Obrazy na stronie
PDF
ePub

admisit. [Id quidem] Anselmi humilitas repulit, donec apostolicus ei præcepit, ut sic moderaretur humilitatem, ne quorumcunque benefacere volentium impediret devotionem.

CAP. X. Anselmus complevit in provincia Capuana A venientes ad pedem juxta Romani pontificis instar volumen Cur Deus et homo. De penuria aquæ. De puteo aquæ. De duce Apuliæ. De comite Sicilia, et de amicitia cum papa Urbano. De concilio Barensi. De confusione Græcorum, et de hæresibus eorum. Anselmus vocatur a viris Romanis Sanctus Homo. De investituris ecclesiarum. De concilio Romæ celebrato.

[ocr errors]

B

Igitur ibi degens, et in summitate montis ubi villa erat, salubritate aeris et velut quadam solitudine exhilaratus, ait: Hæc requies mea, hic habitabo. » Vacans autem Deo et sibi, insigne volumen, incœptum quidem in Anglia, ibi in provincia scilicet Capuana complevit; quod Cur Deus homo intitulatur. Incolæ autem vici vexabantur aquæ penuria, eo quod fontes, putei et cisternæ fere omnino deerant illis. Unicus autem puteus eis in devexitate montis subveniebat, tenuiter quidem, quoniam diebus singulis ante diei horam nonam adeo exhauriebatur, ut nihil exinde usque in alterum diem ministraret humoris. Explorans autem monachus qui in eo præerat suscepti hospitis sanclitatem ex perspicuis signis, incommoditatem exponit, orat opem, et in cacumine montis, quod summa desipientia videbatur, aquam dicit esse quærendam. Laudat Anselmus pium desiderium. Rogatur ergo Anselmus, ut locum eligat, terram primus aperiat, et aquam vivam exorct a Domino. Ille, velut Clemens alter, morem gerens hospiti, petitionem implet; et in brevi salubris et jugis aquæ abundans inventa est vena. Nam, sicut incolæ ferunt, adversis infirmitatibus aqua in potum hausta curantur ægroti; et usque in hodiernum diem Can- C tuariensis archiepiscopi puteus ille, qui uberrimus et minimæ profunditatis est, appellatur. His diebus Rogerus dux Apulia, Capuam obsidens, ad se virum Dei venire facit. Quem cum summo honore recipiens, ei in capella quadam commodum officium procurabat ut ex remotione exercitus non haberet tumultum, ex vicinia quotidie sæpius secum haberet ducem. Ubi cum quadam nocte cæteris quiescentibus Anselmus egrederetur, in veterem cisternam multæ profunditatis cecidit, cadensque clamavit dicens: Sancta Maria! Accurrentes socii Patrem vident in profundo fere exanimatum; sed ipse, signo dato, indicat se nil læsionis esse perpessum, et omnino incolumis eductus est. Venit illo Urbanus Romanus pontifex; et in civitate hospitiorum adeo D juncti sunt, ut fere quicunque accedebat ad Urbanum, diverteret ad Anselmum. Nam quam illi majestas, hanc isti reverentiam sanctitas conferebat. Pagani quoque, qui duci in eodem exercitu militabant, magis deferebant Anselmo, optantes ei prospera et precantes: plurimique eorum per eum accessissent ad fidem, nisi timor ducis et comitis Siciliæ eos cohibuisset. Non enim permittebantur venire ad fidem. Soluta obsidione celebratum est Barense concilium; ubi Anselmus catholica ratione convincit Græcos, et Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere docuit. Inde Romam cum apostolico reversus est. Ipso præcipiente Anglos Romam

