Obrazy na stronie
PDF
ePub

facit. Pius erat, ut omnibus impenderet paternum A processum, finemque virtutum ac vitiorum, depredam calliditate puerilem animum cepit, et nunc A Nihil tamen de vigore ordinis remittebat ; sed

affectum. Veræ scientiæ sic scrutabatur vias, ut fidelia scripta perlegeret, corruptiones librorum quæ ex consuetudine tunc erant plurimæ emendaret ; divinis Scripturis hanc attribuens auctoritatem, ut quidquid asserunt, verissimum fateretur. Fortitudinem vero animi a professione veri et cultu justitiæ nil deflexit. Vigebat in eo consilii spiritus ; ut ad ipsum turmatim fluerent undique desolati. Illuxerat ei tanta claritate et affluentia facies veritatis, ut intelligeret prudenter ænigmata Scripturarum, nodos questionum potenter dissolveret, manifesta frequenter haberet occulta cordium, et quadam prophetandi gratia plerumque prædiceret arcana futurorum. Accidit autem ut, nocte quadam ante vigilias noctnrnas secum meditans, miraretur quonam modo prophetæ præterita simul et futura, sed et absentia quasi præsentia viderint, et fideliter confidenterque protulerint. Et cum in his totus esset, vidit per medias maceries oratorii et dormitorii, quomodo custodes ecclesiæ altaria et luminaria præparabant, et quomodo unus eorum pulsabat campanam ut alios excitaret. Quibns surgentibus miratus est, conjiciens Deo esse facillimum prophetis et sanctis suis revelare occulta, qui radios oculorum ipsius per parietum densitatem introduxerat, stupente natura.

Urgente necessitate divertens ad hospitium monachi pauperis, et de inopia piscium quos hospiti tanto apponeret graviter conquerentis, non enim habebat domi nisi panem et caseum : « Noli, inquit, frater, pro defectu alimentorum, quæ nobis ministraturus est Deus, sollicitari, sed mitte citius rete in amnem vicinum, et piscem capies, qui sufficiet omnibus nobis. » Vix praecipienti paritum est, eo quod res incredibilis videbatur et majestatis divinæ manifesta tentatio. Sed tandem cum immenso stupore omnium, juxta verbum viri Dei, miræ magnitudinis extractus est piscis. Alia quoque vice, cum nobilis vir Walterus cognomento Tyrillus eum ut secum pranderet detinens de penuria piscium anxius quereretur, « Tu, inquit verus Dei cultor Anselmus, consolans hominem de inopia deliciarum, quereris, et tibi sturio grandis affertur ? » Ridet ille et omnino diffidens ; iiiico, juxta verbum Anselmi, prægrandem sturionem sibi vidit afferri a duobus hominibus, qui eum a pastoribus suis inventum in ripa Alciae fluminis transmissumque Domino asserebant. Unde, sicut de beato Benedicto celebre est, ita et iste creditur habuisse spiritum prophetandi.

CAP. IV. Anselmus acquirebat gratiam divinam, ut profiteri posset servire I)eo cum corde puro et conscientia bona. De quodam sene decrepitæ ætatis. De quodam juvene [qui ob] nullam occasionem unquam manum secretis membris admoveret. De 0sberno monacho. De quodam fratre odioso contra Anselmum. De visione I{yculfi monachi.

Præsidebat ei sapientiae Spiritus, ut nihil ei saperet nisi Deus, ad quem omnia referebat, ortum,

