Obrazy na stronie
PDF
ePub

ram, ut juvenili levitate pluris facerem scientiam meam, quam esset. Videbar mihi sciolus, eo quol in
iis quæ áudieram, promptus eratm. Deinde reversus in me, et metiens vires ineas, bona præceptorum
meórum gratia, consulto me ad grammaticum de Conchis transtuli, ipsu n |ue Iriennio docentem au-
divi. laterim legi plura, nec me unquam pue utebit temporis ejus. Postmodum vero Ricard um, cogno-
mento Episcopum, hominem ferre nullius disciplin;e expertem, et qui plus pectoris habet quam oris,
plus scientiæ quam facundiæ, veritatis , quam vanitat s, virtutis quajn ostentationis, secutus sum ; et
çuæ ab aliis audieram, ab eo cuncta re!egi, et inaudita quaedam, ad quadrivium pertinentia, in quo
aliquatenus Teutonicum præaudieram Hardewinum, didici. Relegi , quoque rhetoricam, quam prius cum
quibusdam aliis a magistro Theodorico tenuiter auditain, paululum inlelligebam. Sed eam, postea a
Petro Helia plenius accepi. Et quia nobilium liberos, qui mihi, amicorum et cognatorum auxiliis desti-
tuto, pauperiali meæ solatiante Deo, alimenta præstabant, instruendos susceperam, ex necessitate of-
ficii ét instantia juvenum urgehar quod audieram, ad memoriam crebrius revocare. Unde ad magi-
strum Adam, acutissimi virum ingenii, et quidquid alii sentiant, multarum litterarum, qui Aristoteli
præ cæteris incumbebat, familiaritatem comtraxi ulteriorem ; ut, licet eum doclorem non habuerim,
mihi sua benigne communicaret, et se, quod aut nulli faciebat, aut paucis alienis, mihi patentius ex-
ponebat. Putabatur enim invidia laborare. - -
. Interim Willermum Suessionensem, qui ad expugnandam, ut aiunt sui, logicae vetustatem, et conse-
quentias inopinabiles construendas, et anti tuorum sententias, diruendas, inachinam postmo iuin fecit,
prima logices doeui elementa, et tandem jam dicto præceptori apposui. Ibi forte didicit idem esse ex
çontradictione cum Arisloteles obloquatur, quia idem cum sit, et non sit, non necesse est idem esse.
Et item cum aliquid sit, non necesse est idem esse et non esse. Nihil enim ex contradictione evenit,
et contraductionem impossibile est ex aliquo evenire. Unde nec am ci machina impellente urgeri potui,
ut credam ex uno impossibiii omnia impossibilia provenire. Extraxerunt me hinc rei familiaris angu-
stia, sociorum petitio, et consilium a nigorum, ut officium docentis aggrederer. Parui. Reversus itaque
in fine triennii, reperi magistrum Gilbertum, ipsumque audivi in logicis et divinis ; sed nimis cito
subtractus est. Successit Robertus Pullus, quem vita pariter et scientia commendabant. Deinde me
excepit Simon Pexiacensis fidus lector, sed obtusior disputator. Sed hos duos in solis theologicis habui
præceptores. Sic fere duodecennium mihi elasum est, diversis studiis occupato. Jucundum ita que vi-
$um esi, veteres quos reliqueram, et quos adhuc dialectica detinebat in monte, revisere socios, con-
ferre cum eis snper ambiguitatibus pristinis ; ut nostrum invicem, ex collatione mutua, cominetiremur
profectum. Inventi sunt qui fuerant, et ubi ; neqne enim ad palmam visi sunt processisse ad quæ-
stiones pristinas dirimendas, neque propositiunculam unam adjecerant. Quibus urgebant stimulis,
eisdem et ipsi urgebautur, profecerant in uno dumtaxat, didicerant modum, modestiam nesciebant ;
adeo quidem ut de reparatione eorum posset desperari. »
Lutetiæ valedicens, Joannes Cellen-e monasterium adiit, cui tunc praeerat abbas Petrus, Cellensis dictus,
a quo clericus ordinatus est, et ad quem postea nonnullas epistolas scripsit (a). . -
Triennio elapso ad Angliam remeavit et inter familiares Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi receptus
est. Defuncto pontifice, in famulitium ejus successoris, illustris Thomæ Becqueti, transiit, cujus a parti-
bus deinceps strenue stetit exsulantique exul ipse fideliter adhæsit. Anno 117ö Carnotensis episcopus elec-
tus est, et post quartum pontificatus annum obiit, octobris die 25, anno M 180.
Joannis Saresberiensis Opera, quæ nunc primum integra prodeunt, sunt hæc :
I. EPISTOLAE 329. Has inter nonnullæ ab Henrico II, ab archiepiscopo Theobaldo et aliis scriptæ (b).
II. POLYCRATICUS, sive De nugis curialium et vestigiis philosophorum. Inter auctoris nostri scripta
philosophica merito præstantior habetur. Cur Polycraticum opus suum Joannes inscripserit nobis incoim-
ertum.
p. Vocis enim etymon de operis natura et argumento nihil nos edocet. Libris octo constat, quibus præmit-
titur metrica præfatio seu prologus, Entheticus dictus, in quo Thomæ Becquet tunc cancellario, postmodum
archiepiscopo Cantuariensi, librum suum nuncupans Joannes, scribit totum fere genus humanum nugis
illis addictum quas in opere suo perstringit. -
Ex Petriburgensibus Chronicis (c) videtur opus istud anno 1156 absolutum fuisse, etsi forte variis antea
temporibus scriptum posteaque ad incudem ab auctore revocatum.
Prodierat jam non semel, ex variis mss.
1. ln-fol., sine anni et loci nota sed Bruxellis, ut videtur, seu Coloniæ, anno circiter 1475, ad calcem
legitur poema De membris conspirantibus (d);
3. In-8°, Lugduni, 1513, ap. Constantinum Fradin;
3. In-4°, Pafis., anno eodem, ap. Bertholdum Rembolt;
4° In-8°, Lugd. Batav., 1595, ex officina Plautini;
5° In Magna Bibliotheca Patrum, in-fol., Coloniæ Agrippinæ, 1622, t. XV, p. 338.
6° In-8°, Lugd. Batav. 1639, ap. Joannem Maire, hæc editio Metalogicum quoque continet;
7° In Maxima Bibliotheca Patrum, in-fol. Lugduni 1677, tom. XXIII, p. 242.

