IN FESTO SS. CYRILLI ET METHODII, PONTIFICUM ET CONFESSORUM. Introitus. Psalm. 131. ACERDOTES tui, Dómine, ín Sduant justitiam, et sancti tui exúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. Ps. ibid. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis ejus. . Glória Patri. 0% Oratio. MNIPOTENS sempitérne Deus, qui Slavóniæ gentes per Beátos Confessóres tuos atque Pontífices Cyrillum et Methódium ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti præsta; ut quorum festivitáte gloriámur, eórum consórtio copulémur. Per Dóminum. Léctio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Hebræos. Hebr. 7. RATRES: Plures facti sunt sacerdótes,idcírco quod morte prohiberentur permanére: Jesus autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem, quotídie, quemádmodum sacerdótes prius pro suis delictis hóstias offérre, deinde pro pópuli; hoc MISSALE. , enim fecit semel, seipsum offeréndo, Jesus Christus Dóminus noster.. Graduale. Ps. 131. Sacerdótes ejus índuam salutári : et sancti ejus exultatióne exultábunt. . Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúia, allelúia. . Ps. 109. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacerdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchisedech. Allelúia. Si contingat celebrari Festum post Septuagesimam : omissis Allelúia, et versu sequenti, dicitur Tractus. Ps. 111. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus generátio rectórum benedicétur. . Glória et divítiæ in domo ejus:et justítia ejus manet in sæculum sæculi. Tempore Paschali omittitur Graduale et ejus loco dicitur: Allelúia, allelúia. y. Ps. 109. Jurávit Dóminus et non pœnitébit eum: tu es Sacerdos in ætérnum secúndum órdinem Melchisedech. Allelúia. y. Eccli. 45. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: Stolam glóriæ índuit eum, allelúia. sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. c. 10. N illo témpore: Designávit Dóminus et álios septua |