[ocr errors]
[ocr errors]

hendens et exponens in singulis et quomodo apprehendi valeant aut vitari. Apostolicum implebat virum, ut nisi eum humilitatis cautela reprimeret, profiteri posset eum Apostolo de corde puro et conscientia bona et fide non ficta: Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? (II Cor. xi.) Et quod de discipulo quem diligebat Jesus scriptum novimus, quia quidquid loquitur, charitatis igne vaporatur : ita et Anselmus, etsi ad parilitatem tanti apostoli non assurgat, ejus tamen diligenti studio vestigia imitatus est, ut totus ejus sermo, tota vita, scripta quoque omnia divinae dilectionis igne qui in eis lucet, videantur esse succensa. Crederes eum non sibi vivere sed aliis, imo tanto verius sibi, quanto utilius aliis et fidelius vivebat Deo. Aliorum quoque profectum curans, divinam sibi gratiam acquirebat. Cum vero salutem omnium procuraret, infirmis tamen aetate vel morbo et juvenibus ampliorem diligentiam impendebat. Nam magis indigenti citius occurrit, et liberalius subvenit charitas, et acerbius patienti compatitur magis. Unde ei pro voto frequentius succedebat, ut convalescerent ægrotantes, confortarentur senes, ad frugem melioris vitæ revocarentur errantes, in veræ virtutis cultu proficerent et solidarentur adolescentes. Nam Quo semel est imbuta recens servabit odorem

Testa diu;
(HoR. Ep. I, 11, 60.)

et mores, quibus tenera ætas imbuitur, difïicilius et non sine quadam aegritudine avelluntur.

Hos ejus successus paucis expediamus exemplis. IIerowaldus vir ætate decrepitus, tanto quoque languore prostratus, ut solam Jinguam haberet in potestate, et non cibo posset uti aut potu, in domo infirmorum imminentem, ut putabatur, exspectans exitum, eo ipso convaluit, quod Anselmus eum p0tavit manu sua vino, quod de racemis in collectam palmam expresserat. Juvenis quidam inconsulti fervoris proposito se obligaverat, ut nulla unquam occasione manum membris genitalibus admoveret. Sed quia frequens est ut inconsulta vola tentatio gravior prosequatur, tantus eum in partibus illis dolor invasit, ut moles plumbea ibidem pendere videretur. Quem cum dissimulare non posset, admonitus ab Anselmo, ut modum ægritudinis manu tenus probaret, frater voti reverentia recusavit. Sciens itaque Dei famulus esse omnia munda mundis, adhibito secum grandævo fratre in locum secretiorem ducit juvenem. Caro sanissima reperitur, et ex quo a sancto viro visa est, dolor omnis abscessit, nec juvenem ulterius fatigavit.

Osbernus quidam, professione monachus, ætate adolescentulus, ingenio perspicax, manibus ad artificia pollens, adeo perversis moribus erat, ut de salute ejus posset inerito desperari. Exercebat hic dentem caninum, et odio insatiabili prosequebatur Anselmum. At ille compatiens errori, sancta qua