(a) Vide epistolam 85.
(b) ln codice ms. coll. S. Joannis Baptistæ Oxon., n. 126 qui scriptus fuisse statim post mortem Joan-
nis Saresberiensis videtur, et excerpta tantum continet, occurrit titulus qui sequitur fubricatus : Incipit
compendiosa defloratio eae iibro epistolarum magistri Joannis Saresberiénsis qui postmodum fuit episco-
pus Carnotensis, super causa beati Thomæ martyris, a Guidone priore Süwicense diligenter e ccer-
pta. Quæ studiose dictare volentibus tum pro modo scribendi, tum pro sententiarum elegantia, tum
pro causa præscripti martyris declaranda, non erit inutilis. Prædictùs autem liber epistolarum a prae-
scripto magistro Joanne post præfati martyris passionem in unum corpus diligenter et breviter est col-
lectus et in quatuor volumina luculenter ac studiose divisus. Porro in ejusdem libri collectione et
divisione, ac emendatione jam dictus prior, tunc canonicus Meritoni, memorato magistro Joanni comes
induviduus ac familiaris adhaesit.
(c) $. MCLVl, Joannes Saresberiensis scripsit Polycraticum suum. » Chron. Angliæ Petriburgense, ed.
J. A. G, Lond. et Oxon. 1844. in-8°.
(d) Hujus editionis exemplar asservatur im bibliotheca S. Genovefæ Parisiensis.