Præterea cives urbis nobiliores Anselmo quandoque tetenderunt insidias ob fidem imperatoris Ecclesiam persequentis, videntes plurimum auctoritatis conferri Urbano ex præsentia ejus. Cæterum ut eum christum Domini esse constaret, et verum discipulum Christi, mox eo viso, projectis armis, ceciderunt in terram; et qui ad malefaciendum accesserant, sacræ benedictionis quærebant munus. Adeoque in tota urbe invaluit religionis ejus auctoritas, ut non archiepiscopus, non primas, sed sanctus homo antonomastice, id est excellenter velut

proprio nomine vocaretur. Romæ interim concilium
celebratur; et inter cætera decreta statuitur, ut
excommunicationis sententia feriantur laici, qui
investituras ecclesiarum faciunt, et qui eas acci-
piunt de manu laicorum; eadem quoque sententia
percelluntur, qui in officium sic adepti honoris ali-
quem consecrare præsumunt.
CAP. XI. Anselmus archiepiscopus pervenit Lugdu-
num, et a venerabili Hugone archiepiscopo cum
honore exceptus est. Willelmus rex Angliæ nun-
tios misit Romæ. Causa differtur inter archi-
episcopum et regem per papam Urbanum. De
morte Urbani papæ. Anselmus susceptus est a
Widone Vienna archiepiscopo. De duobus mili-
tibus querentibus. De micis mensæ Anselmi. De
prima visione, secunda et tertia mortis Wil-
lelmi regis Anglorum.

Lugdunum abinde revertitur Anselmus et a venerabili viro Hugone primæ sedis Galliarum episcopo exceptus est, ut tanquam loci dominus haberetur. Siquidem archiepiscopus et comprovinciales sic ei deferebant in omnibus, ac si Cantuariensis Ecclesiæ suffraganei essent. Et profecto Cantuariensis Ecclesia his diebus plus fidei reperit in extraneis quam in suis. Filii enim persequebantur Patrem, et inimici hominis domestici ejus. Nam ex suorum consilio a rege impio destinatus Romam venerat, adhuc ibi degente Anselmo, Willelmus ille, cujus in exitu Angliæ mentio facta est; et inter cætera obtinuit ab Urbano, ut causam Anselmi differret a solemnitate paschali in diem festum Sancti Michaelis. Unde archiepiscopus, quoad rex viveret, viam redeundi in Angliam sibi credidit esse præclusam. Sed custos Israel, qui non dormit, quidquid humana temeritas somniaret, consilii æterni interim sententiam dispensat; et Urbanum, qui causam viri Dei ad petitionem tyranni distulerat, eximit rebus humanis, ut præfixum diem non videat. In exsilio tamen prosperatur Anselmus; et non modo in Lugdunensi sed in contiguis quoque provinciis clarificante illum Deo ab omnibus communiter celebratur.

Rogatus autem a Widone archiepiscopo nobilis Viennæ, quæ dicta est maxima Galliarum, festivitatem beati Mauritii, quæ ob præsentiam capitis

ejus ibi solemnis est, celebravit. Expletis divinis, A liaris angustia plurimum videretur urgeri, vigebant cum ad refectionem corporis consedissent: duo milites voce tremula, vultu pallenti, debiles et fere membris arentibus astiterunt, supplicantes ut de micis panis sui iis aliquid dignaretur conferre. At ille : « Ut video, inquit, non tam micis quam pane solido indigetis. Abundant cibi, et locus amplus estite sessum cum benedictione, comedite quantum vultis. » Adjecit etiam: « Nihil aliud faciam vobis, intelligens quo intendissent. » Vitabat enim quidquam facere, quod miraculo posset ascribi: non enim suam sed Dei gloriam appetebat, quærens in omnibus non quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Porro a dextris sedentium sancti viri propositum videns, quasi importunitate petentium victus, fragmenta rapuit, præbuitque petentibus, monens B cito discedere, ne hominem diutius fatigarent. Gustant, et cum benedictione hominis Dei reccdentes, sanitati a quartanis, quod ex verbis eorum innotuit, illico restituti sunt. Unus principum terræ illius eodem languore diutius vexatus, famulorum manibus in ecclesiam Beati Stephani, ubi Anselmus divina celebraturus erat, inductus est : et audita missa sanuз exivit. Unde post paucos dies Patri gratias reddidit, asserens se a febribus quartanis illius benedictione curatum. Accepitque ab eo salutis monita, quibus instructus ex conscientia multorum Deo dignius, mundo gratius, et sibi utilius vixit.