leniens acerbitatem blanditiis, nunc puerilia quantum vigor sinebat ordinis tolerans et prece vel exhortatione sæpius utens, jussis raro, perversitatem morum mon tam eripuit quam surripuit, et quodammodo ignarum adolescentem divinæ legis mexibus compedivit. Nam primo omnium repressit odium, post exstinxit, in se deinde provocavit affectum, et sensim in jam exculto pectore sevit et aluit sincera gramina charitatis. Sic itaque ex benignitate et benevolentia juvenis promptissimam obedientiam procuravit, ut qui ante non admittebat a quocunque vel verba, nunc amplecteretur et verbera. Qui omnium perversissimus fuerat, omnes coætaneos de virtute in virtutem proficiens antecessit, et ad profectiores accessit in brevi. Alii ; namque in eo, velut in quodam speculo divinæ gratiæ, quod imitarentur et unde vitam suam componerent, facile poterant intueri. Sed cum maximus inde fructus Ecclesiæ speraretur, juvenis morte immatura cum ingenti dolore et lacrymis omnium præventus est. Eo vero in ecclesiam pro more delato, Anselmus secessit in secretiorem orationis locum, cæteris circa defunctum in orationibus occupatis. Qui cum ex tristitia et lacrymis, ut fit, in somnium lumina paululum declinaret, vidit personas eandore vultus et vestis insignes, ut de Osberno suo dictaretur judicium, considere. Adest et ille similis homini, quem aut miuutio nimia vel languor fecit exsanguem. Anselmo vero sollicite inquirente, quam sententiam excepisset, respondit : « Ter insurrexit in me serpens antiquus, et ter cecidit in seipsum, et tandem Ursarius Domini liberavit me. » Probabile quidem est fuisse tertio impetitum, qui et de originali ante baptismum, et de actualibus postea commissis ante monachatum, et de prævaricatione professionis monasticae poterat accusari per calumniam hostis antiqui. Ursarium vero bonum angelum dici puto, qui cohibet et punit adversarias potestates, qui hunc ratione fidei et charitatis retentæ et pœnitentiæ in extremis a calumniatoris laqueo expedivit. Convenerat autem inter eos, dum ægrotanti Anselmus assilens tam animæ quam corporis necessaria ministraret, et multo affectu obsequendi præriperet officia aliorum, ut ei, si Deo placitum esset, sortem conditionis suæ post exitum indicaret. Mior-D tuus quoque vivo exhibuit obedientiam, cujus formam studio viventis acceperat. Concipiens ex visione spem salutis, et defunctum Osbernum posse sanctorum suffragiis adjuvari, per singulos totius anni Dies Deo pro ipso per se aut per alium divini sacramenti hostiam procuravit offerri. Epistolis quoque circumquaque missis obtinuit, ut pro Osberno suo orationes facerent privatas et solemnes ; unde factum est ut successionem Osberni omnes appeterent, et ipsius benignitas plures Domino lucraretur, quam si cum austeritate et cum potentia imperaret.

[ocr errors]

erat ad misericordiam quam ad sævitiam prouior. Nam si pro alterutro damnandus esset, mallet, ut dicebat, apud Deum inveniri nimis misericors quam crudelis. Noverat enim auctoritatem et austeritatem inferre timorem potius quam amorem. Nec sine amore est ordo ; quia nulla vera est sine charitate religio. Utique non extorquebis amari ; hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat. Operibus charitatis et misericordiæ semper insistens fructum plurimum Domino acquirebat. Sed quia interim negotiorum tumultibus plurimum vexabatur, disposuit prioratu cedere. Sed consultus Maurilius, Rotomagensis archiepiscopus, jugum impositum secundo præcepit in virtute obedientiæ in finem sustinere, eadem auctoritate adjiciens, ut cum ad majora vocatus fuerit, divinæ dispositioni non reluctetur. Nam se multos vidisse et fere semper asseruit, qui cum pastoralem curam, suæ quietis causa, refugerent, per desidiam ambulantes de malo semper in pejus defecerunt. Paruit Anselmus tristis et gemens, et Deo se totum committens, utilitati fratrum omnino studuit inservire. Licet autem omnibus obsequi, neminem [lædere] gestiens, etiam cum his qui eum oderant esset pacificus, invidiam tamen, quam aut virtus aut felicitas aut horum opinio semper accendit, non potuit declinare. Nam qui eum præcesserant, novitium sibi præferri murmurabant. Quorum unus, qui nullo poterat obsequio mitigari, ad extrema perductus est. Ibi agens, pallere et tremere et miro modo de