Textum editum ad codicem ms. Cantabrigiensem accurate contulimus, cujus ope multo quam antea emendatior prodit. III. METALOGICUS. Prodierat jam bis vel ter Polycratico adnexus, et seorsim Parisiis apud Harduinum Beys, et Lugduni Batav. auno 1680. Hujus quoque libri textum cum laudato ms. Cantabrigiensi collatum exhibemus. IV. DE SEPTEM SEPTENIS. Liber scholasticus, singulare hujus ævi specimen philosophicum. Nunc primum in lucem emittitur ex Harleiensi ms. 3960, fol. 206, quod tamen mutilum infeliciter desinit. V. ENTHETICUS, sive De dogmate philosophoruin. Eumdem titulum praefert quem præfatio metrica Polycratico præmissa. Entheticum inscripsit auctor, remissiorem fortasse laborem innuens, inter studia magis ardua. Mera tamen hoc conjectura. Hujusmodi enim inscriptionum rationem inquirere curiosi potius quam docti hominis est. C&rminis hujus textum a cl. viro Petersem Hamburgi, anno 1843, in-8°, accuratissime editum, contulimus iterum ad ambos qui nunc exstent codices mss., videlicet Cantabr. I, 1, 2, 81, fol. 40, et Mus. Brit. 13 D. IV. fo!. 109. VI. Poema DE MEMBRIS C0NSPIRANTIBUS. Prodiit, Enthetico junctus, ad calcem carminis Fulberti Carnotensis, quod publici juris fecit Andreas Rivinus Lipsiæ, 1655, in-8°. Recusum postea in fabricii Bibliotheca mediæ et infimæ Latinitatis, tom. IV, p. 1 17, ex quo illud excipimus. An alicubi manuscritum exstet, nobis incompertum. VII. VITA ANSELMI archiepiscopi Cantuariensis. Ex editione Henrici Wharton, Anglia sacra, II, 149 (a). \. VITA S. THOMÆ Cantuariensis archiepiscopi et Martyris. Jam lucem vidit in Collectione cui titulus : Vita S. Thomæ Cantuariensis archiepiscopi et martyris 2 vol. in-8", Lond. et Oxon. 1845 (b). Commentarium in Epistolam Pauli ad Colo-senses olim quo |ue editum est sub nomine Joannis Saresberiensis (Amstelodami 1646, in 4°, et Cantabrigiæ, 1630, in fol ) ; sed ab illo opus hujusmodi scriptum non constat. Liber quoque de ecclesiastica disciplina sub titulo : Summa paenitentiae, auctori nostro inscribitur. Unicum quod exstet hujns operis exemplar ms. integrum in bibliotheca Burgundiae Bruxellensi asservatur; inscribitur : 0pus Joannis decani Saresberiensis, Joannis forte Oxoniensis, tempore Thomæ Becqueti decani Saresberiensis. Joannes enim noster nunquam Saresberiae decanus fuit.

(a) Ex epistola Alexandri papæ libro Joannis De vita Anselmi subjecta* constat Thomam papæ in concilio Turonensi anno 1163 obtulisse librum De vita et miraculis Anselmi, eo usum consilio, ut Alselmum sanctorum albo inscribi obtineret. Librum Thoma juvente Joannes couscripsit ; qui fere integrum ex Eadmeri libris De Vita Anselmi et de miraculis ejusdem consarcinavit, iisdem etiam verbis plęrumque usus. Joannis Jibrum dedit codex Lambethanus, qui notam hanc in ejusdem calce appositam habët : Scriptum per me fratrem et commonachum ecclesiæ Christi Cant. domnum Ricardum Stone ; anno 4507 perfecit hoc opus die 12 Decembris. Orto brevi post concilium Tu- onense inter regem et Thomam dissidio, Anselmi canonizatio in medio relicta est. Eam demum perfecit Alexander VI papa, bulla ad Joannem archiepiscopum Cant. anno 1494 data, quæ in Conciliorum Anglic. tomo II, p. 721, et exinde Concil. Lab. tom. XIII, p. 1476, reperitur WARTON.

(b) Vide Patrologiæ tom. CXC.

Vide Alexandri III epist. 169, Patr. t. CC.