His fere temporibus eunti Cluniacum sacerdos quidam occurrit, petens ut sororem suam in amen- C tiam versam respicere et benedicere dignaretur. At ille velut aure surda pertransiit. Instat presbyter, et populus undique confluens instat; et ille Deum in hujusmodi tentandum non esse respondit. Nec tamen ante dimittitur, quam dextera elevata cam signo salutifera crucis signavit. Quo facto fugit ocius, et cucullum imponens capiti, infelicis feminæ deflet ærumnas. Rediens illa domus suæ nondum contigerat limen, et integerrimæ sanitati donata est, in laudem viri Dei linguas omnium solvit. Revertens inde Lugdunum, transiit Matisconam et ibi rogatu episcopi et cleri in ecclesia Beati Vincentii solemnem missam celebrans, exhortatione publica populum monuit, ut a Domino pluviam, qua mundus egebat, precibus impetra- D rent. Illi fecisse se hoc sæpius, sæpiusque frustratos esse respondent, orantes ut necessitates, ut vota eorum prece sua promoveat. Celebrantur divina: et per sacerdotes sui officium populi preces Domino offerunt. Nec mora, pro votis singulorum et omnium succedunt imbres; et tota civitas se in præconia sancti viri effundit. Perveniens autem Lugdunum, scripsit librum unum De Virginali conceptu et peccato originali, et alium cui titulus est : Meditatio redemptionis humanæ.

Dum hæc agerentur, Urbanus papa moritur ante Kalendas Augusti, et Anselmus judicio Dei solius exponitur. Et licet plurima pateretur, et rei fami

tamen in co læta mens et pontificalis auctoritas, quia non deficiebat nec deserebat eum verborum ipsius operumque principium, qui in principio erat Verbum (Joan. 1). Multa quoque de interitu regis impii prædicabantur a multis, quæ in vindictam Anselmi innotuerant tam ex signis patentibus quam ex visionibus manifestis. Sed ille his animum non opponens, pro conversione et salute tyranni quotidie Dominum precabatur. Tertio vero anno exsilii sui, habito colloquio beati Hugonis Cluniacensis apud Martiniacum, accidit ut de rege Anglorum mentio fieret. Abbas autem assertione religiosa multis audientibus publice protestatus est, se præterita voce vidisse eumdem regem ante thronum Dei accusatum et damnationis excepisse sententiam. Mirantur audientes, sed cum eminentiam dicentis attendunt, verbis ejus fidem non habere non possunt. Die sequenti Lugdunum venit, et in Kalendis Augusti cum omnes quiescerent, ecce juvenis ostium venusto ac venerabili vultu clerico qui ante ornatu cameræ jacebat adhuc ut sibi videbatur vigilans apparuit, vocans eum nomine suo, Adam, inquit, dormis?» Respondit : « Non; » et adjecit : « Vis audire nova?» Adam, « Libenter, » inquit. Et ille : « Pro certo noveris controversiam, quæ vertebatur inter Anselmum archiepiscopum et regem Willelmum Angliæ omnino esse decisam. » Ad quod ille, oculos erigens, neminem vidit. Sequenti vero nocte alius inter matutinas vigilias clausis oculis stans psallebat; et ecce quidam ei ostendit chartulam, in qua scriptum est : « Obiit rex Willelmus. » Oculos autem aperiens, neminem nisi socios vidit. Et tunc quidem Dominus de rege impio judicium suum terribiliter perpetraverat ; et qui vixerat bestialiter, bestialem invenerat exitum vitæ. Tristabatur Anselmus, et sicut Samuel lugebat Saulem dejectum a Domino, sic istum in se provocasse iram Domini, mærens et anxius querebatur. Mallet enim in beneplacito Domini scipsum in corpore, quam illum taliter mortuum esse.

u

CAP. XII. Anselmus quiescit in monasterio Casœ
Dei tempore primiexsilii. De fulgure et fulmine.
De morte regis Willelmi II. De rege Henrico. De
causa excussa coram papa Paschale. De libertate
Ecclesiæ Christi Cantuariensis.