*.
0 litescens Vultui cœpit in diversa mutare. A fratri-

bus causam interrogatus, ait duos immanes lupos ipsum jam compressis dentibus jugulare. Refertur hoc ad priorem ; qui paululum divertens in oratorium consuetum, rediit in domum iufirmorum, et erecta manu signum sanctæ crucis edidit, dicens : In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quo facto, quievit æger dicens, quod ad introitum Anselmi et manus erectionem lanceam viderit igneam ex ore ejus in lupos jaculari ; quæ territos celeri fuga lupos abegit. Accessit ad ægrum minister illius Spiritus, qui apostolis datus est in linguis igneis, et fratrem ad pœnitentiam et confessionem inductum absolvit, prædicens quadam prophetandi virtute etiam horam qua erat transitum*uS. Una vero noctium, cum Riculfus quidam, secretarii fungens officio, ante ostium capituli iturus in dorhiitorium pertransiret, introspiciens orantem vidit fratrem globo igneo circumcinctum. Attonitus rei novitate discedit, sed Anselmum in lecto quæsitum non reperit. Rediens servum Dei orantem invenit, sed igneus ille jam disparuerat globus. Martinum sacrificantem globus igneus insignivit, et orantem circumcinxit Anselmum. Apostoli Spiritum sanctum in linguis igneis receperunt, et eumdem in igne vibrat lingua Anselmi. Dæmonibus quoque imperat, morbos expellit, futura præ

nuntiat, legem Dei facit et docet, et multis esse vir A mundum cum oblectationibus suis exhorruit, et

apostolicus comprobatur.

CAp. V. Anselmus in monasterio Becci scripsit vi libros : 1 De veritate, iu De libertate arbitrii, iii De casu diaboli, iv De grammatico, v Alonologion, vi Prosologion dicitur. Anselmus gravi infirmitate corripitur, in qua raptus spiritu. De quodam abbute [qui] ad Anselmum venit quærens consilium. De pueris nutritis in claustro. De quodam milite Cadulo nomine. His temporibus Anselmus scripsit tres libros, unum De veritate, alterum De libertate arbitrii, tertium De casu diaboli. Scripsit autem dialogum cujus inscriptio est, De grammatico, et alium, quem eo quod ibi solus loquitur, Monologion appellavit; ubi quidem tacita omni auctoritate divinæ Scripturæ, quod de Deo fides prædicat ratione convincitur. Sextum quoque cui Prosologion titulus est, in quo breviter probat ea quæ de Deo secundum se dicuntur, ut omnipotens, bonus, et cætera hujusmodi omnia in ipso unum esse. Sed cum in hujus probationis investigatione adeo vexaretur, ut non modo somnum sollicitudo excuteret, sed cibum quoque et potum, ita ut ex desperatione quadam scrutinium hoc tentationi ascriberet, ei subito inter nocturnas vigilias quod quærebatur illuxit. Sententiam exaravit in tabulis, custodique commendat. Sed quis eas subripuerit, cum nusquam potuerint inveniri, semper mansit incertum. Reparatur in aliis tabulis, sed cum postmodum exigerentur a depositorio, in pavimento ante locum repositorii repertæ sunt cera avulsa frustatimque discerpta. Quis autem hoc commiserit, hactenus ignoratur, nisi, quod credibile est, hostis antiqui livor. Tertio itaque conceptum est in chartis, sicque permansit. Gravi deinde infirmitate corripitur, in qua raplus in Spiritu fluvium præcipitem vidit et magnum, in quem rerum omnium purgaturæ, sordes et quævis immunditiæ defluebant. Rapiebat quoque omnem, quam contingere poterat, supellectilem mundi, viros et mulieres, senes et juvenes, pauperes et divites simul. Cum vero compateretur his, quos talibus spurcitiis cibandos potandosque a ductore audierat : « Ne mireris, inquit, quia hic torrens mundus est, qui sæculares insolvit. » Adjecit quoque ductor : « Visne videre, quid sit verus monachus ? » Volentem ergo duxit in claustrum, cujus parietes obducti erant argento purissimo, pratum quoque argenteum virentibus herbis miræ fragrantiæ vestiebatur. Et licet flexæ pausantibus molliter cederent, surgentibus illisæ erigebantur et herbae. Cum illius habitandi desiderio caperetur Anselmus, « Eia, inquit ductor, vis videre quid sit vera patientia? » Quod cum ille immenso desiderio postularet, disparuit ductor, et Anselmus in se reversus est. Et quidem probabile est eum taliter restitutum, ut in tribulationibus, quas erat passurus pro Domino, quid sit vera patientia comprobaret. Nam exinde semper magis ac magis

