Obrazy na stronie
PDF
ePub

VI

tanda, ant recitanda, in quibusvis ecclesiis absque ullo conscientiæ scrupulo, aut aliquarum pænarum, sententiarum, et censurarum incursu posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate apo stolica, ienore præsentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve præsules, administratores, canonici, capellani, et alii, quocumque nomine nun. cupati, presbyleri sæculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter quam a nobis statutum est, celebrandam teneantur : neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogi et compelli, præsentesve litteræ ullo umquam tempore revocari, aut moderari possint, sed' firmæ semper et validæ in suo existant robore, similiter statuimus, et declaramus. Non obstantibus præmissis, ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac in provincialibus, et synoda libus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus, et ordina. tionibus : necnon ecclesiarum prædictarum usu, longissima et immemorabili præscriptione, non tamen supra ducentos annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem, et eadem auctoritale decernimus, ut post hujus nostræ constitutionis ac Missalis editionem, qui in romana adsunt 'Curia presbyteri, post mensem, qui vero intra montes, post tres ; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud Missam decantare vel legere leneantur. Quod ui ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgalum præservetur, omnibus in nostro et sanctæ romanæ Ecclesiæ dominio mediate vel immediate subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri, Cameræ apostolicæ ipso facto applicandorum, aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus sub excom. municationis latæ sententiæ, et aliis arbitrii nostri pænis , ne sine nostra, vel speciali ad id apostolici commissarii, in eisdem partibus a Nobis consti tuendi licentia, ac nisi per eumdem commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius 'plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel rccipere ullo modo audeant rel præsumant, auctoritate apostolica, et tenore præsentium similibus inhibe mus. Verum quia difficile esset præsentes litteras ad quæque christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ apostolicæ et in acie Campi Flora de more publicari et afligi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, necnon sigillo per. sonæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum haberi præcipimus, quæ præsentibus haberelur, si ostenderentur, vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ permissionis statuti, ordinationis, mandati, præcepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti, et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, so noverit incursurum.

Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo sepluagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus nostri anno quinto.

[ocr errors][merged small]

Anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo septuagesimo, Indictione decima tertia, die vero vigesima nona mensis Julii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Pii divina providentia Papæ Quinti, anno ejus quinto, retroscriptæ litteræ publicatæ et affixæ fueruni ad valvas Basilicæ principis Apostolorum, ac Cancellariæ apostolicæ, et in acie Campi Flora, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium, et Philibertum Cappuis Cursores.

SCIPIO DE OCTAVIANIS MAGISTER CURSORUM.

CLEMENS PAPA VIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM,

yum sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum, quo nos Christus Dominus Coacri sui Corporis participes effecit, atque apud nos usque ad consumma.