Exin post triduum cum invitatus honorificeque
susceptus in loco venerabili, cui Casa Dei nomen
est, de nocte quiesceret, tempestate crebra per
montem fulgura volitant, et maximo fulminis ictu
et terrore horribili super domum, in qua fenum
monasterii servabatur, plurimum ignis effundunt.
Vicinæ corripiuntur ædes, et horror et strepitus,
fetet fumus teter, flamma lucens terruit universos
et ad varia loca dispersit. Audiens autem Pater An-
selmus invaluisse incendium, vobis, inquit, provi-
deamus.
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet ; ▾
(HORAT. Ep. I, xvIII, 84.)
egressusque citius venit ad ignem, eique signum.

vivificæ crucis apposuit. Corruit ergo ignis, ipsas- A lit, quod rex nec pro regni amissione ecclesiarum

que quas invaserat languens reliquit domos; et,
quod magis mirum est, quibusdam in circuitu con-
sumptis domibus nil læsionis attulit feno monacho-
rum, qui virum Dei habebant hospitem. Nec mora,
Lugdunum reversus nuntios recepit ab Anglia regis
interitum nuntiantes, et quomodo manus Domini
gloriosam illam Ecclesiæ suæ exercuerat ultionem.
Siquidem secunda die mensis Augusti, quæ post
visionem Lugduni factam illuxit, idem rex in sil-
vam, quæ Nova Foresta vocatur ab incolis, vena-
tum mane profectus est; ibique in latere sagittam
excipiens, corde sauciato emisit spiritum suum.
Sic, sic patiente Basilio, letali telo ad consolationem
Ecclesiæ perimitur Julianus; et altero Juliano per-
empto in Anglia, ad consolationem Ecclesiæ revo- B
catur Anselmus. Quis alterutrum miserit telum,
adhuc incertum est quidem. Nam Walterus Tyrrel-
lus ille, qui regiæ necis reus a plurimis dictus est,
eo quod illi familiaris erat et tunc in indagine fe-
rarum vicinus, et fere singulariter adhærebat, etiam
cum ageret in extremis, se a cæde illius immunem
esse, invocato in animam suam Dei judicio, prote-
status est. Fuerunt plurimi, qui ipsum regem ja-
culum quo interemptum est misisse asserunt, et
hoc Walterus ille, etsi non crederetur ei, constan-
ter asserebat. Et profecto quisquis hoc fecerit, Dei
Ecclesiæ suæ calamitatibus compatientis disposi-
tioni fideliter obedivit.

Primi quidem omnium ad Patrem sub omni celeritate monachi Cantuarienses occurrunt. Deinde magnorum virorum nuntii se invicem prævenientes totius insulæ devotionem exponunt. Et insuper illustris rex Anglorum Henricus, qui fratri successerat, revocati a se archiepiscopi reditum fideliter procuravit. Se et omnia regni negotia ex illius consilio pendere pollicetur. Studuit enim inter regni sui auspicia pius et mansuetus haberi, pro more potestatum, quæ donec solidatæ sint, mansuescunt. Siquidem mitissima sors est regnorum sub rege novo. Cæterum, cum regi novo apud Saresberiam, quid in Romano concilio gestum sit, exposuisset; rege turbato omnia in contrarium versa sunt. Quot igitur et quanta pro libertate ecclesiarum duobus annis passus est, longius est enarrare. Cum vero rex Henricus videret Anselmi constantiam inviclam, rogavit ut cum nuntiis suis Romam iret, el regiæ dignitatis in Anglia læsæ procuraret medelam. Universi episcopi Angliæ, abbates et proceres, acclamant istud regi de jure negari non posse; ad hæc inquit Anselmus archiepiscopus : « Ibo quidem quoniam vultis, sed Ecclesia Dei Romana nihil consilio meo vel prece faciet, quod ecclesiarum præjudicet libertati, aut sedis apostolicæ majestatem aut meam dedeceat honestatem. « Venientes autem Romam nuntii cum archiepiscopo, a domino Paschali papa, qui urbano successerat, benigne recepti sunt. Exinde suo tempore Willelmus, de quo supra, causam regis exposuit, ac inter cætera intu