J0ANNIS SARESBERIENSIS

EPISCOPI CARNOTENSIS
EPISTOLÆ,

EPISTOLA PRIMA.
AD PAPAM ADRIANUM (1).
Domino papæ ADRiANo.

lnter monachos abbatiæ Hugonis, et clerum de Henham controversia diutius agitata est. Monachi siquidem a nominato Hugone xxxiii solidos petebant, dicentes eos sibi deberi nomine pensionis, in quam eis tenetur ab antiquo ecclesia de Henham : adjicientes memoratum H. ad solutionem eorumdem esse ex speciali pacto, interviente fidei vinculo, litterarum testimonio obligatum. Et ut petitionis suæ intentionem stabilius fundarent, se a duobus deeessoribus prædicti H. Willelmo et S. sed et ab ipso Hugone dicebant recepisse præfatam pensionem, parati hoc probare incontinenti. Ad hæc Humfredus ecclesiam suam ab antiquo liberam esse dicebat: licet monacbi ab Hugone antecessore ejus marcam indebitam violenterextorserunt. Negabat enim constantissime se cum ipsis de aliqua pensione reddenda quamcunque inivisse pactionem : asserens se ab abbate Abendoniæ ecclesiam liberam, et sine expressioue cujusque oneris accepisse, et per archidiaconum episcopi, ut mos est, in possessionem liberam canonice introductum, nec fidei, aut scripturæ, aut alicujus obligationis vinculum, ex quo conveniri possit, intercessisse. Illos vero, a quibus monachi se præfatam quantitatem recepisse dicebant, asserabat jam dictæ ecclesiæ non fuisse personas, sed conductos sacerdotes, et ecclesiam et prædia instructa a monachis accepisse, ut præfatæ pensionis summa solvi posset. Producebat etiam testes hoc ipsum probare paratos : ipsorum quoque monachorum testimonio utebatur, contra eos proferens scriptum, quo nobis persuaserunt, prædictum Segarium non personam prædictæ ecclesiæ, sed vicarium, ipsumque conduclitium exstitisse. Præterea ecclesiam suam tantæ paupertatis esse dicebat, ut deductis episcopalibus et ministrorum necessariis alimentis, onus unius marcæ vix posset sustinere. Sibi quoque non debere ohesse, si nomine ecclesiæ aliquid quandoque invitus solverit, cum et ecclesia utatur jure pupilli, et ei beneficio minoris ætatis debeat subveniri. Monachi

A vero pactum intervenisse, modis omnibus probafe

nitebantur, producentes viros plures, qui assertionem eorum suo volebant testimonio roborare, et quoniam de paupertate ecclesiæ causatus fuerat, ei xx solidos annuos sine omni onere, dum illis ecclesiam ad tempus traderet, promittebant. Quidam vero volentes inter eos componere, xl solidos annuos, deducto omni onere, dum illis ecclesiam cederet, offerebant, parati super hoc idoneos fidejussores dare. Quod cum Humfredus recipere videretur, habito incontinenti advocati sui amicorum que consilio, resiliit, dicens non esse tutum se eis aliquo modo rem suam confidere, qui eum omnino ejicere moliebantur : præsertim cum ab eis tanto opere gravaretur, ut præ timore monachorum ei

B nullus amicorum suorum vel testiuiu audeat assi

stere, sed et patrem suum contra ipsum venire compellerent: unde ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens festum Epiphaniæ.

EPISTOLA II. AD EUMDEM.

Domino papæ ADRiANo.

Ex mandato apostolicæ sedis lator horum Berengarius in nostra præsentia stetit adversus Rogerium de Pichewurda acturus, et post multas utriusque partis allegationes inter eos compositum fuit. Sed ne processu temporis alter adversus alterum suscitandi litem ullam posset habere occasionem, compositionem inter eos factam fidei religione juramento fecimus roborari. Porro præfatus Rogerius nihilominus, contra pactionem illam veniens et fidei religionem, compositioni stare noluit, de quo in nostra convictus præsentia, suspensionis poenam reportavit, quam se præstiturum promittebat..... evadens, iterum tergiversari coepit, et ut manus nostras evaderet, ad vestram appellavit præsentiam, diem præfigens Dominicam, qua cantatur: Lætare, Jerusalem. Ne vestram itaque possit circumvenire clementiam, cum manifestissime contra fidem venisse et juramentum, pro certo sciat eminentia vestræ sanctitatis.