verum monachatum studiosius et ardentius amplexatus est. Unde ad eum undique velut ad quemdam religionis fontem etiam de remotis regionibus undique confluebant, consortium aut auxilium aut consilium expetentes. Inter quos abbas quidam religiosus accessit, et cum de multis egisset, tandem de pueris monasterii consilium quærit. e Non proficimus, inquit, verberantes eos tota die, et illi pravi enim sunt et incorrigibiles, semper in pejora deficiunt. — Quales, inquit Anselmus, tandem adulti ? — Hebetes, ait abbas, et bestiales. — Laudabiliter, inquit Anselmus, profecistis, qui imaginem Dei homiuem deformastis in bestiam ! An nescitis quod in proceritatem ramorum nequaquam planta consurgit, quæ ab initio durioribus obstaculis undique coarctatur; nec radices agit altas, nec ramos erigit, nisi libertate aliqua potiatur ? Humore fervorem necesse est temperari, ut seminum germina coalescant : alioquin iste consumit, ille dissolvit. Ut ex argento speciosam formes imaginem, non modo malleus opus est incude, sed celte sculptorio, plumaxi, et aliis quibus peragitur res fabrilis. Neque enim solis tonsiouibus procuratur. Quis parvulos cibis initiat solidioribus, lacte subtracto ? Hoc siquidem strangulare esset, non pascere. Quo progreditur qui incipit a perfecto ? Cera durior sigilli imaginem non admittit, tenera nimis et liquens non retinet. Age cum eo, qui sæcularitate nimis induruit, de subtilitate spiritualium, et sermonem tuum, præ duritia, non admittit. Puerulus quid loquaris non intelligit quidem. Etas media, quoniam ex his temperata est, utrumque potest. Sic adolescentia, si opificem peritum habeat, facile informatur; et institutionis imaginem fideliter retinet. Unde et in his utilius laboratur, si secundum Apostolum lacte præparentur ad solidos cibos, et singulis per competentes gradus utantur (Hebr. v). At vos ab eis exigitis, ut in tribulationibus gaudeant, diligant persequentes, et similia, quæ perfectorum titulis ascribuntur. Sicut itaque charitas timorem , ita timor inordinatus ejicit charitatem. Unde fit ut pravas et spinosas nutriant cogitationes, suspiciosi, queruli, murmurantes, invidi, ambitiosi, infideles; et qui nullam in praelatis experti sunt, nullam eis vel aliis referunt charitatem.

D Et quantum crescunt in dissensione membrorum in corpore, tanto incremento vitia propagantur in mente. Nunquid hoc vobis velletis fieri ? Justitia autem vestra, ne aliter dicam, in propatulo est. » Familiare siquidem habebat probatis moribus exemplisque vulgaribus asserere, et sermonem, non ut multa scire et facundus videretur, auditoribus ut proficerent intimare. In eis quoque erudiendis, cum quemcunque magistratum gereret, operam: multam dabat, eo quod illorum institutio potest omnibus vel prodesse vel obesse subjectis. » His auditis abbas ingemuit, et se a via veritatis errasse palam confessus est.

Gravi interim morbo abbas Herlewinus confici- A mitabat. Expergefactus autem, dolos quos machiConfirmabat enim Dominus sermonem ejus se- A est. Post pauca communiter dicenda omnes monet