C

D

investituras sibi pateretur auferri. Ad quæ Paschalis papa respondit : « Si rex tuus nec pro regni amissione ecclesiarum donationes patietur amittere; scias et ei fideliter referas: ecce ego coram Deo loquor, quia nec pro sui capitis redemptione eas illi Paschalis impune permittet habere. » Et quidem causa regis tunc in his finibus subsistit. Quantum vero Anselmo Paschalis detulerit et contulerit tempore suo, liquet ex multis. Ei namque primatum Britanniæ, quem a tempore beati Augustini antecessores habuerant, confirmavit; hoc quoque personaliter privilegium dedit, ut ab omnium legatorum ditione quoad viveret esset exemplus. Præterea Girardum Eboracensem, professionem Anselmo facere detrectantem, causa cognita, cogit profiteri, etsi circumventus quandoque in contrarium scripsit. Secutus enim est decisionem causæ Lanfranci temporibus ab Alexandro Romano pontifice [quæ sclemniter facta est et in scripturam redacta. Indicant hoc litteræ ejus, quæ in Ecclesia Cantuariensi adhuc exstant bullatæ. Quid multa? non meminimus preces Anselmi repulisse Paschalem papam, vel quæ innotuerant distulisse vota.

CAP. XIII. Anselmus cum suis quiescit Florentiæ nocte una. De quodam viro, qui jacuerat in lecto sancti Anselmi, et quid ei accidit. De inhibitione sancti Anselmi archiepiscopi in regnum Anglie tempore Henrici primi. De quodam cæco illuminato a sancto Anselmo tempore exsilii secundi. De pace facta inter regem Henricum Angliæ et Anselmum.

Redeuntes Florentiam veniunt, et ibi quiescunt nocte una. Discedentibus illis, dominus domus in lecto quo Anselmus jacuerat pro more decubuit. Quo dormiente adest homo ignotus, monens ut inde citius surgat. Et adjecit indignum esse, ut lectum occuparet, in quo tantus quievit hospes. Contemnenti nocte secunda visio minacius et terribilius iteratur. Illo autem moto quidem sed non ut cederet, tertia nocte denuntiatur, ut ocius surgat et se exinde cohibeat; experturum fore non esse fantasticum quod videbat. Territus ille somnio, mane adiit ad episcopum civitatis, et audita per eum sanctitate Anselmi, lectum extunc in omni reverentia custodivit. Cum autem Lugdunum appropinquassent, Willelmus sæpe dictus ab archiepiscopo recessurus, ex parte regis Angliæ inbibuit, ne Angliam ingrederetur, nisi postposita obedientia sedis apostolicæ se consuetudines omnes utriusque Willelmi regum promitteret fideliter servaturum. Miratur hæc archiepiscopus, quia alia conditione exierat; mansit Lugduni, et rex Henricus omnes possessiones ejus Willelmo redeunte præcepit confiscari. Interim ad Anselmum in oratorium cæcus quidam accedens, obtinuit ut super oculos ejus signum crucis pollice pingeret. Fecit hoc tertio, dicens sic Virtus crucis Christi illuminet oculos istos, et ab eis omnem infirmitatem depellat, integræque sanitati restituat. » Et cum eos aspersisset

aqua sanctificata, illuminati sunt. Regis autem in- A pellam curiæ prece abbatis archiepiscopique Rothodignatio in annum et dimidium protracta est.