VII

tionem sæculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque ia sacra Missa conficiaiur, ac pro peccatis Totius populi Deo Patri offeratur: sane omnino conveniens est, ut qui omnes, unuin sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, ct de uno Corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et rilus observatione in hoc ineffabili et tremendo Sacrificio utamur. Quod cum romani Pontifices prædecessores nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel, rec. Pius Papa V. Missale romanum ex decreto sacri Concilii Tridentini ad velerem et emendatiorem normam restitui, liomæque imprimi curavit. Qui etsi mullis propositis penis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur vel ulla ratione demeretur, tamen progressu lemporis, sive lypographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut mulij in ea, quæ his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus velusiissima illa sacrorum , Bibliorum versio, quæ etiam ante sancti llieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et qua dicuntur Gradualia, et Offer. toria accepta sunt, omnino sublata est : Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missæ solemniis præleclus est, multis in locis perturbatus ; ipsis Evangeliis diversa ac prorsus insolita præfixa inilia : plurima denique pas. sim pro arbitrio immutala sint: cajus rei prætextus fuisse videtur ut omnia ad præscripium sacrorum Bibliorum vulgatæ editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque apostolica Sede inconsulta facere licitum sit. Quod Nos animadverlentes, pro nostra pastorali solicitudine, qna omnibus in rebus, ac præcipue in sacris Ecclesiæ ritibus, op!imam eamque .velerem normam sludenius tueri et conservare : primum prædicta Missalia impressa sic depravala prohiberi el abrogari, eorumque usuin in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad præscriptum exemplaris sub ipsu Pio V. edili, integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litieris versatis, et ccclesiasticæ antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendalam formam restituendi susciperent: qui pro sua erga Nos fide, et in romanam Eccle: siam pietale et sludio, adbibitis etiam aliis rcrum ccclesiasticarum peritis et erudiiis viris, et releribus Missalibus, aliisque prælerea libris, qui ad eam rem opporluni videbantur, accorale perquisitis, et diligenter inspectis, Missale romanum suæ integritati restituere, ac ipsius Pii V. et eorum qui ab co delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quæ tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitari porius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque, quod idem Pius V. ediderat,'sic recognitum, in nostra wypographia Vaticana quam emendatissime imprimi et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus christiani orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe nostra in eadem lypographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus : extra Urbem vero juxta exemplar in dicta typographia nunc editum, et non aliter hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum Typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta dilectorum filiorum Inquisitorum hæretice pravitatis in iis locis, in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia ; alioquin sí absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi im. primere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolm extra Statum nostrum Ecclesiasticum existentes, excommunicationis latæ sententiæ, a qua nisi a romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant ; in alma vero Urbe ac reliquo Siatu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium Cameræ prædictæ applicandorum pænas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso; et nihilominus eorumdem Missalium per cos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique loco. rum et gentium sub eisdem pænis perpetuo interdicimus et prohibemus. !psi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, 'Missalia ab ipsis lypographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate nostra recognito, et nunc impresso, diligen: tissime conferant, ncc in illis aliquid addi vel detrahi permittant, nec in præmis. eis prætextu incuriæ typographorum, aut non factæ per correctores vel alios ab ipsis forsilan deputandos diligentiæ, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas pænas non incurrerint, allegare valeant ; et in ipsa licentia origi. nali de collatione facla, et quod omnino concordent, manu propria attestentur; cujus licentiæ copia initio vel in calce cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, Antistites autem et Ordi:

:

narii locorum suspensionis a Divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ, eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabi. litatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac præterea excommunicationis absque alia declaratione, ut præsertur, pænas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, Clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typogra. phorum et bibliopolarum quorumcumquc indemnitatis ex benignitate apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus iis dumtaxat exceptis, quæ anctoritate nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt, ut ea retinere et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque, typographıs hactenus er Nos seu romanos Pontifices prædecessores nostros, Missale prædictum Pii Quinti imprimendi concessis, quæ per præsentes expressc revocamus, et revocata esse volumus ; nec non constitutionibus et ordinationibus apostolicis generalibus vel specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque lotis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et cxpresse derogamus, ceterisque contrariis qui: buscumque. Volumus autem ut præsentium transump!is etiam impressis, vel manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides habeaiur, quæ ipsis præsentibus haberetur, si essent exhibitæ, vel ostensæ.

Dalum Romæ apud sanctum Marcum, sub annulo Piscatoris, die vu. Julii N. D. Civ., Pontificatus nostri anno xull.

M. VESTRIOS BARBLANCS.

URBANUS PAPA VIII.

AD PERPETUAM

REI MEMORIAM.

Sin

quid est in rebus humanis plane divinum, quod nobis superni cives (si sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris cælum, dum ante oculos habent, et' manibus contrectant' ipsum cali terræque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque bonore debito lueantur, caveantque Angelos negli: gentia osores, qui sunt æmuli venerationis. llinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas summi Pontifices prædecessores nostri Pius V. et Clemens VIII. diligentissime recognosci alque instaurari curaverunt, Nos quoque, eorum vestigiis inhærentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingii) temporis cursus corruperit. restitui jusserimus. Quamobrem sicuti nuper ad divini Oficii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie' pandit ad verum mundi propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis, ac piis, quorum diligentia ila opus persectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricæ, quæ sensim ab usu rituque vetere degenera verani , in pris:inum restilulæ : quæ vero non ita captui legentium accommodalæ videbantur, clarius explicatæ : præterca collaia omnia cum codice sacræ Scripturæ vulgatæ editionis, quæque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. 'crumtamen parum prodesse consuevit solertia correctorum, nisi ad eam par lypographorum accedat industria, propterea dilecto filio Andreæ Brugioito, Typographiæ nostræ apostolicæ pro fecio, mandavimus, ut Missale ita expurgalumn in lucem emiliat : sed quæ in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ca non aliter, quam ad cxemplar in dicta lypographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius. et in scriptis obtenta dilectorum filiorum li quisiíorum hæreticæ pravitatis in iis locis, in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum facultate : alioquin si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere , aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi ei bibliopolæ extra Statum nostrum ecclesiasticum existentes, cxcommunicationis lalæ 'sententiæ, a qua nisi a romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant ; in alma vero Urbe et reliquo Stala ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum, et lyporum omnium Cameræ præ