(1) Epistolas 1-22 ad Adrianum IV papam, et alias passim scripsit Joannes in persona Theobald præfata ecclesia possidebat, et ei esset ab episcopo *

Cantuariensis archiepiscopi, cui a secretis erat. Patrol. CXCIX.

[ocr errors]

EPISTOLA III.
Ad EUMDEM.

Domino papæ ADRiANo.

Ut de his, quæ ad aures sanctitatis vestrae ab insulanis nostris perferuntur, cognita rei totius serie, melius ac lucidius judicare possitis, de latore præsentium, quatenus factum nobis innotuit, vestram mittimus certificare excellentiam. Bajulus quidem horum a venerabili fratre vestro Henrico bonæ memoriæ Eboracensi archiepiscopo presbyter ordinatus in ordine suo aliquandiu ministravit ; contigit autem eum in comitatu quodam exstitisse laicorum, qui præcipitem sequentes temeritatem, homicidium quoddam inconsultius perpetraverunt. Ipse autem in comitatu existens, eum qui postea occisus fuit, non animo occidendi, sed ut furem qui ei vestimenta sacerdotalia furto subtraxerat, persequebatur. Fratres autem ejus in persequendo eo citius incedentes, furem cum vestimento consecuti sunt, et eo vidente, ut subsequebatur, verumtamen, ut fatetur, nolente, furem deprehensum trucidaverunt: exinde evolutis paucis diebus ab archidiacono ab ordinis sui officio suspensus est, eo quod sedes Eboracensis tum temporis vacabat: nihilominus in diaconatus officio minitsrare præsumpsit. Quid autem pœnæ ei ad peregrinationis indicium crucem gerenti infligendum sit, vestra sublimitas providebit.

EPISTOLA IV.
AD EUMDEM.

Domino papæ ADRiANo.

Cum inter magistrum Ricardum Licheffeldensem et Osbertum de Icco super ecclesia Bradeleia controversia esset in auditorio Cestrensis episcopi diutius protracta, tandem ad audientiam nostram translata est per appellationem. Partibus itaque e regione constitutis, jam dictus Ricardus memoratam ecclesiam sibi restitui postulavit, dicens eam pertinere quasi capellam ad ecclesiam suam et antecessorum suorum, Willelmi scilicet et Walteri tempore, quiete et pleno jure fuisse possessam. Ad hæc Helias Stafford. archid. processit in medium, asserens petitionem hanc minime Rieardo competere, eo quod præbendam quamdam Ricardus in

Cestrensi donata et tradita, et chartam donationis episcopi proferebat. Præterea dicebat litem sibi imminere super alia ecclesia ab eodem Ricardo, qui tam episcopo quam archidiacono synodalia et quosdam redditus episcopales moliebatur auferre: et ob hoc ipsum ad sedem apostolicam appellavit, diem præfigens octavum a festo Beati Andreæ. Econtra jam dictus Ricardus præbendam, quam nunc calumniatur, in manu episcopi refutasse respondit, ipsumque ad eumdem terminum ad vestram audientiam appellavit super pactionibus illicitis, et male acquisito archidiaconatu, et super introitu quem in ecclesiam de Haltona per manum laicam dicitur habuisse. Archidiaconus tamen su