Exigentibus negotiis quibusdam ecclesiasticis, vir Dei in Franciam veniens, a rege Henrico rogatus in Normanniam progredi, rerum suarum tandem a rege investituram accepit. Rege autem in Angliam transeunte, post pauca Willelmus ille qui regum nuntius archiepiscopum toties fatigaverat, Beccum reversus est, rogans ex parte regis attentius, ut retroactis querelis omnino sopitis Angliam ocius visitaret. De libertate ecclesiarum, quas Dei clementia regibus jam excusserat, lætatur episcopus, et iter arripiens Gemeticum venit; ubi ne progrederetur, adversa valetudine præpeditus est, et fere in extrema deductus ex defectu naturalium virtutum socios omnes

magensis favore dedicavit Anselmus, et in ipsa dedicatione clericum alienatione mentis laborantem benedictione sola pristina restituit sanitati. Qui Deo exsul et contumeliis affectus diutius sedes circuit alienas, exinde, ut justum est, Deo de hominibus triumphante, ad suam cum honore et gloria remeavit. Ubi ab eo vir Anglus nobilis et dives, gravi corporis infirmitate percussus, petens ab eo per nuntios benedictum et accipiens panem, sccundum fidem suam curatus est. Rex interim in Normannia degens congratulatur paci, et jam dissimulare non potest, confidens sibi Dominum ex hoc esse placatum, quod id veram et firmam amicitiam amicum ejus receperit Anselmum. Unde sibi in brevi totam Normanniam et repromittit, et quidem non frustra. Nam fratrem suum et fautores ejus conserto prælio solemni confecit et cœpit. Quam victoriam nactus, per epistolam communicavit Anselmo, quæ meritis concordiæ et pacis inter eos reformatæ ascribebatur. Cum autem in Kalendis Augusti rex et archiepiscopus convenissent, triumphus Ecclesie omnibus patuit, rege investituram ecclesiarum palam cedente et concedente archiepiscopo, nec aliquid vindicante in electionibus nisi assensum, qualem sacri canones non excludunt. Neque enim eligere nec virga pastorali investire sibi pro more antiquo usurpans, procedere permisit in dispositione ecclesiarum canonicas sententias. Scripsit interea Dei famulus libellum unum De concordia præscientiæ, prædestinationis et gratiæ Dei C cum libero arbitrio ; in quo contra morem moram fecit, quia corpore infirmatus erat, ut non equo sed lectica de loco ad locum semper postea veheretur. Cum itaque finis ejus appropinquaret, Thomas Eboracensis junior jam electus, et a Willelmo Wintoniensi episcopo, mandante Anselmo, presbyter ordinatus, finita inter Ecclesias Cantuariensem et Eboracensem cœperunt jurgia instare. At Anselmus, etsi ad summum corpore languens, virtute tamen indutus ex alto, singulis totius Angliæ episcopis in virtute obedientiæ præcepit, ne Thoma communicarent, donec ille ab incœpta rebellione desisteret, litteras quoque patentes, quibus hoc mandabatur, jussit signatas in omnibus episcoporum sedibus diligentissime custodiri. Ad Thomam quoque, in eo constitutus articulo, epistolam in hæc