[ocr errors]
[ocr errors]

XI

Vero

suorum

dictæ applicandorum pænas absque alia declaratione irremissibiliter incur. rant eo ipso ; et nihilominus eorumdem Missalium per eos de celoro absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem penis interdicimus, et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facul latem concedant, Missalia ab ipsis iypographis imprimenda, et postquam impressa fucrint, cum hoc Missali, auctoritate nostra recognito, diligentis. sime conferant, nec in illis aliquid addi vel minui permittant. In ipsa vcro licentia originali obtinenda, de collatione facla ct quod omnino concordent, manu propria attestentur; cujus licentiæ copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, inquisitores privationis suorum Officíorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, Ordinarii autem locoruni suspensionis a Divinis, ac interdicti ab ingressu ecclesiæ, eorum Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum

et inhabilitatis ad illa, et ala in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis, absque alia declaratione, pænas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, Clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignilate apostolica rationem habentes, iisdem Missalia hacienus impressa penes se habentibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint similiter permittimus, et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indullis, et privilegiis quibuscumque, typographis per Nos seu romanos Pontifices prædecessores nostros, Missale imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revoca mus, et revocata esse volumus, necnon constitutionibus et ordinationibus apostolicis generalibus, vel specialibus, in contrarium præmis. sorum quomodocumque concessis, approbatis, et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes bac vice

dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem ut præsentium transumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publice subscriplis, et sigillo alicujus persona in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberelur si essent exhibilæ vel ostensæ.

Datum Roma apud sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscaloris ; die secunda Septembris M. D. C. XXXIV, Pontificatus nostri anno duodecimo.

M.A. ARILDIS.

J. SAVANIER.

EX DECRETORUM REGISTRO

SACR E RITUUM CONGREGATIONIS.

ACRA Rituum Congregatio, inhærendo decretis alias factis, prohibet omnino nuncupatas S. Gregorii pro vivis et defunctis, Missas quindeciin Auxilialorum, Missam de Paire æterno, et quascumque alias, ut supra, non approbatas.

Nemo audeat uti pileolo in celebratione Missarum sine expressa licentia Sedis Apostolicæ, non obstante quacumque contraria consuetudine.

'Ilem prohibetur usus rochetti, exceptis tamen quibus de jure competit, el præ. ler hoc statuitur et declaralur, nemini licere inservire, aut assistere in celebratione Missarum aut divinorum Officiorum cum rochello, neque cum colla habente manicas_angustas adinstar rochelti : et idem scrvandum esl in con cionibus.

Paramenta non debent sumi de Altari pro celebratione Missarum, cum id compctat tantum Episcopis, sive solemniter, sive privatim celebrent ; juferioribus vero habentibus usum Pontificalium, non nisi quando in Pontificalibus celebrant.

Demum renovando decreta alias facta, mandat sacra Congregatio in omnibus et per omnia servari rubricas Missalis, romani, non obstanie quocumque præ-texiu, et contraria consuetudine, quam abusum esse declarat,

Et facta relatione horum decreiorum SS. D. N. URBANO VIII. Sanctitas sua annuit, et ab omnibus ubique gervari, et in Missali romano noviter imprimendo apponi mandavit.

Julius RosPIGLIOSIUS, Secret.

X

URBIS ET ORBIS.

Un occasione Missalis typis sacra Congregationis de Propaganda lide summa

cura ac diligentia novissime impressi, et propediem publico usui exponendi, Sacræ Rituum Congregationi enixe fuerit supplicaluin, ut nonnulla ejusdem Sacræ Congregationis decrela, jam alias edita et approbata, in prædicio novo Missali summatim apponi et imprimi possc benigne concedere dignaretur, vi. delicet :

Missæ pro defunctis, sive de Requiem in festis duplicibus contra præscriptum rubricarum Missalis romani nullaienus celebrari debent. Quod și ex benefactorum instilutione Missæ hujusniodi celebrandæ incidunt in festum duplex, tunc ne dilatio animabus suffragia expectantibus detrimento sit, in aliani diem non impeditam minime transferantur, sed dicantur de festo currenti cum applicalionc Sacrificii juxta mentem eorumdem benefaclorum. Die 5 Aug. 1662, approbatum a fel. rec. Alexandro VII. eadem die.