B

A per ejusdem donatione ecclesiæ chartam episcopi

proferebat. Vobis itaque causam integram reservavimus. EPISTOLA V. AD EUM I)EM. Domino papæ ADRIANo. Steterunt ante nostram præsentiam latores horum W. et R., quorum R. querebatur, quod temere W. se ab ecclesia sua violenter et absque ordine judiciario expulisset, per potentatum comitis Simonis, in cujus ulteriorem familiaritatem R. dicebatur promotus, neque hac iniquitate contentus, postmodum per temeritatis suæ fautores eumdem presbyterum in alterius ecclesiæ suæ cœmeterio invasit. Eductis itaque sociorum gladiis, tensisque arcubus et paratis, ipsemet in manu lanceam gestans necem maturam comminabatur, nisi incou— tinenti fidem daret se ante archidiaconum venturum, ibique memoratæ ecclesiæ renuntiaturum. Sacramenti itaque reverentia tentus necnon et impressionem adversarii potentis, quem non poterat nisi cum patria effugere, metuens, sicut pollicitus fuerat, in manu archidiaconi ecclesiæ suæ renuntiavit. Hæc et his similia allegans super injuria sibi irrogata, satisfactionem petebat, duos sacerdotes in medium, qui sibi vim factam testificarentur, producens. Econtra R. vim se hujusmodi inficiabatur, modo de patronorum parma confisus, modo ad legum subtilitatem confugiens, an ecclesiam illam peteret, quamve actionem proponeret, aut quo jure sibi satisfieri postularet, interrogabat. Porro cum veritatem facti diligentius inquirere tentaremus, ut quid juris esset postmodum lucidius appareret, R. appellationem interposuit, cui deferre habemust, diem præfigens Dominicam qua cantabitur: Quasi modo geniti, quem terminum W. coarctavit ad Beatæ Virginis Purificationem. EPISTOLA Vl. AD EUMDEM. Domino papæ ADRiANo. Adversus nobilem virum comitem Rogerium et Osbertum clericum suum Ernaldus de Divisis in præsentia nostra querelam deposuit, dicens sibi a comite, ut Osbertum suum intruderet, ecclesiam de Hentona violenter et contra omnem reverentiam D juris esse ablatam, quam canonice, ut dicebat, diu possederat auctoritate venerabilis fratris nostri J. Sar. episcopi, cujus chartam, quæ donationis ejus titulum astruebat, in medium proferebat : et ut possessionem suam omni solemnitate juris doceret esse subnixam, concessione cujusdam militis, quem ecclesiæ advocatum esse dicebat, se eamdem obtinuisse ab episcopo asserebat, et ob hoc sibi ecclesiæ et omnium ablatorum restitutionem fieri postulabat. Tandem post multas citationes et comminationes, a comite, qui hæc omnia inficiabatur, restitutionem ecclesiæ, quam prædictus Ernaldus petebat, extorsimus, dummodo comes et suus 0. citra frustratorias dilationes, et aliarum difficultaCum ergo partibus super hoc dies esset præfixa, ea die jam dictus 0. et procuratores comitis adversus prænominatum E. petitorium instituerunt, dicentes ipsum injuste occupare ecclesiam, quam sine assensu comitis, et advocatorum ejusdem ecclesiæi, quam contra consuetudinem totius Ecclesiæ et regni Anglorum, contra constitutionem regisetantiquam omnium procerum dignitatem ingressus erat manu et violentia prædonis, qui præfato comiti totum fundum, in quo sæpe dicta ecclesia sita est, diu abstulerat. Proferebatur insuper mandatum regis, quo præcipiebamur comiti super advocatione ecclesiæ suæ justitiam exhibere, aut 0. prætaxatam ecclesiam restituere, qua post decessum regis contra ipsius edictum fuerat destitutus. Ad hæc Ernaldus se juste per episcopum assensu advocati ecclesiam possidere dicebat. Sed advocatus ille et alii amici ejus, potentatu et injuriis comitis, ut asserebat, adeo terrebantur, quod nullus eorum in hoc judicio et regno contra ipsum apparere audebat, præsertim cum comes et suus 0. non modo sua, sed et se regiæ magnitudinis pondere in judicio tutarentur contra pauperem, quem ab ecclesia sua multis amnis excluserant. Hac de causa ad vestram appellavit audientiaum, præfigens diem qua cantatur: Ad te levavi (Psal. cxxii). Osbertus vero sibi causam vel ecclesiam tanti non esse respondens litis cessit appellationi. EPISTOLA VII. AD EUMDEm.

tum molestias, ad quæstionem juris admitterentur. A costes. Illi vero suam excusantes innocentiam di.

Domino papæ AdRiANo.