desperatio tenuit, et mors cita ac certa videbatur B
astare præ foribus. Inter hæc sollicitatur Pater, ut
vel filiorum amore naturæ vim faciat, sibi patiatur
alimentorum aliquid ministrari, et ille se omnino
nil appetere, sed nec posse quidem verbis cessanti-
bus anhelo spiritu fatebatur. Undique conveniunt
episcopi et abbates, ut possint illius beati spiritus.
transitum explorare, et ad cœlestia migrantem
psalmis prosequantur et hymnis. Quidam autem
familiarius, ut unus servientium monasterii per sil-
vam gradiens et huic rei nihil intentus, bestiolam
quam martyram vocant, videret perdicem in ore
deferentem, et exclamans bestiolæ fugienti perdi-
cem excussit. Qua allata gustavit æger, et convale-
scens contra spem admirationi fuit, et gaudium
attulit universis. His ergo qui convene ant redeun-
tibus, unus servientium Radulphi Sagiensis ei plu-
rimum detrahere cœpit; asserens ei compatiendum
non esse, qui sibi in alimentorum perceptione sub-
venisse potuerat, si inanis gloriæ jactantiam remi-
sisset. Temeritati ejus silentium indicit abbas, mo-
desta sociorum increpat multitudo; et is eo arden-
tius more stultorum qui verba sapientiæ non ad-
mittunt, sanctum Dei lacerare non cessat. In his
verbis cœpto itineri properanter insistens, in fron-
dosam quercum silvæ per quam iter erat vehemen-
ter offend it; et ex equo procumbens, uno sta ilium
pedem equitis firmius retinente, equoque territo,
tandiu huc et illuc tractus est et concussus, ut fere
videretur novissimum spiritum exhalasse. Tandem
vero sociis beatam Virginem invocantibus, com-
prehensus est equus; et vix inspirans miser edoctus D
est parcere amicis Dei, cum magnæ temeritatis sit
etiam de servo alieno ferre sententiam.

CAP. XIV. Henricus rex Angliæ amicabiliter visita-
vit Anselmum archiepiscopum in die Assumptio-
nis Beatæ Muriæ apud Beccum cœnobium. De
clerico, alienatione mentis suæ. De bello inter
regem Henricum Angliæ et fratrem suum Ro-
bertum comitem Normanni. Anselmus scripsit
libellum in Anglia De concordia præscientiæ,
prædestinationis, et gratiæ Dei, cum libero ar-
bitrio. De Thoma Eboracensi electo.

Rediit rex Henricus in Normanniam; el in assumptione Beatæ Virginis Mariæ archiepiscopum Becci amicabiliter visitavit. Illo ferme tempore ca

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

unus assistentium illi passionem Dominicam inchoavit. Ubi vero ventum est ad verba Domini Jesu, Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis super mensam meam in regno meo (Luc. xx11), lentius solito spiritum trahens, et fini jam proximus, in cinere et cilicio positus est. Adunatis quoque fratribus circa eum, quantum dolor et lacrymæ permittebant, obdormivit in Domino.

storali ullo modo præsumas intromittere, donec a A eos, quantum ad se pertinebat, absolvit. Malutinis rebellione, quam contra Ecclesiam Cantuariensem laudibus intererant fratres ecclesiæ Salvatoris ; et incœpisti discedas, et ei subjectionem (quam antecessores tui, Thomas videlicet et Girardus archiepiscopi, ex antiqua antecessorum consuetudine professi sunt) profitearis. Quod si in his quæ cœpisti magis perseverare quam ab eis desistere delegeris, omnibus episcopis totius Britanniæ sub perpetuo anathemate interdico, ne tibi ullus eorum manus ad promotionem pontificatus imponat, vel si ab externis promotus fueris, pro episcopo vel aliqua Christiana communione te suscipiat. Tibi quoque, Thoma, sub eodem anathemate ex parte Dei interdico, ut nunquam benedictionem episcopatus Eboracensis accipias, nisi professionem (quam antecessores tui Thomas et Girardus Ecclesiæ Cantuariensi B fecerunt) facias. Si autem episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris, concedo ut officio sacerdotali, quod jam suscepisti, utaris. »>

[blocks in formation]

