Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

MECHLINIÆ,

J. Ꭰ Ꭼ Ꮪ Ꮪ Ꭺ Ꮧ Ꮩ ,
SUMMI PONTIFICIS, S, CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP,

MECHL. TYPOGHAPULUS.

[blocks in formation]

SERVUS SERVORUM DEI,

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

nuo primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea li.

benter animum viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes dire. ximus, quæ ad ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare et, Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cum. que inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis siatuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis : edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psal. lendi modum, unum Missæ celebranda ritum esse maxime deceat) necesse jam videbatur, ut quod reliquum in hac parte esset de ipso nempe Missali edendo quamprimum cogitaremus. Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus, qui quidem diligenter collatis omnibus cum vetustis nostræ Vaticanæ Bibliothece, aliisque undiqne conquisitis, emendatis atque incorruptis codicibus, necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum institulo monumenta nobis reliquerunt, ad pristi. nam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, cæptoque labore, fruclus omnes percipiant, Romæ quamprimuin imprimi , atque impressum edi mandavimus : nempe ut sacerdoles intelligant quibus precibus uti, quos ritus, quasve cæremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ct autem a sacrosancta romana Ecclesia, ceterarum ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et obser. vent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus christiani orbis provinciarum patriarchalibus, cathedralibus, collegiatis et parochialibus, sæcularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum, regularibus ac sine cura ecclesiis, vel cappellis, in quibus Missa conventualis alta voce cum choro, aut demissa celebrari juxta romanæ Ecclesiæ ritum consuevit, vel debet, alias quam juxta Missalis a Nobis editi formulam decantetur, aut recitelur, eliamsi eædem ecclesiæ quovis modo exemptæ apostolicæ Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam juramentu, confirmatione apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munilæ sint ; nisi ab ipsa prima institutione a Sedc apostolica approbata, vel consueludine, quæ vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in iisdem ecclesiis assidue observata sit : a quibus, ut præfatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem nequaquam auferimus, sic si Missale hoc, quod nurc in lu. cem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Prælati, Capituli. que universi consensu, ut, quibusvis non obstantibus, juxta illud Missa cele. brare possint, permillimus : ex aliis vero omnibus ecclesiis præfatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrabendum, aut immutan. dum esse decernendo, sub indignationis nostræ pcena, ac nostra perpetuo vali. tura constitutione statuimus et ordinamus. Mandanles, ac districte omnibus et singulis ecclesiarum prædictarum Patriarchis, administratoribus , aliisque per. sonis quacumque ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi S R. E. Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et præeminentiæ fuerint, illis in virtule sanclæ obedientiæ præcipientes ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omnissis, ac planc rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quæ per Missale hoc a nobis nunc traditur, decantent, ac legant, neque in Missæ co. lebratione alias cæremonias, vel preces, quam quæ hoc Missali continentur, addere, vel recitare præsumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decan

Haribus in choro,

quam

ecclesiæ

jurame

« PoprzedniaDalej »