tur, et Anselmo dispositio commendatur. Equi et cætera itinerantibus necessaria ejus specialiter usibus praeparantur. Sed ipse audito proprietatis nomine expavescit, et universa sociis præcepit communicare. Neque suum esse nil dici quidquam volebat, sed ut sibi et fratribus essent commuiiia. Unde quæ ei sic offerebantur, omnia respuebat : etiam quæ procurabat devotio illorum, qui ad hoc accesserant ut hominem nossent. Die quadam, (lum in dormitorio ad lectum diverteret, annulum reperit aureum, qui cujus fuerit aut unde venerit hactenus ignoratur. Creditum tamen est eum fuisse futuri pontificatus indicium. Invidit autem diabolus saluti multorum , quam famulus Dei procurabat. Et ad eum undique confluentibus suas tendebat insidias. Ut ad præsens alii taceantur, miles quidam, Cadulus nomine, devotione concepta, se totum Domino precibus immolabat, et ecce extra ecclesiam velut scutiferi sui vocem audivit, equos et omnia quæ habebat a latronibus diripi miserabiliter deplorantis. Miles tamen in oratione persistit, pluris habens devotionis quam possessionis dispendium. Hostis vero devoti militis constantiam dolens, ursi speciem induit, et ante eum a tecto corruens horrore casus et formæ terribilis orantem voluit impedire. At ille perseverans, monstrum securus irridet. Egressus tandem ab ecclesia inter eundum audivit vocem clare dicentem sibi : « Cadule, quo tendis? Quo tendis, Cadule ? Cur ad priorem hypocritam vadis ? Nudabit te bonis more suo, et præcipitabit te in fontem erroris. Utique tunc poenitebis. Siquidem opinio ejus a conversatione plurimum distat. » Ille vero, vocem audiens, neminem videns, signo crucis orationibusque munitus pervenit ad Anselmum, et ex consilio ejus monachum induit apud Majus Monasterium in pago Turonensi. Consueverat unumquemque in illum locum mittere, quem inspirante Domino præelegit. Nam plerumque ad alia transeuntes poenitentia comitatur.

CAp. VI. Herleuimus abbas Becci decedit. Anselmus succedit ipsi in abbatem Beccensis cænobii. Dubitatio Lamfranci archiepiscopi de sancto Elphego si sit martyr vel nom. Interrogatio facta ad Anselmum abbatem Becci. I{esponsio Anselmi ad interrogatum I.amfranci de hac causa. Abbati vero Herlewino decedenti succedit Anselmus, invitus quidem et renitens, sed coactus a fratribus, et maxime urgente mandato quo eum Maurilius Rotomagensis archiepiscopus vinxerat. Ut autem orationi, lectioni et oflicio verbi liberius vacaret, causas et forinseca fratribus ad hoc idoneis delegavit. Præcepit ut semper praeeligerent pati quam facere fraudem, et ut pro viribus sine damno enormi omnino jurgia declinarent. Vix enim aut nunquam exercentur lites sine dispendio charitatis. Cum vero ad causas egredi cogebatur, rarissime loquebatur, nisi de moribus aut verbo vitae : sæpe autem contemptis versutiis calumniarum dor

B archiepiscopum , descendisset, multis hinc

nati erant sic denudabat, ac si eos accepisset a confitentibus aut interim lectos reperisset in actis. Tantam humilitatem hospitibus exhibebat, ut saepe eorum gratia refectorium spoliaret. Tantam spem de misericordia Dei conceperat, ut nunquam videretur de crastino cogitare. Proveniebat quoque ei secundum fidem suam, ut monasterium semper in omnibus necessariis abundaret. Et sicut alter Nicolaus, gemma sacerdotum, adeo circa pauperes misericordiæ visceribus affluebat, ut hoc solum quodammodo nosse videretur : 0mni petenti te tribue (Luc. vi).

