monachis adjudicavimus cum ablatorum plena restitutione, quæ adæstimationem xv marcarum fuit idoneorum testium sacramento probata. Monachis ergo frequenterrestitutionem exigentibus,eteasdem decimas in præsentia domini Lincolniensis, tandem Haldenus ad nostram audientiam appellavit, cumque ambæ partes ante nos consisterent, coepit Haldenus causam diu definitam super ecclesia Sutertona instaurare. Porro cum monachi in petitione sua perseverarent, xv marcas sibi adjudicatas cum quibusdam decimis exigentes, Haldenus, asserens se non debere super his respondere, ad audientiam sedis apostolicæ appellavit, diem præfigens Dominicam quacantabitur: Quasi modo geniti.

Hucusque epistolæ quas Joannes scripsit dum adhuc esset in Anglia ; sequuntur epistolæ quas scripsit post annum Domini 1164, cum in Francia una cum sancto Thoma exsularet.

EPISTOLA CXXXIV.
AD TH0MAM CANTUAR1ENSEM ARCHIEP1SCOPUM.

Venerabili patri et domino charissimo ThoMae, Dei gratiaCantuariensi archiepiscopo, suus JoANNES Saresberiensis, salutem et felices ad vota successus.

Ex quo partes attigi Cismarinas, visus sum mihi sensisse lenioris auræ temperiem, et de tumescentibus procellis tempestatum cum gaudio miratus sum rerum ubique copiam, quietemque lætitiam populorum. Egredientem vero de navi servientes comitis Gisnensis ex mandato ejus, procurante Ernulphonepote ipsius, honorifice susceperunt, et mihi et meis domum et terram comitis pro vestra reverentia exponentes, liberum ab omni consuetudinis onere perduxerunt fere usque ad sanctum Audomarum.Quo cum venissem, procurante quodam Marsilio monacho, qui apud Chilleham et Trulegam morari consuevit, in domo S. Bertini honestissime receptus sum. Et patenter intellexi, quod ecclesia illa ad honorem Cantuariensis Ecclesiæ et vestrum exposita est. Et si placet, tam comiti quam monachis, oblata vobis opportunitate, gratias referatis. Exinde cum venissem Atrebatum, comitem Philippum apud Exclusam castrum, aquo tyrannus Yprensistam longa obsidione exclusus est, esse audivi. llluc itaque di

[merged small][ocr errors]

vertens, Domino misericorditer iter meum in omni bus prosperante, non longe a strata publicaobvium habui quem quærebam. Utenim more divitum, quos oblectat hoc nugandi genus, in avibus cœli luderet, fluvios, stagna, paludes, et scaturigines fontium peragrans circuibat. Gavisus est se invenisse hominem, a quo fideliter audiret Angliæ statum, et ego magis, quia eum mihi Deus obtulerat; ita ut sine multo viæ dispendio mandatum vestrum exsequerer. De rege et proceribus multa percunctatus est, sed ego temperavi responsum, ut me nec de mendacio conscientia reprehendat, nec temeritatem meam in his, quæ ad regem spectant, quisquam possit arguere. Vestras vero angustias audiens vobis compassus est, auxiliumque promittit. Naves etenim procurabit, si hoc necessitas vestra exegerit, et ipseante, ut oportet præmoneatur. Si vero ad hoc vos tempestas impulerit, præmittite ante aut Philippum emptorem ve strum, qui et comitis auctoritate utatur, et cum nautis et vectoribus, prout expedierit, contrahat. Sic a comite recedens, die sequenti Noviomum veni. Et nescio quo præpetis et inquietæ famæ præconio calamitas Anglorum, ecclesiarumque vexatio, quocunque veniebam, fuerat divulgata ut ibi multa audirem gesta in conventu Londoniensiet Wintonien,

« PoprzedniaDalej »