Precibus nobilis viri Rag. de Sancto Walerico venerabili fratri nostro Ricardo Londoniensi episcopo dedimus in mandatis, ut ei de comite Alberico, a quo sibi 60 marcas fide interposita deberi dicebat, canonicam justitiam exhiberet. Episcopus vero, causis quibusdam intervenientibus mandatum nostrum exsequi præpeditus, cognitionem venerabilibus viris Rad. Lond. decano, Hug. archidiacono delegavit. Cum ergo reus tertio legitimis intervallis citatus esset, et auctore probato propositam intentionem implens, non faceret copiam sui, nec, ut oportebat, sufficientes excusatores aut responsales misisset, memoratus R. actor magna postulavit instantia ut judices seu tramites juris suo officio fungerentur: illis autem respondentibus cognitionem causæ, non decisionem, sibi ab episcopo delegatam esse, et ob hoc eo inconsulto in causa non posse procedere, prænominatus R. expetiit, ut aut procederent, si licebat, aut patentibus litteris sibi traditis, agitationem negotii episcopo significarent: et quia ab eis in hac petitione non meruit exaudiri, eosdem ad nostram audientiam appellavit. Cum itaque die præfixa in præsentia nostra adessent, et rei seriem præfato modo partes exponerent, sæpedictus Rag. dicens se a delegatis sibi judicibus delusum, ipsos ad sedem apostolieam intimavit, diem præfigens in Octavis Pente

B

cebant episcopum decisionem causæ proprio reservasse examini, et se in causa nequaquam malignatos esse, parati hoc ipsum juramento corporaliter præstito demonstrare. Vos autem, cui diffinitionis, ut oportuit, reservatus est calculus, causæ finem debitum imponetis. EPISTOLA VIII. AD EUMDEM.

Domino papæ AdRiANo.

Veniens ad nostram præsentiam prior Rumeliacensis postulabat ecclesiam de Coggeshala, quam monachi de Coggeshala per intrusionem occupaverant, nostro officio sibi restitui. Elapsis vero paucis diebus, abbas citatus et fratres jam dicti loci coram nobis apparuerunt, priori super ecclesia illa responsuri. Cum vero prior suam intentionem renovasset, abbas, habito consilio cum fratribus, respondit se jam dictam ecclesiam canonice habuisse assensu cujusdam Theobaldi, qui in Rumiliacensi monasterio prior exstiterat, conventu prioris concessionem annuente, et approbante. Adjecerunt etiam se de donatione istius ecclesiæ, pro pensione, de qua monasterio Rumillacensi solvenda inter eos convenerat, testes habituros de monachis Rumiliacensibus. Ut autem suis instrumentis et testibus uti possent ad suam innocentiam ostendendam, terminum sibi postulabant indulgeri : quod cum judicio obtinuissent, Rumiliacum profecti, coadunatis universis fratribus in capitulo, eos, quorum nitebantur testimonio, minime repererunt, quia cum prior loci omnibus fratribus in virtute obedientiæ injunxisset ut egredientibus aliis illi soli remanerent, qui concessioni sæpe dictæ ecclesiæ abbati et monachis prædictis factæ interfuerant, nec unus solus, ut nobis dictum est, remansit. Quod cum fratres memorati loci vidissent, astruere cœperunt, P. W. I. et R. ad aliud cœnobium ex industria prioris missos esse, ne suæ veritati testimonium perhiberent. In præsentia tandem venerabilis fratris nostri Milonis episcopi Morinorum, præfatum priorem appellaverunt, ibidemque ad apostolatus vestri excellentiam eumdem, ut ex testimonio quorumdam abbatum accepimus, invitaverunt.

EPISTOLA IX.
AD EUMDEM.

Domino papæ AdRIANo.

Causam, quæ inter abbatem de Coggeshala et priorem Rumiliacensem super ecclesia de Coggeshala multum et diu agitata est, nequaquam potuimus terminare, quia post multas citationes et dilationes in nostram præsentiam venerunt, et ibidem uterque alterum ad apostolatus vestri præsentiam invitavit. Prior Rumiliacensis abbatem appellavit, eo quod sibi ecclesiam sæpe dictam auferebat et decimas parochianorum, quos a domibus et terris expulerant, diemque præfixit Octavas Pentecostes. Monachi vero exinde suam

« PoprzedniaDalej »