Cum vero in Angliam tam causa possessionum monasterii, tam maxime ut videret I.anfrancum inde sermonibus habitis, tandem de beato Elphego Lanfrancus verbum fecit. « Angli, inquit, inter quos vivimus, quosdam sibi instituerunt sanctos, quorum incerta sunt merita. Quorum unus im nostra requiescit ecclesia, Elphegus scilicet prædecessor noster : vir quidem bonus, quem non modo ut sanctum sed etiam ut martyrem colunt. Cum autem discutio causam ejus : eum ob hoc a paganis lapidatum et tandem post multas injurias, contumelias et flagra, ferro peremptum deprehendo, quod ad redemptionem corporis sui pecuniam quae exigebatur ab hominibus suis noluit extorquere. Cum itaque martyrem non faciat poena sed causa : an cohibendi sint ac sequendi, sententiam vestram audire desidero. » Nondum enim Lanfrancus, utpote novus Anglorum incola, plene historiam noverat. Nam et Elphegus pro Christo passus est. Anselmus tamen ad audita respondit. « Martyr, inquit, videtur egregius : qui mori maluit, quam injuriam præsertim his quos tueri debebat irrogare. Et plane qui hoc quod parvum videtur tantum exhorruit, conventus in confessione Christi fidelissime staret. Nam qui devitat minima, gravia facile non admittit. Sic ergo Joannes pro veritate, sic et Elphegus pro justitia passus mihi martyr habetur insignis. Nam uterque pro Christo, qui, sicut veritas, ita quidem et justitia est. m Acquievit Lanfrancus : et historiam legi et festum martyris instituit solemniter annis singulis celebrari.

Anselmus autem non modo ecclesias et loca venerabilia circumibat : sed civitates et castella et nobilium domos, hac et illac invitatus et fractus, et verus apostolorum sequipeda, verbum fidei et salutis omnibus erogabat. Nam et omnibus omnia factus est, ut lucrifaceret omnes : adeo quidem, ut etiam his qui sine lege erant, esset et ipse tanquam sine lege. Cum tamen omni studio indesinenter versaretur in lege Christi: unde eum perbor. rebat nullus, venerabantur omnes, plurimi sequebantur : omnis ætas, omnis professio, omnis conditio utiliter docentem audiebat, et fatebatur Anselmum. Rex etiam, qui Anglos subegerat, etsi cunctis esset formidini , erat tamen subditus illi.

quentibus signis. Siquidem curabat ægros : et, natura cedente Creatori, constat eum curasse leprosum. Vir etenim mobilis in continio Flandriæ et Pontivi ea laborans infirmitate, in visione monitus est, ut aquam biberet, qua Anselmus Beccensis abbas in celebratione missæ manus abluerat. Factum est ita, et ille illico restitutus est. Alius de congregalione Beccensi a valida curatus est infirmitate, respersus aqua ab Anselmo purificata. Hoc enim in somniis monitus fuerat, dum fere in vitæ exitu laborabat. Vir litterarum eruditione et morum honestate laudabilis, Boso nomine, his ferme diebus per Anselmum monachorum est associatus collegio. Sed in brevi adeo tentatus est, ut cogitationibus distractus, nullam omnino haberet requiem. Tandem post dies aliquot Anselmo quid patiatur exponit. At il!e pio compatientis affectu refert : « Consulat tibi Deus : » et exinde mentium tota tentatio discessit. Referre quot aegros curaverit, sed maxime febrientes, vel manus impositione vel aqua manuum vel pane benedicto, perlongum esset. Nam ad reliquias mensæ ægrotantes plurimos convaluisse celebre est et verum.

CAp. VII. De glorioso rege Willelmo primo : decedit ab hoc sæculo: successit ei im regnum Angliæ Willelmus I{ufus filius ejus, vir parum justus aut {'; Anselmus scripsit librum De Iucarnatione Verbi in Anglia. Decedente glorioso rege Willelmo, successit filius suus Willelmus, qui Rufus cognominatus est: vir quidem armis strenuus, sed parum justus aut pius : prodigus sui, appetens alieni, ferarum amantissimus, sed negligentissimus animarum, fautor militiæ et malitiæ, sed Ecclesiæ et innocentiæ vehementissimus oppugnator, voluptatis sectator acerrimus : utpote in quo sine modo et mensura vigebant pariter amor mundi et contemptus Dei. Quod vero maxime principem dedecet, nullam corporis reverentiam habens, omni se immunditia deturpabat. Non solum mobiles, sed etiam plebs licet af— flicta quatenus poterat, ut fieri solet, principem sequebatur. Celebre siquidem est quod qualis rector est civitális, tales sunt habitantes in ea. Siquidem Componitur orbis

Regis ad eaeemplum. Non sic inflectere sensus Humanos edicta valent, quam vita regentis.