Prædictum decretum ab ejusdem fel. rec. Alexandro VII. speciali Brevi, quod incipit : Creditæ nobis, denuo fuit confirmatum, ac insuper statutum, idem servandum esse quoad Missas in altaribus privilegiatis ex obligatione celebrandas, ct indulgentias per ejusmodi privilegia concessas animabus in purgatorio existentibus suffragari, perinde ac si celebratæ l'uissent Missæ Defunctorum. Ac denique declaratum, anniversaria, et Missas cantalas de Requiem reliclas ex dispositione lestatorum quotannis in die ipsorum obitus etiam in duplici majori contingentis in prædicio decreto die 5 Augusti edito, minime coinprehendi, prout antea in una Novarien. 22 Novembris 1664 cadem sacra Rituum Congre. gatio declaraverat. Die 22. Januarii 1667, Pontificatus xij.

Deinde fel. rec. Clemens IX, eadem sac. Cong. decreta, alio Brevi, cujus initium : Cum sel. record., iterum confirmavit, prædictamque Alexandri VIl. dispositionem ad altaria non in perpetuum, sed ad septennium, seu aliud brevius vel longius tempus, ac non in omnibus sed aliquo vel aliquibus tantum hebdo. madæ diebus nunc, et in futurum quandocumque privilegiata extendit. Die 25 Septembris 1669, Pontificatus iij.

Tandem proposito dubio, an supradictæ Alexandri VII. et Clementis IX. declaraLioncs sibi locum vindicarent etiam in diebus Dominicis, et infra octavas Paschatis Resurrectionis, Pentecostes, et Corporis Christi, aliisque anni diebus, quibus, licet a festo duplici non impediantur, adhuc tamen Missæ Defunctoruin juxta ritum Ecclesiæ celebrari nequeunt, quatenus nimirum Missæ, quas iisdem diebus celebrare licet, servala ceteroqui privilegiorum forma, ad altaria privilegiata celebrarentur, eadem sac. Rit. Cong. die 5 Aprilis 1688, prædictorum Pontificum declarationes pro omnibus diebus, quibus juxta rubricas Missæ Defunctorum celebrari non possunt, intelligendas cssc respondit ejusque decretum subinde contirinatum fuit a fel. record. Innocentio Papa XI. speciali Brevi, quod incipit : Alias postquam, dato die 4 maji 1688.

Decretum a sac. Rituum Cong. anno 1650 editum, quo permittitur posse in ecclesiis recitari Officia, ct Missas celebrari de illis Sanctis, quorum corpora vel reliquiæ insignes in eisdem asservantur, intelligendum est de Sanctis, dumtaxat in Martyrologio rom. descriptis, et dummodo constet de identitale corporis eorum dem, vel insignis reliquiæ, secus vero de Sanctis in eodem Martyrologio non descriptis. Quoruin tamen corporibus et reliquis ab Ordinariis locorum approbalis debita a fidelibus veneratio exhibenda est, sed absque Officio et Missa, sub poenis de non satisfaciendo præceplo recitandi Oflicium, aliisque in Constilutione S. Pii V. contentis, die 11. Augusti 1691, approbatum a fel. record. Innocentio XI., die 19 (ctobris.

Ad augendam Fidelium venerationem erga augustissimum Eucharistiæ Sacra. mentum, ejusque cultum in toto terrarum orbe promovendum, prohibitum est celebrare Nissas votivas, vel pro Defunctis infra octavam Corporis Christi. Die 21 Jurii 1670, eademque die a fel. record. Clemente X. approbatum.

Jlem protrikitum est easdem Missas celebrari infra octavam Nativitatis Domini. In Missis vero solemnibus pro re gravi infra eamdem octavam celebrandis, dicenda est præfatio juxta Rubricam generalem lit. 12. num. 4. Die 23. Septembris 1706, jam a SS. approbalum.

Re vera in sac. Rituum Cong. ad relationem E. et R. D. Cardinalis Barberini pluries discussa, et mature perpersa, sac. cadem Rituum Congregatio supradicla decreta, lum ut celebra'ntium instructioni et usui sint, tum ut nonnulli abusus, qui in aliquibus locis irrepserunt, penilns evellantur, in Missali post rubricas generales apponi, et impriini possc censuit, si SS, V. N, visum sucrit. Dic 15 Seplembris 1714,

« PoprzedniaDalej »