Obrazy na stronie
PDF
ePub

DÉPOSÉ EN BELGIQUE ET EN FRANCE.

Entered according to the Act of Congress, in the year 1858, by FRANCIS PATRICK KENRICK,

in the Clerk's Office of the District Court of Baltimore.

Litteræ Summi Pontificis Gregorii XVI. ad auctorem, tunc Coadjutoris munere in diœcesi Philadelphiensi fungentem, directæ.

GREGORIUS P. P. XVI.

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. Accepimus Volumen nuper a Te in lucem editum tres complectens priores Tractatus Dogmaticæ Theologiæ, quam in Americani præsertim cleri usum scribere orsus es. Perlatæ simul ad Nos sunt Litteræ pietatis et obsequii plenæ, datæ a Te die 20. mensis Aprilis, quibus primordia eadem tui operis dono Nobis offerre voluisti. Utinam lectioni ejus Libri vacare Nobis licuisset, sed non permiserunt occupationes gravissimæ, quibus pro solicitudine omnium Ecclesiarum infirmitati nostræ Deo auctore imposita jugiter distinemur. Nixi autem virtute tua facile Nobis pollicemur, Te, Venerabilis Frater, in eo lucubrando opere id præsertim spectare, ut nihil omnino proferas, quod saniori doctrinæ non conveniat. Itaque gratias pro officio agimus et habemus; nec vero prætermittimus Deum 0. M. per merita Unigeniti sui Jesu Christi suppliciter orare, ut adsit Tibi propitius in abundantia gratiæ, quo tum scriptis hujusmodi, tum adjutrice opera pro munere tuo præbenda Venerabili Fratri Henrico Philadelphiæ Antistiti magis in dies ac magis de re Catholica, ac de ista potissimum diœcesi bene mercaris. Denique superni hujus præsidii auspicem, nostræque testem præcipuæ caritatis Apostolicam Benedictionem Tibi ipsi, Venerabilis Frater, peramanter impertimur. Dat. Romæ apud S. Mariam Majorem die 28 Augusti an. 1839.

Pontificatus Nostri Anno Nono.

GREGORIUS P. P. XVI.

VOL. 1.

Venerabili Fratri FRANCISCO PATRICIO KENRICK, Episcopo Arathensi, in partibus, et Coadjutori Episcopi Philadelphiensis.

*

Placet et ex litteris Archiepiscopi Edesseni, Ignatii Cadolini, qui deinceps in Sacrum Collegium Cardinalium cooptatus est, aliquid depromere.

<< Mirari autem satis non possum, quod inter tot tantosque labores, quos in colenda vinea Domini assidue huc usque pertulisti, tempus quoque invenire valueris, quo scriptis, iisque doctissimis ac disertissimis, Catholicæ Religionis utilitati consuleres. Ego enim ex integro primum volumen perlegi, atque ex eo quanta totius operis præstantia sit probe intellexi. Ea autem usus es methodo, quæ meo quidem judicio Missionariorum exigentiis vel maxime est accommodata. Quamobrem illud mihi ratum suasumque est, dogmaticum theologiæ opus quod perfecisti, tum ceteris sacrarum scientiarum studiosis, cum præsertim Missionariis nostris, fore apprime profuturum. »

Romæ 26 Novemb. 1840.

[graphic][merged small]

MISERATIONE DIVINA TITULI S. BARTHOLOMEI IN INSULA S. R. E. PRESBYTER CARDINALIS STERCKX, ARCHIEPISCOPUS MECHLINIENSIS, PRIMAS BELGII, PRIMARIA ORDINIS LEOPOLDINI BELGICI TORQUE, NECNON PRIMARIA ORDINIS LEOPOLDINI AUSTRIACI CRUCE CONDECORATUS, ETC.

Omnibus has visuris Salutem in Domino.

Non modo libenter annuimus, ut Theologia dogmaticæ, quam concinnavit Rdmus E. P. KENRICK, Archiepiscopus Baltimorensis, editio nova in hac nostra civitate in publicam lucem proferatur; verum etiam nobis maxime gratulamur, quod Illustrissimus ille tam spectatæ pietatis ac eruditionis Antistes typographum diœcesis nostræ elegit; quum ea occasione datum nobis sit palam profiteri, quanto studii ac venerationis sensu afficiamur erga eruditissimum illum virum, firmissimum rei catholicæ in fœderatis America statibus columen atque ornamentum.

Datum Mechliniæ, 26 Octobris 1857.

ENGELBERTUS CARD. ARCH. MECHL.

« PoprzedniaDalej »