(CLAUD., IV cons. Honor., 298.)

Unde cum Ecclesia undique pateretur, eo gravior erat vexatio, quod non erat qui se opponeret murum pro domo Domini. Venerabili Patre Lanfranco translato ab hoc mundo ad Dominum hujus persecutionis anno quarto, a proceribus invitatus, ab Ecclesia coactus Anselmus Angliam ingressus est. Veniens autem Cantuariam pridie nativitatem Beatæ Mariæ Virginis, summo mane discessit : eo quod præsagientes undique conclamabant illum archiepiscopum fore. Deinde progressus ad curiam, et ab occurrente sibi rege honorifice et amice susceptus

[ocr errors]

emitti. Omissis itaque propriis, publica concepit curare negotia : et solus cum solo loquens quæ privatim et publice dicebantur exposuit, statuitque regem contra faciem suam. Non enim attulerat oleum peccatoris, quo mercenarii demulcent errantium capita potestatum. Digrediuntur ab invicem : et post paucos dies rex graviter infirmatur. Languore tactus, et sapientum motus consilio, acquiescit, ut in archiepiscopum promoveatur Anselmus : dicens eum summo honore dignissimum, et prædicatorem veritatis illustrem.

Rapitur ergo invitus anno gratiæ 1093, pridie Nonas Martii, prima Dominica Quadragesimae. In sequenti autem solemnitate paschali, cum esset Wintoniæ, subito incendio cœpit civitas conflagrare. Et qua jam hospitium ejus circumcingere videbatur, domina domus res suas asportare ab amicis monita est. At illa se non timere respondit, sed tanti hospitis tutam esse praesentia. Nec aliquo modo voluit acquiescere, ut aliquid asportarent. Moti igitur venerabiles viri Gundulphus Roffensis episcopus et Baldwinus monachus, Anselmi procurator, hominem astrinxerunt, saltem ut videret incendium et salutiferæ crucis signum opponeret. Mira res, ille manum extendit, et flamma dejicitur, et ignis quam invaserat domum semiustam reliquit, ac si Anselmo prohibenti progredi non auderet. Ille quidem diu repugnans electioni, tandem coactus est consentire ; et pridie Nonas Decembris ab omnibus episcopis Anglorum Cantuariæ consecratur. Inventa est autem super eum illa Evangelii sententia : Vocavit multos,et misit servum suum hora cænæ dicere in vitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia ; et cæperunt omnes simul eaecusare. (Luc. xiv.)

Inde profectus ad curiam, tres dies Dominicæ Nativitatis in lætitia transegit : rege gravissimam indignationem adversus eum concipiente ex tunc eo quod mille libras argenteorum rependere noluit ei, quia sine pretio et obsequio et omni interventu voluerat in archiepiscopatum promoveri. Discedens inde venit ad villam suam, quæ Herga vocatur, ibique parochialem ecclesiam dedicavit. Porro clericus quidam a Lundonia ministris episcopi associatus, inter agendum ehrismatorio clam subrepto, in fugam gilapsus est. Sed, Deo dispensante, sic erroneus frequenter ibat et revertebatur, viæ antea notissimæ omnino ignatus, ut manifesto erroris indicio convictus culpam fateretur, et vas restitueret, et postea viam quæ Lundoniam ducil sine omni errore teneret.

Redit post paucos dies vocatus Anselmus ad curiam, ut transfretaturum regem sua benedictione muniret. Interim dum ventus differt, regem pro ecclesiarum pace sollicitat, benignus admonens ut legem Dei auctoritate regia non sinat eonculcari. Unde rex exacerbatus ipsum præcepit discedere ; et ne transitum ejus ibi diutius exspectaret inhibuit. Ab illo ergo die Ecclesia Dei magis concutitur,

« PoprzedniaDalej »