Tertio igitur anno postquam a secundo exsilio per regem Henricum revocatus est, adeo cœpit debilitari, ut ei cibus omnis in fastidium verteretur. Vim tamen faciebat naturæ in perceptione eorum, eo quod ipsam noverat sine alimentis constare non posse. Caro quidem infirmabatur magis et magis; sed generosus ille spiritus et Dei amore nobilis Ecclesiæ dedignabatur infirmitati. Ex ea enim fortior et potentior videbatur. Neque enim a meditationibus divinisque colloquiis et orationibus poterat impediri; sed in consuetis et Deo placitis exercitiis jugiter versabatur. Consecrationi Dominici corporis quotidie intererat, illuc aut pede iens aut sella delatus. Vix quinto die ante obitum potuit inde arceri. Illuxerat Dominica dies Palmarum, et unus D eorum qui aderant sic eum alloquitur: « Pater, verisimile est ex his quæ videmus, te ad Paschalem Domini tui, relicto mundo, transire solemnitatem. » Et ille: Sicut fuerit, inquit, voluntas, sic fiat; et beneplacitum Domini de me ut voluerit impleatur. Verum si mallet, quæstionem de origine animæ, quam in mente volvo, vellem ante obitum meum fideliter absolvi. Nec aliquid doloris sentiebat in corpore; et ob hoc lacessente stomacho verius deficiebat. Vesperante dein tertia feria cum vix jam verba formaret, rogatus a Radulpho Roffensi episcopo et his qui aderant, regi, reginæ, liberis eorum et subditis omnibus benedixit; et

Transiit autem illucescente aurora quartæ feriæ Cœnam Domini præcedentis, quæ erat undecimo Kalendas Maii, anno videlicet Dominicæ Incarna

tionis 1109, qui fuit annus pontificatus illius xvi, vitae quoque LXXVI. Felix transitus et gloriosa subvectio miraculorum indiciis declaratur ; et sanctissima merita confessoris ex signis ibi conspicuis publice innotescunt. Venerabiles siquidem viri, memoratus episcopus Roffensis, et Baldwinus, quem vir sanctus, ut dictum est, rerum suarum œconomum fecerat, modico balsamo quod habebatur faciem sacram inungere satagebant. Episcopus ergo hoc expleturus officium, digitum vix intinctum summotenus de fundo vasis extraxerat; et balsamum videt omnino defecisse, vase negligentius custodito. Vexatur ille, et omnes qui aderant contristantur. Rogavit itaque venerandus vir Edmerus, cujus ab initio mentio facta est, ut episcopus vas inversum violentius excuteret in manum ejus. Acquievit episcopus, et ecce de vase fere arido liquo : fluens in abundantia subjectam manum implevit. Iteratum est hoc secundo et tertio, et etiam sæpius repetitum; et vas fluxit semper in abundantia. Erumpentibus ergo lacrymis præ gaudio et admiratione, totum corpus sancti viri qui aderant repetitis vicibus perunxerunt. Cur enim in tanta Dei largitate seipsos parcitatis aut avaritiæ redderent arguendos. Elia ministrante oleum multiplicatur; et balsamum, ut obsequatur Anselmo, suscipit incrementum. Dignum quidem eral, ut caro quam vivens servare studuerat a voluptatibus incorruptam, exanimata corruptionis injuriam non sentiret.

[ocr errors]

Vir quidam Christi et Ecclesiæ verus cultor, et pro facultate subventor pauperum, obeunte Patre Anselmo, Cantuariæ ad fatalem, ut videbatur, pervenerat horam. Diu namque languerat. Quo in somnum tenuem parumper soluto, adest juvenis speciosus, et quid patiatur inquirit. At ille : « En morior. » Cui juvenis. Pater patriæ, inquit, æternaliter victurus nunc tendit ad Deum, et tu moreris? Surge cito, et glorifica Deum et amicum ejus qui tibi subvenit Patrem Anselmum. » His auditis, ille cunctis stupentibus surgit et gratias acturus concitus ad ecclesiam pergit, et quid viderit indicat. Hora quoque ejusdem transitus in monasterio Beati Augustini super statu gloriosi

« PoprzedniaDalej »